Palladius Cappadociae; Auctor incertus
De Historia Lausiaca Palladii
Pall 1.14.3
Choose a text
More by Palladius Cappadociae; Auctor incertus
—
8040 Dehilap
1.14.1
Prologus. CAPUT XIV. Vita et conversatio Moysi quondam latronis.
1.14.1
Quidam Moyses nomine, Aethiops genere, servus cujusdam fuit curialis, quem propter multam perversitatem et furta et latrocinia projecit dominus ejus. Dicebatur enim quia usque ad homicidia pervenisset. Compellor enim dicere mala ejus, ut ostendam virtutem patientiae ejus.
1.14.2
Dicebatur ergo quia dux latronum erat, sicut ex ipsis operibus ejus ostenditur in furtis et latrocimis. Denique cuidam pastori malitiam retinens, subito voluit in nocte irruere et interficere eum: perquisivit autem loca ubi caulas haberet ovium; indicatumque est ei, quia trans Nilum esset, irrigato flumine, et tenere in latum milliario. Ille mordicus tenens gladium in ore, tunicam imposuit super caput suum, et transnatavit fluvium. Dum ergo ille nataret, ita studuit pastor ille se occultare et latere. Nam ille utpote latro quatuor arietes occidit, et ligans eos, trahensque per flumen iterum renatavit. Et egressus de flumine excoriavit eos, et comedens optima quaeque carnium, reliqua in vina distraxit, bibitque decem et octo calices. Statimque quinquaginta milliaria itinere sub die fecit, et pervenit ad locum ubi erant socii ejus. Iste ergo talis ac tantus in tantis malis conversatus est.
1.14.3
Quodam tempore a quodam viro religioso audiens verbum Dei, et in die judicii futuram examinationem inter justos et peccatores, inter criminosos et sanctos, ac etiam inter amaras gehennae et ignis aeterni poenas, et cruciatus sine fine in tenebris exterioribus, quae praeparata sunt iniquis et peccatoribus; item audiens aeternam gloriam, et aeternos honores, et requiem in regno coelorum inter angelos sanctos quae praeparavit Deus sanctis et justis, servientibus sibi; compunctus corde coepit amarissime flere cum gemitu et ejulatu. Ingressusque monasterium, dedit se in poenitentiam, et cruciabat semetipsum in multis lacrymis, indulgentiam et veniam peccatorum suorum de pietate et misericordia a Domino postulando, et ita permansit in monasterio.
1.14.4
Quodam tempore in cellulam ejus latrones ingressi sunt, ignorantes quis esset. Erant autem quatuor: quos ligavit simul sicut zabernam( 7) de paleis, et imposuit eos sibi in dorsum, et detulit eos ad ecclesiam fratrum, dicens: Quia jam mihi non expedit nocere aliquem, quod jubetis de istis disponite. Tunc illi latrones cognoverunt quod ipse esset Moyses qui fuerat sceleratissimus inter latrones, et compuncti sunt corde, glorificantes Deum, qui non repellit peccatores, sed suscipit poenitentes, ut salventur in aeterna salute. Et haec dicentes, ut dixi, compuncti sunt corde, et dederunt se in poenitentiam, abrenuntiantes omnibus malis actibus et concupiscentiis, carnalibusque desideriis.
1.14.5
Huic Moysi institerunt daemones, secundum consuetudinem ejus antiquam luxuriam fornicationis ingerentes ei. Qui tam valide tentatus est, sicut ipse referebat, ut paulominus de proposito excideret suo. Itaque ex hoc validius abstinebat, et vigilias amplius addebat sibi, et opera manuum propensius exercebat, tabefaciens corpus suum. Denique proposuit sibi se non dormire jacentem in mattula, sed per totam noctem stando in cella orabat, et psalmodiam explebat. Nam parietibus 996 se reclinans, parum quid somni capiebat. Iterum posuit sibi observantiam aliam. Egrediebatur noctibus, et ibat per cellas seniorum, et tollebat hydrias eorum, in quibus illi sibi hauriebant, et portabat illis aquam; in longinquo enim habebant aquam, et quidam duo milliaria, alii autem etiam et quinque millia. Quadam vero nocte non sufferens daemon ferventem ejus fidei conversationem, inclinato eo in puteum dum hauriret aquam, percussit eum in renes de retro, et reliquit eum; denique de nimio dolore obmutuit, et remansit velut mortuus. Alia die veniens quidam haurire aquam, invenit eum jacentem, et nuntiavit beato Isidoro presbytero Scythii, qui misit; et levaverunt eum, et detulerunt ad ecclesiam, et prope per annum ita infirmatus est, ut vix resumeret vires suas. Dixit autem ei Isidorus presbyter: Quiesce, Moyses, et noli indiscrete praesumere, sed magis cum discretione tam abstinentiam quam vigilias et opera manuum exerce. Respondens autem Moyses ait: Non quiescam, beatissime Pater, usquequo quiescant, adjuvante me gratia Domini, immundissimae cogitationes et somnia, quae immittunt nequissimi daemones, sicut scriptum est: Persequar inimicos meos, comprehendam illos, et non convertar, nec quiescam donec deficiant. Videns autem beatissimus Isidorus fixam in Domino fidei ejus constantiam, surrexit et expandit manus ad orationem, dixitque ei: In nomine Domini nostri Jesu Christi, donante gratia ejus, ex hodierna die jam quieverunt somnia quae inquietare te solebant. Igitur glorificans et gratias agens Salvatori Domino, reversus est ad cellulam suam. Post aliquod autem temporis interrogavit eum Isidorus presbyter de molestia cogitationum carnalium. Et ille respondens dixit: Protegente me Christo Domino, et orationibus tuis, nihil tale patior. Huic ergo Deus donavit gratiam, ad effugandos ex obsessis corporibus daemones, ita ut muscas non magis timeamus quam ille daemones. Haec conversatio Moysi Aethiopis, qui etiam ipse erat inter magnos annumeratus Patres. Defunctus est autem annorum septuaginta quinque. Reliquit vero discipulos, monachos septuaginta.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).