Paschalis II-1118
Epistolae et privilegia
Priv 230.2
Choose a text
More by Paschalis II-1118
—
10794 Epetpr22
230.1
CCXXVI. Ad abbatem S. Pontii et Electensem.--Ne excommunicatos a Narbonensi episcopo suscipiant. (Anno 1107.)[MANSI, Concil., XX, 1026.]
230.1
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, P...... abbati Sancti Pontii, et R. Electensi abbati, et caeteris monachis, salutem et apostolicam benedictionem.
230.2
Frater noster Ricardus, Narbonensis metropolitanus, adversus dilectionem vestram conqueritur quod excommunicatos et interdictos ab eo in communionem et participationem ante absolutionem suscipiatis, cum non solum vos, verum etiam laici non ignorent quoniam iniquum et contra canones sit cum interdictis et excommunicatis communicare, et eorum peccatis involvi. Nos vero in concilio quod apud Trecas celebravimus, sanctorum Patrum decreta sequentes, tam episcopis quam abbatibus et caeteris clericis interdiximus, ne ulterius excommunicatos vel interdictos ab alio in sua parochia reciperent. Igitur ne nostrae praeceptionis contemptores videamini, mandamus vobis ut ab hujusmodi omnino cessetis, ne excommunicationis vinculo detineamini.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).