Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Paschalis II-1118
Epistolae et privilegia
Priv 370.3
Choose a text More by Paschalis II
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10794 Epetpr22
370.1
CCCLXVI. Monasterii S. Victoris Massiliensis possessiones confirmat. (Anno 1113, Apr. 23.)[ Gall. Christ. I, 115.]
370.1
PASCHALIS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio OTTONI abbati Massiliensis monasterii, et ejusdem successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
370.2
Apostolicae sedis auctoritate debitoque compellimur, pro universarum ecclesiarum statu satagere, et earum quieti auxiliante Domino providere. Eapropter petitionibus tuis, fili in Christo charissime Otto, non immerito annuendum censuimus, ut Massiliense monasterium cui Deo auctore praesides, ad praedecessorum nostrorum Gregorii VII et Urbani II exemplar, apostolicae sedis privilegio muniremus. Per praesentis igitur privilegii paginam tibi tuisque successoribus, quae a praedictis pontificibus sunt firmata, firmamus, videlicet in Arelatensi parochia monasterii sanctorum Genesii et Honorati ecclesiam S. Petri et S. Trinitatis de Fanobriculo, SS. Sergii et Bachi in Camargis, ecclesiam Sancti Caesarii de Villanova, Sancti Caesarii de Bodenenc, cellam S. Michaelis de Barzaneges cum capellis suis, S. Victoris de Marmana, Sancti Heymetis. In episcopatu Avinionensi cellam Sancti Saturnini, Sanctae Mariae de Roccamartina, Sanctae Mariae de Mirano. In episcopatu Cabillonensi, monasterium S. Mariae, Sancti Verani de Valleclusa, ecclesiam Sancti Juliani, cellam Sancti Michaelis de Balina, parochiam Sancti Agoldi, ecclesiam Sanctae Fidis. In episcopatu Carpentoratensi, ecclesiam parochialem de Rocca, cellam Sancti Romani, Sanctae Mariae de Vellaloue, monasterium S. Felicis de Vennesta. In episcopatu Valens, monasterium Sanctae Mariae, Sancti Victoris, Sancti Petri de Grausello, ecclesiam parochialem de castro Malancena, Sancti Michaelis, S. Petri cum capellis suis, Sancti Desiderii, S. Martini, S. Mariae, S. Sepulcri, capellas de Albarusco, ecclesiam Sanctae Mariae de Vellis, de Mirabel, S. Bladii, Sanctae Mariae de Villanova, et medietatem omnium ecclesiarum parochialium de Valle- pladiani. In episcopatu Massiliensi ecclesiam S. Petri de Paradiso, S. Ferreoli, Sanctae Mariae, S. Margaritae, cellam S. Genesii, S. Justi, Sancti Mitri, Sanctae Mariae de Evola, S. Michaelis de Plano, S. Pontii de Geminas, ecclesiam S. Joannis de Roccafort, S. Pauli de Carnot, Sanctae Mariae de Cezeresca, S. Damiani, parochialem ecclesiam de Cadeira cum capellis suis, cellam S. Petri de Auriol cum parochia ejusdem castri et capella, cellam Zachariae, ecclesiam S. Victoris de Savard, parochialem ecclesiam Castelli nautis cum capellis suis, cellam S. Victoris de Causalo, S. Jacobi de Alniis cum tota villa, ecclesiam S. Victoris, Sanctae Mariae de Balma, S. Cassiani, cellam S. Saturnini in castro S. Cannati; ecclesiam S. Andreae. In Tolonensi episcopatu, ecclesiam S. Mariae de Sexfurnis, S. Joannis de Crota, S. Nazarii, cellam S. Victoris de Insula, S. Joannis de Ferleda, ecclesiam Sanctae Trinitatis, parochialem ecclesiam de Solariis, Sancti Michaelis de Eiras, cellam S. Benedicti, S. Bartholomaei de Belgensier, S. Martini de Corias, S. Joannis de Petrafoco, ecclesiam parochialem ipsius castri cum capellis suis, S. Martini, S. Mariae de Colobreira, ecclesiam parochialem S. Poncii ipsius castri, S. Cedomi, S. Mariae de Dexesa, S. Laurentii de Pinet, S. Victoris de Carnola, et S. Michaelis. In episcopatu Aquensi ecclesiam S. Petri, cellam S. Petri de Gardana, ecclesiam S. Valentini cum capellis suis, S. Andreae de Bac, cellam S. Hippolyti, ecclesiam de Vellana, cellam S. Mariae de Nicar, S. Joannis de Segia, parochialem ecclesiam S. Petri de Caudalonga, S. Germani, ecclesiam de Venel, S. Michaelis de Fuel cum parochiali ecclesia, cellam S. Petri de Favarico, ecclesiam S. Juliani de Podionigro, S. Petri et S. Victoris in castro Tretis, cellam S. Trinitatis, ecclesiam parochialem Sanctae Mariae, capellas Sancti Andreae, S. Ceciliae, S. Michaelis de Castellar, ecclesiam parochialem de Roccafolio, Sancti Auderti, ecclesiam parochialem de Porcils, S. Antonini de Barda, S. Servi, S. Pemati de Rosceto cum parochiali ecclesia, S. Poncii de Podio Lupario cum parochiali ecclesia, S. Pancracii, S. Mariae de Sale, ecclesiam parochialem de Porreiras cum capellis suis, monasterium S. Maximini, S. Mitri, ecclesiam S. Stephani de Fur, S. Simeonis de Auriac, cellam Sanctae Mariae de Brusa, S. Mariae de Sporrone, et parochialem ecclesiam S. Fidis Artiga, cellam S. Stephani de Tresde, S. Victoris de Gontarelle. S. Victoris de Adonia, ecclesiam parochialem de Laberbent, S. Martini de Toulant, S. Leodegarii, S. Raphael, ecclesiam parochialem de Rogerio de Caudalonga, cellam S. Stephani de Torreves, ecclesiam de Graleu, S. Juliani de Gaisola, Sanctae Mariae, cellam S. Perpetuae, S. Petri, parochialem ecclesiam de Braquola, ecclesiam S. Joannis, Sanctae Mariae de Campis, Sanctae Mariae de Garelle, S. Medardi, S. Eucherii de Brar, S. Victoris de Curcurim, S. Petri de Arara cum parochiali ecclesia, Sanctae Mariae de Belmont, Sancti Mauricii de Reliana, Sancti Sepulcri de Crucis, S. Joannis ecclesiam parochialem, S. Mauricii de Torreves cum capellis suis, Sancti Petri de Sillone. In episcopatu Forojuliensi ecclesiam parochialem S. Mariae de Cabaza, S. Pontii, S. Petri, cellam Sanctae Mariae de Luc, S. Petri de Archs, parochialem ecclesiam ipsius castri cum capellis suis, ecclesiam S. Juliani de Ailla, cellam S. Cassiani de Salelaudimia, S. Victoris de Mota, S. Romani d' Escaus, S. Mariae de Palione, Sancti Victoris de Roccataliada, S. Salvatoris de Burnis, ecclesiam parochialem de Celians, ecclesiam Sanctae Mariae, cellam S. Mariae de Bariemone, Sancti Ausilii, parochialem ecclesiam de Colar, cellam Sancti Torpetis, S. Poncii, Sanctae Mariae de Questa, ecclesiam parochialem de Gival, Sancti Antonini de Nistra castel, monasterium Sanctae Mariae de Villacrosa, S. Petri de Salernas, cum parochiali ecclesia, S. Domini de Tortorio, S. Mariae de Villa- alta, Sancti Martini de Rocabenna. In episcopatu Regensi, cellam S. Juliani de Lauguias, Sanctae Mariae de Aiguvia, S. Mauricii de Merresta, Sancti Joannis de Castromonasterii, Sancti Guirici, S. Stephani de Recena, Sancti Petri de Archinzosch, S. Martini de Bromede, Sancti Trophimi, S. Crucis, S. Cassiani de Tavernas. In episcopatu Aptensi, cellam Sancti Pauli, S. Joannis de Campanias, Sancti Symphoriani, ecclesiam parochialem de Bouils cum capella, ecclesiam de Cezarista. In episcopatu de Sisterico, cellam Sanctae Mariae de Mannasca, S. Martini, S. Marcellini de Moazaellis, Sancti Proviani de Furno calcari, Sanctae Mariae de Petramordi. In episcopatu Vapicensi, cellam Sanctae Mariae de Mandamaes, S. Chrystophori d' Estradis, ecclesiam parochialem de Scola, Sancti Martini de Cornilhon, Sancti Domini in Valletrari, Sancti Genesii de Dromon, ecclesiam parochialem ipsius castri cum capellis suis, cellam de Fistal, Sancti Eregii de Valerna cum ecclesia parochiali Sanctae Mariae, ecclesiam de Almebel, S. Petri de Valadoira, Sancti Clementis de Tresclens cum aliis ecclesiis ejusdem castri, Sancti Petri de Roma, Sancti Eregii de Medulone. In episcopatu Ebredunensi, ecclesiam de Carde, Sanctae Mariae, S. Victoris, Sancti Chrystophori, Sancti Balli, Sanctae Mariae de Bredula cum ecclesia parochiali S. Mariae, S. Petri de Bigernis, ecclesiam parochialem de Bellefaire, ecclesiam Sanctae Mariae, et S. Genesii de Curies, S. Mariae, S. Poncii de Falcone. In episcopatu Dignensi, cellam Sancti Michaelis in Cursone, S. Martini de Solla, cellam de Candal, Sancti Clementis de Vernet. In episcopatu Senez, cellam Sanctae Mariae de Petra Castellana, cellam de Bagarras, Sanctae Mariae de Niveis, cellam de Alanz. In episcopatu Glandensi, cellam Sancti Petri de Bonovillari, cellam de Penna, Sancti Poncii Adaunot, Sancti Cassiani, Sancti Sepulcri ad Mugillos, Sanctae Mariae de Toraminas. In episcopatu Venciensi, cellam quae dicitur ad Crotous, S. Stephani de Gateiras, S. Petri de Geleta, cellam de Granleiras, Sancti Martini de Mugnis. In episcopatu Barcinonensi, monasterium S. Michaelis de Fallio, in Penedes. In episcopatu Urghello, monasterium S. Mariae de Gerra. In Gerundensi S. Joannis de Frontibus. In Juporiensi S. Thomae, villam de Maurel de Kantona, villam de Penna fideli, villam Mauratel. In episcopatu Aginensi, cellam de Romeu. In Narbonensi, cellam S. Mariae in Bargo, S. Crescentis in vicecomitatu Minerbensi, cellam S. Mariae de So ea, Sancti Marcellini cum capellis suis. In episcopatu Biterrensi, cellam S. Saturnini de Corneliano, ecclesiam Cerzac, Sanctae Mariae de Magalaz, ecclesiam parochialem ipsius castri, Sanctae Mariae de Sauvarges. In Agathensi, monasterium Sancti Andreae. In Magalonensi, S. Nazarii de Medullio, cellam de Burgeries. In Nemausensi, S. Victoris de Armareis, S. Martini de Airas, ecclesiam parochialem S. Petri de Mauroix, S. Petri de Ariges, Sanctae Mariae de Sauviana, S. Martini de Alzone, S. Petri de Vicavo. In Ucetico, S. Mammetis, S. Amancii de Tezeno, S. Petri de Vulpereries. In Tolosano, cellam de Castillione de Maderies. In Albiensi, cellam S. Sigolenae de Gana, S. Mariae de Ambilet, S. Petri de Ammone, S. Joannis de Helvas. In Rutenico, cellam de Petra, Sanctae Mariae de Melias, S. Stephani monasterium, S. Petri, S. Laurentii, cellam de Cambolas, S. Genesii de Valcenga, cellam de Mistoliol de Clara Fara, S. Michaelis, S. Mariae de Castronovo, monasterium Vabrense, S. Amancii. In Gaballitano, monasterium de Cirac cum parochiali ecclesia, S. Martini de Canonica, S. Martini de Salmonte cum capellis suis, S. Martini de Colomeo, Sanctae Mariae de Nabinals. In Alvernia, cellam de Ruina. In episcopatu Pisano, cellam Sancti Andreae, monasterium sanctorum apostolorum. In episcopatu Ausonensi, monasterium S. Joannis Rivipollensis, sicut ex consilio Urbani papae per Bernardum Visuldunensem comitem vobis traditum est, etc. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat, etc.
370.3
Scriptum per manum Crysogoni notarii sacri palatii.
370.4
Datum Laterani per manus Joannis, S. R. E. diaconi card. ac bibliothecarii, IX Kal. Maii, ind. VI, Incarnationis 1114, pontificatus Paschalis II anno XIV.

Intertext edge

Open linked passage

Note