Paschasius diaconus491-512
De Spiritu Sancto
Sanc 3.1
Choose a text
More by Paschasius diaconus
—
7730 Despsa4
3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM. Quia nulla creatura rationalis cognatae creaturae possit infundi.
3.1
Legimus de proflua effusione Spiritus sancti: Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane. Quis ergo nisi qui ejusdem esset plenitudinis, implentem omnia possit implere. De apostolis refert sermo divinus: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto. Et loquebantur verbum Dei cum fiducia. Et paulo post: Quoniam et in nationes integras implere prohibetur, et inexhaustus atque in se plenus permanere dignoscitur. Si creatus est Spiritus, de quo unquam angelo vel archangelo lectum est, quod se cuiquam animae intrinsecus susceptus infuderit? Dic mihi, si unquam ex creaturis ullam legeris potestatem atque virtutem, quae multa simul impleat atque possideat, et quod magis est, indiminuta atque divisa permaneat. Impossibile est, ut spiritualis ac rationabilis creatura, cognatae sibi naturae unquam valeat infundi. Itaque res materialis materialem nescit penetrare substantiam. Solus Deus in quo intelligitur et Spiritus sanctus, simplex, subtilis, purus, in facturam vel angelicam, vel humanam virtute incorporeae divinitatis illabitur, quae sola sui operis penetratrix, occulta humani cordis ingreditur. Quaelibet autem creatura coelestis, in tantum infundere vel implere hominem non potest, ut abdita cogitationis humanae scire possit. Et ideo de solo Deo legimus: Qui solus nosti corda hominum. Et iterum: Ipse enim novit occulta cognoscere, et hoc si divinitatis est proprium, quanto magis scrutari profunda Dei summi in persona Spiritus sancti, majestatis insigne est: Auctori tantum debetur hoc privilegium, ut conscientiam possit intrare secretam. Anima vero animae, aut angelus angelo conjungi potest, infundi non potest, quia hujusmodi creaturarum, genera tantum Spiritus sancti, id est solius Dei capacia sunt, quia figuli sui vasa sunt, ab illo solo impleri possunt, a quo de nihilo facta sunt, et sine quo vacua esse sentiuntur. Itaque substantia animae utpote corporalis materia alii rationali creaturae penitus nescit infundi. Crassitudini enim exterioris hominis comparata anima incorporea dici potest, ad auctorem vero relata, cui comprehensibilis est materia sua, et factura sua palpabilis: a quo intra corpus includi et colligari, atque igni perpetuo mancipari potest sicut legimus, ut eant in ignem aeternum; qui paratus est diabolo et angelis ejus. Huic indubitanter auctori, perfectoris in re corporea est. Sed forsitan dicis: Manifestum est quod se etiam daemonum importuna violentia, in homines quos tentandos acceperat frequenter infundat. Non ita est: nam corporis latebras intrare possunt, animae vero interiora adire non possunt. Sciendum ergo est quod spiritualium nequitiarum dolosa subtilitas, illa membrorum loca suo turbat incursu, quae interdum vino nimio vel febritio fatigantur accensu. In animae itaque sensus inimica tentatio per malitiam scit irrepere, in animae vero recessus per naturam nescit influere. Et ideo hujusmodi spiritus immundos humanae mentes ac pectora non naturarum infusione capiunt, sed voluntatum pravitate concipiunt. Manifestum itaque est quod penetrare animarum substantias nequeunt, quarum conscientias scire non possunt. Quod si aliquando daemonibus nosse contigerit, de perditione est convenientiae, non de potestate naturae. Sola ergo se divina potentia, quae et in Spiritu sancto est rationabilibus creaturis infusa et circumfusa permiscet, sicut peculiariter in illo dominici hominis corpore, ex Maria matre suscepto, gratia exuberante requievit, sicut de seipso Filius dicit: Spiritus Domini super me. Si ergo Spiritus sanctus factura subjectae esset conditionis ut dicunt, tam impossibile quam indignum Deo erat, ut creatura ulla animam vel corpus impleret, in quo jam Filius Dei, id est Deus, inerat, in quo jam sitis, ait Apostolus, corporaliter plenitudo divinitatis inhabitabat. Si creatura est Spiritus sanctus, quomodo potest corruptio incorruptelam, ac majestatis capacem fragilis conditio possidere? Si Spiritus sanctus unus est creaturae ex plebe facturae, quomodo creatura cum creatore, id est cum Filio Dei velut exaequari, servus cum Domino unum in anima Salvatoris praesumitur hospitium, et quasi in eo praesentia sibi non sufficeret auctoris, famulus accedit ad cumulum sanctitatis? Non ita est. Sed re cognoscit socium sibi templum coeleste collegium. Nec mirum, si in illa illustri et beati corporis anima Filius et Spiritus sanctus unum sortiuntur habitaculum, quibus commune constat esse et coelum.
3.2
LIBER SECUNDUS. CAPUT II. Utrum juxta opinionem imperitorum, Spiritus sanctus sicut Filius sit incarnatus, quod et ipse in Mariam supervenit. An tantum Filius de Virgine procreatus sit.
3.2
Sed dicitur: Si Spiritus sanctus in corpore et anima redemptorum habitavit, ergo et ipse Spiritus incarnationem videbitur suscepisse. Non ita est. Nam ante creationis initia a Spiritu sancto Mariae corpus impletur, et inter initia creationis Filius Virginis Spiritu sancto cooperante concipitur, sed ad personam Filii specialiter novem mensibus possidendus, et cum eodem in lucem progressus infunditur, cujus utique temporis societatem intra secretum uteri virginalis Spiritus sancti persona non recipit, hominem ergo quem Filius Dei inter ipsa suscipit exordia, Spiritus sanctus non susceptor sed sanctificator intravit. Ille enim nascitur, hic infunditur. De Filio Virginis anima vel caro Filii Dei personaliter et specialiter dici potest, Spiritus sanctus vero anima vel caro nullo modo dici potest. In quo Filius De ideo Deus gloriae dicitur crucifixus, pertulisse in eo nullo modo dici potest Spiritus sanctus. Ergo diversitas est operum, non diversitas substantiarum. Nam sicut dicere non possumus, quod vel Pater descenderit in specie columbae, vel in Patris voce Filius sit locutus, quando dixit: Hic est Filius meus, ita Spiritum sanctum asserere non potes, vel natum ex Virgine, vel in carne redemptoris specialiter conversatum, vel in ipsius passione crucifixum, vel resurrectione in corpus redditum, vel ascensione ad coelestia sublimatum. Operi et personae filii assignari ista necessario convenit, ascribi vero Spiritui sancto salva licet voluntatis unitate non convenit. Inter haec asserit Macedonius, creaturam esse Spiritum sanctum. Unde videtur incipiat, modo nihil verbis suis agere praesumat, nec a sanctis paginis disputatione transcendat, sed auctoritatem per omnia de testimoniis si valet, proferat, quae contra totius mundi fidem, et numero, et virtute praevaleant. Magnis sine dubio allegationibus et copiosis et valde evidentibus opus est documentis, ut quisque illum ex numero creaturarum unum esse convincat, quem cum Patre et Filio ejusdem honoris et gloriae universa terrarum regna concelebrant; quem catholica Ecclesia creatorem suum in eodem regenerata cognoscit. Et recte quem reparatorem perspicit, credere non cunctatur auctorem.
3.3
LIBER SECUNDUS. CAPUT III. Objectio Macedonii, qua impie Spiritum sanctum excellentiorem asserit creaturam.
3.3
Creaturam, inquit, dico, sed excellentiorem omnibus creaturis. Praelocuti sumus, ut actionem nostram non persuasionibus propriis, sed catholicis deponamus oraculis. De Deo igitur tractantibus nobis, propheta, apostolus, evangelista respondeat. Creaturam dicis excellentiorem omnibus creaturis. Ostende in quibus libris de Spiritu sancto verba legeris. Non opinor in veteribus, non in novis docebis? Cum ergo proferre non valeas, dum tua non explicas, nostra confirmamus. Dum creaturam non approbas, etiam nobis tacentibus creatorem esse demonstras. Itaque cum hoc assertio tua ad catholicum sensum, cum omnino ad Christianum non pertineat institutum, diaboli agnosce commentum, qui animae donum, ubi Spiritu sancto vacuam viderit, quasi contrariis hospitibus nequitiae septiformis invidit. Qui enim illum excludit, hunc recipit. In illo fuit ista excellentior creatura, qui in coelesti claritate praefulgens, numeris conscius, auctoris ignarus, habere se vidit, accepisse nescivit, et ideo gloriam quam beatus non intellexit, elatus amisit, ita dicens: Ascendam supra astra nubium, ponam super thronum solium meum, et ero similis Altissimo, hic ergo nullum in creaturis superiorem se ut reor habuit, nullum medium inter se et Deum vidit, in cujus aemulatione superbiae stimulo concitatus assurgeret, et ideo nullum ante se stare in ordine militiae coelestis aspiciens, ipsi rerum Domino se aequare praesumpsit. Quod si ullum excellentiorem se majoris impatiens in coelesti gaudio deprehendisset, illi se magis conferre vel praeferre tentasset. Duo sunt in coelestibus, qui regit, et qui reguntur, nullo in medio horum tertium exstitit genus, quod secundis majus, et summis esset inferius. Excellentior creatura de archangelis forsitan dicere potes, licet caeteris ordine magis praeemineant, quam natura. Sed Spiritui sancto et archangeli serviunt, ex quibus unus quasi minister adventum ejus beatae Mariae nuntiavit. Sed dicis: Ecce ubi Spiritum sanctum Amos propheta creaturam evidenter assignat ita dicens: Ecce ego firmans tonitruum, et creans spiritum. Primum est quod interdum spiritus nomen nequaquam ad personam sanctificantis spiritus referri potest, nisi adjeceris aut spiritum Dei, aut Spiritum sanctum, aut spiritus ubi vult spirat, id est nisi adjeceris aut operis aut proprii nominis dignitatem. Deinde si ad ordinem respicias lectionis, istam excellentiorem ut asseris creaturam, nimis despectam esse monstravit. Nam eam post tonitrui creaturam esse descripsit. Unde inconsequens fuit, ut juxta sensum tuum principale hoc opus Dei irrationabili postponeret, aut sociaret elemento. De persona non dicam angeli, sed cujuslibet justi indignum hoc credi. Magis ergo hoc proximum et amicum esse arbitremur rationi, si post tonitrua flabra intelligamus significata ventorum, ut illud in psalmis: Spiritus procellarum qui faciunt verbum ejus, vel illud: Sulphur Spiritus procellarum, vel: Spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Diversis modis spiritus intelligitur, quando non cum privilegiis suis specialiter designatur. Sed omissis his interroga translationis Hebraicae veritatem, et ibi confusibilem persuasionis tuae deprehendes errorem. Ita enim illic dictum esse reperies, quia ecce ego formans montes, et creans ventum. Vide quam nudis, contra Deum verbis, et quam inanibus credidisti. Vide quam magno te argumento contra potentiam majestatis armasti, et post illa non metuis circa tam infirmum haerere ramusculum, qui in tam horrendum pendes abruptum.
3.4
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV. Macedonius dualitatem asserens, Spiritum sanctum negat propriam habere personam.
3.4
Deinde dualitatem intromittis, et dicis Spiritum sanctum propriam non habere personam, nec amisisse te sentis regenerationis gratiam, qui in regenerationis tendis offensam, quem sibi in commune majestatis et virtutis unitum divina veritas protestatur ita dicens: Ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. In nomine, inquit, Patris et Filii et Spiritus sancti Nominis singularitas unitatem loquitur, appellationum diversitas Trinitatem. In nomine ergo unus, sed in personarum distinctione, non unus. Quid est in tribus unius nominis praerogativa, nisi deitatis indiscreta concordia: fac gradum si potes, ubi praeter unum Deo hoc ipsum attestante nihil invenis. Tres audis, ne unitatem Sabelliana permisceat et confundat impietas. Unum audis, ne Trinitatem dividat Ariana perversitas. Spiritum sanctum audis, ut Macedonium confodiat distincti nominis expressa proprietas. Itaque non creaturae, sed creatoris incommutabile opus agitur, ubi peccatorum abolitio et immunitas erogatur. In hoc tamen indissecabili majestatis amplexu, in proprietate personae alter est Pater, alter est Filius, alter est Spiritus sanctus, sed in unitate non aliud. Qui utique si Deus non esset, juxta Patrem et Filium personam propriam habere non posset; denique quando Verbum transit in carnem, et hominis habitum Deus induit, et si in circuitu ejus tabernaculum ejus, et splendorem suum tenebris nostrae fragilitatis involvit, et ponit tenebras latibulum suum, Dei quidem et hominis duplex substantia est, sed tamen una persona. Quam ob rem? Quia dum formam servi accipiens, famulo Deus jungitur, minoris humilitas intra reverentiam majoris absconditur, et superioris lumine exinaniti consumitur, ac sic proprietatem personae humanitas divinitate obumbrante vel eminente non obtinet. Ibi ergo potest esse personarum parilitas, ubi meritorum ac dignitatum consistit aequalitas. Et ideo Spiritum sanctum cum Patre et Filio, unum majestatis noveris possidere privilegium, quem personae vides obtinere jus proprium. Quod si aliquis opponat et dicat: Si in Christo Deo pariter et homine duas substantias dicimus, quare non duas simili ratione credamus personas? Non ita est. Nam qui duas personas in Christo facit, impietatem quaternitatis introducit, quam penitus rerum natura non recipit. De duabus rationalibus diversisque substantiis, praesertim de Dei et hominis, de creatoris et creaturae una fieri non potest, de duabus vero personis, una fieri potest, sicut legimus caput et corpus, Christum et Ecclesiam unam tenere personam. Erunt enim, inquit, duo in carne una. Et sicut apud nos homines Filius Patris familias juxta Patrem vel servus juxta Dominum, personae propriae locum non habet, ita in Deo et homine, gemina quidem substantia, sed non gemina persona est, quia persona personam consumere potest, substantia vero substantiam consumere non potest. Si quidem persona res juris est, substantia res naturae. Hoc loco necessarium videtur, ut in Christo Domino pariter et hominis unam personam, et duas substantias testimoniis asseramus. Da unam redemptoris Dei hominisque personam. Apostolus dicit: Si enim cognovissent sapientiam Dei, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Si requiris quomodo inviolabilis potuerit pati, et incomprehensibilis crucifigi, personae unitas facit, ut quod homo pertulit, Deus pertulisse credatur. Item cum evangelista commemorat: Nemo ascendit nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est in coelo: quomodo hic filium hominis ante passionis vel resurrectionis sive ascensionis diem dicit, et de coelo asserit descendisse, et in coelestibus permanere, nisi hoc per unitatem personae ratio veritatis absolvat? Sicut alio loco, capitis et corporis sociatur persona, cum legitur: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Quid ait personae unitas? Homo pascitur et Deus reficitur. Pes componitur et caput fomentum se sentire testatur. Dicit ergo: Nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Et e diverso: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. Vide quomodo per unitatem personae humana divinis, et humanis divina misceantur. Deus crucifigitur, et homo de coelo descendere, et in coelo permanere memoratur. Quae cum ita sint, perspiciamus de sacris voluminibus geminae substantiae distinctionem. Ait itaque beatus Moyses: Caput cum pedibus comedetis, et intestina ejus devorabitis. In pedibus humanitatem, et in capite credamus majestatem. Ita fit ut dum haec intra litteram latentia, fide perscrutante cognoscimus, ignis intestina, id est mysteriorum occulta sumamus. Scrutandi enim studium, aviditas intelligitur devorandi. Sicut et alio loco duplicis substantiae absolutionem, idem sacramentorum revelator insinuat, dicens: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Hoc est dolosae haereses et tenebrosae vel aereae potestates sedem sibi in pectoribus humanis profunda damnatione posuerunt, me vero in fidelium corda qui hominem in carne conspiciunt, Deum intra hominem latere non credunt; foveas enim et nidos non transitoria et momentanea designat habitacula, sed diuturna et secura possessione fundata, quae serpentina vitiorum multiplicent nutrimenta. Apostolus enim duas substantias evidenter remota sacramenti obscuritate adjecit, ita dicens: Patres nostri ex nubibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Sed dicis: Apostolus duas tantum personas in operum suorum volumine confitetur, sicut ad Corinthios loquitur: Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei. Et ad Galatas Paulus apostolus, non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis. Et iterum, unus Deus Pater ex quo omnia et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. Secundum haec dicis nullam de Spiritu sancto fieri mentionem. Ut breviter dicamus, oblitus es quod Apostolus Spiritu sancto plenus, haec apostolis ipso inspirante, de Patre Filioque praedicabat. Loquenti igitur de Patris ac Filii operatione et ille non deerat, qui loquenda dictabat, secundum illud: Nemo dicit Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Qui ergo crediturus vel confessurus vel praedicaturus est Christum, vides quod ante in se habiturus est Spiritum sanctum. Non ergo honores fidem tuam, quod interdum sine commemoratione Spiritus sancti, Patris mentio habetur ac Filii. Nam saepe suppresso Patris nomine, Filii et Spiritus sancti operatio praedicatur. Ait S. Ananias ad Paulum: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et replearis Spiritu sancto. Aperte hic duarum est connexio personarum. Ecce Paulus a Christo caecatus arguitur, Spiritu sancto illuminatus impletur, et nulla hic Patris mentio inseritur. Item cum Paulus quosdam ex discipulis interrogaret, in quo baptizati estis, quos post ascensionem Domini in baptismate Joannis baptizatos esse constabat, post praedicatum Baptisma Trinitas, cum etiam illud mysterium quo Joannes baptizare consueverat, id est in eum qui venturus est, in eorum baptismo probaretur omissum, dicente Paulo apostolo: Joannes quidem baptizavit, sed in eum qui venturus est, hoc est dicere; non ita baptizati estis. Hos cum interrogaret Paulus: Si Spiritum sanctum accepistis credentes, qui utique post baptismum Salvatoris per impositionem manuum rite baptizati fuerant, confitentur. At illi responderunt: Neque si spiritus est audivimus. His auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit super eos Spiritus sanctus, et loquebantur linguis, et prophetabant. Adverte qui cum baptizantur in nomine Domini Jesu, postea accipiunt Spiritum sanctum, et propheticam ex Paracleti invocatione virtutem. Vere Deus est qui post Dei donum plenitudini imponit argumentum. Ecce duabus personis in baptismo significatis, Pater invocatus esse non legitur, sed tantum, ut credi oportet, cum Filio et Spiritu sancto unitate potestatis et deitatis operatur, quem abfuisse sacra lectio non negavit. Cum venisset Spiritus sanctus super eos, tunc loquebantur linguis et prophetabant. Vide quanta potentia sit Spiritus sancti. In baptismo peccatorum abremissa donantur, in adventu Spiritus sancti virtutum munera conferuntur, et a confirmatis, signorum miracula celebrantur. Solent enim veritatis alieni, etiam de syllabis calumniari. Nam cum de Trinitate dictum absolute noverimus, quoniam ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia, plus esse ex ipso quam per ipsum, et item praepositionem hanc, id est per, majoris praerogativae esse asserunt quam in ipso. Sed si in ipso de Spiritu sancto cum diminutione potestatis dictum arbitrantur, audiant praepositionis hujus magnificentiam, et accipiant quia etiam secundum ipsorum assertionem de Spiritu sancto intelligendum est. In ipso, inquit, vivimus, movemur, et sumus. Et merito in ipso vivimus, movemur et sumus, in quo reparati et regenerati sumus. Sed et per ipsum etiam ad Spiritum sanctum referendum esse agnoscimus sicut habes. Alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae. Item ad Hebraeos: Qui per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo: Et iterum: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per ipsum sanctum qui datus est nobis. Nam si et de Patre intelligamus, ex ipso et ex Spiritu sancto dictum similiter invenimus. Sicut in Joannis Evangelio habemus: Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex Spiritu, Spiritus est. Et in conclusione capituli: Sic est omnis qui natus est ex Spiritu. Sic ergo non praejudicat Spiritui sancto, cum suppresso ejus nomine Patris ac Filii opera commemorantur, sicut Pater et Filius non negantur, quando specialiter Spiritus sanctus opus ac virtus asseritur, sicut legimus in Actibus apostolorum: Vos baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Sicut et in Evangelio de singulari persona Spiritus sancti continetur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Nunquid hoc loco Pater et Filius, quia minime nominantur, tanto ac tam divino muneri defuisse credentur? Non ita est. Nam absque dubio dum sancto Spiritui cum quo eis una substantia est, mysteriis beneficiisque junguntur, etsi non commemoratione, unitate tamen pietatis atque operis praesentantur.
3.5
LIBER SECUNDUS. CAPUT V. Objectio quod sermo ille quem legimus: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, aquam pariter et Spiritum sanctum creaturam esse testatur.
3.5
Sed dicis: In tantum creatura est Spiritus sanctus, ut aquae elemento, quae hic primo loco atque ordine ponitur, videatur adjunctus secundum evangelicam, quae superius commemorata est, sententiam: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei. Manifestum est enim, qui haec loquitur non solum divinam in Spiritu sancto potestatem, sed ipsam baptismi nescire rationem. Apostolus autem dicit: Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo. Quomodo autem possimus cum Christo mori vel resurgere, si requiras adverte. Omnes quicunque sacro fonte submergimur, mortem et sepulturam Redemptoris imitamur, sicut idem Apostolus ait: An ignoras quia quicunque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem. Sicut enim ille triduana morte sepulcro conditus fuit, ita et nos intra aquae, id est inter cognatae creaturae substantiam trina submersione depositi, dum descendimus sepelimur, dum emergimus suscitamur. Per aquam itaque celebratur imitatio sepulturae, per Spiritum sanctum confertur veritas vitae et spes salutis aeternae. Denique removeatur Spiritus sancti invocatio, et videamus si quidquam aquae illius sola prodesse possit infusio. Creatura itaque est quae sepeliendi praestat officium, Deus est qui beneficium tribuit renascendi. Quem ergo perspicis reparationis parentem, ipsum esse agnosce et resurrectionis auctorem. De quo vaticinatur, et ad Patrem propheta sic loquitur: Emitte Spiritum et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Quid distat inter aquae et Spiritus sancti operationem? Per aquam deduci videmur in tumulum: per Spiritum sanctum praeparari videmur ad regnum.
3.6
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI. Ubi quaeritur utrum Spiritus sancti appellatio cognomen putetur an nomen.
3.6
Sed inter haec requirendum credis, utrum appellatio Spiritus sancti, quem Deum necesse est nuncupari, nomen an fortasse cognomen sit. Sed cognosce quia id quod apud homines nomini solemus adjungere, Dei non condecet majestati, in ejus nomine quidquid est nequaquam adjectivum, sed sine dubio naturaliter sempiternum est. Etiam in doctrina grammatica alia nomina communia, id est appellativa vocat, alia specialia, id est propria nuncupat. Videamus si in nostris hoc loco aliquid simile invenire possimus. Da in Deo nomen speciale vel proprium, id est Pater et Filius et Spiritus sanctus. In tantum haec propria sunt, ut nec de Filio Pater dici possit, nec de Patre facile legitur Spiritus sanctus. Item da proprium, ingenitus, ex utroque procedens. Rursum da nomen generale atque commune. Majestas, immensitas, plenitudo, unus, solus, Deus. Sed cum audis unus, non hic numerus inchoatur, sed perfectio infinita colligitur. Quid est unus, nisi nomen incommunicabile, quod nec posteriorem recipit nec priorem? Quid est unus? nisi simplex, incomposita et indivisa substantia? Quid est unus, nisi incommunicabilis et inaequalis, ac semper idem, qui nunquam a se possit esse diversus? Ac sic communis appellatio unitatem. Cum ergo dixeris Pater, Filius, et Spiritus sanctus, singulorum personas pariter explicasti. Cum dixeris, unus Deus, communem Trinit tis substantiam, communem gloriam demonstrasti. Hic ergo sibi imperitia noctem erroris obtexit, dum suppresso vocabulo majestatis Spiritum sanctum in eo tantum aestimat nomine, quod ei, ut diximus, proprium est, magis quam quod ei cum Patre Filioque commune est.
3.7
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII. Quod Spiritus sanctus prophetas specialiter implere, et Deus pariter credi et vocari, evidentibus testimoniis approbatur.
3.7
Cum per Moysem ac David et Isaiam, vel alios prophetas specialiter Spiritus sanctus locutus esse referatur, Deum locutum divina profitentur eloquia, sicut in Pentateuchon volumine frequentatur; locutus est, inquit, Dominus ad Moysem, dicens: Sollicitius requiramus si specialiter Spiritus sanctus in prophetis loquatur: habemus ut praefati sumus, in Actibus apostolorum, Paulo arguente Judaeos: Bene, inquit, Spiritus sanctus per Isaiam locutus est ad patres nostros: Auditu audietis, et non intelligetis Et in eadem lectione: Viri fratres, oportet impleri scripturam quam praedixit Spiritus sanctus per os David. Et in epistola Petri legimus: Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu sancto locuti sunt sancti Dei homines. Agnoscamus propheticam gratiam evidenter ad potentiam sancti Spiritus pertinere. Et de psalmo David ita ad Hebraeos legimus. Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis. Et hic apertissime per David Spiritum sanctum locutum esse testatur. Videamus autem utrum Deus sit iste, per quem omnis prophetia inspirata memoratur. Lucas Dominum Deum asserit, qui locutus est per prophetas, ita dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Et adjecit: Sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt prophetarum ejus. Absolute Spiritum sanctum qui prophetas inspiraverat, Dominum et Deum Israel esse, evangelico celebratur oraculo. Et in subsequentibus Simeon Spiritu sancto plenus: Responsum, inquit, accepit a Spiritu sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini. Quo viso, et in amplexum manibus assumpto, Deum benedixit, id est a quo responsum accepisse videbatur. Benedixit Deum, et dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum in pace. Et absolute Dominum Deum vocat Spiritum sanctum cujus verbo atque responso, quod Christum visurus esset acceperat. Vides specialiter de Spiritu sancto intelligendum esse, cum dicitur in prophetis: Deus Deorum Dominus locutus est: Exaudiam quid loquatur in me Dominus Deus. Hic nomen istud, id est, Domini, cujus verbo atque responso quod Christum visurus esset acceperat, vides specialiter de Spiritu sancto intelligendum esse, cum dicitur in prophetis: Deus Deorum Dominus locutus est. Et, Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Hic nomen istud, id est Dominus Deus ad Spiritus sancti qui locutus est in David noveris referendum esse personam, aut certe in uno Deo trium voluntatem, trium potentiam, trium agnosce substantiam, quia cum dixeris, pater una persona intelligitur, cum dixeris, Deus tota Trinitas designatur; accipimus et in Actibus apostolorum, quod indubitanter Deus sit, qui passiones Christi praenuntiavit per prophetas cum dicit: Deus autem qui pronuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, implevit sic Christum suum; id est charismate suae unctionis infusum. Et iterum: Qui locutus est Deus per os sanctorum suorum. Ideo sanctorum suorum, quia sanctificatio proprie ad Spiritum sanctum pertinet. Legimus in Jeremia: Nonne coelum et terram ego impleo, dicit Dominus? Quis est iste Dominus qui per Jeremiam coelum et terram implere se dicit, nisi Spiritus sanctus, qui et ipsum Jeremiam virtute prophetica et spiritu veritatis infudit? Si ergo per propheticam dispensationem, ita etiam secundae gratiam nativitatis Spiritui sancto vel maxime voluntas Trinitatis assignat, sicut dicit in Joanne: Quod natum est e carne, caro est, et quod natum est ex Spiritu, Spiritus est. Et in alio loco potestas renovandi hominis penes Spiritum sanctum esse perscribitur. Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. Et sicut superius dictum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto. Et ad Titum: Salvos, inquit, nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti. Videamus quis est iste cujus filii per gratiam adoptionis efficimur. Dedit eis, inquit, potestatem filios Dei fieri. Et iterum: Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt. Vides apertissime quod iste Spiritus sanctus in quo renascimur, Deus est, cujus paternitate donamur. Ipse hoc alio loco luce clarius assignat: Ero, inquit, eis in patrem, et ipsi erant mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. Merito omnipotens, qui peccati chirographum delet, qui vincula conscientiarum relaxat, et hominem in se credentem corruptae naturae foeditate dispoliat, et indumento innocentiae, decore justitiae, stola immortalitatis exornat, et filios suos in angelicum statum pia paternitate conscribit. Nemo Spiritum sanctum creaturis existimet sociandum. Extra servitutis est conditionem qui aeternam potest tribuere libertatem. Non enim, inquit Apostolus, accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, et ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Indubitanter Deus est qui per remissionem peccatorum filios Dei facit. Universam creaturam etiam angelorum atque archangelorum, peccato constat fuisse obnoxiam, quorum tamen in Deum obedientiam, sollicitudinem, charitatem, transgressorum ruina fundavit; humilitas subjectionis, stabilitatis facta est confirmatio, fragilitatis agnitio, Spiritus sanctus. Nisi prae omnibus liber esset, de servis liberos facere non posset. Nam si creatura esset, quamlibet in eo conferente gratiam sanctitatis, remansisset tamen conscientia debitoris. Et ideo dicit: Nemo potest donare peccata nisi solus Deus. Quicunque ille est, eligat utrum velit, aut Spiritum sanctum peccata donantem confiteatur per omnia Deum, aut si per eum donari posse non credit veniam peccatorum, evacuavit in se regenerationis beneficium et baptismi sacramentum: Dei ergo solius est absolvere innexa, redintegrare corrupta, expiare maculata. Et ideo ad eum conscii nostrae infirmitatis et suae majestatis, cum gemitu proclamamus: Tibi soli peccavi, Domine, qui solus non teneris lege peccati, qui solus ab ea non actualiter, sed naturaliter alienus es, et ideo solus absolvere debitores potes, qui a debitis solus immunis es, qui quod habes non aliunde mutuatus es, sed de tuo plenus es. Non enim prior quisquam dedit tibi, nec aliunde derivatis virtutibus irrigaris, nec ex alio aliquo in te facta transfusio est; sed ipse fons es fluminis tui, et gloria tua, tua natura est, sicut nuntium nescit, sic nihil a priore suscepit.
3.8
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII. Ubi templum Dei templum esse sancti Spiritus demonstratur.
3.8
Habitatorem cordis humani sacra eloquia proprie Spiritum esse definiunt: Dabit, inquit, vobis pater alium Paracletum, ut maneat vobiscum in aeternum. Et ad Romanos: Vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Et ideo de Spiritu sancto conscriptum recte intelligimus: Regnum Dei intra vos est. Dei utique regnum sunt, qui ei parere merentur in templum Dei utique, non creaturae. Audi per Apostolum habitatoris nostri vocem: Vos estis, inquit, templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis. Et in alio loco, sicut dicit Deus: Inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus. Ecce ipse qui templum humani cordis inhabitat, Deum se esse pronuntiat. Ananias inter eos qui honorantes Deum, de suis justis laboribus vendebant substantias suas, et ponebant ante pedes apostolorum, Deo votum promisisse agnoscitur, Spiritui sancto mentitus arguitur, sicut Petrus apostolus ait: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto? Et subsecutus adjecit: Non es mentitus hominibus, sed Deo. Quid est hoc? In Creatorem peccat, et ita Scriptura peccatum ejus attenuat, ut eum juxta impietatis sensum, creaturae reum esse constituat, et minori debitorem de contumelia majoris addicat? Non ita est. Manifesto praeditus est divi a potentia, ad quem sacrilegii refertur offensa, de quo alio loco dicit: Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem, neque in hoc saeculo, neque in futuro. Cum ergo transgressione tentaverit Deum, fefellisse dicitur Spiritum sanctum. Quapropter Spiritus sanctus et Dei unam causam, unam gloriam, unam cognosce reverentiam. Et ideo evidentissime de Spiritu sancto sequenti sermone concludit: Non es, inquit, mentitus hominibus, sed Deo. Loquente Petro ad Cornelium, obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro. quia et in nationes gratia Spiritus sancti effusa est. Vides Spiritum sanctum non de alieno, sed de proprio contulisse. Si requiras quis sit iste qui gratiam dedit illis, Deus. Hunc gratiae largitorem superius Spiritum sanctum, hic Deum specialiter declaravit. Illic proprio, hic communi nomine probatur iterata confessio. Cum autem gratia, dicit, et in nationes Spiritus sancti effusa est, ipse naturae Deus est, qui auctor est gratiae. Soli Deo competit de suo charismatum dona largiri, ut et de eo Apostolus dixisse videatur, Abundantius illis omnibus laboravi. Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Merito Deus pronuntiatur, qui dispensator est gratiae et salutis humanae. Et addidit Petrus: Quis ego eram qui possem prohibere Deum? Illum utique Deum qui est in nationes, vel Cornelium impetum gratiae inundantis effudit.
3.9
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX. Ubi contra Novatianos Deus gentibus poenitentiam ad vitam dedit, qui utique Deus Spiritus sanctus esse per ordinem ipsum lectionis ostenditur.
3.9
Adverte quomodo in persona sancti Spiritus, qui subito Cornelium et socios ejus implevit, Dei nomen multiplici attestatione concelebratur. His auditis, inquit, tacuerunt, et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit? Quo loco contra Novatianos advertendum est quod poenitentiam dare dicitur, quam utique non aliter nisi servorum suorum administratione largitur: dum ergo dicit: Quis ego eram qui possem prohibere Deum; et iterum: Ergo Deus gentibus poenitentiam ad vitam dedit, quae in manifestis rebus manifestanda est interpretatio, cui vel ignaro non satisfaciat, vel incredulo in sancti Spiritus adventu, totiens divini nominis repetita confessio.
3.10
LIBER SECUNDUS. CAPUT X. Ubi ad Corinthios prima, Spiritus sanctus esse virtutum distributionibus Deus declaratur.
3.10
Accipe ad Corinthios: quod solum possit pro asserenda Spiritus sancti divinitate sufficere. Dicit per Epistolam ad Hebraeos: Contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Interrogemus ipsum apostolum, utrum unus ex creaturis sit iste charismatum distributor. Habemus ad Corinthios prima: Notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Adverte quomodo hic Spiritum Dei Spiritum sanctum esse, absolutissime designavit, Spiritu sancto, quem de superiori sententia, Spiritum Dei loqui proposuit Perspicue sequuntur, quam manifeste illum Deum et Dominum esse testantur. Divisiones, inquit, gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus. Tanquam si beatus apostolus de Spiritus sancti divinitate fuisset consultus, evidenter de quo dixerat, idem Spiritus, de eo addit: Idem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Operari omnia non posset, si esset unus ex omnibus, hic Spiritum sanctum tam in suo nomine quam Domino et Deo, aut certe evidenter expressum, aut certe Trinitati agnosce sociatum. Sed hic in donorum divisionibus, magis sermo divinus Spiritum sanctum intelligitur designasse, quia superius accipimus distributionum gratiam Spiritui sancto speciali dispensatione competere. Quod vero dixit: Idem Dominus, idem autem Deus, in sequenti capitulo ad Spiritum sanctum ostendit esse referendum dicens: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae in eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alteri gratia sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio Spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult. Nulli subditur, sed coelestis est Dominus, qui dona coelestia propria voluntate, et de potentiae suae jure largitur.
3.11
LIBER SECUNDUS. CAPUT XI. Advertendum quod sicut unum Deum, ita unum dicit Spiritum sanctum, quod de plebeia creatura, vel quod dividat singulis prout vult, dici nullo modo possit.
3.11
Vides quod sicut unus Pater, et unus Filius, ita et unus Spiritus sanctus, sicut consequenter assignat: Etenim in uno Spiritu potati sumus. Hic si de plebe vel de multitudine creaturae esset, unus omnino dici non posset. Et cum hic habeas alteri, inquit, datur fides in eodem Spiritu, quis hanc fidem tribuat; idem ad Corinthios Apostolus declaravit, dicens: Et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Vides quod indubitanter hunc fidei divisorem Deum esse pronuntiat. Licet in tam multiplici tantorum munerum largitate, ipsa per se magnificentia operis potentiam loquatur auctoris, tamen de eo ita conclusit: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult. Sicut et alio loco: Spiritus ubi vult spirat. Et iterum: Et Spiritus sancti distributionibus secundum suam voluntatem. Non hic ergo est subjectae ministeriorum servitutis, sed liberae arbitrium potestatis, atque in coelestium bonorum distributionibus summae largitatis est exhausta pietas. Quomodo dicit et Spiritus sancti distributionis est iste distributor, id est divisor, utrum Deus sit ad Corinthios docuit dicens: Et divisiones operationum sunt, idem autem Deus. Legimus in Actibus apostolorum: Attendite, inquit, vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei. Hunc qui posuit episcopos in Ecclesiam ad Corinthios Vas electionis Deum esse declarat, ita dicens: Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesiam. Quid sunt nisi Spiritus sanctus, cujus personae ostendit officium distributio gratiarum, sicut continenti sermone subsequitur? Posuit, inquit, Deus in Ecclesiam primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes. gubernationes, genera linguarum. Quosdam, inquit, Deus posuit in Ecclesiam. Quod hic Deum de Spiritu sancto dixerit, ipsa quae ad Spiritum sanctum pertinet dispensatio sanctificationum virtutumque manifestat. Ipse enim prophetarum ora locupletat, curationum remedia dispensat, charismatum ornamenta multiplicat, quo in apostolis influente, Deum illum universitatis esse, signorum miracula et linguarum diversa genera cecinerunt.
3.12
LIBER SECUNDUS. CAPUT XII. Ubi eos qui Spiritus sancti templum effecti sunt; ita dicit proficere debere, ut Deum portare in corpore mereantur.
3.12
Ait itaque Apostolus ad Corinthios: Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus? Templum Spiritus sancti, templum esse Dei praecedentia ejusdem Epistolae evidenter insinuant, cum dicitur: An nescitis, quia templum Dei estis? et Spiritus sanctus habitat in vobis, et Spiritus, inquit, Dei habitat in vobis. Quis illos dubitet ejus Dei esse templum, cujus esse probantur habitaculum? Et cum dixisset: Nescitis quia corpora vestra templum sunt Spiritus sancti, ita capitulum luculenta veritate conclusit: Glorificate, inquit, et portate Deum in corpore vestro. Ergo qui Spiritui sancto studiose puritatis templum praeparat in corde, per castitatem et mortificationem carnis Deum portat in corpore. Eum necesse est corporaliter portare a quo spiritualiter possidemur. Quapropter quem templo perspicis dignum, divinis honoribus noveris adorandum, celebrandum votis, sacrificiis excolendum. Ad universalem ergo loquitur magister gentium Ecclesiam: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis. Nulli hoc possibile creaturae est, sed divinae majestatis insigne est, ut singulatim per unumquemque populos impleat, et tamen in plenitudinis suae immensitate permaneat, divinae, inquit, singulare propriumque naturae est, locis omnibus praesto esse; in omnia intrare, et omnia continere. Dei, inquit, peculiare est, filios perditionis naturae debitis exuere, purgatis conscientiis innovare Dei filios facere, et in coelestis regni gloria sublimare.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).