Paschasius Radbertus785-860
De casibus monasterii S. Galli
Gall 1.9.8
Choose a text
More by Paschasius Radbertus
—
9266 Decamos
1.9.1
His ita Deo disponente peractis, Grimaldus abbas omnia monasterii negotia Hartmoto commendans, ipse securus regali se frequentabat exhibere praesentiae. Hartmotus itaque cum fratribus tandem optatae securitatis quiete percepta, operibus necessariis totis studebat insistere; atque inprimis templum Dei in honore sancti Galli constructum, variis coepit ornamentis decorare et sublimare. Principio vero tumbam sancti Galli cum reliquis altaribus et analogio atque confessione ita innovari, maximaque ex parte totum ex integro fecit aedificari, sicut hodie videtur et cernitur. Praeterea coronis argenteis, aliisque diversis luminaribus pariter cum multimodis variorum ornamentorum splendoribus ipsam magnopere studuit insignire basilicam. Absidam quoque post altarium sancti Galli ita honorifice pictura deaurata, sicut in praesenti videmus, ipso composuit tempore. Librorum etiam non parvam copiam sub eodem abbate Hartmotus composuit; quorum nomina haec esse scias:
1.9.2
* Quinque libros Moysi, Josue, judicumque in volumine 1. Regum libros 3 in volumine uno.* Tres libros Salomonis, et librum sapientiae, vel Jesu, Job et Tobiam in volumine uno.* Paralipomenon, Judith, Hester et Hesdram, Machabeorumque libros 2 in volumine 1.* Omnes prophetas in volumine 1.* Epistolas Pauli, Actus apostolorum, 7 Epistolas canonicas, et Apocalypsin Johannis in volumine 1.* Sancti Augustini super Johannem partem 2 et 3.* 22 libros de civitate Dei in duobus voluminibus.* Augustini de civitate Dei libros 15 in volumine 1.* Contra Faustum manicheum libros duos in volumine 1.* 82 quaestiones, et contra adversarium legis et prophetarum in volumine 1.* Augustini super psalmos 6 volumina.* Item de eisdem libris in voluminibus duobus excerpta valde necessaria.* Libros 12 confessionum sancti Augustini. Ejusdem libros 7 de baptismo.* In Genesim ad litteram libros 12. Sancti Ambrosii contra Arrianos liber 1, et epistola ejus, et sancti Augustini contra eosdem in volumine 1 pusillo.* De doctrina Christiana libri 4 in volumine 1. Recapitulationes sancti Augustini. Lectionarium ad basilicam.* Duo volumina epistolarum sancti Hieronimi.* Omelias Johannis Crysostomi, et de compunctione cordis, ac reparatione lapsi in volumine 1. Sancti Hilarii super Matheum volumen 1.* Collectarios duos in singulis voluminibus de adventu Domini usque in pascha.* Sancti Ambrosii episcopi in evangelium secundum Lucam in volumine 1.* Ejusdem in epistolas Pauli volumina 2. Ejusdem de bono mortis, et Hieronimi in Apocalypsin Johannis in volumine 1. Victorini de sancta Trinitate. Librum sancti Clementis. Passionales duos in duobus voluminibus.* Cassiodori super omnes psalmos in tribus voluminibus. Bedae super Cantica canticorum. Collationum patrum tertiam et quartam partem.* Regulam sancti Benedicti et reliquorum Patrum in volumine 1. Explanationem super lectiones in volumine 1. Libros aethimologiarum Isidori in volum. 1. Josephi de antiquitate Judaica libri 12 in volum. 1.* Item libros 4 in volum. 1.* Item ejusdem de bello Judaico libri 7 in volum. 1. Excerpta de Pompeio in volum. 1. Gesta Alexandri in volum. 1. Librum ymnorum optimum.* Grammaticam Prisciani in volum. 1.* Librum canonum. Passionalem apostolorum. Passionem sanctorum Sergii, et Bachi. Chronicam Eusebii, et Hieronimi.* Tractatum Origenis in epistolam Pauli ad Romanos.* Rhabani episcopi in posteriorem partem Hieremiae prophetae volumen 1.* Item epistolas Pauli apostoli, et 7 epistolas canonicas in volumine uno. Actus apostolorum, et apokalipsin in volum. 1.* Vitam sancti Columbae in volum. 1. Item Job, Tobiam, Judith et Hester in volum. 1.* Visiones Wettini et Baronti.
1.9.3
Praeterea etiam idem Hartmotus sub Grimaldi temporibus ipsa fratrum necessaria, in quantum potuit, meliorare studuit et augere. Quod tunc constitutum, usque hodie similiter permanet firmum. Temporibus etiam illis, exigentibus meritorum ejus insigniis, corpus sancti Otmari de ecclesia sancti Petri festive sublatum, in basilicam sancti Galli cum debita laudum honorificentia est perlatum, presente Grimaldo, abbate et archicapellano regis Hludowici, et Salomone Constantiensis ecclesiae episcopo, cum caetero innumerabili populo 4 feria sub octavo Kalendarum Novembrium die anno incarnationis Dominicae 864. Collocatum est autem corpus sancti viri in ecclesia sancti Galli juxta altarium sancti Johannis Baptistae, ubi magna miraculorum abundantia meritorum ejus claruere praeconia, usque dum nova sibi aedificata basilica, quae statim in brevi tempore est peracta, tumbaque argento et auro sibi parata, honorifice in eam sancti viri exuviae sunt perlatae. Quae basilica etiam post tempora Grimaldi ab Hartmoto abbate, ita ut hodie videtur, aucta est atque constructa, tumba videlicet et altari plenius decoratis.
1.9.4
Post haec igitur temporum transeunte curriculo, Grimaldus abbas cum jam aetatis plurimos dies haberet, coepit sedulo in nostro monasterio commorari, cupiens reliquum vitae suae tempus cum quiete transigere, et in Christi ducere servitute. Hartmotus vero, praecipiente Grimaldo, omnes labores et itinera, sive ad curtem, sive in expeditionem et ad omnes alias necessitates, vice illius strenue complevit, omniumque curam negotiorum in semet accepit.
1.9.5
Ipse autem Grimaldus, cum alia loca et monasteria suae dicioni habuisset subjecta, in hoc monasterio praecipue cupiens finem dierum suorum expectare, coepit studiosissime monachicis se exercere disciplinis, et licet habitu non esset, conversatione tamen et voto monachus existebat. Orationibus sepius insistebat, elemosinarum largitatem solus prae ceteris possidebat, in tantum, ut pater pauperum vocaretur et esset.
1.9.6
His itaque aliisque similibus bonarum virtutum profectibus cottidie crescens, senex et plenus dierum in confessione verae fidei de hac luce, Domino vocante, altitudinem conscendit, ut credimus, lucis perpetuae, atque in eodem monasterio cum omni honore et debita veneratione sepultus, requiescit in Domino. Contigit autem transitus ejus Idibus Juniis 6, feria in primo ortu solis anno incarnationis Dominicae 872. Rexit autem monasterium nostrum feliciter per annos 30 et unum. Praemia tantorum cui dona, Christe, laborum Huicque polum tribuas, qui sydera celsa crearas. Mattheus, Marcus, Lucas, pariterque Johannes Sint illi comites, quorum celebrabat honores.
1.9.7
Post obitum vero Grimaldi fratres juxta promissam sibi licentiam protinus cum maximo unanimitatis consensu Hartmotum sibi elegerunt abbatem. Cum quo pariter quidam de senioribus fratrum ad piissimum regem Hludovicum devenerunt. Qui cum eorum consensum et desiderium comperisset, sicut prius disposuit, Hartmoto monasterium cum omni securitatis libertate contradidit, nulla addita vel interposita causa, per quam aliquomodo ulterius violari potuisset hujus securitatis integritas. Hartmotus vero cum fratribus ad monasterium rediens, optimi se pastoris et patris perfectione studuit ubique et undique exercere. Nam licet praeteritorum maxima pars ille fuisset laborum atque bonorum, tamen nunc quasi incipiens, cumulum et augmentum solitorum desiderabat augere meritorum. Nam parietes basilicae sancti Galli, et in choro et foris chorum, et posteriora templi, sicut modo cernuntur pictura deaurata, idem eodem in tempore fecit ornari et comi. In aliis praeterea aedificiis, ut cerni poterit in praesenti, plurimum nostro monasterio decorem suis temporibus ipse patravit; et, ut plurima breviter comprehendam, ubicumque fuit, sive intus, sive foris, sive apud divites, sive apud mediocres, Domino donante sapientiaque a Deo sibi concessa nostra omnia cautissime providente, nos semper securi extiteramus. Librorum quoque quos ille ad communem monasterii utilitatem suo tempore patravit, haec sunt nomina.
1.9.8
Lectiones evangelii, quem librum auro et argento ac lapidibus pretiosis ornavit. Lectionarium elephanto et auro paratum.* 35 volumina beati Gregorii in Job in sex corpora divisa. Collectaria duo de pascha usque ad adventum Domini.* 7 libros sancti Augustini in heptatheucum. Sancti Ambrosii de fide contra arrianos libros 3 in volum. 1.* Item ejusdem libri 3 proprie de spiritu sancto, et unum de incarnatione Domini, et alium de laude sanctorum in volum. 1.* Vitam sancti Martini in volumine uno.* Vitam sanctorum Galli et Otmari in volum. 1.* Vitam sancti Silvestri in volumine uno.* Instituta patrum, quas nuncupant vitas patrum minores, in volum. 1.* 20 duas omelias Gregorii super Ezechielem prophetam in volum. 1.* Ambrosii de officiis libri 3 in volumine uno. Sancti Augustini de magistro, et ejusdem epistolas. Item de gratia et libero arbitrio* Collectanea Flori presbyteri de voluminibus sancti Augustini in epistolam Pauli ad Romanos in volum. 1.* Sancti Augustini de utilitate credendi, et bono naturae, et scoliam Cyrilli de incarnatione Domini, et paucas quaestiones.* Polihystorem Solini in volum. 1* Altercationes Attici et Cretoboli ad parvum tempus non poterat inveniri, pro qua, antequam inveniretur, scripta est alia, et additus est ei liber sancti Augustini de vita Christiana, et altercatio Ecclesiae et Synagogae. Collectanea Flori in epistolam ad Corinthios secundam, et ad Hebreos.* Decreta pontificum Romanorum in volumine uno. Regulam sancti Basilii, et ceterorum. Alios quoque libros, proprii causa videlicet usus, jocunda patravit scriptura; quos similiter post finem dierum suorum sancti Galli servitio perpetualiter contradidit retinendos; imprecans etiam illi non parvae dedecus confusionis, si quis praesumpserit aliquam quam partem eorum de monasterio sancti Galli abstrahere, illiusque servitio eos auferre. Nomina vero eorundem librorum sunt haec.* Quinque libri Moysi, Josue, judicumque in volum. 1.* Regum libri 4 in volum. 1.* Psalterium de Hebraico translatum. Proverbia Salomonis, ecclesiastes, et cantica canticorum; item liber sapientiae, et Jesu filii Sirach, et paralipomenon libri duo in volumine uno.* Job, Tobias, Judith, et Hester in volum. 1. Esdras, Neemias, et Machabeorum libri 2 in volum. 1.* Esaias, et Hieremias in volum. 1.* Ezechiel, et 12 prophetae, et Danihel in volum. 1.* Evangeliorum volum. 1. Reliquorum librorum novi testamenti volum. 1.* Bedae libelli duo de natura rerum, et temporibus.* Item unus grandis, et alia argumenta computandi in volum. 1. Regula sancti Benedicti, et martyrologium Bedae; et ymnarius, nec non et omeliae Caesarii in volum. 1.* Ethimologiarum Isidori volum. 2. Medicinalis liber unus. Glossa in epistolas Pauli. Super lectiones volum. 2. Super evangelia volum. 2.* Volumem Orosii. Martiani de nuptiis Mercurii et philologiae libri 2. Item de 7 liberalibus artibus libri 7. Boethii 5 libri philosophicae consolationis in volum. 1. Item alii 5 in altero volumine. Inter hos etiam unam mappam mundi subtili opere patravit, quam inter hos quoque libros connumeravit.
1.9.9
Post obitum vero Hludowici piissimi regis in partem Caroli, filii ejus, nostro monasterio pertingente cum cetero regno, omnes immunitatis cartas a patre ejus Hludowico nobis condonatas, ab ipso clementissimo filio ejus Carolo Hartmotus abba nobis renovari fecit, atque illius auctoritate iterato conscribi.
1.9.10
Neque hoc silentio praetereundum est, quantum de regalibus donationibus ad nostrum monasterium fuisset illo tempore concessum. Denique praefatus piissimae memoriae rex Hludowicus, vivente abbate Grimaldo, locum qui dicitur Mecchinga, ad monasterium sancti Galli aeternae causa remunerationis regia auctoritate contradidit.
1.9.11
Post cujus obitum, Grimaldo quoque defuncto, Carolus clementissimus rex, filius ejus, Hartmoto intercedente quandam possessionem regiae potestatis in pago Turgoiense, sitam in loco qui dicitur Roholvesriuti, sancto Gallo in perpetuam possessionem condonavit, quod et protinus suae auctoritatis conscriptione firmavit.
1.9.12
Quendam etiam montem situm in Hretia Curiense, in quo constructa est basilica sancti Victoris martyris, cujus et nomine vocatur idem locus Mons Victoris, ipso tempore ad monasterium sancti Galli contradidit, firmitatisque cartam regia auctoritate exinde fieri jussit, rogante Eusebio Scottigena, qui ibidem per 30 annos spontanee clausus Domino serviebat; anno vero incarnationis Dominicae 884, pridie Kalend. Februarii de hac luce ad lucem migravit perennem.
1.9.13
Postquam vero idem Carolus Italiam ingressus pacifice eam suo subjugavit imperio, alium etiam locum in pago supra dicto similiter regiae auctoritatis dominio caedentem, nomine Stamheim, cum omnibus ad illum pertinentibus sancto Otmaro imperatoria contradidit potestate, hujusque donationis firmitatem imperialis scripti praecepto firmissime corroboravit. Sed et illius, quam supra memoravimus, donationis imperatoriam denuo jussit scribi commemorationem, quod factum est, ut imperavit.
1.9.14
Postquam autem idem mitissimus imperator Carolus omnibus Italiae Germaniaeque populis suavissimo ordine imperavit, rogante Hartmoto et efficiente Liutwardo episcopo atque archicancellario imperatoris, quandam abbatiolam in Italia sitam, olearum et vinearum feracem, quam tunc idem Liutwardus in beneficio habebat, cui nomen est Massin, ad monasterium sancti Galli imperatoria auctoritate contradidit; eo quoque pacto, ut idem Liutwardus tempore vitae suae sub usufructuario ipsas res possideret, censumque de ipso loco, sicut ipse condixit, singulis annis ad monasterium praedictum persolveret, hoc est vel 6 laguenas de oleo, vel 60 solidos de argento; post obitum vero Liutwardi ipsae res sine ullius contradictione perpetualiter ad jus pertinerent monasterii. Cujus rei carta protinus firmissime sua auctoritate est scripta atque firmata, atque ipso imperatore jubente, super altarium sancti Galli est posita, ubi hodie Deo volente cum pace tenetur.
1.9.15
Igitur venerabilis abbas Hartmotus post tantorum, ut supra commemoravimus, perfectionem laborum cupiens etiam finem suae clarissimae administrationis aspicere propriis oculis, jam quoque aetate requiem poscente, coepit sedulo ab imperatore deposcere, et cum fratribus quaerere, quatenus ipse ab his laboribus liberaretur, et alius in ejus locum subrogaretur, cujus aetas et valitudo apta existeret ad supportandos varios casus, qui nunc etiam prioribus ampliores variantur in mundo. Cujus rei consensum neque apud imperatorem, neque apud monachos facile potuit invenire. Sed cum ille diutissime et omnimodo in hac persisteret petitione, aetatis suae sepius causando gravedinem, tandem difficillime adquisitam istius petitionis ab imperatore suscepit promissionem. Proinde laetus coepit ad haec ipsa negotia congruens inquirere tempus. Aliquanto vero temporum transeunte curriculo, contigit domnum imperatorem de Italia redeuntem nostrum intrare monasterium; ubi cum maxima laudum honorificentia cunctorumque non parva laetitia fuisset susceptus, ipse etiam laetus triduo ibidem permansit. Tunc vero venerabilis abbas Hartmotus oportunum tempus suae voluntati occurrere credens, imperatoris clementiam, ut suae promissionis memor existeret, studiosissime coepit flagitare. Piissimus vero princeps nullius preteritae immemor vel dictionis vel promissionis, volens et abbatis petitioni annuere, et monachis in omnibus satisfacere, illorum concessit arbitrio, ut quem vellent, de suis abbatem sibi eligerent, Hartmoto videlicet successorem. Quae res a fratribus audita maximae tristitiae et lacrimarum pariterque intermixtae laetitiae seminarium existebat: tristitiae, quia a tanti patris dominio, ipso vivente, se abstrahere cordetenus recusaverunt; laetitia vero, quia idem clementissimus imperator, cum rem finiri necessitas exegisset, non per suos nuntios absens, sed per seipsum nostras causas maluit confirmare atque statuere praesens.
1.9.16
Cum igitur haec, ut diximus, necessitas, imo etiam dignissima utilitas, rem finiri exigerent, omnes pariter senes et juvenes a primo usque ad ultimum, Domino donante, communi consilio atque una voce Bernardum sibi elegerunt abbatem, virum nobilitate et juventute praeclarum; cujus sapientia et moribus atque benignitate et regia servitia peragi, et se cum omnibus suis fidissime protegi confidebant. Cujus rei notitia cum ad imperatorem fuisset perlata, protinus ipse conventui eorum dignatus est interesse, ibique inprimis Hartmotum, ut sepissime postulaverat, honorabiliter atque cum magna gratiarum actione a pondere tantorum liberum donavit esse laborum, sed non destituit a magisterio ibidem degentium. Postea vero omnibus Bernhardum sibi abbatem poscentibus, statim in praesenti benignissimus princeps eorum desiderium audiens, Bernhardo monasterium cum congregatione commendavit, ipsumque abbatem constituit. Qui inter alia plurima consolatoria verba hoc etiam intulit promittendo: se numquam hanc securitatem nobis ablaturum, tantummodo si inter nostros valeat inveniri, qui ad hoc officium idoneus possit existere. Omnibus vero rationabiliter constitutis, domnus imperator omnes ibidem conversantes laetos efficiens, ipse quoque laetus de monasterio abscessit.
1.9.17
Contigit autem ista ordinatio circa finem anni ab incarnatione Domini 883, 6 feria, 8 Id. Decembris, indictione prima, anno vero Caroli imperatoris tertio, super omnia vero regnante Domino nostro Jhesu Christo, cui est honor et gloria per indeficientia saecula. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).