Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Paulinus of Nola
Letters
Letters 49.8
Choose a text More by Paulinus of Nola
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
49.1
Opera domini praedicare honorificum est, quae mihi causa huius epistolae fuit, quia patris familias huius, quem ad unanimitatem tuam prosequor, Secundiniani negotium, ut probabis, non potest sine domini gloria et laude narrari. sicut enim dixit in euangelio: pater meus adhuc operatur, et ego operor, ita et nunc facit, neque desinit bonus dominus fidem nostram euidentibus ueritatis suae excitare ac uere prouocare documentis. itaque in diuersis, ut scriptum est, argumentis apparens nobis saluator deus terra marique pro nobis operatur et quod in singulis agit multorum fidei salutique procurat. uide enim quam admirabile et praedicabile opus sit, quod Iesus dominus in uno sene cum angelis suis sanctis operatus est. haec enim causa est supradicti amici et fratris nostri, qui est uir in Christo fidelis. hieme superiore conpulsus in Sardinia cum ceteris quippe nauiculariis inuehendas fiscalibus horreis fruges ministerio propriae nauis accipere, non expectato tempore soliti commeatus ante aestiuam temperiem onustum nauigium ui publica urgente dimisit. ilico, ut mihi retulit, in proximo freto exorta tempestas temere de portu solutam multarum nauium classem a cursibus destinatis retorsit et fregit in litore. huius nauem in quodam eius insulae loco, quem Ad Puluinos uocant, ne similiter inlideretur, anchoris fundare conati sunt; sed hiemis eiusdem uiolentia praeualescente rumpentibus uinculis nautae exterriti scapham dit miserunt, uel ut naui fortius continendae renouatis et altius stabilitis anchoris subuenirent uel ut se ipsos, si possent, a discrimine nauis eriperent. sed illos statim cum fragili perfugio lembuli sui abripuisse in scopulos procella dicitur et superfusis fluctibus obruisse. unum ex omni numero nautarum senem sentinando deputatum uel metu inmemores uel ut uilem animam contemnentes relinquunt. interea destituta nautis et anchoris nauis aufertur in pelagus.
49.2
Senex ille, qui nescierat se relictum, ut iactari uoluique sensit, ab intimo nauis emergit,. uacua omnia, mare undique et undique caelum uidet; cum et metum et periculum misero* solitudo cumularet, sex dies et noctes ieiunus condidit. fuerunt enim illi lacrimae panes die ac nocte. tum ipsum iam mortis quam uitae cupidiorem finemque poenarum animae exitu desiderantem misericors et miserator dominus adire comminus et uerbi cibo animare dignatus est. refert ipse adhuc lacrimans felicitatem periculi sui nec sine lacrimis cordis et gaudio spiritus audiri potest, ut conpellatus adeunte Christo, ut confortatus hortante sit, ut arborem iussus incideret, quam excidi in eo tempore remedium nauis erat; sed quod multi atque ualidissimi sine suo et nauis periculo facere uix possunt, solus et debilis arripere non audens dei uerbo ausus est. bis tantum et leuiter ut a senili manu tactus magis quam ictus securi malus ita prosiliuit a uulnere, ut longe extra nauem in undas expulsus tuto ceciderit. deinde uariis, ut marina iactatio et naualis instructio poscit, officiis, cum aut. artemone armari oportebat aut sentinam depleri necesse erat, nomine Victoris uocatus a domino porrigere tantum specie agendi manum ad quamlibet operam iubebatur. non enim in multa et uaria circa hunc senem mirabilium diuinorum gratia hoc quoque dei munus praetereundum uidetur, quod etiam nomen accepit, quo nunc et regeneratione censetur et ab hominibus et ab angelis scribitur; gentilicio enim signo Valgius uocabatur qui nunc Victor a domino dicitur, et est uictor in domino qui illi aptum opera in ipsum sua nomen inposuit, quia uidelicet et in mari de tempestatibus atque naufragio per adiutorium Christi et nuper in terra per eiusdem gratiam de peccatis et diabolo triumphauit, uidelicet ut totus in Christo nouandus neque in nomine neque in homine ueteri permaneret.
49.3
Mira fides et ineffabilis pietas domini salutaris, qui senem, si forte somno piger lentius ad gerenda consurgeret, et molli manu ante praepalpans, ne trepidus expergefieret, uellicata blande auricula suscitauit, cum leuiter adnitens senex a primo statim conatu suo manibus angelicis res effectas uideret. uix rudentem quasi ducturus adtigerat, iam exsinuatum in contos suos siparum stabat uel nauis uela faciebat. aqua rimis nauis accepta mergere temptauerat, et post unum uel alterum breuis sentinaculi haustum umore destricta siccataque naui quod ageret non habebat, stupens laborem sibi sine labore praecerpi et actum suum occulta manu praeueniri, si bene occulta dicitur quae tam perspicuum praestabat auxilium. sed nec ipsi operatores simplicibus innocentissimi senis oculis subtrahebantur; nam saepe uidit armatos, uidelicet de exercitu caeli milites excubare nauigio et cuncta nautici muneris administrare. nec sane nauem illam nisi angeli nautae decebant, cui gubernaculum erat mundi gubernator. ipse enim dominus nunc suo uultu coruscus, ut in Apocalypsi describitur, et coma fulgidus, nunc confessoris et amici sui, domini mei, communis patroni Felicis ore uenerabilis in puppi sedebat, sicut nautico usu dicitur, ad temones uel potius pro temonibus, quos cum anchoris pariter et nautis in illo naufrago litore nauis amiserat, infelix feliciter, ut pro amissis omnibus uiris et armis suis aut domini martyrem aut dominum martyris obtineret. narrat gaudio lacrimans senex se ad ipsius pedes nunc domini, nunc martyris gubernantis sibi solitum procubare, etiam familiarius ipso adlectante, in genibus quoque ac sinibus sacris beatum et adflatibus diuinis odorum reclinati capitis puluinar habuisse.
49.4
Dubitemus nunc patriarcharum sinus fidelibus in Christo seruis patere, cum inmensa eius bonitas etiam catechumenum tunc istum uel suo uel sancti sui fouerit gremio. nam et in sancto suo ipse aderat qui dixit, ut nosti, ad patrem: ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut unum sint, sicuti et nos unum. ego in eis, et tu in me. et iterum ad apostolos, in quibus uniuerso corpori suo dixit: ecce ego uobiscum sum omnibus diebus uitae meae usque ad consummationem saeculi. quod cotidie nobis in manu et apostolorum suorum et martyrum operante conspicuis uirtutibus potentia probat, ut credamus dei filium et dominum nostrum Iesum ex resurrectione mortuorum regnantem in caelis ad dexteram patris uiuorum esse dominum, non mortuorum. ergo cum et sancti sui confessoris effigie senem nautam fouebat, ipse aderat in sancto suo et fessum atque depositum blandis mulcebat adloquiis nec magis cibo quam uerbo reficiebat, quia ipse est uerus panis qui de caelo descendit dare escam omni carni. in omni enim homine opus suum diligit et omnem, quantum in ipso est, hominem saluum fieri uult, quia mortem non fecit uitae dator et uita totus, nec laetatur in perditione uiuorum qui mauult misericordiam quam sacrificium nec personas accipit qui fecit omnes, sed pro meritis iudicat, quia deus iudex est.
49.5
Denique non illi hic de calamitate naufragii neque de senio et egestate nauta uilior fuit; sed his omnibus, quibus eum et socii spreuerant, Christum mouit et uiscera uiscera concussit. oculi enim eius semper in pauperem respiciunt. profecto et iste pauper clamauit, et dominus exaudiuit eum. cui forsitan ad precandum etiam uoces propheticas dominus et ipsa periculi causa dictauerit, ut clamaret: saluum me fac, deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam. ueni in altitudinem maris, non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum. cito anticipet me misericordia tua, priusquam infigar in limo profundi et urgeat super me puteus os suum. respice in me, quoniam unicus et pauper sum ego, et factus sum similis pelicano solitudinis, sicut nycticorax in domicilio, et ita in naui mea sicut passer unicus super tectum. audiuit dominus et misertus est eius et misit angelos in circuitu eius, et factus est in salutem. imperauit procellae et stetit in auram. increpuit mare, et siluerunt fluctus eius, et deduxit eum in aquis multis, uidentem opera domini et miribilia eius in profundo. cibauit eum adipe frumenti, et conloquente Christo quasi de petra melle saturatus est. respexit humilem qui beauit pauperes spiritu. flentem adfatus est qui promisit lugentibus consolationem. et qui esurientibus et sitientibus iustitiam saturitatem dat, ipse hunc deficientem qui panis et iustitia et fons uitae est de se ipse inrigans pauit, nec alia istum pietate quam omnem hominem in huius mundi pelago uolutantem dedita patri usque ad crucis mortem pietate miseratus est, quia uidelicet unus homo uniuersitatis portio et uniuersitas unius forma hominis et causa est.
49.6
Denique non solum nauem sed ipsum quoque, cuius causa nauem tuebatur, regens et in eo discreta carnis et spiritus officia dispensans, noctu securum requiescere, die uigilare sollicitum iubebat, se pro dormiente uigilaturum et uigilanti cooperaturum esse promittens. nempe illum in his uerbis domini recognosces affectum, quo semper ita spem nostram fouet, ut sollicitudinem non relaxet, ita infirmae carni consulit, ut spiritus promptus esse non desinat. et ideo sic dormire permisit seni fesso, ut ne seni quidem et fatigato de uigilandi negotio securitatem remitteret, ne scilicet resolueretur in somnos inertes et inciperet non solum corpore sed et mente dormire. quod metuens quidam sanctus ait: inlumina oculos meos, domine, ne umquam obdormiam in mortem. uicina enim morti labes est torpor animorum. et tunc dicet inimicus: praeualui aduersus eum, si et mentis oculos somnus oppresserit. recognoscimus ergo ipsum seni adfuisse qui dixit dormitantibus suis: uigilate et orate, ut non ueniatis in temptationem, et iterum uigilantibus ait, iam scilicet excitatorum uigore securus: dormite iam et requiescite. quod quidem non magis de corporeo somno quam de fidei firmitate dictum alibi docet dicens: constantes estote, quia ego uici mundum. uera enim hominis haec requies est, si fide constans et uictoria Christi ab omni hoste securus pace unanime perfruatur: ipse enim quies nostra qui pax nobis est quique pro nobis uigilat, ut requiescat in nobis, et qui nunc uigilare nos pro quiete perpetua iubet.
49.7
Ipse dominus haec eadem pietatis suae munera, quae toto uult agi mundo, in hoc sene uno agere dignatus est cum blandimento seuerus nec sine freno timoris indulgens aurem uellit, ut somnum torporis excuteret, sinum praebuit, ut quietem perpetuam ministraret. uiginti et tres dies homo non modo a terris sed et ab hominibus exclusus omnium uentorum ludibrium, omnis terrae exul, diuersi maris hospes et exsors generis humani, inter fluctus et beluas maris in uago erraticae nauis hospitio ieiuniis senio timore confectus, quaeso te, numquid natura sua perdurauit? cui ergo obscurum sit deum in illo fuisse? quem dixi deum? non qui facit mirabilia solus, qui uocat ea quae non sunt tamquam quae sint? cuius ope enabat toto nauis secreta pelago et inuisibili gubernatore quasi uacua et tamen graui mole se promouens, clausis intra cameras suas homine cum frugibus, uelut illa diluuio feta mundi seminibus arca fluebat nec uno mari iactata cursum cum tempestatibus inmutauit.
49.8
Primo ad urbem acta Romani portus pharum uidit; deinde Campaniam longis tractibus legit mutatisque turbinibus in Africae litora transuolauit atque ab ipsis rursus abrepta Siciliam transcurrit, circa quam concita et uerticosa crebris, ut ferunt, insulis freta et periculosos etiam sub gubernatore nauibus cursus inter ambages et obices insularum tam directo otiosus senex inoffensoque nauigio praeteriuit, ut quasi diuina nauis et inmisso diuinitus spiritu sapiens sua sponte cauenda uitaret, sequenda peteret et utiliter ac perite per necessarios obitus flecteretur, uigesimo demum et tertio die miserante iam deo finem errorum atque discriminum in Lucanis positura litoribus. quibus propinquanti dominus aeternus, ut indefessa eius bonitas usque ad terminum susceptae sibi nauigationis operaretur mirabilia sua, tacito suae adspirationis instinctu conpulsos a littore duabus nauiculis piscatores obuiam misit, qui nauem hanc eminus conspicati primo aspectu territi refugerunt; plenam enim armatorum et liburnae aemulam sibi uisam ipsi postea retulerunt. deinde magnis et saepe repetitis senis nostri uocibus aliquando reuocati ratione secum habita et agente sic domino, nihil sibi ab ea naui timendum, in quam uocarentur, intellexerunt. accessere nauigio uacuumque militibus esse, quod longe stipatum uiderant, uix seni contestanti et ascensa tandem naui suis oculis crediderunt, ubi receptos senex prandio, quod pridie iussus a domino praepararat, excepit multaque mercede copiosis amissorum nautarum panibus saturauit atque donauit. quibus stipendiis laeti famulantibus lembulis suis quasi emeritam graui e bello et de certamine coronatam, quippe ut superstitem naufragii, uictricem uentorum et fluctuum nauem ad portum suum remulco praeeunte duxerunt. quid hac naui fecisset eorum uanitas, qui errore eo quo colunt omne quod fingunt factam Argonautarum infelicium puppem fabulosis litteris sacrauerunt atque etiam nunc in caelo uidere se credunt et inter astrorum choros numerant? nec minore dementia uectricem draconis Epidaurii nauem inludente ipso, cuius corporatum phantasma uexerunt, serpente uenerantur.
49.9
Sed fugiamus a fictis et alienis neque mendacia et uenena pereuntium nostrae ueritatis lumini misceamus. sunt nobis nostrae naues, ut dignius ueris et domesticis utamur exemplis. habemus et arcam Noe. habemus et nauem Tharsi nauemque Tharsensis. sed illa, de qua dei fugitiuum prophetam ultor et custos cetus excepit, eatenus huic naui conparari potest, quatenus ante sortem periclitata est; tertia uero nauis exemplo meo congruit huic, quod apostolum et martyrem uexit propterque ipsum et in ipso Christum recepit, uel cum illi totam periturae nauis multitudinem redonauit.
49.10
Proponamus ergo nobis animo et mente cernamus pulcherrimum diuini operis spectaculum, uidentes nauem unam de multarum nauium omniumque nautarum naufragio raptam, uno sene maria diuersa peragrante, solam in pelago et in ea solum. iam illa nobis arca diluuii ante oculos, ecclesiae imago, uersabitur, super orbem demersum una ubique diffusi maris facie inter effusas caeli et abyssi aquas solide toto innatans mundo, cuius ista imaginem multis modis in modulo minore gestauit. nam ut illa omnigenum seminum, sic et ista uariarum plena frugum fuit, cui praeter onus publicum plura etiam de stipendiis et peculiis nauticis inerant. illa unam familiam ad generis humani reparationem, et ista unum hominem ad multorum fidem uexit. illi pacis ramum columba detulit; huic pacem agnus exhibuit. illam in imaginem sancti spiritus ales intrauit, et hanc per imaginem confessoris sui Christus accessit. respiciamus et Ionae nauem, largiore hanc munere uirtutis eiusdem seruatam uidebimus et maiore miraculo. illa enim omnibus saluis praeter unum, ista omnibus amissis uno manente seruata est. sed et cetum illum prophetae uiuentis innocuum uoratorem uidetur haec nauis imitata, cum aeque utero suo clausum hominem per maris alta gestauerit et litori exposuerit incolumem, sicut illum indigestum ieiuna praedae suae belua iussis singultibus ab ergastulo spatiosi uentris excussum refudit deo, quo iubente susceperat, et mysterio salutiferae passionis expleto tertia die in spem resurrectionis euomuit.
49.11
Nauis uero illius turba felicior, quae apostolo condonata est, non suis quidem meritis; nam et ipsi naufragium meruerunt qui contempto apostoli consilio nauigarant. sed non minus et hoc possumus in diuinis operibus nauigio gloriari, cuius uiris quamquam defuerit similis aduocatus, tamen ipsi in unico nauta ipse apostoli deus adfuit gubernator, et quo pro unius innocentis salute meruit liberari, quod illa, quae uas electionis in uinculis prima susceperat, ob apostoli contemptum et captiuitatem carceris crimine damnata non meruit. illa uero nauis cohors mihi uidetur et propter gratiae mysterium liberata, ut de naufragio nauis addictae nudi euaderent, scilicet ut eos a prioris nauis id est ab Adae carnis peccato liberatos et ipsis per quos euaserant fluctibus expiatos atque omnium quas in mare abiecerant id est saecularium sarcinarum leues et undis quasi peccatis graui et madida ueteris hominis ueste nudatos integra et solida nauis acciperet, quae plenam fidei ecclesiae exhibens formam tutos in portum Romamque peruexit. in quibus similiter mystica argumenta formantur. nam mutata nauis nouata in Christo uita est, et portus salutis ecclesiae teste Graecia nomen est Romane uirtutis. benedicamus ergo deum et exultemus in deo nostro, qui in altis habitat et humilia respicit, cui non in uiribus equi neque( in) tabernaculis uiri, sed in humilibus et timentibus eum bene placitum est, et qui, ut in isto etiam sene ostendit, sanat omnes contritos corde et adligat contritiones eorum.
49.12
Nimis garrio, frater. sentio, sed quaeso adhuc paucis feras me. interrogare enim libet, ullane te huius saeculi dignitate quam hac dei dignatione adfici malles, qua senex iste perfunctus est? beatioresne tibi uidentur qui purpura fulgent., qui gemma libant, toga farciuntur palmataque pinguntur, et hominibus conmortalibus ac plerisque melioribus dominantes cupiditatum ac rerum suarum serui sunt, de dei muneribus insolentes deo, Christo egentes, peccato diuites, uita steriles, morte fecundi? quid huic, quaeso, obfuit seni persona sentinatoris et in nautis uilissima, inops habitus et mastruca Sardorum? nam pellibus sutis uestiebatur, cum illum dominus uirtutum, rex gloriae et adloquio suo beabat et inluminabat adspectu et gremio sopiebat, profecto et id ipsum in eo diligens, quod Eliae meloten et praeuii Iohannis habitum ueste setigera imitabatur. regem saeculi uidere propius et eius uel fastidioso sermone respergi magna pars mundi tam beatum putat, ut si aliter non obtineat, etiam damnis emat atque adeptus non modo hominum sed et sui inmemor fiat. quantorum hic dignitate felicior quem rex regum honorauit? quantorum nobilitate nobilior quem Christus agnouit? quantorum diuitiis opulentior cui tanta tot sanctorum bona pariter conlata sunt, ut Christum uideret sicut Israel, cum caeli rege loqueretur facie ad faciem sicut Moyses et eadem propemodum familiaritate requiesceret in sinu Christi, qua Iohannes in pectore recumbebat, denique ut nouum nomen acciperet sicut amici dei, quos in patriarchis et in apostolis bene nosti. te ego paulo ante interrogabam, an huius gratia donari omni huius saeculi gloriae praeoptares; ipsos equidem rectores harum tenebrarum, si uidere mereantur, praelaturos arbitror beatissimam senis et inopis nostri calamitatem suis miseris felicitatibus et gaudiis perenne lugendis.
49.13
Quaeras forsitan, quibus hic meritis uetus nauita semper in tenebris ignorantiae demoratus et tam ab operibus iustitiae quam a scientia ueritatis alienus obtinuisse uideatur, quod paucissimis fere operariis, quamquam( a) custodia matutina usque in noctem totius diei pondus et aestum sustinuerint, facile conceditur. respondebit tibi apostolus profecto, quia sine paenitentia sunt gratiae et donationes dei et quia non ex operibus iustificabitur omnis caro. tempus est gratiae, et fides ad iustitiam deputatur, quia de lapidibus filii Abraham cotidie suscitantur. nunc enim tempus acceptum, nunc dies salutis, quo pacis et laudis hostias immolamus, et sacrificium deo spiritus contribulatus est, et in homine templum dei et in corde credenti salutaria et in defaecatis pectoribus sancta sanctorum. quare qui contribulatum et humiliatum non spernit ipse nostrum senem placitam sibi naturalibus bonis hostiam in odorem suauitatis accepit. nam ingenita simplicitate tam purus animi semper fuisse perhibetur, ut peccare nescierit. iam in extremae aetatis senecta puer corpore et malitia paruulus non solum gratiae sed et mentis infantiam gerit. nuper enim, ut supra dixi, renatus in Christo et domino dedicatus est, per quem( fluctus) uitae, per quem aquas mortis euasit.
49.14
Accipe igitur eum laetus in domino ut bonum Christi odorem, ut agnum mensis nouorum, quem ad unanimitatem tuam de rudi matris ecclesiae fetu inmaculatum candente lanitio pastor exigui gregis sed magni pignoris munerator ut xenium spiritale transmisi. non enim alium tali munere digniorem putaui quam te, qui iuxta dei gratiam et operationem illum et adspicere et suscipere nouisses. uidere enim mihi uideor, qua gratulatione, qua admiratione, qua fide et auditurus de illo et uisurus ipsum sis, cum quo nauigasse angelos, cui martyrem gubernasse, quem in sinu Christi dormisse, cui Christum aurem uellicasse, nomen inposuisse reputaueris. fateor tibi affectionem meam, dum nimium tam insignia in nostri temporis homine dei gesta admiror et diligo, paene in ipsum senem fuisse crudelem. nam tam adsidue aurem ipsius retractaui, ut paene detriuerim. uoluissem quoque uel unius partem auris abscidere, nisi in illo uulneris quae mihi pignoris res fuisset. non enim alter affectus homines ad Hierosolymam rapit, nisi( ut) loca, in quibus corporaliter praesens fuit Christus, uideant atque contingant possintque et de suo fructu edicere: introiuimus in tabernacula eius et adorauimus ubi steterunt pedes eius. quamquam et altior ut hic intellectus habeatur, tamen et simplici sensu secundum litteram, cum res postulat, non abutendum est. si ergo religiosa cupiditas est loca uidere, in quibus Christus ingressus et passus est et resurrexit et unde conscendit, et aut de ipsis locis exiguum puluerem aut de ipso crucis ligno aliquid saltem festucae simile sumere et habere, benedictio est: considera quanto maior et plenior gratia sit uiuum senem uel testimonio diuinae ueritatis inspicere? si praesepe nati, si fluuius baptizati, si hortus( orantis) magistri, si atrium iudicati, si columna districti, si spina coronati, si lignum suspensi, si saxum sepulti, si locus resuscitati euectique memoria diuinae quondam praesentiae celebratur et ueterem ueritatem praesenti fide conprobant in rebus exanimis uiua documenta: quam religiose adspiciendus est hic, quem adloqui dei sermo dignatus est, cui se facies diuina non texit, cui nunc martyrem suum, nunc semet ipsum Christus ostendit, in cuius uiuente terra dominici corporis uidemus inpressa uestigia, si fidelibus oculis et acie spiritali quod in eo sinus Christi, quod manus contigit perlegamus, et canitiem, quae saepe super domini genu iacuit, saepe domini sinu tepuit, nostra manu saepe mulcentes et auriculam saepe palpantes, quam caelestes digiti domino iocante traxerunt?
49.15
Habes, mi frater, xenium meum, ede illud spiritu caritatis, et si loquacitatis meae amaritudine nauseaueris, de gratia domini et caelestis historiae suauitate fastidium temperabis. certo autem scio quaesiturum te et desideraturum aliquid, quo circa hunc hominem exeras caritatem, qua diligis Christum. subest materia; tu studium piae deuotionis intende et patrono huius Secundiniano, cui nauem Christus omnipotens pro huius salute seruatam iam desperanti reddidit, toto fidei tuae affectu adesto. munus enim Christi adseres. ne patiaris inuidia diaboli per hominem inprobum Secundiniano eripi uel iam ereptum negari quod illi de naufragio redonauit deus. procurator Christiani uiri, fratris nostri Postumiani, esse dicitur, qui eam nauem in Brutiorum litore, quo possessio senatoris adluitur, adlapsam auarior mari et sine myoparone piraticum in terra agens occupauit et captam uacuefecit; nam etiam nunc in ipso litore inanis manet, ut damnum oneris frustra in pelago seruati et in terra perditi contestetur. depositae iam saepe apud iudicem prouincialem super hoc latrocinio querelae, sed Pharao noster indurauit cor suum, forte ut in ipso mirabilia fiant, et conuentus per officia primo ui rebellauit, postea Romam profugit. haec Secundinianum meum necessitas ad urbem et itinere terreno peregrinari cum suo unico nauta coegit. non ambigo fratrem nostrum Postumianum et interuentu tuo et sua fide atque iustitia commouendum. quare hoc moderamine interuenire debemus, quod profecto facies, etsi nullus admoneam, ut pari labore defendas et excuses optimo senatori id est Christiano uiro reum suum, ita ut praedoni ipsi sufficiat inpunitatis lucrum, nobis ab ipso dei munera recipere contentis.

Intertext edge

Open linked passage

Note