Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Paulinus Nolanusc.354–431
Poemata
Poem 13.2
Choose a text More by Paulinus of Nola
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7720 Poemat
13.1
POEMA X
13.1
Quatuor supra memoratas epistolas quartum jam annum agens in Hispania Paulinus recepit, quarum primae, tertiae quae intercidit, et quartae respondet hoc carmine.
13.2
AUSONIO PAULINUS. 361- 362 Quarta redit duris haec jam messoribus aestas, Et toties cano bruma gelu riguit, Ex quo nulla tuo mihi littera venit ab ore, Nulla tua vidi scripta notata manu, Ante salutifero felix cum charta libello Dona negata diu, multiplicata daret. Trina etenim vario florebat epistola textu, Sed numerosa triplex pagina carmen erat. Dulcia multimodis quaedam subamara querelis Anxia censurae miscuerat pietas. 363- 364 Sed mihi mite patris plus quam censoris acerbum Sedit, et e blandis aspera penso animo. Ista suo referenda loco tamen, et graviore Vindicis heroi sunt agitanda sono. Interea levior paucis praecurrit iambus, Discreto referens mutua verba pede. Nunc elegi salvere jubent, dictaque salute, Ut fecere aliis orsa gradumque, silent. Quid abdicatas in meam curam, pater, Redire Musas praecipis? Negant Camoenis, nec patent Apollini Dicata Christo pectora. Fuit ista quondam non ope, sed studio pari Tecum mihi concordia, Ciere surdum Delphica Phoebum specu, Vocare Musas Numina; Fandique munus munere indultum Dei, Petere e nemoribus aut jugis. Nunc alia mentem vis agit, major Deus; Aliosque mores postulat, Sibi reposcens ab homine munus suum, Vivamus ut vitae Patri. Vacare vanis otio aut negotio, Et fabulosis litteris Vetat, suis ut pareamus legibus, Lucemque cernamus suam: Quam vis sophorum callida, arsque rhetorum, et Figmenta vatum nubilant, Qui corda falsis atque vanis imbuunt; Tantumque linguas instruunt, Nihil adferentes ut salutem conferant, Quod veritatem detegat. Quid enim tenere vel bonum aut verum queant, Qui non tenent summae caput, Veri bonique fomitem et fontem Deum? Quem nemo nisi in Christo videt. Hic veritatis lumen est, vitae via, Vis, mens, manus, virtus Patris, Sol aequitatis, fons bonorum, flos Dei. Natus Deo, mundi sator, Mortalitatis vita nostrae, et mors necis. Magister hic virtutum, Deusque nobis, atque pro nobis homo Nos induendo se exuit, Aeterna jungens homines inter et Deum, In utrumque se commercia. Hic ergo nostris ut suum praecordiis Vibraverit coelo jubar, Absterget aegrum corporis pigri situm, Habitumque mentis innovat; Exhaurit omne quod juvabat antea Castae voluptatis vice; Totusque nostra jure Domini vindicat Et corda, et ora, et tempora; 365- 366 Se cogitari, intelligi, credi, legi, Se vult timeri et diligi. Aestus inanes, quos movet vitae labor Praesentis aevi tramite, Abolet futurae cum Deo vitae fides. Quae, quas videmur spernere, Non ut profanas abjicit aut viles opes; Sed ut magis caras, monet Coelis reponi creditas Christo Deo, Qui plura promisit datis; Contemta praesens vel mage deposita sibi Multo ut rependat fenore. Sine fraude custos aucta creditoribus Bonus aera reddet debitor; Multaque spretam largior pecuniam Restituet usura Deus. Huic vacantem, vel studentem, et deditum, In hoc reponentem omnia, Ne, quaeso, segnem, neve perversum putes, Nec crimineris impium. Pietas abesse Christiano qui potest? Namque argumentum mutuum est Pietatis, esse Christianum: et impii, Non esse Christo subditum. Hanc cum tenere discimus, possum tibi Non exhibere, id est patri, Cui cuncta sancta jura, cara nomina Debere me voluit Deus? Tibi disciplinas, dignitatem, litteras, Linguae, togae, famae decus, Provectus, altus, institutus debeo, Patrone, praeceptor, pater. Sed, cur remotus tamdiu degam, arguis, Pioque motu irasceris? Conducit istud, aut necesse est, aut placet: Veniale, quidquid horum erit. Ignosce amanti, si geram quod expedit: Gratare, si vivam ut libet. Defore me patriis tota trieteride terris, Atque alium legisse vagis erroribus orbem, Culta prius vestrae oblitum consortia vitae Increpitas sanctis mota pietate querelis. Amplector patrio venerandos pectore motus, Et mihi gratandas salvis affectibus iras. Sed reditum inde meum genitor te poscere mallem Unde dari possit. Revocandum me tibi credam, Cum steriles fundas non ad divina precatus, Castalidis supplex averso Numine Musis? Non his numinibus tibi me patriaeque reduces. Quod datur, in nihilum( sine Numine nomina Musas Surda vocas, et nulla rogas) levis auferet aura, Irrita ventosae rapiunt haec vota procellae, Quae non missa Deo vacuis in nubibus haerent, Nec penetrant superi stellantem Regis in aulam. 367- 368 Si tibi cura mei reditus, illum aspice, et ora, Qui tonitru summi quatit ignea culmina coeli, Qui trifido igne micat, nec inania murmura miscet, Quique satis coelo soles largitur, et imbres, Qui super omne quod est, vel in omnia totus ubique Omnibus infusus rebus regit omnia Christus, Qui mentes tenet atque movet, qui tempora nostra Et loca disponit; quod si contraria votis Constituat nostris, prece deflectendus in illa est Quae volumus: quid me accusas? si displicet actus Quem gero agente Deo, prius est[ si fas] reus autor Cui placet aut formare meos, aut vertere sensus. Nam mea si reputes quae pristina, quae tibi nota, Sponte fatebor eum modo me non esse sub illo Tempore qui fuerim, quo non perversus habebar, Et perversus eram, falsi caligine cernens, Stulta Dei sapiens, et mortis pabula vivens. Quo magis ignosci mihi fas, quia promtius ex hoc, Agnosci datur, a summo Genitore novari, Quod non more meo geritur; non arbitror, istis Confessus dicar mutatae in prava notandum Errorem mentis, quoniam sim sponte professus, Me non mente mea vitam mutasse priorem. Mens nova me fateor cepit, mens non mea quondam, Sed mea nunc autore Deo, qui si quid in actu Ingeniove meo sua dignum ad munia vidit, Gratia prima tibi, tibi gloria debita cedet, Cujus praeceptis partum est quod Christus amaret. Quare gratandum magis est tibi quam queritandum, Quod tuus ille, tuis studiis et moribus ortus, Paulinus, cui te non inficiare parentem Nec modo, cum credis perversum, sic mea verti Consilia, ut sim promeritus Christi fore, dum sum Ausonii; feret ille tuae sua praemia laudi, Deque tua primum tibi deferet arbore fructum. Unde precor meliora putes, nec maxima perdas. Praemia, detestando tuis bona fontibus orta. Non etenim mihi mens vaga, sed neque participantum Vita fugax hominum, Lyciae qua scribis in antris Pegaseum vixisse equitem, licet avia multi Numine agente colant, clari velut ante sophorum Pro studiis Musisque suis: ut nunc quoque castis Qui Christum sumsere animis agitare frequentant, Non inopes animi, neque de feritate legentes Desertis habitare locis, sed in ardua versi Sidera, spectantesque Deum, verique profunda Perspicere intenti; de vanis libera curis Otia amant; strepitusque fori, rerumque tumultus, Cunctaque divinis inimica negotia donis, Et Christi imperiis et amore salutis, abhorrent. Speque fideque Deum sponsa mercede sequuntur, 369- 370 Quam referet certus non desperantibus autor, Si modo non vincant vacuis praesentia rebus; Quaeque videt spernat, quae non videt ut mereatur, Secreta ignitus penetrans coelestia sensus. Namque caduca patent nostris, aeterna negantur Visibus, et nunc spe sequimur quod mente videmus, Spernentes varias rerum spectacula formas, Et male corporeos bona sollicitantia visus. Attamen haec sedisse illis sententia visa est, Tota quibus jam lux patuit verique bonique, Venturi aeternum secli, et praesentis inane. At mihi non eadem cui gloria, cur eadem sit Fama? fides voti par est, sed amoena colenti, Nunc etiam et blanda posito locupletis in acta Littoris, unde haec jam tam festinata locorum, Invidia est? utinam justus me carpere livor Incipiat, Christi sub nomine probra placebunt. Non patitur tenerum mens Numine firma pudorem, Et laus hic contemta redit mihi judice Christo. Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum Increpites studiis, neque me vel conjuge carpas, Vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis Mens est, nec Tanaquil mihi, sed Lucretia conjux. Nec mihi nunc patrii est( ut vis) oblivio coeli, Qui summum suspecto Patrem, quem qui colit unum, Hic vere memor est coeli. Crede ergo, pater, nos Nec coeli immemores, nec vivere mentis egentes, Humanisque agitare locis; studia ipsa piorum Testantur mores hominum: nec enim impia summum Gens poterit novisse Deum; sint multa locorum, Multa hominum studiis inculta, expertia legum, Quae regio agresti ritu caret? aut quid honestis Improbitas aliena nocet? Quid tu mihi vastos Vasconiae saltus, et ninguida Pyrenaei Objicis hospitia, in primo quasi limine fixus Hispanae regionis agam, nec sit locus usquam Rure vel urbe mihi, summum qua dives in orbem Usque patet mersos spectans Hispania soles? Sed fuerit fortuna, jugis habitasse latronum: Non lare barbarico rigui, mutatus in ipsos, Inter quos habui socia feritate, colonos. Non recipit mens pura malum, neque levibus haerent Inspersae fibris maculae: sic Vascone saltu Quisquis agit purus sceleris vitam inter iniquos, Nulla ab inhumano morum contagia ducit Hospite. Sed mihi cur sit ab illo nomine crimen, Qui diversa colo, ut colui, loca juncta superbis Urbibus, et laetis hominum celeberrima cultis? Ac si Vasconicis mihi vita fuisset in oris: Cur non more meo potius formata, ferinos Poneret in nostros migrans gens barbara ritus? Nam quod in aversis habitacula ponis Hiberis Urbibus, et deserta tuo legis oppida versu, Montanamque mihi Calagurrim et Bilbilim acutis Pendentem scopulis, collemque jacentis Herdae Exprobras, velut his habitem laris exsul et urbis 371- 372 Extra hominum tecta atque vias: an credis Hiberae Has telluris opes, Hispani nescius orbis, Quo gravis ille poli sub pondere constitit Atlas, Ultima nunc ejus mons portio metaque terrae Discludit bimarem celso qui vertice Calpen? Bilbilis huic tantum, Calagurris, Ilerda notatur, Caesarea est Augusta cui, cui Barcino amoena, Et capite insigni despectans Tarraco pontum. Quid numerem egregias terris et moenibus urbes, Qua geminum felix Hispania tendit in aequor, Qua Betis Oceanum, Thyrrenumque auget Hiberus, Lataque distantis pelagi divortia complet, Orbe suo finem ponens in limite mundi? An tibi, mi domine illustris, si scribere sit mens, Qua regione habites, placeat reticere nitentem Burdigalam, et piceos malis describere Boios? Cumque Marojalicis tua prodigis otia thermis, Inter et umbrosos donas tibi vivere lucos, Laeta locis, et mira colens habitacula tectis: Nigrantesne casas et texta mapalia culmo, Dignaque pellitis habitas deserta Bigerris? Quique superba tuae contemnis moenia Romae Consul, arenosos num dedignare Vasatas? Vel quia Pictonicis tibi fertile rus viret arvis, Rauranum Ausonias huc devexisse curules Conquerar; et trabeam veteri sordescere panno? Quae tamen augusta Latiaris in urbe Quirini Caesareas inter parili titulo palmatas Fulget in attrito longum venerabilis auro, Florentem retinens meriti vivacis honorem. Aut cum Lucani retineris culmine fundi, Aemula Romuleis habitans fastigia tectis, Materiam praebente loco, qui proxima signat, In Condatino diceris degere vico? Multa jocis pateant; liceat quoque ludere fictis. Sed lingua mulcente gravem interlidere dentem, Ludere blanditiis urentibus, et male dulces Fermentare jocos satirae mordacis aceto, Saepe poetarum, numquam decet esse parentum. Namque 373- 374 fides pietasque petunt, ut quod mala nectens, Insinuat castis fama auribus, hoc bona voti Mens patris affigi, fixumque haerescere cordi Non sinat, ut vulgus scaevo rumore malignum. Ante habitos mores, non semper, flectere, vitam Crimen habet: namque est laudi bene vertere. Cum me Immutatum audis, studium officiumque require. Si pravo rectum, si relligiosa profanis, Luxurie parcum, turpi mutatur honestum; Segnis, iners, obscurus ago: miserere sodalis In mala perversi: blandum licet ira parentem Excitet, ut lapsum rectis instauret amicum Moribus, et monitu reparet meliora severo. At si forte itidem, quod legi, et quod sequor, audis, Corda pio vovisse Deo, venerabile Christi Imperium docili pro credulitate sequentem, Persuasumque Dei monitis, aeterna parari Praemia mortali, damnis praesentibus emta, Non reor id sano sic displicuisse parenti, Mentis ut errorem credat, sic vivere Christo, Ut Christus sanxit. Juvat hoc, nec poenitet hujus Erroris, stultus diversa sequentibus esse Nil moror, aeterno mea dum sententia Regi Sit sapiens. Breve quidquid homo est, ut corporis aegri, Temporis occidui, et sine Christo pulvis et umbra: Quod probat aut damnat, tanti est, quanti arbiter ipse. Ipse obit, atque illi suus est comitabilis error, Cumque suo moriens sententia judice transit. At nisi, dum tempus praesens datur, anxia nobis Cura sit ad Domini praeceptum vivere Christi, Sera erit exutis homini querimonia membris, Dum levia humanae metuit convicia linguae, Non timuisse graves divini judicis iras, Quem Patris aeterni solio dextraque sedentem Omnibus impositum Regem, et labentibus annis Venturum, ut cunctas aequato examine gentes Judicet, et variis referat sua praemia gestis, Credo equidem et metuens studio properante laboro; Si qua datur, ne morte prius quam crimine solvar. Hujus in adventum trepidis mihi credula fibris Corda tremunt, gestitque anima, id jam cauta futuri, Praemetuens ne vincta aegris pro corpore curis, Ponderibusque gravis rerum, si forte recluso Increpitet tuba vasta polo, non possit in auras Regis ad occursum levibus se tollere pennis, Inter honora volans sanctorum millia coelo, Qui per inane leves, neque mundi compede vinctos Ardua in astra pedes facili molimine tollent, Et teneris vecti per sidera nubibus ibunt, Coelestem ut medio venerentur in aere Regem, Claraque adorato conjungant agmina Christo. Hic metus est, labor iste, dies ne me ultimus atris Sopitum tenebris sterili deprendat in actu, 375- 376 Tempora sub vacuis ducentem perdita curis. Nam quid agam? lentis si dum conniveo votis, Christus ab aetheria mihi proditus arce coruscet, Et subitis Domini coelo venientis aperto Praestrictus radiis, obscura et tristia noctis Subfugia illato confusus lumine quaeram? Quod mihi ne pareret vel diffidentia veri, Vel praesentis amor vitae, rerumque voluptas, Curarumve labor, placuit praevertere casus Proposito, et curas finire superstite vita; Commissisque Deo ventura in secula rebus, Exspectare trucem securo pectore mortem. Si placet hoc, gratare tui spe divite amici: Si contra est, Christo tantum me linque probari.

Intertext edge

Open linked passage

Note