Paulinus Nolanusc.354–431
Poemata
Poem 22
Choose a text
More by Paulinus of Nola
—
7720 Poemat
22.1
MURATORII IN S. PAULINI TRES NATALES SEQUENTES PROLEGOMENA.
22.1
443- 444 Tandem apertum in diem quatuor Paulini episcopi Nolani poemata perduxi, diu ab omnibus litterarum cultoribus desiderata, diu etiam deplorata. Haec tanti viri monumenta hucusque nobis invidit saeva temporum edacitas, quae inter illustres rapinas hoc quoque magnum involverat eloquentiae pignus. Maxime dolendum profecto est tot veterum Patrum divitias excidisse, quibus et ecclesiastica historia, et fidei catholicae dogmata promoveri feliciter possent; sed in earum potissimum jactura dolorem nostrum exercere juvat, quae ab eloquentissimis, sanctissimisque Patribus elaborata fuere, quorum ope aevi nostri heterodoxos evertere, et meliorem ad frugem revocare fas esset. Quantus autem fuerit Paulinus noster et orator, et poeta, et sanctus, tum ejus scripta, tum omnium illustrium scriptorum documenta testantur. Eximiam illius sanctitatem non attingam, utpote quae satis apertos laudatores invenerit S. Ambrosium ep. 30 ad Sabin., Sulpic. Severum in fine Dialog., Greg. Turon. lib. de Glor. confess., cap. 107, Greg. Magnum lib. III Dialog. aliosque ejus res gestas prosecutos, ac etiamnum in Fastis ecclesiasticis commendetur. Mirum sane videri debet, virum senatoria dignitate, ac ipso consulatu olim auctum, innumeris praestantem opibus seculo ita renuntiasse, ut universae Christianorum reipublicae sanctitatis exemplum exstiterit, quod inquit ad eum scribens Augustinus ep. 34, et ep. 39 ad Licentium. Ejus in oratoria arte excellentiam commendavit Hieronymus in ep. 13 his verbis: Si quasi extrema manus operi tuo induceretur, nihil pulchrius, nihil doctius: nihil dulcius, nihilque Latinius tuis haberemus voluminibus. Tum addit: Magnum habes ingenium, et infinitam sermonis supellectilem, et facile loqueris et pure, etc. Reliqua mitto, ut ejusdem in poesi praestantiam magno viri magni testimonio ostendam. Ausonius Paulinum inter paucos carum habuit, totusque in eo semper fuit, ut illi dignitates comparentur, ejusque nomen famae commendaretur. Itaque ad eum scribens ep. 20 haec habet: Et, quae jamdudum tibi palma poetica pollet, Lemnisco ornata est, quo mea palma caret. Cedimus ingenio, quantum praecedimus aevo, Assurgit Musae nostra Camoena tuae.
22.2
Hinc disce, quantum in poesi nominis Paulino foret, cui Ausonius praeclarissimus alioqui vates assurgeret. Idem Ausonius ad Paulinum ep. 1: Jam quid, ait, de eloquentia dicam? Liquido adjurare possum nullum tibi ad poeticam facundiam Romanae juventutis aequari. Sed viri tanti numquam satis laudandi panegyrim texere non lubet. Ad ejus igitur librorum seriem explicandam me confero. Ejusdem quinquaginta ad plures epistolae exstant, tum poemata varia, ac praecipue 10 Natales in honorem S. Felicis conditi. Haec et alia S. episcopi opuscula typis saepe commissa fuere, ita tamen ut omnium venustissima habeatur Antuerpiensis editio anni 1622, quippe quae notis Frontonis Ducaei, et Heriberti Rosveidi, ac Paulini vita per P. Sacchinum elaborata abundet. Parisiis demum anno 1685 in duos tomos digesta prodiere Paulini opera ad mss. codices recognita, notisque variorum illustrata studio Johannis Baptistae Le Brun, quae ad manus meas, quod valde dolui, deferri nondum potuerunt. Emiserat etiam Petrus Franc. Chiffletius V. C. e soc. Jesu anno 1662 librum, cui titulum fecerat Paulinus illustratus, eruditeque admodum res gestas, librosque sancti hujus exornarat. Nemini tamen hucusque ea poemata intueri contigit, quae ex Ambrosianae bibliothecae latebris omnium primus in lucem produco. Testatur Paulinus in ep. ad Severum nona, se quotannis Natalitium carmen S. Felici pangere consuevisse. Decem vero ex his Natalibus tantum exstare opinio erat, quum in publicum prolatus est Dungali, qui anno Christi circiter 821 florebat, liber adversus Claudium 445-- 446 Taurinensem de Cultu sacrarum imaginum, quem Ludovico Pio imperatori, ejusque filio Lothario inscripsit. Plurima ibi memorat vir disertus ac pius S. Paulini carmina, inter quae nonnulla ex Natalibus XI, XIII, XIV et XV libata, quibus sacrarum imaginum, reliquiarumque cultus mirabiliter comprobatur. Vetustissimum hujus scriptoris exemplar et nostra bibliotheca servat. Istius igitur monitu alios quoque Natales Paulinum procudisse innotuit. Sitim auxit fragmentorum pretium visisque aliquot undae guttis continuo totus in votis fons fuit. Itaque dum uberrimam manuscriptorum codicum seriem lustro, quae in Ambrosiana asservatur, incidit in manus meas antiquissimum volumen, in quo Venantii Fortunati, Prosperi, Juvenci, Aratoris, aliorumque veterum Christianorum carmina continebantur. Tres et decem S. Paulini Natales ibi exaratos inveni, quos cum Dungali fragmentis collatos germanum protinus tanti scriptoris foetum mihi, et orbi litterario sum gratulatus. Codex venerandam sapit vetustatem. Characteres quadrati, ac minutissimi miraque venustate rectis lineis inter se distincti, seculo, ut arbitror, nono elaborati fuere. Quindecim porro Natales Paulinum cecinisse hucusque creditum, quum expresse carmina Dungalus tum ex XIV tum ex XV citarit. Verum auctor iste, aut librarii in illo exscribendo decepti fuere; quae enim carmina ex Natali XIV hausta referuntur, omnino rejicienda in XIII, codex noster et rerum ordo evincunt. Itaque Natalis apud Dungalum XV hinc inscribendus erit decimus quartus, quem in membranis nostris descriptum non fuisse vehementer dolemus. Nostro praeterea in codice simul confunduntur primus, et alter Natales, ac idcirco reliqui numero uno ab editis discrepant, ita ut hic septimus dicatur, qui apud alios octavus numeratur, quo ordine reliqui procedunt; sed amanuensium incuria id factum; quum penitus inter se distinguendi sint primus, et secundus. Subsequitur in laudato codice aliud Paulini Poema absque titulo, quod uti summa refertum eruditione et ego produxi. Post haec S. Martini vita cum hujusmodi inscriptione exhibetur: Incipit opus Paulini Petrecordii, de Vita S. Martini episcopi versibus. Unde Bellarmini de Script. eccl., Sirmondi ad Sidon. Apoll., Labbaei de Script. eccl., aliorumque sententia confirmatur, qui horum carminum auctorem faciunt Paulinum Petricorium, seu Petricordium, qui 30 aut 40 annis ab obitu Paulini nostri florebat. Patrum accurate scripsit Ughellus tom. VI Ital. sacr. illorum scriptorem poematum fuisse S. Paulinum juniorem, Nolanum itidem episcopum; hic enim circa an. Ch. saltem 520 episcopatu illo est auctus, Petricordium vero, ut dixi, circa an. 460 scripsisse certissimum est. Ceterum satis mirari nequeo cur hosce Natales partim neglexerint, partim summo studio veteres protexerint. Beda, Notkerus, Ado, Marcellus presbyter antiquissimus, atque ipse Gregorius Turon., aliique in Actis SS. die 14 Januar. relati, S. Felicis vitam ac miracula illustrarunt; neminem tamen ex iis plures quam decem hucusque editos Natales vidisse apparet, quum ea tantum miracula exhibeant, quae in eis laudantur, alia etiam relaturi, si in promptu reliquos tres habuissent, aut quatuor. Vix unus Dungalus inventus; qui horum aliquam mentionem injecerit. Lubentius igitur ab eruditis laborem nostrum exceptum iri speramus, quum thesaurum tam diu nobis ereptum, ac pene desperatum tandem subduxerimus voracitati temporum. Haec autem omnia notis eruditis, ac disceptationibus pro viribus enucleanda censui, tum ne reliquis Paulini operibus, quae eruditorum studio hucusque ornata visuntur, in aliquo crederent, tum ut poeseos merito aliqua per me ratione satisfieret. Ut enim ea omittam, quae hinc adversus novatores, reliquiarum, sanctorumque cultum improbantes adferri possunt, certe nusquam majorem quam in hisce tribus saltem poematis, invenias eruditionem. Hic ethnicorum superstitio, hic sanctorum monumenta explicantur, resque gestae Paulini velut in unum compendium coactae illustrem scriptoribus seriem eruditionis praebebunt. Quod ad annos spectat, quibus recitati fuerint hujusmodi Natales, sententiae Chiffletii part. 2, cap. 9, Paulini ill. propositae acquiescendum puto, primum nempe ad an. Ch. 394 pertinere, quum nondum Nolam se contulisset Paulinus, alterum deinde in an. 395 cadere, quo sanctus jam Nolae redditus erat tertium in an. 396, et sic de reliquis, etenim quotannis Natalem cecinit Paulinus. Id autem ex Natali XIII potissimum probatur. Ibi praeclarissima de Gothis relata victoria, caesusque Rhadagaisus memoratur, quae an. 405 Stilicone II et Anthemio coss. contigere, uti Prosper in Chronico testatur; ac propterea sequentem annum 406 respicit Natalis XIII. Si ergo reliquis elapsis annis Natalem suum affigas, primum comperies in annum 394 incidere; similiter undecimum anno 404, duodecimum anno 405 esse tribuendos. Unum tantummodo lectores monitos velim, nimirum consulto hosce versus una cum amanuensium erroribus a me fuisse descriptos; conqueri enim saepe solent doctissimi viri fidem manuscriptis non servatam, germanasque lectiones emendantium opinione, aut audacia plerumque vitiari. Idcirco omnium ingenio quaedam castiganda reliqui, nonnullis etiam inter notas manum apposui.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).