Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/paulus-alvarus-cordubensis807-861" aria-label="More works by Paulus Alvarus Cordubensis">
—
Original / primary: 9151 Episto194
11.1
XI. INCIPIT EPISTOLA ALVARI SAULO EPISCOPO DIRECTA.
11.1
Sanctissimo Domino meo Saulo episcopo Pauli ALVARI suggessio.
11.1
Multa erant quae sanctitati vestrae debebantur scribi, si procella saeculi et calamitas temporis nostri non praepedirent officium linguae. Sed quia acerbitas angustiarum et immanitas flagellorum eloquentiae fontem conclusit, et dicendi materiam sua mole retrusit, ideo breviter teste conscientiarum omnium Deo, dulci animo, et mente pura, salutationis officium paternitati vestrae defero, propriamque miseriem et suggessionem expono. Reor non vobis fuisse incognitum periculi vel aegritudinis meae hoc anno dispendium; ita ut mortis agens confinium, poenitentiae postularem remedium, atque post disperationem non modicam, salutarem invenisse medelam. Dominus enim qui mortificat, et vivificat, ducit ad portas inferni, et reducit, post multam ultionem judicii, et dignam correptionem flagelli, clementia mirabili, et pietate laudabili, ac potentia singulari, revocavit a periculi janua, misericordia consueta, quem digne scelera jam ducebant ad tartara. Sit nomen ejus benedictum in saecula, cujus justa judicia clarent justitia ac pietate praecincta.
11.2
Quae acta sunt paternitati vestrae breviter adnotavi. Nunc quae agenda sunt iterum humiliter cupio implorare. Certe ab ipso aegritudinis tempore usque in hodie a salutari exclusus mansi remedio: et licet reconciliationem aliunde valerem frui, si vellem; tamen ea quae auctoritate Patrum sacrata sunt, implere desiderans permissum vestrum inquirere volui, atque per jussionem paternitatis vestrae ad communionem reditum habere disposui: et inde alibi hoc non inquisivi, quia teste Deo Jesu, Dei et Domini nostri sententia formidavi. Unde peto ut epistola paternitatis vestrae cui prius, melius et aptius videtis ex vestris sacerdotibus veniat, meamque illis reconciliationem, qualiter volueritis, injungat. Paratus enim sum in omnibus obedire, et praeceptis vestris salutaribus me totum dedere: tantum non privet communionis remedio, quia plane ingenti afficior taedio, dum extorrem me doleo a nuptiarum Agni convivio. Qualem vero mihi legem posueritis jejunii, eleemosynarum, seu temperantiae operis boni perficere cupio, et in nullo a veritatis seu possibilitatis regulis deviare. Pronus enim est animus noster cuncta imperata implere, et a cunctis illicitis jussis, et paterna ordinatione prohibitis, quantum possibilitas dederit, mentem hactenus per devia oberrantem frenis temperantiae coercere.
11.3
Unde rogo, et lacrymosis precibus quaeso, ut citius nos vestra paternitas cuilibet ex sacerdotibus solvendum injungat. Sin autem aliud nobis viget agendum, et hoc iterum citius humili suo rescribat, quia in cunctis vobis parere nostra tenuitas disponit, nec terminos Patrum transire superba insolentia cupit. Tamen rescriptum nostrum hac hebdomada praestolabor: quem si recipere non meruero, a fratribus vestris et episcopis reconciliationem ipsam implorare dispono, quia tanto tempore a corpore Dei mei et sanguine privatus stare non valeo. Hoc ideo vobis innotui, quia vestram responsionem citam cupio intueri, et hanc festivitatem ligatus dubito inter alios retinere. Merear vultum vestrum jucundum in jucunditate et laetitia feliciter citius perfrui. Finit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).