Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/paulus-alvarus-cordubensis807-861" aria-label="More works by Paulus Alvarus Cordubensis">
More
Original / primary: 9151 Episto194
12.1
XII. ITEM RESCRIPTUM SAULI EPISCOPI ALVARO DIRECTUM.
12.1
Multa nobis erant necessaria quae obtutibus vestris debebamus scribere: sed praepediente delicto quotidie versamur in lamento, ut nec lingua possit enarrare quod mens nostra patitur, nec characteres scribendi quod debetur, Scriptura dicente: Defecit inhabitatio sensuum multa cogitantem. Sed quia dilectionis vestrae susceptis apicibus ibidem vester digessit stylus, ut puto auxiat plenius, comperique vos nimia corporis imbecillitate solutum, ut ad videndum nos nullum dicatis habere aditum, sed vellet ut unum ex sacerdotibus Cordobae a me dirigatur scriptum, quo vos informatos a Christi corpus reddat solutum, dicentes quod fuere nonnulli qui coacti sunt ad enarrandum inviti.
12.2
Quid nos haec dicemus, qui tempus hodie tacendi portamus? Nos enim neminem praejudicamus, nullumque damnamus, nec justificamus quod nescimus, nec punimus quod ignoramus. Sed vos qui eorum nostis mentes, et pensatis voluntates, quia aditus ad videndum nos vobis negatur, ab illis absolutionem percipite, a quibus et poenitentiam suscepistis. Sic enim tunc digna fuit eorum manus impositio, accepta et nunc erit sine dubio absolutio. Nam ut vobis intimavimus, non est mensurae meae judicandum de talibus, nisi fuerit inspirante Deo concilio legitimo eorum et nostra quaestio ventilata. Sed ut dulcedini tuae prius notui, notesco quod interdictum sit hoc negotium omni clero praesente episcopo. Tunc dicit regularis instituta hoc cui injunctum fuerit licere, cum aut longinquitas itineris, aut imbecillitas corporis id episcopo denegaverit posse. Nunc vero quid ad haec opponere potestis, cum me habetis praesentem? cur praesentiam recusantes litteras petitis, et quae vivo sermone audire potestis, per apices quaeritis? Sed plane nescio quos salsuginosas asseritis, et prope Migentianos Donatistas, et Luciferianos notatis. Pro id miror te prudentem virum et industrium, cur illos damnatis, qui hactenus concilialem servant censuram, nec pereuntis multitudinis dicuntur exemplo, sed illa quae Patrum sanxit auctoritas inconvulso retinerent animo, donec plurimorum episcoporum sententia, aut confirmetur edictum, aut temperetur decreta consultum. Non ergo, ut diximus, rebelliones a nobis debentur haberi Ecclesiae, qui ecclesiasticis videntur legibus inservire. Prius quidem amantissime idcirco scripsimus vobis semiplene, quia characteres ignoravimus epistolae vestrae. At nunc quia jam reperimus propriis litteris, et manum advertimus vestram, idcirco amicali amore scripsimus vobis pro animae vestrae remedio totis nisibus vos optantes, ut ea quae sancta sunt requiratis, et pravorum consortia evitetis. Nam cum dictum sit: Qui tetigerit picem, coinquinabitur ab ea; quae vobis absolutio ad sacramenta percipienda poterit inesse, si pseudoepiscopo in crastinum videamini quoquo pacto adnecti? Domini, non nostra sententia est: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animae vero nihil nocent. Cui consimile Salomon inquit: Qui timet homines, cito corruet. Nam qui sperat in Domino confortabitur, et caetera, quae prudentiae vestrae non latent. Haec et horum similia rogo, ut prius tecum semper tractare, et sic te Sacramentum reconciliationis admittere. Sed si aliud placet, fac quod tibi bonum videtur, aut quod prudentia tua docente conspexerit. His explosis jam quantum potui dixi: de plurimis cognovi, pauca charitati vestrae direxi. Sunt sancti Dei memores vestri: sum et ego in omnibus. Salutamus omnes in osculo sancto, quos cortis vestrae retinet claustra. Merear vos in laetitia videre. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note