Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/paulus-alvarus-cordubensis807-861" aria-label="More works by Paulus Alvarus Cordubensis">
More
Original / primary: 9151 Episto194
16.1
XVI. ITEM EPISTOLA ALVARI ELEAZARO DIRECTA.
16.1
Dilecto ELEAZARO ALVARUS.
16.1
Responsionis tuae, reverendissime frater, litteras legi, et praepostero ordine invectionem mihi latam probavi. Objectiones enim meae minime extenuatae existunt, nec unicuique oppositioni responsio obvia fuit: sed tantum animas in praeceps stylum blasphemum gessit, et Synagogae scriptor ludrica confecit opuscula: cui nos utpote Christicoli non verborum faleratorum jacula jaciemus, sed aperte et pure veritatis regulam indagemus. Miror tamen te prudentem virum, et ut stylus approbat eruditionum liberalium apprime imbutum, tam tenuiter te opinavere in rebus duntaxat divinis, ut septuaginta annorum captivitatem unius regis tantummodo vita tot tantisque temporibus jam transactis equiperari studeas. Nunquam ex tribu Juda duces, vel sceptra cessarunt regalia, quia Jeconias, qui in Babylone ductus est, filium habuit Salatiel, de quo natus est Zorobabel ad quem sermo dirigitur in manu Aggaei. Factus est sermo Domini in manu Aggaei in secundo anno Darii, ad Zorobabel filium Salatiel, ducem Judae, et ad Jesum filium Josedec sacerdotem magnum. Vides quia de Tribu Juda nunquam duces cessarunt. Etiam in captivitate positi tribus illa praelationem nunquam amisit. Quod vero novo uteris argumento, asserens in Hebraeo non ita habere, sed aliis sermonibus multo aliud significare, miror tuae eruditionis in Hebraea lingua tam velox peritia, qui post octingentos quadraginta annos Judaeorum niteris consolare vecordiam, quae ante nunquam in eorum sensus venere. Soliti enim erant regem ultra mare inquirere, non verba prophetiae alia interpretatione subvertere. Nam si hoc in Hebraeo ita Seber et Amohkec, qui sonat Latine tribus et doctor habetur; cur per ista tot annorum spatia nobis non exstat oppositum, cum regem vel ducem sibi faterentur trans pontum, cum liberior eis et expeditior immineret assertio, ut dicerent, hoc non haberi penitus in Hebraeo: nisi forsitan tu homo Gallus in eorum litteris intellexisti quod proceres ignorabant hactenus Synagogae, et in Hebraicis litteris invenit Latinus quod nesciebat Hebraeus. Vere frivolae hujusce investigationis assertio, fidei retundenda est calculo; tam enim doctoribus nostris a vestris majoribus, quam etiam nobis nil aliud edicere solebatis, nisi regem vobis de transmarinis inquirere locis. Discute hujus admirabilis interpretationem doctoris nostri Hieronymi, et ex aliis locis Scripturarum eam probare si velis.
16.2
Sed priusquam incipiam singulorum interpretum editiones conferre, aequumne tibi est, vir bone, ut non solum absentem, verum etiam quietudine aeterna fruentem, ita caninis morsibus lanies? Sic te docuit Moyses legiferus, ut testimonium oculis non probatum super absentem coram arbitros proferas, et quem scis parentum praedia reliquisse, vel opes largas, amore pecuniae dicas injectum? necnon et lividinibus arguis virum etiam conscientia castum, qui ob virginitatis studium jejunia, squalorem, vel oblectamenta mundialium respuit facultatem? Qui enim sua dimisit, qualiter amore pecuniae aliena quaesivit? Tu vero, mi frater, quomodo alium incusare non dubitas in rem quam tibi abundasse in dogmate nostro omnibus clamitas, ita ut passim per diversarum feminarum concubitus in templo nostro te glories dulces tibi habuere complexus. Ipse abyssus scientiae et inadibilis oceanus Hieronymus, si hodie superesset, te plane respirare non sineret, sed spinis quibus contegeris enudaret; et quasi victor, ut solitus erat de omnibus triumphare, aut in suum te deduceret agmen, aut te semivivum in terras ultimas aspostaret; ac te philosophorum vel Judaeorum gloriantem doctrinis ita dejiceret, ut solita constantia tibi illa verba cantaret: habesne ultra quo nervos loquacitatis tuae extendas?
16.3
Veniendum nunc est ad editiones Septuaginta Interpretum, et parva capitula exempli causa subdendum. In Zacharia enim ita Septuaginta ad locum dixere: Si bonum est coram vobis, date mercedem mihi, aut renuite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos; dixitque Dominus ad me: Pone illos in conflatorio, et considera si probatum sit sicut probatus sum ab eis; et tuli triginta argenteos, et misi eos in domo Domini in conflatorio. Quod noster lumen Hieronymus ita transtulit. Si bonum est in oculis vestris afferte mercedem meam, et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos; et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis: et tuli triginta argenteos, et projeci eos in domo Domini ad statuarium. Et licet sensus idem sit, verba praepostera sunt et pene diversa. Item in Isaia: Ecce virgo in utero accipiet et pariet filium et vocabitis nomen ejus Emmanuel. Pro quo Hieronymus: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabit nomen ejus Emmanuel. Aliud est enim vocabitis, aliud vocabit. Require tu quis melius transtulit, licet caeteri Interpretes adulescentulam vel juvenculam dixerint: sed verbum Hebraicum alma, et in Revecca adhuc virgine positum invenies, et in Maria soror Aaron, necdum viro conjuncta reperies, quod abscondita, et nimia diligentia custodita, sonat. Unde et in titulo psalmi ubi positum est alma, noth, Septuaginta dixerunt: Pro absconditis. Sed et libro Job, ubi dicitur pro sapientia, et absconditur ab oculis omnis viventis, in Hebraeo propter declinationem verbi aliter figuratum, alma dicitur. Et in Regnorum libris scriptum est ex persona Elisei loquentis ad Giezi: Et Dominus abscondit a me, huic quid simile est, licet masculino genere declinetur. Quod si Revecca et Maria virgines esse velis, pro quibus nunquam verbum vetula legis: quae impudentia est huic solae virgini denegari quod caeteris velis nolis concedis? Ostende mihi alicubi positum alma, ubi adulescentulam, et non virginem sonat: vel ubi nuptae hoc verbo appellatur, et me imperitum vel victum fatear esse. Lingua quoque Punica, quae Hebraeorum fontibus ducitur, proprie virgo, alma appellatur. Sed qui scire desiderat varietates interpretum, vel Judaeorum cupit parvipendere inventiones, Quaestionum Hebraicarum Hieronymi vel caetera sua opuscula legat. Et plane, sicut ipse professus est, contemne tructos et nausiam Judaeorum, tuasque vociferationes surda aure transibit. Nam hunc nostrum, et vere dignum non solum mundo, sed etiam coelo, Hieronymum, quem inrationabiliter detestaris, nescio ut quid eum dente ravido mordes, cujus editionem hactenus nescis. Hanc enim editionem quam falsam probare satagis, Septuaginta Interpretum, non Hieronymi, esse cognosce. Quam etiam ille in multis suis opusculis arguit, additumque ab eis et diminutum non sine evidenti ratione probavit. Et pro harum varietate editionum linguam Hebraeam didicit, moxque veracem suam propriam Latino sermone editionem Ecclesiis dedit. Vides quia dum Hieronymum cupis fallacem probare, imperitiam tuam ostendis: insuper et Judaeos tuos Septuaginta sapientiores caeteris condemnare conaris. Quod si, ut dicis, in Psalmis cuncta verbo ex verbo expressit: cur qui in parvo fidelis exstitit, in multo infidelis existeret? Nisi quia editio Psalmorum Hieronymi est: quam multo aliter quam Septuaginta posuere ex ipsa editione eorum perpende, ut per haec cognoscas fidelitatem doctoris summi Hieronymi, quanto studio, quo labore conaverit, ut proprietatem legis Ecclesiis traderet Christi.
16.4
Hoc vero testimonium ita perversa mente vestri perverterunt, sicut et librum Sapientiae Salomonis, praevidentem de Christi crucifixione testimonium a canone rejecerunt. Nam post interfectionem Christi pro eo quod ibidem legitur: Dixerunt inter se impii: Comprehendamus justum, quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris. Promittit scientiam Dei se habere, et Filium Dei se nominat; et infra: Si enim est vere Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit illum de manu contrariorum; ac deinde: Ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam ejus, morte turpissima condemnemus eum: conlatione sacra ne nostri eos pro tam aperto sacrilegio derogarent, a propheticis eum voluminibus reciderunt, legendumque suis perenniter vetuerunt. Nam qui libellum integrum non dubitaverunt propheticum a propheticis opusculis segregare, et quasi non fuisset ab eodem Salomone editum denegare, multo amplius levius praeviderunt periodos verborum aliter quam digesti sunt promulgare: unde nequaquam est vestris commentitiis fabulis obscultandum, sed hoc tantum pro verbo habendum, quod prudens Hieronymus interpres nostrae linguae omnibus dedit. Codices namque Hebraeorum post adventum Christi falsatos esse nullus ignorat, ut testimonia evidentiora de Christo subtraherent, ex quibus se convincendos esse sciebant. Constat enim, luceque clarius patet, quod qui legis auctorem contumeliis affecerunt, legem ipsam non timuerunt pervertere, per qua m sola m poterant confutari. Percurre totius maledictiones legis, quas hominibus, besteis, serpentibus, vel insensibilibus metallis, cognoscis inlatas; et videbimus nunquam alicubi positum maledictus a Deo, nisi in eo loco, ubi illud intelligere, quasi ad infamiam, voluistis pro Christo: Maledictus omnis qui pependit in ligno. Hic proceres Synagogae addiderunt ex suo, a Deo, ut per hoc Deum illum negarent. Si enim oculi fidei tibi aperti sunt, totius Veteris Testamenti ventilare historiam, et nunquam ibi maledictum a Deo positum vides, et ex hoc valebis addiscere genuinam gentis istius perfidiam, et contra vitam suam immedicabilem rabiem. Poteris, et tu, quia scis nos ignaros linguae Hebraeae, ex Hebraeorum codicum nos varietate inludere, ubi te victum praevideris esse. Hoc enim argumento in omnibus Scripturis te vales tutare, ut verbis te purgandum putes qui rebus urgeris.
16.5
Age jam nunc ad secundum capitulum veniamus, et responsionem tuam minus sale conditam approbemus. Dicis enim, confuse apud Latinos habentur septuaginta hebdomadae, quasi ego eas secundum Latinorum computum computandas esse praedixi: aut tu fide Hebraeos ex Latinorum supputatione poteras superari. Legaliter enim hebdomadae unius numerum septem annos firmavi, et non, ut tu, vagam intelligentiam in diversa jactavi, ut anceps quo gressu figas non habens, utroque claudices pede. Septuaginta dies, vel septuaginta septimanas, vel septuaginta lunas, vel septuaginta annos juxta nescio cujus suam expositionem dinumerans, et per diversitatum numerositates ubique suspectus incedens, quaeso ut mihi dicas cujus expositionem velis intelligere suam? Si Hieronymi? miror te mihi meam expositionem ingerere, et Latinum ex Latinorum diversitate voluisse docere. Videris mihi doctoris, non assertoris, induisse personam. Sed iterum conqueror cur in suprafata dierum, septimanarum, lunarum, annorum, unicuique praefixeris: juxta suam explanationem, quas certum est ab eo explanatas nunquam legisse, et huic quam maxime specialiter suae, septuagies septies, hoc minime inculcasse: nisi forsitam caeteris reprobatis, Hebraeorum has duas expositiones didiceris esse. Tamen quia extremam prophetali testimonio munis, haud dubium ipsam solam probare velis. Ais enim: Dies nobis ducti faciunt mille trescentos triginta. Idem numerus habetur in fine Danielis; ait namque: Beatus qui exspectat, et pervenit ad dies mille trescentos triginta quinque. Et quia quinque dies quos tu annos putas, supergredi numerum prospexisti, illico quasi scita de proprio addidisti: In his enim quinque annis singillaturus est Dominus, qui et qui remanserint ex omnibus gentibus super terram ad servitium Israhelis. Et oratione lubrica lectoris animum tenebrasti, ut ignoraret penitus quales annos diceres quinque, aut quo tempore sunt verissime calculandi.
16.6
Ad compendium veniens concedo ita mille trecentos triginta quinque annos existere, et ideo a secundo anno Darii, qui et Melas vocatus est, quo visio Danieli exstitit revelata, usque ad Vespasianum, qui Judaeorum captivitatem confecit, computantur anni quadringenti nonaginta. Ad quos si addideris annos incarnationis Domini octingentos quadraginta, simul facies annos mille trecentos triginta: ex qua summa si substraxeris quadraginta, quia in quadragesimo anno post passionem Domini bellum Vespasianicum fuit, supersunt anni mille ducenti nonaginta. Et his retrahe triginta et tres annos aetatis Domini, et erunt mille ducentos quinquaginta septem anni a tempore Danielis usque ad Aeram octingentesima m septuagesima m octava m, quae nunc agitur, anno incarnationis Domini octingentesimo quadragesimo, saeculi vero millesimo quadragesimo anno.
16.7
Verum si a vicesimo anno Artaxersis, anno quo sermo exit, ut templum Zorobabel iterum aedificaretur, computare volueris, invenies usque ad nativitatem Christi quadringentos nonaginta: quibus si addas incarnationis Domini, erunt mille trecentos triginta, et superant ipsos quinque quos tu nobis ad servitium opponis. Hanc frivulam tuam interpretationem tu ipse confringis, dum ais: Tantae enim stoliditatis, tantaeque spiritu stultitiae imbutus, mi germane, es, ut scire desideres quae Daniel ignoravit angelo ei dicente. Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum. Revera valida quaestio, et quae me utroque promerent cornu, si subsequiba eam auctoris non infringeret dictio, dum subjungis: Unde mihi campum aperis responsionis, nullasque angustias sustinere permittis, dum ais: Numera a die primo quo Nabuchodonosor carnes porcinas posuit in templo usque dum impleantur anni mille ducentos nonaginta, et tunc aperietur ille liber, et nota fient signacula ejus. Si enim pro totius visionis miraculo clausos signatosque sermones propheta dixit, quis tibi annorum hunc numerum aperuit, ut scias tu quod Daniel scire non potuit? Ille enim dies non annos dixit, tu annos interpretaris: et nescio quo tanto auctore partem libri signati legis, si liber totus est sub signaculo. Ergo et hi mille ducenti nonaginta dies eodem sunt collecti in numero. Cur in parte signatum, et in parte apertum dicis? Tibi licet numerum praefinitum signationis non in dies, sed in annos, interpretari: mihi non licebit eos juxta praefatum non annos, sed dies probare? Tibi majora usurpas, dum dies in annos interpretas, nubila serenando: mihi minora non concedis, ut prophetiae verba pure exponam, in dierum vocabulo non cunctando? Si signati sunt sermones qualiter superius post mille trecentos triginta annos quinque annos ad servitutem gentium calculasti? Quis tibi hanc auctoritatem dedit, ut omnibus gentibus servitium quinque annis imponas? Quod Daniel non explicavit, cur tu exponere conaris? Quod ille intactum omisit, qua ratione tu tractare festinas? Sed dicis: Nos autem hodie sumus in millesimo trecentesimo sexagesimo tertio anno: per quod festinas ostendere quod viginti et septem anni tantummodo supersunt usque tuus Messias a vinculis igneis aut ferreis exsolvatur. Hic omnis frustraretur conatus, si utrisque nobis vitae superesset status: quia computatis ab aera, quae nunc dicitur octingentesima septuagesima octava, viginti et septem annis, in aera superventura nongentesima quinta Zabuli vestri dignosceretur adventus. Verum constringamus nos utrique tali definitionis decreto, ut si vita comes fuerit, et utrique ad ipsum annorum pervenerimus spatium, ut cujus falsa probata fuerit invectio in comparis fidem animi transeat gressu.
16.8
Quod si ipso in tempore vestra non fuerit redemptio, vereor ne forsitan unius hebdomadae numerum in septuaginta annorum vertatis curriculum, ut III dcccc ºs annos usque ad ipsius iniquissimi hostis adventum dicatis esse currendos.
16.9
Animadverte qualibus Daniel librum signaverit: Eligentur, inquit, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi: et impie agent omnes impii. Porro docti intelligent. Vides quia ex plurimis pauci eligentur et dealbabuntur: et iterum non omnes, sed multi probabuntur: et impii non intelligent, qui Deum negarunt: porro docti intelligent. Nec enim scientiam libri interdixit, quos doctos fidei esse praevidit. Applaudes te iterum, quia si tibi vacaret, me meumque eges ipsum multum doceres errasse. Et quod non vales ostendere, quasi intransitu minitas intentare, ut lector te putet mihi parcere, qui mentiens nec tuae animae pepercisti, quia os quod mentitur, occidit animam, multo magis propriam quam externam. Et fit hoc arte rhetorica ut, dum non valet responsa parare, se fingat sponte omittere, quae quasi potens poterat approbare: ut ostendat omnibus non deesse illi studium, sed animi votum. Sicque dum montes aureos pollicit, nec aereum nummum producit. Talibus tu imbutus es disciplinis, et ideo te jactitas posse quod, conscientia teste, vales minine factitare.
16.10
Scito quia nihil tibi ex Egesippi posui verbis, sed ex Josippi vestri doctoris; quia ex captivitate Babylonis usque ad Herodem alienigenae prolis, omnes principes vestros et reges fuere et sacerdotes suis tradidit libris; usurpantes sibi sacerdotium post regnum invasum: per quod non diffiditur lethalem eos sustinuisse casum. Nec mihi opponas: Extraneus enim qui accesserit, nisi ex tribu Aaron, moriatur. Sed recole pervicaciam Judaicae gentis et male fortis audaciam, et tunc scies qui poterant usurpare majora. Ego enim Alexandrum ex tribu Judae ducem esse firmavi, qui sacerdotium usurpavit sibi. Tu, si velis, dic eum iterum nec regem fuisse; sed hoc non poteris, quia domesticus tibi testis assurgit Josephus, qui etiam Aristobolum fratrem ejus talia fecisse suis approbat dictis. Siquidem, ait, Aristobolus, cui inter fratres aetas provectior, mens praeruptior, principatum sacerdotii ad regni potestatem sibi convertit, et diadema sibi usurpavit superbe. Videamus quis hic fuit Josephus, vel ex qua tribu Judaeorum exstitit ortus. Ait enim: Josephus Mathiae filius, et Hierosolymi sacerdos, qui et ipse Romanos primo bello oppugnaverim, et posterioribus nihilominus interfuerim praeliis necessitate constrictus. Et in alio loco: Non ego quidem Aaron, sed tamen non deneger ab eo. Sed ex quinto libro suae Historiae proferamus quale testimonium super suae gentis produxerit comptum. Etenim postquam a Vespasiano comprehensus est, atque neci adjudicatus, pro eo quod dux fuerat Judaicae factionis, et multis Romanos fatigaverat bellis, tandem Vespasiano de morte Neronis et ejus imperium prophetavit, et illico non solum gratiam solutionis excepit, sed et amicitiae locum apud eum non contemnendum obtinuit. Jussus tamen est ut patrio sermone alloqueretur Judaeos, quorum dux erat Joannes Sicarius parricida. Cui taliter Josephus ait: Non mirum, Joannes, si perseveres usque ad excidium patriae, cum jam reliquerint eam praesidia divina; sed miror si perituram non credis, cum legeris propheticos libros, quibus excidia patriae nobis annuntiaverunt, et reparata culmina rursus a Romano destruenda exercitu. Quid enim aliud clamat Daniel? Non enim quod jam factum erat, sed quod profuturum prophetabat. Quae est abominatio desolationis venientibus Romanis fore, nisi ista quae imminet? Conspicis quod ipso in tempore septuaginta hebdomadas Josephus vester credidit esse impletas? Et post pauca addidit etiam haec: Nec ego, ait, liber ab hujusmodi periculo sum. Novi et ipse, quia cum vestris periclitatur sanctissima mihi mater, et sacra satius uxor, atque non ignobile genus, et quondam domus praeclara; ac fortasse propter meos me suadere arbitramini; occidite eos, et accipite insuper mercedem meum sanguinem, libenter hanc solvo mercedem vestrae salutis, si post me sapere potestis. Intelligis, mi germane, quia nunquam aliquando sapere potestis juxta verba vestri doctoris, vere confidis in ventis, et habes fiduciam in nihilo. Dixisti enim quod ipsa natus est die et unctus quo Jerusalem vastata fuit. Sufficit enim quod ejus nativitas vobis excidium et perpetuam ruinam indixit.
16.11
Vides, mi frater, te meliorem esse a tuo Messia. Tu solutus es, ille ligatus; tu juvenis, ille jam senex. Et forsitan inde senescit, nisi quotiens dicas incrementa eum non sentire aetatis, per quod metallum eum firmes insensibile esse. Titulus enim est, ne falsaris metallorum. Utinam non te pigeret mihi scribere quis eum vinxit, quis vinctum custodit, in qua latrina infectus jacet, in qua terrae portione cloaca dimersus vermibus scatet. Clamate ei voce majore, quia forsitan alvum vester Messias purgat, aut vesicam effusione urinae laxat, aut fimi putorem tacite ex ano exhalat, aut certe inflatione ventris instripida digerit, et ideo gemitus tam diuturnos vestros non audit. Non te pudet, tam ridiculam sectare amentiam? Vere tu, germane, sequeris ventos et pascis auras, qui nervos nebulae tenens in fumos domorum confidis, qui etiam solutionem a quo non est solutus expectas. Scribis in fine: Vade, tuumque Jesum tene, et hic, et in aevum. Ad quod breve responsum accipito: Amen; et iterum amen; et tertio amen; in coelo amen, in terra amen. Et dicant non solum angeli, sed et omnis populus: Fiat, fiat. Ut sicut ego eum sponte illo spirante fide amplecto, ita ab illo tenear, ne abducar ab eo fide vel opere praestigioso alicujus commento. Atque ita mentem meam Jesus jure sibi perpetuo vindicet, ut in sensibus meis nulla deinceps titillatio obscena evigilet. Sed ita menti fide praesideat, ut membrum opere regat; meque ab auditu malo suo liberans munere dexterae partis gaudio faciat participem esse. Ipse qui in Trinitate cum Patre et Spiritu sancto unus a me colitur Deus, cui est gloria in saecula saeculorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note