Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/paulus-alvarus-cordubensis807-861" aria-label="More works by Paulus Alvarus Cordubensis">
More
Original / primary: 9151 Episto194
17.1
XVII.
17.1
Hic vestigia apparent litterarum rubri coloris, quasi titulus alterius epistolae, transgressoris nempe: cujus propterea inferior folii pars, in qua incipiebat, amputata. Sed versa pagina insunt sequentia:
17.1
Israel, sicut scriptum est in libro Deuteronomio: Ponite haec verba mea in cordibus, et in animis vestris, et reliqua. Et in eodem libro alibi legitur: Legem praecepit nobis Moyses haereditatem multitudinis Jacob. Et iterum in eodem libro: Cave ne oblivisceris verborum quae viderunt oculi tui, et ne descendant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Audi, obtrectator, quod scriptum est: Cunctis diebus vitae tuae; firmiter attende et cave, ne videns non videas, et ne audiens non intelligas. Vide igitur, quod meam confirmavi legem verissim....
17.2
Desertae plenaeque gregibus hominum, et scient quia ego Dominus. Et paulo post: Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, periit spes nostra, et abscisi sumus. Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum, ad quas abierunt; et congregabo eos undique, et adducam eos ad terram suam, et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans. Et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna, neque polluentur amplius in idolis suis, et abominationibus suis, et in cunctis necessitatibus suis, et salvos eos faciam de universis sedibus suis, in quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi in populos, et ego ero eis in Deum; et servus meus David super eos; et pastor unus erit omnium eorum; et in judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea, et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri; et habitabunt super terram ipsi et filii eorum, et filii filiorum usque in sempiternum, et David servus meus princeps eorum usque in sempiternum, et reliqua. Vide modo quod nullam occasionem invenire potes, ut ista omnia non sint futura desuper terram. Finit.

Intertext edge

Open linked passage

Note