Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/paulus-alvarus-cordubensis807-861" aria-label="More works by Paulus Alvarus Cordubensis">
—
Original / primary: 9151 Episto194
18.1
XVIII. ITEM EPISTOLA ALVARI TRANSGRESSORI DIRECTA.
18.1
Confectam mendacio, contumeliis fetidam tuam coenerosam epistolam vidimus, morulis non multis tractavimus, quam obliquam confestim cognovimus. Tibi statim respondere non pigritiae fuit, sed res sic exitum habuit, eo quod innecii salus devolutus, proprius me non continuit locus. Ideo istam praefationem apologetice indidimus, ne me sere respondisse causeris. Atque in prima fronte Judaico more mendacem miravimus, et solitam fidei tuae perfidiam horruimus, dum ais: Scedula cujusdam nostras pervenit ad manus, quae plena erat blasphemiis in Deum verum et vivum. Constat enim te fallacem existere, dum ea mihi conaris imponere quae, conscientia teste, in meis litteris nunquam visus es percurrisse. Sed quia, ut ais, nolles mihi respondere, nisi te praeceptorum tuorum et doctorum perurgeret jussio, obsecro te ut, parumper rancore deposito, et obstinatae perfidiae errore depulso, animadvertas quae dico. Cum propheta teste cuncti sint caecitate percussi, qua temerantia doctores tibi asseris esse, quos caecos esse cognoscis sententia prophetali? Et in tantum hoc aperte prophetalis sermo omnibus intonat, ut etiam tempus caecitatis non sine magna desquisitione perquirat, dicens: Usquequo, Domine? Cui statim divina responsio perpetuam caecitatem suo declaravit oraculo. Sed haec et alias. Tamen sequar epistolae tuae vestigia, et errorem quibus lineis ingressus est, foris producam: omittens contumeliis stultissimis vulnera, quae ab impudendo ore colubrifera sapientia produxisti, et ea tantum breviter intimem, quae tibi et freno linguam constringant, et chamo justitiae in recti itineris tramitem deviantem perducant.
18.2.1
Ais enim quod e contrario fidem reprobam et abjectam, et falsiloquam et maledictam, et horribilem et despectibilem, et abominabilem et vilem relinqueris, et gloriosam veramque assumpseris. Et miror frontis tuae duritiam reclamante mundo talia prompsisse infanda, quae ut Virgilius ait:
18.2.2
Animadvertere debes vim sermonum quae a te incondite prolati sunt, et intellige quia bifarie in te ipse divisus es. Dicitur enim fides, eo quod fuit aliquid. Unde et fides dicuntur homines qui veritate sunt firmes. Si enim fides est, non est reproba, vel illa alia quae ignominioso ore illi non fanda attitulasti. Si autem tanta et talia probra illi attitulas, rogo ut fidem nominis demas. Dum enim reprobam dicis, tuo ore nescius te ipsum elidis. Reprobum enim dicitur quod ante electum exstitit, postmodum ob aliquid reprobatur. Quod ut legalibus instrumentis confirmem, audi quod sequitur: Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos. Intueris contra te fuisse locutum, et tuum in te mucronem fuisse retortum. Idem enim abjectum quod reprobum: quia quod abjicitur, ante abjectionem proprium esse deprehenditur: quod vobis, non gentibus, congruit, vestraeque legi, non nostrae insedit. Quis enim, o stultissime hominum, ita vesano ore contra se garriens in pacifico animo se ipsum occisit? Et licet fetidus fetida multa more procacium, non facundorum, protuleris, et non ut tui jactitant per syllogismorum et pro soloecismorum spineta, acumina quasi Chrysippi jactaveris; saltim despectibilem dicere non debueras, nec vilem proferre, quam regiam et tonantem oculis praevidisti. Vel de hoc erubescere debes ea nobis ingerere, quae tibi non nescius es abundare. Conculcatur enim hodie non fides quae parum exstitit sancta, sed vestra praevaricationis portenta, et omnia falsa pede teruntur figmenta: et audes dicere vilem quam gloria vides florentem, honore tumentem, late longeque fulgentem? In tantum enim hodie gens vestra despicitur, ut velut pannum menstruatae per regna omnia diffametur, ita ut pro magno contumelio Judaeus quis esse dicatur. Quod vero digito Dei tibi gloriaris legem scriptam, adde si vis et multa mirabilia, quam non tibi, sed patribus divina fecit potentia, quae omnia omnipotentis Dei fuit magnalia, non vestrorum insana protervia. Lex enim specialiter juxta in lapideis scribitur tabulis, quia vestris praeduris erat danda praecordiis. Et ut certum tibi sit, patulum, specialem ejus omnem existere textum, Dei scripta praedicitur digito, quo expressius Spiritus sancti designetur virtus vocabulo; non enim membris exstat compositus, ut carnalis ejus dicatur digitus, sed Spiritu est Dei conscriptum quidquid per digitum exstat signatum. Nam si legem carnalem intelligere volueris, non solum Deo membra ascribis, verum etiam similem tibi eum firmabis. Et dum refugis Deum dicere Christum, omnem prorsus hominem Deo probabis aequum. Sic enim ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Qui dicit utique Deus est, qui faciendi gerit arbitrium. Tu modo mihi responde quibus dicat faciamus, et quorum potestatem faciendi desquirit auxilium. Si angelorum? ergo angeli sunt illi similes et pariter hominum creatores: et dum unius veri Dei culturam praedicas, multorum deorum servitutem incurris.
18.3
Vides legem si carnaliter observetur esse destructam. Poteram tibi totius legis historiam Manichaeorum more impugnantem se invicem demonstrare; sed vide quia non solum deos plures inducis, verum etiam creaturis caeteris creatorem tuum similem esse firmas. Quod si a me requiris qualiter hoc sentiam, mei animi non percipies sententiam, quia in malivola anima non intrat sapientia. Verum quia casso labore in confirmandam legem desudas, surdaque aure et indomabili corde me compedire festinas, noli expansis labris testimoniis applaudere vanum, cum scias me legis non negare praeceptum, sed per intellectum venerare divinum. Nunquid ego similis tui sum, ut ea quae luce clariora existunt, dubia faciam praedicando? Absit ergo a me, ut qui veritatem colo, mendacium loquar. Credo enim quod lex non solum tibi, sed omnibus est gentibus data, quae decalogi tabulis fuit inserta. Conspice primas tabulas vestro vitio fractas, et intellige vestras significasse insanias falsas. Qui primitus quidem electi, vitio vestro estis projecti. Adverte, oro, secundas tabulas velaminibus vobis obtectas, ut corda vestra casso tecta velamine non illustrarentur superno inenarrabili lumine. Ideo et Moyses velatum retulit vultum, quia vestrum significat intellectum hactenus caecum. Quod usque hodie usitatos Judaice facitis, dum Eptaticum siricio velamine tegitis, et legislatoris verba tecta omnibus legitis. Ipsa vero testimonia se invicem impugnantia sibi est specialiter fuisse digesta. Cave ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Adverte, inimice Dei excelsi, et diligenter vim sermonum considera: Ne obliviscaris verborum quae viderunt oculi tui. Et certe potius audiuntur verba, quam videntur. Verba enim ad aures, non ad oculos pertinent. Sed si scis qualiter ista dicantur, expone; si autem nescis, moneo te, cave quod nescis Sed assumens formam discipuli pete, quaere, pulsare. Quamvis non ignorem doctorum te compilasse volumina, ex quorum hodie quasi fulges fluente. Quod vero me audire cunctis diebus vitae tuae es visus admonere, et quasi sciolus cavendam mihi caecitatem oculis aperte praedicere, minor tuae procacitatis insaniam in momentis proterve vesaniam, quae te non sinit recta sentire, et calcata conscientia ea mihi ingerere, quae nostri tibi tuisque inesse. Et in hoc declamator tibi esse es visus; sed audi quod noster sermo promat facundus, et caecitatem tuam uno vel saltem erubesce exemplo. Nunquam enim ex corde nostro excidunt magna Dei mirabilia, quae legi exstant inserta: vel terribilia illa, quibus Egyptum percussit potentia inaudita. Sed et contumacias vestras ibidem legimus, et quotidie vos gemimus et dolemus. Vos vero non solum illa nunc obliti estis; verum etiam tunc pro nihilo contemnentes duxistis. Nam illa vestigia, quae sicco mare pede calcaverunt, mox ante vitulum plaudendo saltaverunt. Et mimice fluxus corporum imitantes, voce vere non excelsa, sed mersa cantavit: Hi sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Egypti. Et bene propheticus sermo: Non excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae, dixit, ut non operationis significaret perpetuum usum, sed tantum rememorationis indiceret votum. Quis enim, o insane, non quotidie ista recolat corde sicut propheta dicit, etiam et ore publice designatis feriis legat, quod tibi ad damnationem cognitum exstat?
18.4
Quod vero te gloriaris legem tuam firmasse verificis testimoniis: quis etiam tibi Dei esse negavit, ut diluas quod nemo objecit? Dicimus enim te legem reprobam assumpsisse, non quod tunc in tempore reproba fuit, sed quod adveniente jam luce, umbra cessavit. Omnis enim lex tua, imo plus mea, Christum annuntiat, quem cuncti Judaei venturum esse non negant. Scis profecto omnes retro majores exspectasse Messiam, et ejus quotidie patres optasse praesentiam. Quod prophetarum libri publice proferunt, nec cuncti caeci ducesque caecorum negare possunt. Semel enim fassus es, nec negare vales, te doctorum tuorum jussionibus compulsum fuisse, non intentione fidei, sed livore perfidiae, facundiam caninam ore vipereo subilasse. Et ideo quia verba tua ex alieno stomacho fluunt, et non doctoris, sed discipuli cognomen sortiris, libenter debes perquirere proceres Synagogae: Utrum iste noster Christus, quem tu ore spurcissimo visus es derogasse, quando in mundo lumen est ortus, aliquis eum Messiam cognovit ex illis saltim vel unus? Et certe negare non poteris, quod multi in eum credidere ex Judaeis; ita ut per millena hominum agminum sua sacra disponeret convivia. Nam non solum plures, verum etiam prope omnes Judaei crediderunt in eum. Exspectantes enim Messiam, alii cognoverunt ipsum esse errantium viam: porro aliis scandali extitit petra. Et ideo non nos gentes dicimus esse, sed Israel, quia ex ipsa stirpe Israelitica orti parentes olim fuerunt nostri. Sed ubi desideratus cunctis gentibus venit, illico jam venisse cognovimus, quem multa per tempora venire antea prophetatum perlegimus. Conversa est enim ad nos multitudo maris, et diversitas gentium ad nos est reversa. Super nos ortus est Dominus, et honor ejus in nos est visus. Et pergunt gentes in lumine nostro, et in splendore vultus nostri inclyti reges; quia notum fecit Dominus salutare suum, ante conspectum gentium revelavit justitiam suam, quod est Christus. Impletum est enim quod David multo ante tempore cecinit: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus omnes patriae gentium. Israel sumus, qui Messiam olim vobiscum exspectavimus. Sed ubi plenitudo gentium venit, populorum agmina crevit. Et impleta sunt vaticinantium dicta, quia gloria Domini repleta est omnis terra. Quisquis vero ex gentibus Jesu nostro credidit, confestim in numero Israelis transivit. Et ut quod dico clariori firmem eloquio, temetipsum misellule conspice, et vide qualiter in Judaeorum transieris acie: ita ut jam non computeris in gentibus, sed applaudes te ex Israelitico existere germine, pro eo quod eorum existi vesaniae. Quidquid enim olim prophetarum vaticinia cecinit, et quasi per sponsionem promisit, credentibus nobis dictum, nam non negantibus fuit. Et ideo noli buccis tumentibus et inflato gutture in promissa te extollere alti throni, cum scias mea omnia, non tua esse.
18.5
Quod autem ais, quia omnes apud Deum quasi stilla sunt situlae, et quasi non sint, et ut inane reputatae sunt, miror te prudentem virum tam inaniter opinasse. Scis profecto, quia apud Deum nullus est aliquid, aut nescis quod Moysi de se ipse retulerit. Ait enim: Ego sum qui sum; et dices filiis Israel: Qui est misit me. Intelligis nempe quo tendat ista narratio. Neque enim egregia et singularis est ista laus, si esse alicui praeter Deum concesseris. Et bene propheta non tantum gentes, sed omnes addidit: quia et gentem Israeliticam in numero comprehendit; enim omnes dixit, nullam excepit. Si autem omnes gentes sic sunt in conspectu ejus quasi non sint, et quasi nihil, et inane reputantur, in omnibus autem gentibus, et Israel est: ergo et ipse est quasi non sit, et in nihilo atque inane reputatur. Et haec dicimus, ut vestra frangatur superbia, retundatur assertionis versutia. Caeterum liberior mihi responsio, et brevior, imo clarior exstat: eo quod ex Israelis stirpe descendens cuncta mihi glorier dicta, quae tibi tu applaudis excerpta. Prudenter intellige, et conjice sapienter et aequus arbiter esto. Quis magis Israelis nomine censeri est dignus? Tu qui, ut dicis, ex idololatria ad summi Dei cultum reversus es, et non gente, sed fide Judaeus es; an ego qui et fide et gente Hebraeus sum? sed ideo Judaeus non vocor, quia nomen novum mihi impositum est, quia quod os Domini nominavit. Nempe Pater meus Abraham est, quia majores mei ex ipsa descenderunt traduce: exspectantes enim Messiam venturum, et recipientes venientem, magis illi videntur Israel esse, quam qui exspectabant et venientem respuerunt, nec tamen eum sperare cessarunt: exspectatis enim hucusque, quem certum est jam vos repulisse. Gentes vero qui ad fidem Israelis revertuntur quotidie, inseruntur populo Dei, sicuti tu visus es Judaeorum adhaesisse errori. Quod si conquereris, cur caeremonias legis non observamus, audi Isaiam cunctis tuba clangentem: Ne memineritis priora, et antiquiora ne intueamini. Ecce ego facio nova. Ut vobis nullam occasionem cavillandi omitteret, futurum tempus, non praeteritum posuit. Et ut indicaret non solum gentibus, sed etiam et Judaeis, qui nos sumus, data sequitur: Et nunc orientur: utique cognoscetis ea. Deliberative confirmans, quod Judaei cognoscerent ea qui nos sumus. Atque ut apertius gentium salvationem ostenderet, subjunxit: Ponam in deserto, quae non fuerat dominici vomeris cultura domata viam, id est Christus, qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita[ Isa. XIV, 6]) et in invio flumina. Vere in invio flumina posuit, quando gentes ignorantes legis viam, ut se cognoscerent fecit, et siccato vellere, quod prius mundo arente plenum fuerat rore, totius mundi fines humor veritatis implevit, soloque vellere siccitas haesit: Glorificabit me bestia agri, dracones, et structhiones. Quae omnia parabolice gentibus congruunt, quae vario errore bestiarum erant idololatriae consecratae. Repetit enim vocationem gentium, ut firmiorem ostendat: Quia dedi in deserto aquas, flumina in invio. Et ut Israel non excluderet, imo ut gentes populum suum jam esse ostenderet, ait: Populo meo, electo meo. Vides quia aquas Evangelii, et flumina apostolorum nobis ad bibendum sunt datae, id est Judaeis, qui Christum exspectantes venientem receperunt, vel omnibus qui usque hodie resipiscentes a diaboli laqueis, Ecclesiae se inserunt membris. De quo populo subjungitur: Populum istum firmavi mihi, laudem meam narrabit. Caetera quae sequuntur, partim facta, partim adhuc futura nobis multa promittunt.
18.6
Quod autem asseris me ire in tenebras, et niteris hoc probare testimonio Isaiae dicentis: Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos: miror te astutum hominem tam leviter opinatum, ut me inter populos numerans, te a populo subtrahas. Jam enim superius fassus sum, quod super nos ortus est Dominus, et gentes in nostro lumine pergunt.
18.7
Et ut scias quia nunquam tu, tuique sequaces, populo Dei aduneris, sed semper dispersus, nec ad viam reversurus sis pacis, audi Isaiam ex persona Christi verba humanae naturae congruentia proclamantem: Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Srahel non congregabitur. Animadverte quid dicat sermo divinus: Formans me ex utero servum sibi, id est ex eo ejus sum servus, ex quo de ventre exsto jactatus, ut auditor non scandalizetur servum Dominum audiens: quia sicut ex Patre est Deus, ita ex matre est servus, unus in utraque natura Dominus Jesus Christus. Sed ista non hic tractanda suscepimus. Audiamus quid iste servus Domini dicit, qui Dominus est: Dominus creavit me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum: moxque deliberativam sententiam protulit dicens: Et Srahel non congregabitur: libere atque absolute professus est quod Srahel non congregabitur. Sentis ne, obsecro, quam parvis verbis prunas liquefecerim glaciales, et parvissimo digitulo quam plures tuas dissipavi phalangas?
18.8
Verum fractam cervicem interim erigis, et hoc in Hebraeo non haberi forte causaris. Sed vide quod verbum Hebraicum LO non scribitur per lamet et vau: quod si esset, significaret quod Aquila posuit, ei, vel illi congregabitur. Sed per lamet et aleb; quod proprie non sonat. Quia igitur Jacob non est reductus ad Dominum, nec Srahel congregatus; propterea Christus loquitur: Vobis non credentibus glorificatus sum in oculis Domini, in me enim omnis mundus credidit, et Deus meus factus est fortitudo mea. Deum meum secundum hominem dicit, quia sicut contra te necesse est me eum firmare Deum sententiis Scripturarum, ita contra qui eum hominem negaverit congruit mihi Scripturarum arripere praelium, et omnia illa humanitatis exempla producere, per quae eum hominem verum confirmem esse; si enim unum ex his negavero, Christianus non ero. Verum ad ordinem redeamus, et prophetalem adhuc sententiam videamus: Et Deus meus factus est fortitudo mea, qui consolatus est me tristem super abjectionem populi mei, sicut et in Pentateucho legitur: Poenitet me hominem fecisse super terram: et tactus dolore cordis intrinsecus, ait: Delebo hominem quem feci a facie terrae. Quod si contradicendi calcaneum erigis, expone qualiter illud intelligis quod ex persona Dei in Ezechiele propheta legis: Et in omnibus istis contristabas me. Sequitur: Parvum est si servias mihi ad suscitandas tribus Jacob, qui suo vitio corruerunt, et ad faeces, sive reliquas, Srahel convertendas. Hoc enim verbum Hebraicum nesure sonat; pro illis enim dedi te in lucem omnium gentium, ut illumines universum mundum, et salutem meam, per quam omnes credant et salvi fiant, usque ad extrema terrae facias pervenire. Quodque sequitur: Magnum tibi est, ut voceris puer meus. Magnum refertur ad hominem, et ad puerum, qui comparatione Dei parvus est. Illa vero testimonia quae, ut unitatem firmares, inani labore posuisti, legendo advertimus, et nobis congrua, non adversa praevidimus. Quia non tres deos colimus, sed unum in Trinitate asserimus et veneramus. Quem tibi firmare possumus idoneis testibus, et eloquiis prophetarum tonantibus: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram, ait Scriptura divina. Et ut non ad angelos ista vox, sed ad Filium formaretur, mox addidit: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit illum. Audi, perfide et fidei sanctae adverse, Deum facientem ad imaginem Dei, et cognosce Trinitatis mysterium in tuae creationis principium. Verbo Domini, ait David, coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Sic et Isaias vatum quam maxime primus ter sanctus repetens, Trinitatem demonstrat; sed Dominum Deum, et non Domini Dei dicendo, unitatem declarat.
18.9
Verum quid mihi opus est in re tam aperta diu consistere, quae non unius voluminis, sed multorum monumenta voluminum debet continere? Illud sane breviter intimem, quia si totius legis historiam ventilare acerrime volueris, aut trinum Deum credebis, aut idololatriae errore multos et plures induces. Cum et faciamus et descendamus, et quis ibit nobis, et alia quam plurima, in litterulis perlegeris sacris: dum et Deum a Deo missum in Zacharia inveneris, et pluralitatem deorum in multis adverteris locis. Quod studio brevitatis tibi perquirenda dimittimus, ut audias et taceas, ut intelligas et sic loquaris. Venimus ad epilogos tuos, id est ad maledicta tua, ubi me miserum vocas, et oblitus veteris proverbii, dum aliud ais, crimen fortissimum perdis: Mendaces memores esse debere. Sursum ut me non filium, sed gentem firmares, testimonium Isaiae posuisti: Omnes gentes quasi stillae situlae, et quasi non sint. Nunc vero tui oblitus propositi te ipsum infringis, dicendo: Deum qui te genuit dereliquisti. Si enim me genuit, pater meus est, et non es tu ejus filius solus. Quanquam et subtiliter dum primogenitum Israel dicat, alios post primogenitum se habere declarat. Primogenitus enim non dicitur nisi fratres habeat, quorum iste sit primus; et bene primogenitus, non unigenitus, dictus est. Si autem eum, ut dicis, dereliqui, constat me eum antea nosse: quod Israeli, non gentibus congruit: quia gentes non jam cognitum reliquerunt, sed nondum cognitum assumpserunt. Aut enim me Judaeum firmabis et filium Dei, ut eum qui me genuit dereliquisse confirmes, aut gentem, et te in vanum cuncta posuisse dolebis. Sed tu dum invectionibus et contumeliis totus volutando desudas, tuas non corrigis nugas. Vides te verborum tuorum lanternis vinctum, et non aranearum cassiculis, sed fortissimo et solido recte constrictum. Et conversus es, ais, ad hominem periturum. Eadem enim repetis, et stoliditatem tuae segnitiae semel non sufficit demonstrasse. Ais enim: Conversus es ad hominem periturum; ergo tu mihi testis es, quod Deum adoraverim vivum: usque diu exspectatum Messiam suscepi pastorem aeternum. Dum enim dicis conversus es, ostendis quod non gens, sed populus fui, qui tecum multo tempore Messiam Redemptorem omnium exspectavi.
18.10
Vides quia casso laboras, dum nihil vides, et palpas, dum tua tu ipse dicta impugnas. Jam non mihi promissa et repromissiones opponas: gentesque coram Deo exosas et improbabiles dicas: quia non me gentem, sed Judaeum confirmas. Illud autem quod de cloaca ventris tui ructando educis, et spurga fallea in Redemptorem conjiciendo adspargis, cordis tui thesaurum ostendis; quia malus homo de malo thesauro profert ea quae sunt, et omnis arbor mala fructus malos facit. Fatuus enim, juxta Isaiam, fatua loquitur; et cor ejus vana intelliget, ut compleat iniquitates, et loquatur contra Dominum mendacium. Ille loquatur spurcitias secundum Hieronymum inquientem, qui potest spurca committere. In ore enim stulti virga superbiae. Unde et Psalmista de te tuisque similibus dicit: Posuerunt in coelo os suum, et lingua eorum transiit super terram; de quibus et alibi dicit: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam; et alter econtra: Non recipit fatuus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus; et ipse qui supra: Juda, quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitatem tota die? Et totius sequentia psalmi usque et praevaluit in vanitate sua. Ista est adversio vestra, et contentio dura, quae nec sacrificio expiatur, nec hostia. De qua propheta ait: Peccatum Judae scriptum est stylo ferreo, in ungue adamantino exaratum. Ut et per ferrum et per indomabilem adamantem perpetuum designaret.
18.11
Sed quia pollutus multa polluta dixisti, et contumeliam summi Dei surda nequeo aure transire, audi quae veritas, non superbia, dicit. Audi, inimice Dei excelsi, audi profanator juris divini, audi, sacrarii violator sancti, audi, vasorum Domini latro: quia in tantum unquam de Sodomitica vinea bibit, et vinum livoris, draconum aspidumque libavit, ut tu qui ausus es contra Excelsum in superbia extollere, et cum diabolo calumniam Filio Dei instruere? Quis unquam tanta caecitate percussus est, qui dicat munditiam pollutione vinci? Intuere, miser, quod Phoebi radii cloacam penetrent, nec tamen aut lumine proprio carent, aut immunditiam cloacae sumunt. Quin potius exsiccatur cloaca, et solis lumina semper permanent clara. Quod si oculus coeli, famulus super astra tonantis, sol haec facit, quanto magis ille qui solem creavit? Et diffidis de Dei potentia, cujus opera quotidie conspicis mira? Dicis mihi, quomodo caro carnem genuit, et violata non exstitit? Dico tibi, qualiter virga Aaron nuces produxit, et plantata non fuit? qualiter sol naturalem motum relinquens, longiuscule diem lucendo protraxit? Quomodo maris unda, fluentia naturae suae oblita, erectis marginibus, glaciali rigore solidatis gurgitibus, ut murus firmus stetit? Qualiter asina, animal pecuale, humanas rite loquelas produxit? Quibus modis sol per orelegium gradibus quindecim retro se vertit? Et dum ista omnia non rationabiliter, sed potentialiter facta cognoveris, velis nolis invitus silentio linguam constringes. Et cum ore pestifero multa pestifera dicis, dum per virginalia claustra pollutumque meatum propriis labiis osculasse genitalia astruis, quae inverecunda fronte procax satius protulisti, dum matris tuae receptacula et sinus internos vulvae exsecrabilem approbasti. Audi, sceleste, et omnium exsecrationum vel abominationum replete, spiritus immunde, et horrende atque per te Deum vivum blasphemare es ausus, et per vanas vocum novitates commentare es nisus. Atque in primis toto corpore tremens, funes tuos oculos meos maledictis clamoribus damno, quia talia perceperunt legendo: si enim Isaias polluta labia se habere testatus est, quia in medio populi polluta labia habentis habitabat; quid de me dicendum est, qui non solum merito exigente, verum etiam ob tuas naenias, frivolorumque commentitias fabulas, quas oculis, auribusque audivi, pollutus consisto? Vae, vae, vae tibi, miser infelix, qui impie discutere audes quem digne rogare non vales. Sed dic mihi: Adulterantibus, atque veluti equi insanientes ad uxores proximorum respicientibus, ex ipso incestu nascentibus quis corpora fabricat, spiritusque vitalis tribuit? nonne Deus? Si Deus ergo non solum in stercore manus plasmationis suae immittit, verum etiam, quod absit, malorum cooperator existit, cum de tali contagione nascentibus animales tribuit flatos. Quod noster prudens magnusque Hieronymus tali sub figura exposuit, ut sementi fruta sublata sulcis indita compararet. An idcirco, ait, terra fructificare tali satione non debet, quia sator ea immunda projecerit manu? verum non ista hic tractanda suscepimus.
18.12
Nescis, inique, quia in omni loco, tam mundo quam horrido, Deus astitit; sed non immunditia loci, sed munditia Domini loco redundat? An ignoras, quod nihil immundum Deo, qui ex immundo potest facere mundum? Non attendis, quod etiam infernalem locum horrorum, pedoribusque fetentium omnium pejorem penetrat Deus? Aut enim Deum creatorem corpus nostrum fabricasse firmabis, aut alium creatorem praeter Deum esse defendes. David enim audet et dicit: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me. Et certe alibi dicit: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Vides manus Domini ipsa genitalia quae tu exosa dicis, fecisse; conspicis alti throni manibus fabricata receptacula vulvae. Audi et aliud: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et tu imaginem Dei dicis esse pollutam? Praevides hominem ad imaginem Dei esse formatum lineatim per membra distinctum; et in exprobabilem dicis naturam, cujus divinam prospicis formam? Nec potest dicere animam ad imaginem Dei esse formatam. Homo enim ab humo dicitur, id est terra, unde corpus noster est conditus, non ab anima, cujus originem nullus norit creatus. Ac per hoc non ignominiose, ut tu astruis, virginalia virginis propriis tetigit labiis, sed gloriose, ut nos veridice dicimus, similitudinem Dei non solum tetigit, sed suis recepit in membrulis. Atque in ea forma in tempore nasci dignatus est, in qua ante tempore non specialiter, sed usualiter, monstratum se esse omnibus notum est: quia qui in principio hominem ex cunctis bestiis pulchriorem elegit, non nisi eum de consilio ad suam imaginem fecit. Haec cuncta quae protuli, salvo alio sensu, quo Christianis tractare insitum est diximus, ut Judaicos elideremus errores, non ut dogma conficerem Christianis. Contumelia vero, quam in Deum inflato ore, vesicarum more turgente, diabolico afflatus spiritu, venenatae multoties excerpsisti, licet multa inhonesta, et responsione non digna contineat, tamen nihil majus quam crucem vel mortem, seu ad inferos descensionem, designat. Quod nos non solum non negamus, verum etiam ad ore arum tropeos, cum uno amicorum sponsi velut victricia seu triumphantia arma extollentes, diximus, vel dicemus: Nobis absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Cuncta vero quae dixisti, et ampliora Isaias propheta de te, tuisque similibus texens, proposuit, ubi haec universa vos dicere prophetavit, ab eo loco in quo ait: Ecce intelliget servus meus, usque ad eum ubi sic verba finivit: Et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus oravit.
18.13
Adjicis aliam gravissimam morem dicens: Maledictus qui confidit in homine, quasi ideo hominem credam, quia homo est, et non potius eum adorem, quia Deus est. Recte hoc diceres, si me purum eum hominem et non Deum credere saepe audisses. Sed quia dum nimius incedis, et amore contradicendi linguam maliloquam temperare a contumeliis nescis, te ipsum tuo ense occidis. Dic mihi, oro, si nunquam penitus valeas: Istum Messiam, quem speratis, hominem esse, an Deum creditis? Si homo est, maledicti vos omnes estis, quia carnem brachium vobis esse confiditis. Si Deus est, ergo non est David, nec filius ejus, nec vinculis religatus; quia Deus liber est, nec cujuscunque est servus. Non te pudet, infelicissime mortalium, tam ridiculosa sectari figmenta, ut monstrum portentosum, quem vinculis constrictum et catenis ferreis audis ligatum, tuum ut sit exspectes refugium? Et ideo maledictus tu in domo, maledictus in agro, Psalmista pariter concrepante: Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non subsistant.
18.14.1
Reliqua vero quae posuisti responsione indigna judico esse, pro eo quod ea ponere tibi contra me placuit, quae tua segnitia nunquam me negantem audivit. Nam quod dicis: Non fecit taliter omni nationi, jam me ipsam nationem, cui tanta fecit, esse firmavi. Et nec necesse est mihi latius prosequere, quod breviter superius intentavi: quia et fastidium generant saepius repetita, et intelligentiam obscurant multoties dicta. Fumos vero tuae caecitatis adspargens, domorumque caligines, quibus lumen nostrum obcludere cupis dicis te in Francorum regis palatio vidisse quatuordecim viros inter se ipsos cultu diversos. Quasi nescientibus videris jactare doctrinam. Quid enim mihi obest quod vidisti, et mihi renuntias quod etiam si non vidisses, et vidisse te dicere poteras? Nunquid ignoro novitatum errores, et septuaginta duarum haeresum pravitates, imo etiam ritus diversos legendo cognovi, licet te nunquam renuntiatorem haberem. Deorum vero gentilium cur enumerando prosequeris nomina, quorum hoc tempore nullus praeliatur. Sed dicis: Nunquid tu majores domos Jesu tuo facis quam illi diis suis fecerunt, cum unus ex his ita sui delubri defleat causa:
18.14.2
Pro quo nos ista subjungimus:
18.14.3
Dic mihi, miser, et tamen non miserabilis, quid emolumenti tibi ista advexit narrationis invectio? placet ne tibi, ut tuo tibi et ego sermone respondeam, dicamque: Nunquid tu Deo tuo majores domos, quam dii homines diis suis fabricare, potes erigere? Addam si velis, etiam aliud et Jeremiae per alphabeticum planctum, cum hujus gentilis comparem idolis deflentis casum. Haec non culpa nostra est, sed tua, qui nos coegisti, et contumeliis plena verba prompsisti.
18.15
Quod autem pejorem Christum dicere ausus es, tuae animae homicida es, qui veritate neglecta verbis te purgandum cupis, qui rebus urgeris, dicens: Illi nec legem habuere, nec illis Deus quidquam requiret, quod nunquam commendavit. Hac tua prosecutione, ergo et gentes liberae sunt a supplicio saevientis gehennae, quia nihil eis commendavit divitiarum legum suarum; solum Israel immanitatem sustinebit poenarum, quia illi soli credita sunt eloquia prophetarum. Et dum omnis liber abscederit mundus. Israel tantum lugebit, in quem fuit magnum et admirabile nomen ejus. Vides quod dum idolis faves, Jovi, Mercurio et Junoni, te ipsum aduris; et dum satagis occidere Christum, Barabbam eligis, patris tui antiqui hostis ministrum. Dicis: Quem Judaeus fuit, et circumcisionem implevit, et alia per quae tibi revertendi aditum claudis, dum in Belzebub facta calumnias, et Spiritum sanctum blasphemare nunquam formidas. Sed dicam tibi unde eum pejorem his omnibus habuisti: Quia eum castos diligentem et virgines cognovisti. Dicerem tibi, ut quid exstitit circumcisus, nisi eam tibi cognitam scirem. Quid enim opus est in casso labore arma ventilare, et eum docere qui se perditum non nescit esse? Doleo super te, mi conserve, et ut Deus novit, veraci corde compatior tibi, qui post tanta et talia nisus es ventilare inania.
18.16
Quod vero sententias prophetarum per cola et commata indicis, cognosce me eas bene rimasse, mihique omnia consentanea esse: pleraque enim jam facta ibi narrantur, alia mihi, qui Israel sum, futura texuntur. Nonnulla convertentibus vobis in fine ad praedicationem Eliae promuntur, quando centum quadraginta quatuor millia ad fidem veri Dei Christi reversi fuerint, qui et sequuntur Agnum quocunque ierit. Omnia enim quae promisit exhibebit non mendax Deus, temporibus suis, nobis, non vobis; vobis etiam cum fueritis conversi ad pastorem et visitatorem animarum vestrarum. Sed rogo te, ut fraterno more veritatem mihi non mendacium proferas. Dicis enim: Istae sententiae me judaizare coegerunt. Et cur lingua a corde dissentit? cur os animo non concordat? cur aliud labia, aliud corda volutant. Scis profecto quis te judaizare compellit; qui Adam a paradiso ejecit; qui Salomonem, idida Domini, errare fecit; qui Samsoni oculos tulit; qui Eliam perumque timore concussit. Vis scire quis tanti auctor est mali? Femina, quae est animi et corporis tinea. Et quod male coepisti, cur perficis actu pejori? cur venereas voluptates secutus, Veneris factus es servus? Si te libido delectat, et virginitas floridaque castitas horret, non Judaeos, sed Mamentianos inquire, ubi secundum saeculum fulgeas, et non unam uxorem, sed plures assumas, et velut equus infrenis passim feminalium aviditate in diversa feraris; ubi lupanario more libidine satieris, et male castigatae voracitatis sordibus inquineris, atque concubinarum incestuoso tramite sagineris. Cur et istum et illum saeculum perdis? vel saltim lucrifica istum, si perdis aethereum illum. Debueram tuae vesaniae multa conscribere; sed, teste Deo, etiam ad haec parva invite descendi. Non, ut tu dicis, doctorum meorum imperio, sed audiendi tui fastidio: quia quantum plus te legendo auribus sentio, tanto amplius me peccare condoleo.
18.17
Multa vero quae in fine Epistolae texis, ubi David regnare in perpetuum ais, idcirco responsione vix aestimo dignum, quia spiritalem totius legis praedico textum. Sed videamus quid de vestra conversione propheta dicat: Neque polluentur, inquit, ultra in idolis, et in abominationibus suis. Ergo perspicuum est, quod nunc idola colitis, a quarum immunditia eluti eritis. Et tu mihi testes idoneos super Christum deducis, ex ipsis quos propheticus sermo idolatras appellasse non nescis? Vel in hoc erubesce, infelix. Caetera quae sequuntur illi parti congruunt quae per baptismi aquas lavata fuit, quam hucusque aqua munda lavare consuevit; non illi parti quae velut suas in volutabro luti coenoque se volvit. David vero pastorem parabolice Christum significat, cui regni finis non erit. Qui et gigantem et leonem, id est diabolum, occisit, et manu fortis vel desiderabilis fuit. Quod si stulta contentione David congruere dicunt, probent, ubi David majorem omnibus legunt? Aut quomodo super Moysen potestatem tribuunt, quem majorem omnibus in Israel cuncti inducunt. Aut quomodo hic David pastor praedicitur, cum alibi filius esse dicatur, ubi dicitur: Cumque dormieris cum patribus tuis, suscitabo de lumbis tuis. Et certe Salomon non post mortem ejus ab eo exstat progenitus. sed etiam ante obitum ejus in regno electus. Prospicis sermonem propheticum aenigmaticum esse, et non tuae sententiae concordare. Nam si de renibus David fuerit, constat David eum non esse, sed alium qui jam de cinere et putrefacta favilla exsurget, existere. Quod si jam natum eum asseris esse, dic mihi ubi hoc legisti; et sicut patrem David ostendis, ita et matrem edicere debes. Quod si matrem non habet, filius David non erit: quia non est filius cujus maternum deest officium, et quem vulvae non bajulat sinus; aut enim David est, et mortuus non est: quod si mortuus est, ligatus non est: quod si ligatus est, David non est. Si David filius est, quando eum genuit inquirere necesse est. Si enim antequam moreretur, Messias non est, cujus nativitas post mortem praedicta est. Quod si post mortem natus est, ubi, aut quando, aut ex qua, vel qualiter natus est, inquirendum est. Certum est quod mortuus filium habere non possit: quod si habuerit, concluditur: aut non sit mortuus( quod si non est mortuus, filius ejus Messias non erit, cujus post mortem praedicitur ortus); aut enim mortuus est, et filium non habebit; aut non est mortuus, et filium alium: nam non Messiam habet. Ex qua summa colligitur, non ejus filium esse Messiam. Vides secundum historiam tuam corruisse sententiam. Quod si filium David eum ideo esse contendis, quia ex ejus genere eum oriendum exspectas, cur et mihi non liceat Christum David filium dicere, ex cujus manavit origine? nam quod ejus regnum perpetuum esse contendunt, Christi in omnem terram virtutem canunt. Quem si perpetue eorum iste David regnaverit, nunquam paradisum videbit: quia semper non in coelestia, sed in terrena regnavit. Conspicis terrena te, et peritura sectare labentia, et in finem per momenta cunctis vergentia, non diuturna potentiali robore coelestia, sed fragilia, caduca et modica. Cave ne serpenti sis cibus, ne pulvis sis a facie terrae projectus, qui regnum terrenum, non coeleste inquiris. Ossa autem quae Ezechiel domus Israel dicit, quae et suscitare in novissimo canit, licet jam ex parte in Domini resurrectione aliqua inde facta recolam, tamen adhuc facienda iterum in finem omnium dicant. Non quod eos inducam denuo in terra repromissionis, sed in terra sanctorum, terra viventium, quam suspirans Propheta ait: Credo videre bona Domini in terra viventium. Et utique vivens erat in terra vivorum, quando aliam viventium suspirabat. Sancti enim omnes hic peregrini et advenae esse dicuntur: non quia supernam regionem patriam habentes ad terras dilapsi sunt, sed quia a patre omnium et auctore sidereo multo tempore in hac valle lacrymarum peregrinati sunt, non corpore, sed animo, nec naturaliter animo, sed desiderio et amabilitatis affectu.
18.18
Sed videamus si secundum litteram potest stare vestra promissio. Faciam eos, inquit, id est Judaeos, in gentem unam. Nunquid in gentibus erant divisi? Et quomodo alibi dicit: Et inter gentes non reputabitur? Si adhuc in fine erunt in una gente conversi, quomodo sunt in multas partiti? Sequitur: Et rex erit unus omnibus, et non erunt ultra duae gentes. Ergo sola Israel erit, et quibus dominetur non habebit: aut enim tunc Judaei cuncti futuri erunt, quibus ista promissa sunt, et nullus incredulus ex gentibus remanebit, aut certe haec sententia firma non erit. Sequitur: Nec dividentur amplius in duo regna, id est in Israel et Juda, neque polluentur amplius in idolis suis. Vides te idolorum adhaesisse culturis, a quibus in fine omnium mundandus eris. Adverte quid dicat, in idolis non gentium, sed suis. Poteram uno sole Ecclesiae opinionum tuarum rivulos in momento siccare; sed contentus ero, et tuis tantum assertionibus respondebo. Quod si me ulterius provocaveris ad cholera, consputus abscedes ut flegma. Gustum enim nostrum tibi indidimus, ut per ista parva timeas illa quae magna sunt, cum ista te ita contriverint, quae parva sunt. Nunquid non poteram tibi totius Danielis proferre historiam, fidei nostrae radicem, et scutum praevalidum, ubi non solum Sanctus sanctorum occiditur, verum etiam tempora annorum praefixis hebdomadibus numerantur, et usque ad consummationem et finem perseverare desolationem ore prophetico dicitur? Retexerem hoc loco ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Hierusalem usque ad Christum ducem, annos imperatorum regnantium usque ad Christi adventum, et docerem jam esse impletum, quod stulta persuasione adhuc putatis implendum. Sed et defectionem illam traducis in regibus, quam Jacob sacris praedixit praesagiis, tempore affirmassem accidisse Herodis, qui non Judaeorum, sed alienigenae exstitit prolis. Et hoc non meis firmarem verbis, sed olim vestri doctoris, non solum unius Josippi, verum etiam et Philonis Tamen quia tu non studio doctrinae contendis, sed livore destruendi assurgis, ob hoc necesse mihi exstitit, non mea tibi omnia propalare mysteria, sed tantum destruere quaeque vox protulerit nuda. Assertionibus quippe tuis obvius exstiti: nam non me quasi firmare conavi, qui me firmum esse semper cognovi. Et ideo tuus tibi sermo respondit, et in te lingua tua retorta fuit. Quapropter, si aliquid durius promanavit, vitium aegroti, non medici fuit; unde et mordacius stylus incessit locis quibus sacrilegam oppositionem pia responsione compressit. Tu vero amo do ea nobis responde quae placita Deo cognoscis fore. Scis nempe quia in praesentia angelorum, seu cunctarum virtutum, erit haec contentio nostra discussa: ita ut nec una praetereat iota, quae non quali animo sciatur esse conscripta, et aut remunerationibus, aut plagis, compensabitur digna.
18.19.1
Libet in finem ad utrumque tibi respondere. Si pacem desideras, arma depone; si autem te tormenta delectant, tela compone. Sed quantus velis in clypeum surge; quo malles, turbines torque: hasta fortis est, et in disputationes vehemens texat nodosus dignoscitur esse, et qui acuto capite pugnet, hostemque non solum vulneret, sed detruncet. De qualibus Virgilius dicit:
18.19.2
Parvas sententiolas prophetarum hic annotandas duximus ratum, ut nostrum vestrumque fidei demonstremus statum. Ait Dominus per Malachiam prophetam: Non est voluntas mihi in vobis, dicit Dominus; et munus non suscipiam de manu vestra. Quare? Quia ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen meum. In quibus? Sequitur: in gentibus. Et cur munus de manu vestra non suscipitur? Quid me interrogas? Sequentia conspice: Quia in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio non polluta, sed munda. Quod proprium Christianorum est; et ut haec vox non contemneretur, denuo quasi cum gloria repetit: quia magnum est nomen meum, non in populis, sed in gentibus. Item Isaias dicit: Praevaricatione praevaricata est in me domus Juda. Quam praevaricationem apertius designavit: Negaverunt me, et dixerunt: Non est ipse. Qui ipse? Messias non est iste qui venit, sed alium exspectamus. Vides quam aperte insanias vestras propheta depinxit. Item ipse: Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Judae, id est, duabus, pactum novum. Unde hoc novum, nisi vetus praecederet? Et ideo novum pactum, ut veterem aboleret; et ut hoc pactum non legem, sed Evangelium, non tantum gentibus, sed etiam Judaeis, qui nos sumus, positum scias, audi: Non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum, quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti, idest pactum legis. Vides legem abolitam, et quasi reprobam factam: et bene propheta hoc post tempus evenire praedixit: quia non suo in tempore, sed in dies venturos Evangelii testamentum dandum esse praevidit. Audi iterum Ezechiel: Dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivant. Isaias autem audet, et dicit: Audite, principes Sodomorum, percipite auribus legem Dei vestri, populus Gomorrhae. Quo mihi multitudo victimarum vestrarum, dicit Dominus: Plenus sum; holocausta arietum, et adipem pinguium, sanguinem vitulorum, et hircorum, et agnorum noluit. Ut omnia vestra sacrificia, in qua vestra confiditis esse remedia, ostenderet reproba. Unde et sequitur: Quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis. Ne offeratis ultra sacrificium frustra. Diligentius intuere ultra, et frustra. Ne offeratis ultra, id est aliquando: sacrificium frustra, id est, sine causa, hoc est, praestamenti. Quod si frustra, ut dixit, offerre volueritis, quid sit lege: Incensum abominatio est mihi. Neomeniam, non meam, sed vestram, et sabbata, identidem vestra, et solemnitates, similiter vestras, non feram. Quare? Quia iniqui sunt coetus vestri: Kalendas vestras, et solemnitates non meas odivit anima mea: factae sunt mihi molestae: laboravi sustinens. Et cum extenderitis oculos vestros, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non audiam. Vides aures ejus orationibus vestris obturatas: et tu redemptionem exspectas? Quare obturatas: Quia manus vestrae sanguine plenae sunt. Quo sanguine? illo nempe quo vos ipsi condemnastis: Sanguis hujus super nos et super filios nostros. Item ipse: Confundentur ab idolis, quibus sacrificaverunt: et erubescetis super hortis, quos elegeritis, cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla: et succendetur utrumque, et non erit qui exstinguat. Adverte, o vino furoris Dei crapulate, opera vestra flamma existere, quae devorationem, non propitiationem vobis exhibet. Certe considera, quia magis succendemini operibus vestris, quam aliquod demolumentum adjutorii acquiritis vobis.
18.20
Et cum propheta, imo Deus per prophetam dicat: Qui exstinguat non erit, quis rogo tam vecors est, qui exstinguendum putet quod Dominus incensum non exstinctum profert? Nec enim dixit, qui exstinguat non est, sed non erit. Futurum tempus, non praesens tempus posuit, ut sempiterno vos incendio depascendos firmaret. Item Jeremias postquam dixerat: Praevaricata est in me domus Juda, negaverunt me, et dixerunt: Non est ipse, neque veniet super nos malum gladium, et famem non videbimus, addidit: Haec ergo evenient illis. Haec dicit Dominus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo ignem, et populum istum ligna, et vorabit eos. Vides, stulte, quia verba Domini non sunt vobis fulcimentum salutis, sed consummatio flammae vastantis. Sed et consequentia, impie, diligenter adverte, et te undique confossum dole. Nam post multa quae te viriliter truncant, addidit etiam haec: Defecit sufflatorium, in igne consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator: malitia enim eorum non est consumpta; argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit eos. Intelligis, miser, quia haec afflictio, et captivitas minor est quam iniquitas vestra? Ecce frustra in igne dicit missos vos esse propheta, quia malitiam vestram per hoc non vidit esse purgandam. Et iterum post multa, quae te tuosque libere plectunt, etiam haec intulit sermo divinus: Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, nec obsistas mihi, quia non exaudiam te.
18.21
Qualiter enim liberationem exspectas, o inscie, cum ista legis? cur ut lapis durus consistens, nunquam mollescis? Vides quia omnipotens Deus, cujus dixisse fecisse est, in vastatione vestra est protinus: et tu redemptionem exspectare te asseris, cum prophetam prohibitum ab oratione esse cognoscis? Ecce prophetas prohibuit pro vobis orationem levare; nubibus vetuit imbrem vobis gratiae rorare. Unde ergo vobis vano pollicemini venire salutem, cum tot exempla perducunt ad mortem? Addidit etiam: Quod si oraveris, non exaudiam te. Qui orationes vatum cassas pro restauratione vestra praedixit, vestras, utique transgressorum, pro magno videbit? Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum, quia cum jejunaverint, non exaudiam voces eorum, et si obtulerint holocaustomata et victimas, non suscipiam ea; cum gladio, et fame, et peste ego consumam eos. Vides prohibitum a Domino prophetis suis pro vobis orationem levare. Conspicis orationes vestras et holocaustomata reproba esse. Audis consummatum Israeliticum populum gladio, peste, et fame: et qua fronte restaurationem post consummationem exspectas? Nunquam enim quod consumatur restauratur. Conquereris forsitan, quare ita consummaris? Non me, sed ipsum vatem ausculta: Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt mihi haec? propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae. Et ut perpetuam genuinamque tuam, o insensate, vecordiam affirmaret, parabolice deinceps expressit: Si mutare potest Aethiops pellem, vos poteritis bene facere, cum didiceritis male. Unde si potes aliquando Aethiopem ostendere album, aut non variantem coloribus pardus; poteris et tu quod exspectas redemptionis adispici bonum. Quod quia impossibile nosti, te perpetuum jam perisse congruum est non sponte fateri. Sequitur: Et disseminabo eos quasi stipulam, quae vento raptatur in deserto. Cum Deus disseminet, quis est iste qui colligendo vos congreget? Addidit: Haec sors tua, parsque mensurae tuae, dicit Dominus. Audis sortem tuam, et partis tuae mensuram, disseminationem? Cur non pudet te, congregationem quae aliorum est requirere sortem? Sed et alibi idem propheta dixit: Si steterit Moyses, et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Postquam Jeremiam pro vobis orare prohibuit, ne eum solum quasi despectum in suffragio redderet, mox ei socios junxit, per quorum memorationem et ruinam vestram demonstrat, perpetuam designavit, et insolubilem reatum criminis vestri probavit. Ezechieli sermo divinus clamat et dicit: Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam. Omnes isti stannum, plumbum, et ferrum in medium fornacis scoria argenti facti sunt: propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem congregatione argenti, et ferri, et stanni, et plumbi, in medium fornacis; et succendam eam igni ad constandum. Sic congregabo vos in furore meo, et in ira mea, et requiescam, et conflabo vos. Vides Deum requiem sibi esse dicentem conflationem vestram. Et addidit: Et scietis quia ego Dominus, cum effuderim indignationem meam super vos
18.22
Et ut evidentius ostenderet, nullum ex hac vobis probatione evenire profectum, post parva sic addidit: Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem facio pyram: congerens eos absque igne succendam, consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa ejus tabescent. Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, consumaturque rubigo ejus. Mox sibi respondit sermo divinus: Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem immunditia tua exsecrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata; sed nec mundaveris, donec quiescere faciam indignationem meam in te. Et ut tibi aditum respirandi non daret, Ego Dominus, ait, locutus sum: Veni, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus Deus. Deus dicit, Non placabor, nec parcam: et tu eum mendacem aestimas esse? Adhuc amplius aestimas esse? Adhuc amplius sermo divinus insensibilitatem vestram dicens: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui, Israel me non cognovit. Populus meus me non intelligit. Vides boves et asinos tuos tibi antepositos esse. Audi iterum Jeremiam: Milvus in coelo cognovit tempus suum; turtur, hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini. Quomodo dicimus: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax Scribarum.
18.23
Advertis, o aemule, tibi etiam alites in scientia esse intelligendi praefertas: et tu mihi doctores ex ipsis producis, quorum stylum mendacem ubique legendo invenis? quos etiam non videntes caecosque per Isaiam esse non nescis? Sed puto quod ipsa caecitas, quae ibi praedicta est, oculorum tuorum lumina caligine tegit: et inde caecus animus caecitatem sibi inesse non gemit. Nam Dominus sabaoth, quem Seraphin trina sanctificatione laudare non cessant, postquam carbone labia prophetae mundare forcipe jussit, taliter prophetae dixit: Quem mittam, et quis ibit nobis? cui propheta jam mundatus ex pollutione habitantium ait: Ecce ego, mitte me. Cui statim Trinus Dominus ait: Vade et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere. Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videant oculis suis, et auribus audiant, et corde suo intelligant, et convertantur, et sanem eos. O quam apertam sanctam et ineffabilem Trinitatem hic sensus demonstrat, etsi non se ultro offerentem sensibus caecitas praedicta obsisteret. Intelligis, vecordiae fomes, quia omnipotens Dominus sabaoth conversionem vestram quasi quoddam facinus odit, et occasiones convertendi vobis non praebet, sed tollit? Vide quid dicat: Ne forte videant oculis suis. Et cum Deus conversionem vestram usquequaque non cupiat; quis insipiens est, qui vos aliquando convertendos praedicat? Poteras enim hanc visionem Isaiae conspicere, et corde cognoscere, et Trinitatem trina sanctificatione repetitam credere, si sermo divinus non diceret: Excaeca cor populi hujus, et cor indura, et ut ipsam caecitatem perpetuam designaret propheta, interrogando cognovit: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra reliquantur deserta. Vides caecitatem tuam usque ad finem mundi esse praedictam. Et per Jeremiam dicit: Ecce ego dabo populum istum in ruinas, et ruent in eis patres et filii, simul vicinus et proximus, et peribunt. Et: Cibabo eos absinthium, et potum dabo eis aquam fellis; et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi, nec patres eorum; et mittam post eos gladium, donec consumantur. Consumationem audis, et redemptionem exspectas? Vides quia cecidit virgo filia Sion, non adjiciet ut resurgat. Quomodo? quia non est qui suscitet eam. Avolavit enim ab eis qui solitus erat eos erigere. Addidit: Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem: et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: Gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et aves coeli ad disperdendum, et bestias terrae ad devorandum. Quae omnia a tempore Vespasiani et Titi in vobis hucusque per genera tormentorum vel captivitatum implentur. Congere si vides hanc captivitatem cum aliis, et videbis quanto annorum numero illas haec dira vastitas vincit.
18.24
Unde obsecro te ut non te pigeat mihi rescribere, quae manifesta exstitit culpa, quae non expiatur per tempora tanta. Nam omnes vestrae captivitates, et dispersiones, et servitutes per regna diversa nota sunt, et teste sub sole non indigent; quin etiam et antequam fierent praefinitis temporibus divino sermone affixae sunt: ita ut amplius non existeret servitus, quam quod servis suis sermo indicabat divinus. Sola haec captivitas absque termino indicitur, et quantis annis, quibusque temporibus relevetur nescitur. Notae enim culpae fine habuerunt flagelli. Haec sola non specialiter, sed generaliter ut dicitis, nota, per saecula tenditur tota. Quod si tempus praefinitum ostenderis, victum me fatear esse. Opto tecum, si velis Christum, pacem habere: si secus id animo tractas, demens existis, et nugas, qui finem termino pessimo claudis, nec tantis et talibus durus mollescis. Aperiat tibi Deus oculos cordis, qui semper regnat in saeculis infinitis. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).