Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/paulus-alvarus-cordubensis807-861" aria-label="More works by Paulus Alvarus Cordubensis">
More
Original / primary: 9151 Episto194
20.1
XX. ITEM RECIPROCATIO ALVARI, TRANSGRESSORI DIRECTA.
20.1
Quae stylus tuae prosecutionis elicuit, impigre oculus praecucurrit, et te vitantem periculum sapienter miravit. Verum quia prudens arte rhetorica ludis, et pisoniano vitio dum loquere nescis, tacere non vales, atque, ut fabulae ferunt, lupum auribus retinens nec tenere potes, nec vales dimittere, ideo tibi apte canit poeta: Quod potes id tenta, operis ne pondere pressus Incumbat labor, et frustra tentata relinquas.
20.2
Sed ut me qui sim ipse cognoscas, et amplius tacendo devites, Virgilium audi: Mortem contemnunt laudato vulnere Getes.
20.3
Necnon et illud: Getes, inquit, quo pergit equo.
20.4
Unde et illud exstat poetae: Hinc Dacus premat, inde Getes occurrat.
20.5
Ego sum, ego sum, quem Alexander vitandum pronuntiavit Pyrrhus pertimuit. Caesar exhorruit. De nobis quoque et noster Hieronymus dicit: Cornu habet in fronte, longe fuge. Et ideo noli canes rabidos dicere, sed te vulpeum gannientem cognosce; neque me compilatorem veterum, quod magnarum est virium, asseras.

Intertext edge

Open linked passage

Note