Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/paulus-alvarus-cordubensis807-861" aria-label="More works by Paulus Alvarus Cordubensis">
—
Original / primary: 9151 Episto194
4.1
IV. ITEM EPISTOLA ALVARI JOANNI, CUI SUPRA, DIRECTA.
4.1
Aurelio Flavio JOANNI Paulus ALVARUS.
4.1
Engloge emperie vestrae sumentes eufrasia, imo energiae percurrentes epitoma, jucunda facta est anima, dum vel sere dilecti meruit cognoscere commoda. Unde quia prolixa facundia oratorum more rethoricari est visa, et contra tenuitatis nostrae inscitia magna doctorum usus es flumina, ne iperbatonicis casibus serviam, et quae cupio non expediam, sed involvam; breviter ac succincte defensionis meae ordiam telam.
4.2
Praetermitto enim demulcationis disertioris vestrae praeconium, quo caput meum ungens niteris mellitum mihi infligere gladium. Et ne onerosus multa dicendo fiam legentibus, ea tantum meus sermo licet segniter texeat, quae sententias doctorum a te prudenter digestas mihi consentaneas doceat, nec adversarias eo animo quo cupis ostendat. Ac in primis, mi dilecte, hoc responsum habeto, sententiasque doctorum a me tibi directas, a te integerrimas conservatas memento, nec usque nunc alio dictas a te ostensae sunt modo; sed ita ut a me cognitae, et tibi, reverendissime, destinatae, hactenus tenori serviunt suo. Miror vero censuram vestram eximiam, et mirabilem mihi bene notam industriam, cur non ipsa testimonia limatiori intentioni rimasti, eaque majorum solertia indagatione strenua alio modo digesta probasti: nisi forsitan quod ibi aliud intelligeres elucere tibi, penitus non vidisti. Unde quia intemeratae manent, a te nunquam in alium visae sunt sensum deflecti, nunc millia millium testimonia si cupis concerpe: mihi, ut credo, nihil eorum interrogatione infligens damni, quia non aliorum contra me dimicatus es armis, quam eorum quibus expugnatus es telis. Et dum mihi testificent, tibique iterum, ut putas, suffragium praestent, non puto ut cuiquam videatur prudenti, in eo quod nihil praestant, esse mendaces, et in eo quod tibi favent, esse veraces. Nisi forsitan sententias eorum in rixam mittis, et contraria eos sibi dixisse contendis: quod si taliter utique sentis, a catholica pace nostraque dissentis. Et haec ita digerere volui in principio, quasi eas jam contra me forte exprobrarent in praelio.
4.3
At cum constet in plerisque non loco congrue posite; quod mihi obest, si totius eorum instruas aciem, dum aliorum, non meam, destruis classem? Ex sancto enim Hieronymo aliqua mihi, et ex eodem itidem ipsa recepi. Sed nunquid sibi ipse contraria docuit, aut aliud hic, aliud ibi quasi sui oblitus proferret? Quod si fecit, non contra me facundia tua tonavit, sed contra eum ipsa ejus dicta surgevit. Audi ergo, vir prudentissime, et Romanae dialecticae caput, non hoc more usos fuisse priores, nec nostros per has contrarietates discursasse majores. Prius enim extenuabant objecta, et sic demum satagebant assertionis suae firmare commenta. Ac si forsitan placuisset prius firmare propria, denuo tamen adversarii destruebant opposita, nec nullatenus ea omittebant illaesa.
4.4
Sed nunc ad propositum revertamur, ipsasque totas sententias singillatim rimemus. Ais enim: Nam de quo ait Apostolus: Et si imperitus sermone, sed non scientia, non semper imperitus fuit. Ecce si non semper, saltim vel aliquando imperitum affirmas; et utrum in sermone, an in scientia, non lucide narras: nisi quis ille peritus dictum tuum totum percurrat, et plane te eum in scientia imperitum dixisse cognoscat. Quod ille de se protinus negat dicendo: Etsi imperitus sermone, non tamen scientia. Dum se non scientia imperitum, sed sermone dicat, quis tanta hebetudine possessus audeat e contrario affirmare eum non sermone, sed scientia imperitum fuisse?
4.5
Dicis enim: Erat tamen in magnis profectibus, et aliquod in se velut nutabundus eloquitur, cum dicit: Macero corpus meum, et in servitutem subjicio, ne forte aliis praedicans ipse reprobus inveniar, et quidem haec beatissimum Hieronymum dixisse cognovimus: sed nihil ad coeptum negotium hoc pertinere probamus. Dum enim dicit: Erat quidem in magnis profectibus, ostendit eum nihil minus habuisse perfectionis. Et dum addidit: Tamen veluti nutabundus eloquitur, non hic de imperitia, sed de humilitate digeritur: quia sancti et perfecti viri, etsi ad summam virtutem proficiunt, se semper necdum apprehendisse conquirunt. Hic enim ubi in conflictu est positus, quasi dubitans de se ipso est elocutus. Nihil enim hic aut de scientia, aut de verborum posuit disciplina, sed tantum operum suorum digessit certamina. Unde et addidit: Macero corpus meum et in servitutem subjicio, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar. Macerat enim corpus suum per illa quae in alia Epistola triumphorum suorum enodat tropaea, per infamiam et bonam famam, per gloriam et ignobilitatem, perque illa omnia quae in jejuniis, et vigiliis, in periculis, in damnis, in plagis, vel caeteris innumerabilibus quibus subditus est disciplinis.
4.6
Quid hic ad ea quae inter nos acta sunt congruum, quid tibi consentaneum, quidve mihi ibidem exstat adversarium plane non video, nec aliquem videre perpendo. Adjicis in consequentibus dicens: Et ad Philippenses scribens quiddam in se minus adhuc esse quam postea assecutus est perfectionem ostendit. Ecce et hic iterum imperfectum praedicas atque confirmas, quasi nobiscum de perfectione ejus aut de imperfectione contendas. Nisi forte nullam perfectionem sanctis viris citra grammaticae artis scientia putas. Ait enim: Conformari se morti Christi, si quo modo occurrat in resurrectionem quae est a mortuis. Non enim diceret, si quo modo, si ei jam tum res indubitata videretur. Ista ut quid posueris, pro certo non intelligo, nisi forsitan legentibus scripulum imponere voluisti, quod absit a sensibus tuis, reverendissime: dum enim dicis: Si quo modo occurat in resurrectionem quae est ex mortuis: et addis: Non enim diceret si quo modo, si ei jam tunc res indubitata videretur; ostendis non ex deliberato apostolicam resurrectionem credidisse, sed dubio hoc eloquio temperasse, quod multo longeque aliter a doctore illo intelligendum est dictum fuisse, quod non hic accepimus ventilandum. Hoc solummodo proferam te in vacuo hoc opere desudasse, et incongruenter negotio sententias posuisse. Item ais: Sed et in consequentibus ejusdem Epistolae haec eadem ostendit cum dicit: Non quod jam consecutus sum, aut perfectus; sequor autem ut comprehendam in quo comprehensus sum a Christo. Hic mihi respondeas velim. Nunquid grammaticam sequere se dixit? aut in arte Donati se a Christo comprehensum cognoscit, ut haec tua nobis solertia pro grammatica certantibus proferat quod ille vir tantus pro virtutum culminationis summa protestat? Sequitur: Ego me, frater, ego me ipsum nondum arbitror apprehendisse. Quid obsecro? Grammaticam et liberalem artem juxta te Donati, non te pudet, dilecte, tam infirmiora parti tuae testimonia uti, tamque alio opere congruentia huic nostrae assertioni aptare?
4.7
Sequitur in epistola tua: Quod si qui arbitrant per humilitatem dictum, videant in consequentibus quam magna de profectibus suis memorat, cum dicit: Ea quidem quae retro sunt obliviscens, ad ea quae ante sunt me extendens, secundum propositum sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu. Nescio hic contra quem dimicas, quemque hujus sententiae ancilla trucidare festinas. Nunquid de perfectione aut de imperfectione fuit contentio nostra ut totius contra haec certet invectio vestra? nisi forsitan ea quae retro vides ab eo oblita grammaticam dicas. Dicis enim: Quicunque enim perfecti sumus, hoc sentiamus: in quo ostendit duplicem esse perfectionem; unam quae est in expletione virtutum; secundum quam dicit, quod etiam sit perfectus. Ecce illa de qua ipse dicit: Etsi imperitus sermone, non tamen scientia: peritiae enim scientiae virtutum perfectio est. Dic aliam perfectionem: utique illam quam dicis: Nunquid et peritia non est de virtutibus? Sed quam peritiam hoc loco significare volueris, pene tertius nescio: Utrum operum, an verborum non satis adverto. Si operum, non refello; si verborum, in tantum rejicio et recuso, ut eam stultitiam eloquio firmem divino. Dicit enim Apostolus: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. Unde et ad Corinthios: Quae stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientes. Quos utique sapientes? Nunquid nostros sanctissimos Patres, et non potius grammaticos, philosophos, et rhetores? Vides confusos esse quos sequendos praedicas, et multa extollis laude. Et alibi idem Apostolus: Ego cum venissem ad vos, fratres, non veni per sublimitatem sermonis, ut sapiens annuntians vobis testimonium Christi. Quae est enim sublimitas sermonis, nisi regulae per metaplasmum et tropos Donati? Vides Apostolum non per eosdem aptare gressum, sed per simplicitatem Christi scire Dominum Jesum Christum; unde et in consequentibus addidit: Non in doctis humanae sapientiae verbis; sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes. Attende quid dicat: Non in doctis humanae sapientiae verbis. Quae est haec humana sapientia, per cujus doctissima nequit Apostolus incidere verba, nisi in haec tua laudabili regula, in qua putas totius perfectionis existere summa? Conspicis humanam sapientiam ab Apostolo nuncupatam, quam tu importune asseris esse divinam. Fides enim nostra, ut Apostolus ait, non est in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Sapientiam autem loquimur, inquit, inter perfectos. Sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum ejus, qui destruuntur; sed loquimur Dei sapientiam, in ministerioque absconditam, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Peto ut respondeas mihi, quae haec credenda est sapientia hujus saeculi, vel principum ejus, a qua nos Paulus avertit, seque ignotum his disciplinis celebrare non pudet? Dicit enim Dominus per Isaiam: Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere dissertitudinem linguae ejus in quo nulla est sapientia, videlicet, et in hoc loco ait destina noster Hieronymus, philosophorum et oratorum mundi, qui applaudunt sibi in eruditione et eloquentia saeculari, quorum omnis ornatus in verbis est. Vides Donatistas tuos depinctos, et stultos a Deo, qui sapientia vera est, comprobatos.
4.8
Illud vero quod sanctum Hieronymum ad magnum oratorem loquentem producis, initium epistolae considerare debes, et ut quid hoc devenerit enodatius explicare. Ait enim: Quod autem quaeris in calce epistolae cur in opusculis nostris saecularium litterarum interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, breviter responsum habeto. Adverte quid dicat: Interdum ponamus exempla: per quod ostendit non semper, nec ubique, sed ubi necessitas coegerit hoc non sine aliquo utere periculo, ut in consequentibus de beatissimo Cypriano retulit dicens: Cyprianus, vir eloquentia et martyrio pollens, Firmiano narrat et mordetur, cur adversum Demetrianum scribens testimoniis usus sit prophetarum et apostolorum, quae ille ficte commentitia esse dicebat, et non potius philosophorum ac poetarum, quorum auctoritate ut Ethnicus contraire non poterat, sicut et a te digestum mihi in adjutorium adversante animo dictum Hieronymi fuit, ubi mulieri captivae radendum caput, supercilia, et omnes pilos corporis praedicis amputandos, et sic eam in spiritualibus producendam amplexus. Sufficit mihi quod captivam nominas, et non civem, vel indigenam, seu colonam. Nec mihi, reverendissime, non pro verborum folia dictum, sed pro librorum gentilium lectione profertum est. Quos uti non ad honestatem debemus verborum, sed ad fructus sensuum seu sententiarum: et sic ubi in eisdem aliquid fidei Christianae invenero congruum, mihi vindicem totum, et excusso a Goliath gladio, amputem ipsius impiissimi caput proprio telo, sicut illa quae de libris beatae memoriae Augustini exscertus es de Mercurio pro vano idolo, vel illa quae de sibyllarum mecum legisti vaticinio. Sic et Apostolus necessitate compulsus pleraque ex ipsis contra eosdem est prosecutus, non se per eorum dirigens regulam, sed eos ad suam redigens formulam. Ex ancilla Israeliticam, ut professus est, faciens, non ex utero Israelitam servum captivum instituens. Sed dic mihi, obsecro, hujus Donati devii regulam integram tenes, aut mediam, rasam et capillorum spiritudini plenissimam, ac capillorum setis bellosam? Et si rasam capite, superciliis unguibusque desectam, expone quid caput, quid supercilia, quid ungues, quid ex ipsa significari censendi sunt pili, quos radendos ante vestrum praedictum legis styli. Quod si aliquid ex eadem seris, jam non perfecte grammaticus eris. Paulus namque apostolus qualiter hujus captivae radat pilos absculta. Atheniensibus enim dicit: Pertransiens enim et contemplans culturas vestras, inveni et aram in qua suprascriptum: Ignoto deo; quod itaque ignorantes vos colitis, hoc ego annuntio vobis. Scriptio autem arae non ita erat ut Paulus asseruit: Ignoto deo, sed ita: Diis Asiis, et Europae, et Africae, diis ignotis et peregrinis. Verum quia Paulus non pluribus indigebat ignotis, sed uno tantum Deo, singulari verbo usus est, ut doceret illum Deum suum, quem Athenienses in arae titulo praenotassent.
4.9
Hoc autem, ut Hieronymus ait, Paulus faciebat rare, ut loci potius quam ostentationibus opportunitas exigebat. Vides quia rare haec faciebat, et non semper, pro opportunitate loci, non pro regula semper sequendi atque pro libris gentilium in confirmatione dictorum suorum, non pro arte Donati accipe dictum. Nam tua testimonia non tibi suffragium praebent, sed mihi. Si vero diligenter Epistolas Apostoli totas rimaveris per conjunctiones et propositiones non congruis positis locis, eum ignarum protinus hujus Donati arte evidenter atque aperte videbis. Quod autem de Salomone posuisti non eum grammaticum approbasti, sed ex libris rhetorum vel dialecticorum aliqua posuisse firmasti. Dicit enim et proposuisse nonnulla, et aliqua respondisse. Ubi enim dicitur nonnulla, et aliqua, apertum est quod pro opportunitate loci non omnia, sed quaedam fuisse ad rem pertinentia, ut libitum illi fuit, excerpta. Nec credendum quod vir Hebraeus, et in tavernaculo sermone doctissimus, latini hominis sequeret regulas, aut per Donati discurret bullas, ut omissa sanctissimae linguae flumina, necdum adhuc in cruce Domini linguae sacratae, auxilia quaeret peregrina. Paulus vero non metrorum gentilium legibus, pedibusve, ut dicis, servivit, sed Epimenides versiculo usus fuit ab alio condito, sibi tamen in necessaria commodatum. Inepta sunt haec et frivola; quin potius ostende, ubi ipse apostolici viri per hujus tua exculti sunt disciplina.
4.10.1
Quod vero Juvencum asseris Evangelium sub metrica misisse lege, audi hoc in laudem eum fecisse Christi, ut quidquid ex hoc inesse sibi dolebat sordidum, per laudem Dei pulchrum redderet atque excultum. Et quia eo tunc tempore magis quisquis versibus operam dabat, propter eloquii venustatem, et per occasionem dissertitudinis, gentilium serviebat errori, dum legerent Virgilii Aeneidos, et flerent Didonem exstinctam, ferroque extremo secutam, vel spretam injuriam formae, et rapti Ganimedis honores, fallacem donum Minervae, et dolum Junonis iniquae; ne his erroribus, sordibusve inquinarentur Christiani, praevisum est, ut metrice miracula canerent Christi: ut inlecti metrica dulcedine, simul et non mendacio, sed veritate propriis inhaererent, mellifluum libando saporem, ethnicorum respuerent sordidum, spurcissimumque foetorem, secundum quod Sedulius in praefatione operis Paschalis Calcidonio prosatice ait. Quod ipsa tua sagacitas, si maluerit, invenire valebit.
4.10.2
Quod autem nobis veterem haereticum Origenem, praecipuum doctorem dicens, in testimonium producis, quem a Patribus damnatum ipse non nescis: scias me ejus non terreri dictis, etiam si contra me existerent, potiora. Ipse enim est qui dixit, Ars magica mihi non videtur alicujus rei subsistentis vocabulum; sed etsi sit, non est operis mali, nec quod haberi possit contemptui. Puto te virum prudentissimum haec ab eodem dicta non probare, vel caetera quae in libris Periarchon digessit non dubito te fortissime refutare. Magos vero illos vale prophetiae commotos fuisse certissimum est. Sed prophetia a Deo illi inspirata, non ab arte Donati inventa. Debes elehel, nempe filio Huri, fili Hor, qui repletus exstitit divino Spiritu, quid cupias affirmare non intelligo. Nunquid dixi a Deo sapientiam nulli hominum datam, aut negavi omnem scientiam a coelestibus a Deo creaturae suae delatam, ut hujus, et Eliab filium Bacisamat, mihi enarres gesta? Imo libere profiteor: Omne datum bonum, et omne donum perfectum desursum a Patre luminum esse: et hoc namque donum fuit perfectum, quia in honore sanctuarii Dei exstitit consecratum. Nunquid artem Donati donum poteris firmare perfectum? Sed ut consentiam sententiae tuae, fac quia donum sit perfectum, datumque sit optimum. Nunquid dixi in omnibus et in omnia penitus reprobum? Nunquid non sunt haec verba Epistolae meae:« Sanctos et apostolicos viros non verborum compositionibus deservire, sed sensuum veritate gaudere; neque per artem liberalem Donati, sed per simplicitatem currere Christi.» Si hoc displicet, et refutari magis quam sequi placet, contrariam sententiam forma ut dicas, sanctos et apostolicos viros non sensuum veritate gaudere, sed verborum compositionibus deservire; neque per simplicitatem currere Christi, sed per artem liberalem Donati. Et plane tunc in responsione non unum tantum diem desudem, sed totius meae tempus vitae. Sensus enim hominis, quem Plato in cerebro, Christus monstrat in corde haec omnia adinvenit, non ille ob eadem inventus fuit. Unde liquide constat, qui sensum columen gerit, nunquam aliunde suffragium artis inquirere, quem in se sibique iterum praevidit esse. Ille enim Donati quaerat auxilium, cui debilitas inficit gradum. Nobis tamen quorum Christus, qui est sapientia vera, instruit, fovet, et erudit intellectum; ut quid per gentilium vagabimus delubra, cum constet nostra totius doctrinarum fontibus opleta vitalia. Unde sancti et apostolici viri, etsi per peritiam Donati visi sunt loqui, non ab eodem credendi sunt fuisse instructi, sed ab eo qui hoc ipsum tenue eidem congessit gentili. Non enim apostoli, aut prophetae, quasi ex opere regulis deservierunt humanis, sed columi sensu qualiter proferenda essent instrumentis praevidebant divinis.
4.11
Quod vero tres pueros dicis grammaticam docuisse, miror te prudentem hominem tam leviter opinasse, ut Chaldaicam disciplinam grammaticam asseras, cum grammatica Graeci dicatur, et ipso nomine facie tenus quid sit apertius indagetur. Verum quia editione Symmachi pro Hebraea es usus, atque quasi ignotis in aliam alterius loco inducere es visus, regi Nabuchodonosor profani jussionem nobis in doctrinam formans, et quod ille pueris captivis fecit, nobis liberis facere mandans; audi quid inde noster Hieronymus sanctissimus sentiat: Nota, ait, quod Deus dederit sanctis pueris scientiam et disciplinam saeculariam litterarum in omni libro, pro quo Symmacus interpretatus est artem grammaticam, ut cuncta quae legebant intelligerent, et spiritu Dei de Chaldaeorum scientia judicarent. Et siquidem rex gentilis eos causa eruditionis ad scholasticam doctrinam posuit, sed Deus illis ad convincendos sapientes Chaldaeorum multiplicem sapientiam dedit. Animadverte quia Deus dedit eis intelligentiam et scientiam, ut de Chaldaeorum scientia ipsos refutaret Chaldaeos. Et notandum quod non ab illa disciplina vel ab eisdem deceptoribus sunt docti, sed a Deo decuplo sunt inlustrati: ut intelligas non arte eos hoc fuisse assecutos, sed Dei munere, ad quod necessarium erat, inspiratos. Discunt autem, ut ait Hieronymus, non ut sequantur, sed ut judicent, atque convincant. Quomodo quispiam adversus mathematicos scribere imperitos mathematicos risui pateat, et adversus philosophos disputans ignoret dogmata philosophorum. Et nos, Reverendissime, grammaticam sic dicimus consequamur, sed destruamus et convincamus, quisquam nec per haec gressus dirigit, et destruit semitam quam incidit. Danieli amplius conceditur, dum solutiones visionum adjiciuntur, ut per hoc regia infula decoraretur, et ad quod opus erat sublimior haberetur. Nam decuplo dicitur in eos fuisse quam in omnes ariolos et magos: et utique non puto te hoc non refutare, ut pueros Dei magorum artibus approbes deservisse. Sed utique decuplo, quia quae illi per artes et argumenta nefanda cognoverant: isti inspiratione Dei contrariis viis, id est, non id eodem quo illi ordine assecuti fuerant: ut per hoc sapientia divina humanam refutaret scientiam, et destrueret, quae in eruditione tota conjicitur esse prudentia.
4.12
Quod vero sanctum Gregorium indicativum et optativum modum scisse convincis, scito eum non ignarum harum fuisse penitus disciplinarum, sed hanc artem et peritissime novisse, et cautissime precavisse. Nam ipse est qui in principio locutionis suae ait: Absit ut verba tanti oraculi sub verbis perstringam donati. Verum ubi opportunitas loci exhibuit, non ejusdem regulae deservire, sed ipsam regulam in suo sibi potius non utere; sed fortissime professus sum, et hucusque profiteor, non eosdem ipse regulae se subdere. Nec curare de eloquii rectitudine, cum sensum in tuto illam posse habere.
4.13
In finem quaestionis dicis: Apostolici et sancti viri nec semper simplices in dictis, nec semper sophistici. Et ego e contrario respondeo livere: Apostolici et sancti viri et semper simplices in dictis, et semper sophistici. Semper simplices, quia verba proferunt pura, et sincerissima veritate plenissime mera; semper sophistici, quia nec una ab eis sine sacramento prolata est iota: involuta sunt, et aperta; plana, et alta; parva, et magna; mystica, et succincta. Nitent quidem, ut magnus ait Hieronymus, in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui esse vult nucleum, frangit nucem. Nec sic clausa est, juxta clarum Gregorium, ut pavesci debeat. Nec sic patet, ut vilescat. Audi denique quid de hoc beatissimus senserit Augustinus: Institui animum intendere in Scripturas sanctas, et videre quales essent: et ecce video rem non compertam superbis, neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successu excelsam, et velatam mysteriis. Quod si non sunt semper simplices, nec semper sophistici, ut ipse visus es approbare, apertum est quod per regulas non decursarunt Donati, dum vel in aliquibus simpliciter sunt locuti. Vides quia mihi tua omnis palestra desudat, et tua invectio mihi palmam victoriae parat: hic apparet ut divino commoti Spiritu prout opportunitas loci erat eis concessum, aut per regulas aptabant gressum.
4.14
Nec fas est, ut qui regulariter et per quamcunque artem incedet, quandoque ab illa sibi posita formula deviando pererret. Dicis enim: Nec frequenter lac potum dederunt, nec crebro solidum cibum: non aliquoties simplicia, non diu sublimia; sed ut spiritus dabat eloquia. Ut conjicio, ista omnia grammatica derivare conaris, et sublimia et solidum cibum, significatam artem Donati cupis; lactem vero et simplicia nostram designare inscitiam; nec advertis quo fine talia praecidis dicta, dum dicis: Sed ut Spiritus dabat eloquia. Non haec, mi reverendissime, pro oratoriis debes accipere pompis; neque pro spumosarum pompegi insanis vesicis; sed pro doctrinarum differentia, qua omnibus omnia factus est, ut omnes faceret salvos. Lacte enim, non solido cibo, ut ait Castissimus, Corinthios potat, cum in infirmitate et tremore, ac timore multo, apud eos fuisse se dicit.
4.15
Quod vero testimonium Prophetae hic usus es: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, plane risum hic tenere non valeo. Nunquid Propheta pro grammatica, de qua nunc intentio vertitur, dixit audiam quid loquatur in me Dominus Deus? imo plus congruit ut dicat, audiam quid loquatur in me Donatus profanus; nisi forsitan Virgilium, et Homerum, vel caeteros poetas, Spiritu sancto dicas esse locutos, et per spirationem divinam asseras idola fuisse laudatos; ac sic aequales oppleta negare divinis. Quod vero asseris quod sanctus Gregorius dixerit: In cunctis fidelibus Spiritus venit, sed in solo Mediatore permanet, qui ejus humanitatem nunquam deseruit, et caetera: eadem enim replicas et inculcas, et semel incongrue posita iterando intentas: neque de Spiritus spiratione contendimus, ut dimices contra illud quod nunquam objectum recolimus.
4.16
Nam et illud quod dicis quod Paulus apostolus seminibus secundum allegoriam protulerit, verum est, quia omnia quae protulit allegorice protulit, et mystice cuncta intelligendo perdocuit. Sed nunquid allegoria ita inducitur, ut erronea proferatur, et non latine, sed vitio citer juxta te comparetur? At allegoria, aut mystice tamen per regulam non hoc ordivit Donati. Aut forsitan tum ibi solum allegorice, ubi erronice; et ibi simpliciter nude, ubi grammatice? Si erroneum dictum per artem Donati ejus firmavero, mox allegorice intelligendum id ipsum quod erroneum dicis esse profusum; rogo ut identidem dicas, si absque allegoria ejus peritissimum ubicunque probas assertum?
4.17
Sed quia per artem hoc non locutum fuisse negare non vales; extenuari hoc per nescio quam olimina cupis. Asseris enim: Haec est benedictio qua benedixit Deus Abrahae in repromissione seminis ejus, qui est Christus, et gentium vocatione. Ibi enim positum est: Multiplicabo semen tuum, et caetera. Adjicisque: Tropice et hyperbolice locutus est. Quis enim non videat, quod incomparabiliter amplius arenae numerus quam esse omnium hominum multitudo ab ipso Adam usque ad terminum saeculi, quanto magis solum genus Abrahae? Dum nimium contracdictioni inservis, et ad omne quod dicitur obius ire cupis, aliud pro alio respondere te, o dilecte, non vides, non dictum Apostoli per artem Donati digestum affirmans, sed benedictionem Abrahae; nescio quo vertiginis astu divertens. Et licet doctoris usus sis in hoc loco sententia, non ita ut aestimas, sed aliter retractanda. Audi tamen verius et honestius quam praepones. Audi tuum Isidorum inquientem:« Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli; id est Christianam gentem, cujus tu pater in fide subsistis, sic faciam resurrectionis lumine coruscare. Deinde monstravit illi arenam maris, et dixit: Sic multiplicabo semen tuum; hoc est erit quidem copiosa gens Judaeorum, sed sterilis et infecunda sicut arena manebit.» Ut sic erit non ad numerum multiplicationis comparative arenae, vel stellarum, referatur, sed ad effectus operum derivetur. Sic erit semen tuum, non in numero stellarum vel maris arenae dixit, sed ad affectus earumdem rerum, quas ei ostendit, signavit: Sic erit semen tuum. In parte resplendebit fulgore, et in parte sterelitate erit omnimode infecundum. Et licet tropice et hyperbolice per superabundantem tropum dicatur tamen mystice identidem atque allegorice, facile intelligentia scientibus aperitur.
4.18
Multa erant quae in confirmatione dictorum meorum digererem; sed fastidium lectoribus meis dubitavi ingerere. Sufficit quod beatissimus Augustinus in primo libro Confessionum suarum ita hujus artis quod assecutus fuerat peritia defleat, ut pene omnes artis hujus peritos in errore maximo devolutos non siccis oculis lugeat. Et beatus Cassianus cum sodale suo Germano praeclaro, pro hujusmodi flentibus disciplinae reatu, anas tero te in collatione quarta decima hujusmodi reciprocationis accepit remedium.« De hac ipsa, ait, unde tibi purgationis maxima nascitur desperatio citum satis atque efficax remedium poterit oboriri, si eamdem diligentiam atque instantiam, quam te in illius saecularibus studiis habuisse dixisti, ad scripturarum spiritualium volueris lectionem meditationemque transferre. Necesse est enim mentem tuam tandiu illius carminibus occupari, quandiu sibi alia quae intra semetipsam recolat, simili studio et assiduitate perquirat, ac pro illis infructuosis atque terrenis, spiritualia ac divina parturiat. Quae cum profunde alteque conceperit, atque in illis fuerit enutrita, vel expelli priores sensim poterunt vel penitus aboleri.»
4.19.1
Secundum Hieronymum quod ad magnum oratorem firmasse te applaudis, quod jam alio modo dictum fuisse cognoscis, quid Eustochio dicat idem tu ipse diligentius intuere.« Nec tibi, ait, deserta multorum velis videri, aut lyrici festiva carminibus metro ludere. Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balvutientem linguam indimidiata verba moderantur, rusticum putantes omne quod nascitur: inde illis etiam adulterium linguae placet. Quae enim communicatio luci ad tenebras? Qui consensus Christi ad Belial? Quid facit cum psalterio Horatius, cum Evangeliis Maro, cum Apostolo Cicero? Nonne scandalizatur frater, si te viderit in idolio recumbentem? Et licet omnia munda mundis, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur, tamen simul bibere non debemus calicem Christi, et calicem daemoniorum.»
4.19.2
Et post ista tam fortiora tamque valentia, innectit alia multo his fortiora. Revelationem quam sibi dicit a Domino revelatam non fictis somniis, sed veris verberibus sibi inlatam, in qua se ductum ad tribunal judicis asserit, et pro frequentatione librorum gentilium acriter caesum in praesentia angelorum seu cunctarum virtutum ostendit.
4.20
Inspiciamus iterum quid de hoc etiam mirificus sentiat Augustinus: Non curare, inquit, debet qui docet quanta eloquentia, sed quanta evidentia doceat. Cujus evidentiae diligens appetitor aliquando nec leget verba cultiora, nec curat quid bene sonat sed quod bene indicet, atque intimet quod ostendere intendit. Item ipse: Bonis doctoribus tanta docendi cura esse debet, ut si verbum quod nisi obscurum sit vel ambiguum, latinum esse non possit, ore autem vulgi dicitur ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Vides, o eximie, non curasse doctores in verbis grammatica vitia, quando in sensibus et profectibus tuta esset sententia. Nunquid non talis est hujus sanctissimi doctoris assertio, qualis et mea illa, contra quam ais, professio: sanctos et apostolicos viros non verborum compositionibus deservire, sed sensuum veritate gaudere; nec per artem Donati liberalem; sed per simplicitatem currere Christi. Tale est quod ipse dicit: Non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis, ut sensuum veritas pateat, non verborum compositio tumeat.
4.21
Quod si forsitan asseris psalmos, et Job historia, apud Hebraeos existere metrica, scias te non insolubili contra nos dimicasse problema. Quia sicut lingua Hebraea erat sancta et inclyta, et in primordio mundi ab ipso Auctore hominum consecrata; ita ipsius linguae metrorum formula non profani et idolatriae cultoris est regula, sed aut Moysi litterarum Auctoris commenta, aut certe sancti omnis vel prophetae cujuspiam inspiratione Dei sequentibus promulgata. Nos enim pro hujus Donati arte ostendimus, ipsamque totis viribus destruimus, non sanctissimae linguae tenorem evacuare quocunque instinctu satagimus; quia certum apud nos ipsos habemus, quod omnis lingua rectitudinis suae habeat regulam, per qua m se rationabiliter directe diffundit in doctorum hominum pectora: sed tanta est divinae inspirationis eloquia, ut non quasi necessitate alienis succumbat eloquiis, sed auctoritate quadam nitatur viribus propriis. Audi nunc quid Isidorus sanctissimus dicat: Gentilium dicta exterius verborum eloquentia nitent, interius vacua virtutis sapientia manent. Eloquia autem sacra exterius inculta verbis apparent, intrinsecus autem mysteriorum sapientia fulgent. Intende quid dicat: Quod eloquentia inculta sit sacra, et non per te Donati cultata. Item ipse: Fastidiosis atque loquacibus Scripturae sanctae minus propter sermonem simplicem placent: gentili enim eloquentiae comparata videtur indigna. Hic etiam qualiter Scripturae sanctae sermonem simplicem dicat, quaeso, perpende. Item ipse: Simplicioribus litteris non est praeponendus fucus grammaticae artis. Prospicis simplicitatem verbis praelatam hic esse arti Donati.
4.22
Absculta quid Damaso Hieronymus dicat:« Daemonum cibus est carmina poetarum, saecularis sapientia, rhetoricorum pompa verborum. Haec sua omnes suavitate delectant, et dum aures versibus dulci modulatione currentibus capiunt, animam quoque penetrant, et pectoris interna devinciunt.» Ut reor, probata est saecularis scientia daemonum esse eufrasia m. Item in consequentibus quid promat jam dicti absculta emperiam.« Verum, ait, ubi cum summo studio ac labore fuerint perlecta, nil aliud nisi inanem sonum, et sermonum strepitum suis lectoribus tribuunt. Nulla ibi saturitas veritatis, nulla justitiae refectio reperitur. Studiosi earum in fame veri; in virtutum penuria perseverant. Et tu mihi sanctos et apostolicos viros per inanem sonum, per famem et macredinem veritatis, per egestatem justitiae, dicis esse versatos? Et post multa virilia quae te tuaque truncant asserta, Apostoli replicas verba: Si enim quis viderit qui habet scientiam in idolio recumbere, nonne scientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum, et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? Nonne tibi videtur, ait, sub aliis verbis dicere: Ne legas philosophos et oratores poetas, ne in eorum lectione resquiescas.» Si in lectione eorum scandalum est, multo magis in docendum sacrilegium est. Et post aliqua:« At nunc, ait, etiam sacerdotes Dei omissis Evangeliis et prophetis videmus comoedias dicere, amatoria bucolicorum versuum verba cantare, tenere Virgilium, et id quod in pueris necessitatis est, crimen in se facere voluntates.» Vides hoc etiam crimen necessitatis existere in pueris; et nos gratia liberatos, et aetate legitima jam adultos, sub crimina mittere cupis? Item sensibus tuis jam dictum doctorem ad Acalciam intromitte dicentem, cum exponere vellet Apostoli dictum: Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque tractaveritis; quae sunt omnia in interitum ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, ait:« Hoc loco quidem conjunctio superflua est: quod in plerisque locis propter imperitiam artis grammaticae apostolorum egisse reperimus. Neque enim sequitur sed, vel alia conjunctio quae solet ei praepositioni, ubi repertum fuerit, respondere.» Habes ne ultra, quo nervos tuae loquacitatis extendas? Ecce apertis vocibus, et pene palpabilibus rebus, inscium Apostolum tuae grammaticae legis, et certe sapientiorem caeteris apostolis eum negare non vales.
4.23
Quod si nostrorum doctorum sententiis de sanctis scriptoribus non acquiescis, ipsorum philosophorum quorum institutus es disciplinis acquiesce eviratis veribus verbis et clivosis. Dicit enim Porphirius nos intuens in contumeliarum suarum contra Ecclesia m libris: Adhaerent, inquit, ineptiis Judaicarum Scripturarum, in quibus cum absolutio vel explanatio nulla sit, ad quasdam narrationes incongruas inconvenientesque convertunt, quae non tam explanationes sunt his quae obscura sunt, quam laude plausumque disserentibus conferat. Nam ea quae Moyses agrestici et simplici sermone conscripsit, divinitus sancita et figuris atque aenigmatibus obtecta confirmant, atque ingentibus oppleta mysteriis inflati mente ac tumidi, turbato in semetipsis rationis humanae judicio, sacramenta putant, in quibus se agrestis scriptor explicare non valet. Ecce philosophus inter suos nobiles, et ex tempore declamator insignis, Moysem imperitum, et agrestem scriptorem explicare non valentem suis prosequitur orsis. Et utique si ejus dicta per artem decursa videret, aut eloquenter perite per saecularem sapientiam diffusa probaret, non eum tali nomine notandum putaret: sed quia ut vere gentilis in verba foris ornatum non vidit, fulgorem interiorem rimare nescivit. An sancti Apostoli dicta ignoranda transivit, qui Habemus thesaurum absconditum in vasis fictilibus dicit.
4.24
Dies mihi, priusquam sententiae doctorum, deficient, si omnium doctorum sententias maluero congerere huic nostrae assertioni cohaerentes et valide. Quae quia multae sunt, et pene a nullo penitus sapientissimo explicandae, contentus ero istis testimoniis tam praefixis, et ad secundam oppositionem me identidem patrum decedentium armabo telis. Igitur sententias doctorum a nobis pro unione Filii Dei digestas de naturarum distinctione ab eisdem depromptas conas subruere, eorumque dicta sibi impugnantia non verens ostendere, nec beati Augustini eloquia destruis, sed sancti Hieronymi contra eum dicta opponis, utrorumque sententiam in rixam mittens, et in seipsos surrexisse atque contra se locutos fuisse ostendens. Sed absit ut hoc credendum alicui vel paululum intelligenti videatur; tanto magis tibi tanto et tali viro scientia et liberalibus artibus inlustrato. Nos enim quae diximus pro unione personae certavimus: unumque Christum in duabus naturis intelligentibus bene probavimus. Nam quod beatum Hieronymum sensisse contendis, de proprietate naturarum hoc illum proferre sentire debes, non pro unione personae: quia nunquam duos Christos in quaviscunque scriptura discretos perlegis. Sicut dixit: Non ergo natura unigeniti est primogenitus, sed propter societatem unigeniti Dei unigenitus est. Vides quia naturarum explicuerit proprietatem, non personae distinxerit unitatem. Nam utique secundum divinitatem est Deus, et secundum humanitatem homo est verus. Sed iterum libere et constanter profiteor in utraque natura unum Christum existere, et unum Filium proprium esse; non duos, ut visus est Elipandus haereticus nominasse. Quod autem dicit, quia Deus hominem susceperat, et per mortem crucis relinquendus erat a Deo usque ad resurrectionem, non hoc ideo dicit quod derelictum eum affirmet, quod longe est a sensibus nostris. Sed ut Beatus Libanensis presbyter dixit: Non quod Divinitas reliquerit carnem suam, sed quod non commoritura erat cum carne sua: quia sic in sepulcro carnem suam commanendo non deseruit, sicut in utero Virginis connascendo firmavit. Fidei ergo nostrae sic convenit, ut homo filius dicat: Quare me dereliquisti? et Deus filius, qui cum Patre aequalis est, dicat: Qui me misit mecum est, nec me dereliquit. Et cum ex utroque unus sit Filius, cavendum est, ne aliquis dicat: Homo est mortuus, et Deus eum excitavit. Hoc illi dicunt qui secundum carnem praedicant adoptivum, et secundum divinitatem proprium.
4.25
Dictum vero S. Hieronymi a te, dilecte positum, ita accipiendum procul dubio congruit, quia humanitas derelicta est a divinitate sua cum qua ipsa tertia est in Trinitate persona. Sed quia divinitas mori non poterat, ideo quasi in se sola naturaliter humanitas passionem ferebat. Miror tamen quomodo eum hic derelictum a Deo ausus est dicere, cum in tua epistola, dum aliud ais, nunquam derelictum visus est affirmasse, ubi ex praeclaro Gregorio nostra firmatur assertio. Dixisse enim ais: In cunctis namque fidelibus spiritus venit, sed in solo Mediatore permanet, qui ejus humanitatem nunquam deseruit. Si non est deserta, nec utique derelicta. Quae vero ex sancto Augustino contra Priscillianos dixisse intendis, nec mutabilitati vel conversioni divinitatem subjacere causaris, certe haec vere contendis, sed contra quem ipse non habes. Neque enim dicimus, aut humanitatem in divinitatem mutatam, aut divinitatem in carnem conversam, nec augmentum eidem simplicissimae naturae, nec de talibus blasphemiis cum quoquam aliquando contendimus; sed veraci persecutione firmamus, Deum hominem factum Christum Redemptorem omnium, unum, non duos filios disjunctos et a se personarum diversitate discretos, sed unum, et per unionem personae proprium, non adoptivum. Beati Leonis verba, et S. Hieronymi veneranda eloquia, seu Athanasii praeclari sententiam diu ac bene rimavi, et tota mihi non adversata, sed consentanea vidi. Quia non pro persona Christi, quae una, est dictum, sed pro naturarum proprietate, quae in eo binae sunt, cognovi digestum. Beatum Ambrosium identidem talia prosecutum producis, et contra Appollinaristas decertantem injungis, quasi ego divinitatem, et carnem unius substantiae dicam, et apertis vocibus duas in eo naturas distinguam. Diluis quod nullus objicit, et ad ea de quibus conquereris nihil confirmative respondes.
4.26
Quod vero Ephesini synodi dicta conaris infringere, miror te hoc mente vel voluisse tractare, quanto magis scriptis prolixioribus ventilare. Dicis enim: Si dixeris quod propria est Dei Patris Verbi, quod sancti Patres minime credo ut ita dixerint; ergo Sabelliniam haeresim secutus videberis, qui dicis quod propria est Verbi Dei caro Patris, et propria est Verbi, quod sancta synodus Ephesina minime docuit. Certe cognoscis non meam sententiam, sed Ephesini concilii protulisse, ut tu testis es mihi. Et quo pacto ausus es dicere quod sancti Patres minime credo ut dixerint? Nunquid isti sancti non fuerunt Patres, qui Ephesino concilio praefuerunt praesentes? Dicis ergo: Sabellianam haeresim secutus videberis: cur hoc mihi attitulas, et de aliorum sententia me plectere festinas? Nunquid proprium aliquid dixi? Eorum dicta mea scripta sonavit. Dic ergo: Sabellianam haeresim secuti sunt Ephesini concilii sanctissimi Patres, qui dixerunt quod propria est caro ipsius Verbi Dei Patris, et propria est Verbi? Sed audi, o nostrorum temporum Aristarche, quo animo hoc dixerunt: propria est non solum Verbi Dei Patris, sed etiam Patri, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, non in carne conversum, vel ut dicis mutatum, sed in carne unum Filium proprium factum. Propria est caro Patri per proprietatem ejus Verbi. Non, quod absit, ut caro ex divinitate Patris sit sumpta, a Maria virgine semper suscepta, sed una cum divinitate sua, tertia sit in Trinitate persona.
4.27
Quod si secundum Verbum Patri est proprius, et secundum carnem est adoptivus, jam ergo surrexit in parte vestra olim mortuus Elipandus. Nos non Sabellianam praedicamus tres personas credentes, nec adoptivam carnem Christi asserimus, unum Filium proprium non duos veraciter praedicantes. Quod si propriam non dicis Patri, adoptivam ergo Patri videberis affirmare. Sed audi qualiter te tuo trucides ense. Eo tempore quo Elipandi lues vesano furore nostram vastabat provinciam, et crudelior barbarico gladio lethali pectora dissipabat fortiter rumfea; vester nunc requisitus episcopus Teudula, post multa et varia de proprietate Christi veneranda eloquia, tali fine totius suae dispositionis conclusit epitoma, ut diceret: Si quis carnem Christi adoptivam dixerit Patri, anathema sit. Amen.
4.28
Audi quid Basiliscus Elipando dicat: Adicit, inquit, quis: Deus Pater carnem non genuit. Fateor ipse quia carnem non genuit, sed Filium cujus caro est genuit. Nec quis homo in Filium animam generat, sed carnem cujus est animam generat. Ibi enim Deus Pater Spiritus Spiritum, non carnem, generat. Et hic quis homo Pater caro carnem, non Spiritum, generat. Ibi Deus Pater et naturam et personam, hic homo Pater tantum naturam: non personam. Ibi antequam naturam hominis susciperet, subsistens divina persona amplius augmenti ut Dei Filius fateatur, divina generatio obtinuit. Hic ut quis filius hominis fateatur, multo minus habuit, qui sine persona tantum a Patre naturam carnis suscepit. Unde omnino quis aut dividat omnem hominis filium, aut Christum ex utroque praedicet unum. Omnis enim ad Dei imaginem conditus, per quem imago Dei descendit, non nisi dissimiliter genitus ex utroque parente existit. Primo natus a Patre, incognitus manet pro tempore. Demum nascitur a matre, et videtur in homine. Pater tantum sine persona naturam, mater vero ut naturam generat, et personam. Sed in una persona utramque substantiam: unam e visceribus propriis gignendo in fratrum transmisit aliam non a visceribus proditam cum genita parturivit. Unde in gignentibus caro tantum de carne nata, anima vero a Deo noscitur propagata. Quapropter, si uterque parens e proprio in Filio animam non genuit; ergo adoptivus illi in anima exstitit. Quamobrem si cui placet naturarum distinctionem in proprio et adoptivo filio dividere Christum, dividat hominem omnino hominis filium. Sed quia ratio veritatis repugnat, ex utroque Deo Patri, ex utroque in utroque parenti, proprius Filius agnoscatur: quia in utroque non nisi unus personaliter aut Dei, aut hominis Filius demonstratur.
4.29
Illud vero Vincentii nostri dictum quod infringis, quo animo dictum fuit advertere debes. Non enim hoc protulit ut carnem Christi conditam ante saecula affirmaret, sed ut unam personam Verbi et carnis ostenderet. Dicis enim:« Illa facies quam colonus paradisi fugiit, subjecta creatura fuit, sed non de semine David nata, sed nondum divinitas ex stirpe David corporata, sed nondum in tempore nata.» Ecce quae paulo ante refutabas manifeste profers atque confirmas, dum dicis:« Sed nondum divinitas ex stirpe David corporata.» Quae divinitas ex stirpe David exstitit corporata? Si Filii, ergo propria Patri est facta. Reprehendis Vincentium, de proprietate personae Filii optime sentientem, et non advertis Evangelium hoc idem apertius confirmantem: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. Necnon et illud: Cum videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius. Dic mihi, ubi erat filius hominis priusquam carnem acciperet? Si in coelo, cur ergo accepit carnem, qui jam carnem habebat, quia dicit filium hominis, ut et eum ostenderet per unionem personae a principio esse, et eum hominem nominatum fuisse. Nam dum dicit filium hominis, ostendit eum filium esse Mariae. Ista quae Vincentio eruditissimo objicis, Evangelio sanctissimo injice, et illud iterum ejus eloquium vide. Abraham exsultavit ut videret diem meum; et vidit et gavisus est: et cognosce Abraham subjectam creaturam, non formam incarnatam vidisse. Et scito quia haec non secundum naturam carnis profertur, sed secundum unitatem personae firmatur. Absit enim a nobis ut incarnatum Filium ante tempora saecularia aliunde, et non de Maria semper virgine, proferamus. Absit iterum, et procul sit a sensibus nostris, ut per unionem personae illi a Maria initium demus.
4.30
Velim hic respondeas mihi, utrum Christum in utraque natura verum et unum proferas Filium Deum, an in una Deum, in alia separatim hominem solum et purum. Utrum carnem Christi creatricem omnium secundum unionem personae dicis, an creaturam aperta voce defendis? Quod si eum creatur am tantum, et non adstruis creatorem, te ipsum comprobas transgressorem, qui praetermisso Creatore colla inclinas creaturae. Dii enim, qui non fecerunt coelum et terram, pereant de sub coelo. Et ubi erit illud quod legimus: Quorum patres, et ex quibus Christus qui est secundum carnem, Deus benedictus in saecula. Amen. Et illud beati Joannis: Scimus quia Filius Dei venit, et carnem induit nostri causa, et passus est, et resurrexit: hic est verus Deus, et vita aeterna. Et Paulus iterum: Notum vobis sit, fratres, quia Evangelium, quod evangelizavi, non est secundum hominem, neque ab homine accepi illud; neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Quod si Creatorem eum ex omni parte credis, non solum eum ante Adam velis nolis probabis, verum etiam ab initio sine initio fuisse defendes.
4.31
De anima vero Christi disputas, et eam de semine David non esse decertas, quasi nos de semine eam David dixerimus descendere, aut de proprietatis naturae humanitatis diversa sentire. Dicimus enim non quod humanitas, id est corpus et anima ab initio fuerit corporata, sed quia per indissolubilem verbi Dei conjunctionem uniter in ipso principio exstitit operata. Quomodo, nescio: quia intellectu assequi non valeo, secundum quod beatus profert Augustinus:« Hoc, ait, fides credat, intelligentiam non requirat: ne aut non inventum putet incredibile, aut repertum non credat singulare.» Taliter et S. Hieronymus eloquens dicit:« Miraris si ignorem de divinitatis mysterium, cum me ipsum nesciam. Interrogas me quomodo divinitas et incarnatio unum sit, cum ego nesciam quomodo vivam. Deum intellexisse, credidisse est: Deum nosse, adorare est. Sufficit mihi scire quod credo, plus autem nec volo, nec cupio. Si amplius scire voluero, et hoc incipio perdere quod credo.» Ante enim praemiserat:« Ego non intelligo aliud sedentem, et aliud scabellum, sed totum in Christo thronus est. Quaerit et dicit, quare vel quare, quomodo sit nescio: et tamen credo quod sit.» Quomodo, inquis, dicemus verus Deus et verus homo? Audi quomodo: Secundum carnem homo, secundum verbum Deus: sed caro et Verbum unus Filius, Deus verus et certus. A matre natus ut dicis tempore, sed sempiternus a Patre. Sed sequere clausulam totam: duabus in substantiis persona sola est numinis. Quod vero non derelictus fuit a Divinitate, jam quantum valui in priore epistola dilucide doctorum fluenta firmavi; et totum hoc recensiri, onerosum legentibus vidi: praesertim cum a te dilecte non fuerit extenuatum, nec in aliqua parte temere violatum. Sancti Fulgentii, vel beati Hieronymi, seu praeclari Augustini, vel aliorum validas voces intexui, quas nec infrigere voluisti, nec debuisti, forsitan nec valuisti. Haec pro captu virium mearum digessi, et non quantum debui, vel quantum dignitas materiae postulabat, sed quantum posse mihi exstitit, posui. Praesertim quia, ut me amplius nosti, hebetudine detineor linguae, et praepedior ingenii tarditate. Tuum est, reverendissime, probare quod dixi, et deinceps non progredere in aliud quod non possit defendi.
4.32
Illudque iterum Junnilii reducito menti: Distinctio, unitio, alternatio. Distinctio est enim, quae secundum naturas loquitur, ut inconfusas earum proprietates ostendat. Unitio, quae in una persona unitatem duarum asserit naturarum. Alternatio, quae in humana divinis, et divina humanis: utrumque in uno Filio, ut inconfusum, ita indivisum, assignat: hanc alternationem, dum ipse non nescias, qualiter praetergredi causa vincendi procuras? Secundum hanc alternationem Vincentii nostri dicta intellige, et plane eum non dicebis errasse. Quaero igitur, et iterum quaero, ut a tuo hujusmodi asserta demas perenniter animo, nec de tam difficilioribus quaestionibus abrupte et leniter disputet, de quo, absit, nomen catholici perdas, et infirmioribus scandalum has: quia haec malae assertionis inventa audacia, perfidiae et impietatis est massa; et jam antiquitus a doctoribus inlustribus radicitus amputata.
4.33
Nestoriani, ut ait noster lumen Isidorus, a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui B. Mariam Virginem non Dei, sed hominis asseruit genetricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis. Nec unum Christum verbo Dei et carne credidit, sed separatim, atque sejunctim; alterum Dei, alterum hominis praedicavit. Memento illud egregii Augustini responsionis eloquium: Illa persona quam genuit Pater ante saecula, ipsam genuit Virgo cum carne. Atque illud S. Joannis adverte: Ego sum α et ω primus et novissimus, qui fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum. Amen. Et propheta: Si affiget homo Deum suum, quoniam vos affixistis me? Unde et Dominum gloriae crucifixum legimus, cum in hoc quod Dominus gloriae est, crucis non sensisse dispendium sit certum.
4.34
Concilii Ephesini percurre sententias, et Hieronymi praeclari, seu Fulgentii, vel aliorum, maximeque pene temporis nostri Beati Libanensis presbyteri, et plane nunquam propter assumentem venerabis assumptum, nec propter invisibilem adorabis visibilem, sed assumptum et assumentem, invisibilem et visibilem, unum mox tuum venerabis vel omnium Redemptorem. Haec fides est Ephesini concilii, haec et nostra professio. Pro hac etiam, si res exegerit, gladio cervicem praebebo. Unum tantum in finem hujus epistolae fraterno suggero more: ut quaeque digesta sunt, non accepta sint dure: quia non intentione victoriae, sed veritatis intentione in haec verba descendi. Vestrum estque dicta minus sale condire: et verbositati vel imperitiae meae veniam impertire. Semel enim fassus sum, non per artem Donati incedere, sed inscientiae meae mihi congenitae innitere. Nec fas est, ut cujus contra regulam surgo, ipsius regulae quam destruo incedam tropo. Miror tamen cur Varronem secutus, lac dicere volueris: cum Caesar dicat: Nullum nomen duabus terminare litteris mutis. Sed haec et alias.
4.35
Nunc ad propositum revertamus, et omnia quae scripta sunt, amoris causa dicta probemus. Non enim inimicanti studio, sed amanti voto cuncta digessi, in ea quae te crudelibus, ut dicitis, trabibus demulcavi, et ut puto profectuosum, nam non inutile fuit, ut pote qui responsum multi jam temporis debitum severitate sua, imo rusticitate, exhibuit, et tacentem et diu silentio studentem, in eloquio erumpere fecit. Praestitit quod blandiloquacida non valuit, et desideratum nobis amici indiculum misit. Nec me Antisthenem philosophum, teque Diogenem, asseras esse; cum non discipulum, sed magistrum in omnibus approbes fore, quia non praebes caput ferienti et submittis, sed accerrimo crudelique me satis mucrone petis. Hic certe est Antisthenes qui cum gloriose docuisset rhetoricam, audissetque Socratem, dixisse fertur ad discipulos: Abite, et magistrum quaerite: ego enim jam reperi. Sed quid, quaeso, amantibus durum? quid amicis poterit esse severum, cum nec ipsa mors potest divellere quos charitas indissolubilis junxerit Christi?
4.36
Secundam epistolam vestram tristes et pene ad inferos usque dimersos accepimus, et vel quantulumcunque in doloribus solamen ex amici scripta nos habuisse cognovimus. Ad quam respondere nil prae lacrymis potuimus, quia et musica in luctu importunam vel intempestivam narrationem a majoribus dictam perlegimus. Hoc solum in procinctu respondimus, quia si caro Christi ideo non est Patri propria, quia non fuit ab eodem suscepta; ergo nec Filius in divinitate totus est proprius, quia non est cum Patre una persona, nec pariter humana m induit forma m. At si proprium Patri dicis in toto Filium, et non ex Patre praedicas adoptivum; propriam carnem, velis nolis, Patri dicebis, sine qua tertiam credere in Trinitate personam non vales. Ipsa enim est Deus et homo tertia persona perfecta et plena, et, ut credo, a Patre et Spiritu sancto in nihilo minorata: nisi forsitan Filium proprium Verbum tantummodo credis, et corpus ab eodem susceptum sicut indumentum deposuisse iterum unde sumptum fuerat dicis. Aut quartam personam naturam humanam asseris esse, et non Trinitatem, sed quaternitatem libera voce defendis.
4.37
Quod vero scriptorem erratum causaris, nescio cur hoc indidere volueris. Nos enim sententiam Ephesini consilii integram posuimus, nihilque de proprio in eadem augmentando confecimus, nec demendo detraximus. Quod si syllabam demptam aut auctam inveneris de ipsa sententia Ephesini synodi quam infringis, scire debes quod velocitas hoc patraverit scriptoris, non intentio aliena dictantis: quia incongruum est, et pene stulti hominis et vesani, testimonia doctorum in suffragio proprio uti, et de proprio hanc sententiam polluere; ac disputanti contra se responsionis linguam per stultitiam propriam acrius acuere. Noli, reverendissime, in tantum nos stultos putare, ut aestimes nos in aliena editione aliqua minuere, aut secus quam positum est, dicta majorum temeritati petulanti usurpare. Hoc enim profani est, et sacrilegae mentis, non catholici vel quantulumcunque fidelis. Quod si aliqua dempta invenisti vel aucta, in synodi sancti a nobis excerptis decretis, membri deputa culpae exterius servientis, non menti interius praesidenti. Vale, mi domine, et semper in fructibus Scripturarum laeta gramina carpe.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).