Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/paulus-alvarus-cordubensis807-861" aria-label="More works by Paulus Alvarus Cordubensis">
More
Original / primary: 9151 Episto194
5.1
V. ITEM ALIA EIDEM JOANNI DIRECTA.
5.1
Aurelio Flavio JOANNI Paulus ALVARUS.
5.1
Post disputationem inscientiae nostrae de duabus quaestionibus non sufficienter, ut pote tantae materiae congruentem, sed mediocritate ingenii nostri undique, non medie, temperatam; hactenus silui, et in coepto silentio decreveram permanere, quousque rescripto eloquentiae vestrae aut retunderer, aut probarer: sed quia amor internus, aut si commodatius dicitur dilectio, quae charitas aptius in divinis voluminibus nuncupatur, interna obtinens extuat, et extuando modum non servat; inde ordinem litterizandi non servans, atque extraordinario more me totum ipse comatum non nesciens, et primus, et medius, et novissimus scriptor accedo verbosus: ut qui in initio impuli, et in medio coepta disserui, concludam in finem. Hoc itaque faciliter crederem, si cum pectore inscio disputarem. At cum constet Latini eloquii fluvium, imo torrentis impetum fluentem impetisse vitreum elementum; quo pacto cludendi mihi erit data facilitas, cui et copiosa assertoris fecunditas, et proprii ingenii tarditas, et talenti crediti obviat parvitas? Et licet insita naturalibus locis existat voluntas Dei, tamen demitur opplementi facultas, ei certe cui ex omni parte indicitur remorationis debilitas. Inchoatio enim ex nostro est pensa arbitrio; conclusio in utrorumque manet judicio. Nunquam enim sedatur responsio, nisi prius converscatur invectio. Et fit flexuosa catenula, et catenatim contentio flexuosa, quae nec invectionibus cluditur, nec responsionibus terminatur. Haec inter praecipuae eloquentiae viros saepe intenditur, crebre inquiritur, frequenter praetexitur. Habet emolumentum aequiperationis, si inter pares haec eadem distendatur funis. At si inter inaequales protrahitur restis, dejicitur impos, erigitur fortis, vires tripudiant, debilitas gemit. Est et tertium non exspectandum, sed detestandum, calumniae jurgium, quod solitum inter insolentium oriri tumultuosorumque conventum. Qui et fecunditate eloquentiae caret, et verbositates dicacitatum male fortiter tenet: qui et loqui penitus nescit, et perstrepens importune, nunquam silere novit: verbose clamans, et clamose verbositans. Gracule garrula, et ferarum rictu barrituque enormi..... hiatibus undique hiulca. Quae inter obstinatissimas mentes fuerit oborta a simultate linguae in verbera vertitur funde. Et res quae sermone terminata gratificat, manibus ac stirpibus, rastribusque nodosis finita macerando membra moestificat.
5.2
Habet inter sapientes ac morigeros disputatio saporis dulcorem: inter stultos ac inconditos amarissimum acerbumque dolorem. Hic sapientia dulce mei sumitur: illic vecordia tumultuante fel volvitur. Quod inter sapientes geritur conlatio dicitur: quod inter vecordes, tumultuatio verius nuncupatur. Sapientium jurgium dilectione finitur: insipientium amor pinguis et dulcibus terminatur. Isti contendendo ad meliora proficiunt; illi rixando ad pejora deficiunt. Istis charitas ministrat eloquium: illis rixa fustem defert nodosum. Ab istis pax et odor emanat: ab illis odium et fetor exhalat. Sapientum memoria posteris proficit: stultorum error cum ipsis deficit. Moritur sapiens, et post mortem virescit: moritur stultus, et post mortem putrescit. Contentio sapientum delectamentum est secuturis: divaricatio stultorum horror est persistentis. Prudentium rixa favum impendit: stultorum lucta calcem implodit. Ista scientia fontibus crescit: illa alapis pugnisque calescit. Habent utraeque limites suos, et utrarumque diversos aestus; pro qualitate propria generat fetos. Generemus ergo, reverendissime, adultos et verilitate vegetatos filios juventutis, qui possint parentes ditare praemiis indisruptis. Et cum Propheta de nostro dicamus: A timore tuo concepimus, et parturivimus spem salutis. Imitemur sapientum in conversatione nostra exemplum, et philosophorum verissimorum aemulemur in omnibus gestum: non aemulatione vincendi nostrum accuset intellectum, sed proficiendi studio regat totius nostri operis gestum. Sit concordia mera et castitas indivisa, moxque verborum ducetur pro nihilo pugna. Crede mihi, frater, imo aetate Pater, quod dilectione fudi, quaeque in tractu ipso confeci; nec livore aliquo, quod absit, sed charitate quae nobis perenniter adsit. Unde quae duriori eloquio aspera fuerunt, refellendi necessitate cognoscite more defensionis elicita, non contentionis zelo confecta. Nam atramentum mihi amor infudit et stylus conscriptionis non pinna, non calamus, sed dilectio fuit. Jam vero litterae non tantum manu, quantum mente conscriptae, universae charitate fuerunt confectae. Verba tamen et locutionis ipsius edictio, vel significationis sententiarum in cumulo nil aliud quam ex jecore rorata fuit affectio. Quod rogo etsi imperite digesta, tota offensa mihi existat omissa: sic vestra non requirantur admissa. De caetero, mi dilecte, erant multa secreta et mystica, quae cum vestra bonae valetudinis partirem clementia, si prosperitas mihi arrideret saeculi, aut terminum sentirem flagelli.
5.3
Sed quia divina justa censura non quantum meremur leniter nostra undique atteret mala, non sinimur respirare vel paululum in illis quae nobis erant animi ad profectum. Ut sapientiae secreta rimemus, et in altioribus quaestionibus alas disputationis nostrae a terra altius coelo tenus extendamus; quatenus terrena relinquentes, et cibum serpentis pulverem contemnentes, sumamus columbae illius quae manifestiores visui alas deargentatas habet expositas, et velut omnibus aspicientibus quasi invitando sibi candore puritatis innocentiae pansos: occultiorem vero sensum in auri pallore quasi intrinsecus non omnibus, sed introrsum respicientibus, pandit. Ob quod et dorsi posteriora aurea gerit. Quid enim columba nisi Spiritus omnimode sanctus in cujus specie apparuit visus? Et ideo quia Scriptura sacra Spiritu Dei exstat scripta, inde et super faciem argenteam, et interiora gestitat aurea, cujus merito dixerim alas quidquid historialiter continet quidquid moraliter docet, quidquid active informat: dorsum vero non indigne accipitur omne quod mysticum, quod spiritale, quodque gerit allegoriae nube levatum. Ac per hoc Scripturae sacrae ex corpore et spiritale vigore consistunt: et sicut membratim foris hebetioribus lectoribus patescunt, ita prudentioribus invisibilibus spiritale vigore clarescunt.
5.4
« Recte itaque procuratum est, ut ait beatus, laude egregia praedicandus, Eucherius, ut illa eloquiorum castitas a promiscuis cunctorum oculis abdito suo quasi quodam velamine pudicitiae contegeretur: at divina optime dispensatione provisum est ut scripta ita tegerentur, coelestibus obumbrata mysteriis, ut secreto suo ipsa divinitas operiebatur.» Hujus argenteae aureaeque columbae speciem saeculares nesciunt litterae, ignorant philosophi, nec vestri potuerunt scire grammatici, sed tantum nostri idiotae, et rustici, et manus callosas gerentes ex opere. Unde et noster rusticus cum ficum insereret, invenit quod sophistici nescierunt. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Hoc Plato doctus nescivit, hoc Tullius eloquens ignoravit, hoc fervens Demosthenes nunquam penitus indagavit. Aristotelica hoc non continet pineta contorta, Chrysippi hoc non retinent acumina flexuosa. Non Donati ars artis regulis indagata, nec totius grammaticorum oliva disciplina. Geumetrici, ex terra vocati, terrena et pulverea prosecuti sunt: rhetorici verbosi superflui aerem vento repleverunt inani: dialectici stricti regulis, et undique syllogismis perplexi, dolosi et callidi, delusores verborum sunt verius quam structores rerum dicendi. Arithmetici numerorum causas indagare sunt nisi, sed eorum medullam non potuerunt sentire, quanto magis dicere. Musici inflatores vani ventorum flaviles prosecuti sunt auras, et ad veritatem illius musicae artis nunquam potuerunt subrigere alas. Jam vero astrologi coelotenus voluerunt pennis volare, sed in tantum non potuerunt illuc fanorum ductu conscendere, ut magis terrenam in coelo quam coelestem in terra indiderent rationem. Nam dum arietes et tauros, scorpios et kancros, leones et ursos, capras et pisces in coeli climate locaverunt, quid aliud quam terrena in coelestia sublimarunt? nescientes enim naturam coeli, et de eo quod nesciebant temere disputare tenderunt ad inclita ausum: sed nihil produxerunt tali materiae dignum, quia spiritum per humanum, non haec per spiritum rimarunt divinum.
5.5
Quod si horum hominum litteras spiritali vigore quis dicit esse confectas, procul dubio contraria fidei asserit nostrae, et hostis ac infamator est Scripturae divinae: dum et linguam Leviatham, ligatam Christi jam hamo, et maris Aegypti linguam, Redemptoris desolata adventu, nunc asserit quocunque vigere nisu: et tali divinas asserit Scripturas stylo confectas, quali fuerunt philosophorum inanes doctrinae et falsae. Et ubi erit illud nostri Psalmographi dictum: Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. De qua et superior doctor dicit egregius:« Nec mirandum quod sermo divinus, prophetarum apostolorumque ore prolatus, ab usitato illo hominibus scribendi modo multum recesserit, facilia in promptu habens, magna in interioribus suis continens; quia et revera fuit congruum, ut sacra dicta a caeteris scriptis, sicut merito, ita et specie discernerentur, ne illa coelestium arcanorum dignitas passim atque indiscrete cunctis pateret, sanctumque canibus, et margaritas porcis exponeret.» Et quia saecularis scientia ideo nec aenigmatice prophetizat, Psalmista dicit: Tu dirupisti fontes et torrentes, tu exsiccasti flumina Ethan. Fontes et torrentes disrupit Dominus, dum fluenta veritatis in apostolorum suorum aperuit cordibus. Ad quorum doctrinam sitientes videlicet pergimus, ac mox veritate plenas nostras lagungulas reportamus. Sed horum apertione fontium fluvii Etham exsiccati existunt, quia ut doctrinae veritas per fidem apparuit, gentilium falsa scientia ora conclusit.
5.6
Sed ad probanda nostrae Christianitatis eloquia veneranda, et gentilium exsecrabilem Deo et hominibus comprobanda, multorum doctorum in unum cor vertimus: et testimonia quae penes me hahentur hactenus congregata, vel de illa quaestione secunda, ubi de divinitate Christi et humanitate nostra fuit vobis responsio temperata, plura doctorum legimus floscula, quae nobis erunt quandoque mittenda, si responsio fluvii vestri nobis identidem existerit obvia. Verum haec et alia congruo tempore servantes, et in omnibus temperantiae modum tenentes, ad illum flectere articulum congruit, quod mentem macerat, et animam urit. Quod nec cogitare valeo, nec dicere queo. Ob quod et hujus inquisitionis caeptum nunc exstat innectum.
5.7
Unde rogo, peto et flagito, ut cor tuum in mentem mirabilem mihi totam a curis saeculi liberam praepares, et ad ea quae inquiro rimanda enucleatius vigiles: forsitan aperietur mihi per fraternale solatium, quod hactenus manet occultatione sua quadam sepultum. Denique quaestiones de hominis anima a multis agitatas cognovi, inter multos discursas perlegi: sed liquide inde apertiora indicia nunquam inveni. Sed quid repererim, quidve apud viros inlustres disputatum cognoverim, tota hic non verba retexendo, sed sensim breviando narrabo: et quae sint, vel qualia quae de illa me identidem movent licet rustice indagabo; ut qualiter inscientiam meam doceas, vel documentis me instruas apertius. Scias de animae immortalitate duos soliloquiorum beatissimus Augustinus conscripsit libellos, doctrina profluos, et evidentioribus indiciis abunde perfusos. In quibus immortalitatem ejus verissime et copiosissime, quibus valuit assertionibus, comprobavit: sed et in libris quos de Civitate Dei idem doctor beatus adtitulavit, plura ac fortia compugnatione animae et carnis inseruit: et quod de peccato praevaricationis ipsa impugnatio inter carnem et spiritum orta sit, certissime comprobavit. Sed de illo quod ego cupio nil penitus tetigit. Item beatus Hieronymus de Natura Animae libellum parvum composuit, et contra eos qui eam ex traduce ortam asserunt, et quomodo corpus ex corpore sic anima nasci ex anima; varie ac fortissime dimicavit: eamque novam fieri quotidie nascentibus multis Scripturarum testimoniis affirmavit, et ad extremum originem ejus nescire se dixit. Sed et in dogma sanctorum Patrum idem sanctissimus dixit: Non spiritum Dei animam esse, sed flatum creationis actum, non generationis expromptum; ubi et animas novas semper nascentibus creari dixit. Nec eas in semel creatas in principio, ut Origenes fingit, nec per coitum seminari, sicut aliqui Latinorum praesumptores contendere, affirmavit. Nam et egregius Augustinus, in jam dicto Civitatis Dei opere, identidem flatum Dei animam non ex substantia Dei eleganti similitudine comprobavit. Et iterum Claudianus contra opuscula suppresso nomine Cassiani tres libros de animae invisibilitate vel incorporalitate confecit, in quibus beatum Hilarium probe sentientem ausus reprehendere fuit. In quibus subtili satis et pene incomprehensibili assertione, dialectica arte et ingenio elaborata, id multis et pene superfluis conatibus per geometricas formulas est nisus ostendere: quod nullus catholicorum eum fecisse poterit conlaudare. Illud videlicet quod natura animae incorporea et invisibili etiam a Deo asseruit esse. Item jam dictus praeclarus ac beatissimus doctor Hieronymus Marcellino cuidam ex Africa percontanti de origine animae ita rescripsit:« Quinque sunt, inquit, opiniones de anima: prima lapsam de coelo, ut Pythagoras philosophus, omnesque Platonici, et Origenes putat; altera de substantia Dei, ut Stoici, Manichaei et Spana Priscilliana haeresis suspicatur. Tertia, in thesauro habeantur olim conditae, ut quidam ecclesiastici stulta persuasione contendunt. Quarta, ex traduce, ut quomodo corpus ex corpore, sic anima nascatur ex anima, et simile cum brutis animantibus conditione consistat, ut Tertullianus, Apollinaris, et maxima pars occidentalium autumat. Quinta, quae nostra et verior est, quotidie a Deo creantur, mittuntur in corpore, secundum Evangelium: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.»
5.8
Item beatissimus Augustinus in libris de Libero Arbitrio quatuor posuit, sed nullam ex ipsis firmavit, sed consentionem suam ab omnibus abstulit, et quae verior esset, Dei scientiae dereliquit. Quintam Priscillianorum dimisit, quam eo tempore ignorasse in epistola ad beatum Hieronymum per Orosium directa confessus est. Hanc ergo opinionem qua animae novae dicuntur in corpore quotidie a Deo creari, idem S. Augustinus beati Hieronymi dicit existere, contra quam in eadem epistola per Orosium missa multo viriliter decertavit, ait enim:« Dic mihi, si animae singillatim singulis hodie nascentibus fiunt; ubi in parvulis peccant, ut indigeant in sacramento Christi remissione peccati, peccantes in Adam, ex quo caro est propagata peccati: aut si non peccant, quia justitia Creatoris ita peccato obligantur alieno, cum exinde propagatis membris mortalibus inseruntur, ut eas nisi per Ecclesiam subventum fuerit, damnatio consequatur; cum in earum potestate non sit, ut eis possit gratia baptismi subveniri. Tot igitur animarum millia, quae in mortibus parvulorum sine indulgentia Christiani sacramenti de corporibus exeunt, qua aequitate damnantur, si novae creaturae, nullo suo praecedente peccato, sed voluntate Creatoris singulae singulis nascentibus adhaeserunt, quibus eas animandis ille creavit et dedit, qui utique noverat, quod unaquaeque nulla sua culpa sine baptismo Christi de corpore fuerat exitura? Quoniam igitur neque de Deo possumus dicere, quod vel cogat animas fieri peccatrices, vel puniat innocentes; neque fas nobis est, ut eas quae sine Christi sacramento de corporibus exierint, etiam parvulorum, non nisi in damnationem trahi; obsecro te, quomodo haec opinio defendatur, qua creduntur animae non ex illa una primi fieri hominis, sed sicut illa prima uni, ita singulis singulae.» Et post multa ad locum sic dicit:« Sed cum ad poenas ventum est parvulorum, magnis, mihi crede, coarctor angustiis, nec quid respondeam prorsus invenio. Non solum eas poenas dico, quas habet post hanc vitam illa damnatio, quo necesse est trahantur, si de corpore exierint sine Christianae gratiae sacramento, sed eas ipsas quae in hac vita dolentibus nobis versantur ante oculos. Quas enumerare si velim, prius tempora quam exempla deficiunt. Languescunt aegritudinibus, torquentur doloribus, fame et siti cruciantur, debilitantur membris, privantur sensibus, vexantur ab immundis spiritibus. Demonstrandum est utique quomodo ista sine ullu sua mala causa juste patiantur. Non enim dici fas est, aut ista ignorante Deo fieri, aut eum non posse resistere facientibus, aut injuste ista vel facere vel permittere.» Et post pauca:« Deus bonus, Deus justus, Deus omnipotens: hoc dubitare omnino dementis est. Tantorum ergo malorum quae fiunt in parvulis causa justa reddatur.» Item:« De ingeniorum vero diversitate, imo absurditate, quid dicam: quae quidem in parvulis latet, sed ab ipsis exordiis naturalibus ducta apparet in grandibus, quorum nonnulli tan tardi et obliviosi sunt, ut ne prima quidem discere litterarum elementa potuerint. Quidam vero tantae sunt fatuitatis, ut non multum a pecoribus differant, qui murriones vulgo vocantur. Respondetur fortasse, corpora hoc faciunt[ quae nova creantur singulisque nascentibus.] Sed nunquid secundum hanc sententiam, quam defendi volumus, anima sibi corpus elegit, et in eligendo cum mitteretur, erravit? aut cum in corpus cogeretur intrare necessitate nascendi, alia corpora praeoccupantibus animarum turmis, ipsa aliud non invenit, et sicut in spectaculo aliquo locum, ita carnem non quam voluit, sed quam valuit occupavit? Nunquid haec et talia dicere possumus vel sentire debemus? Doce igitur quid sentire, quid dicere debeamus, ut constet nobis ratio novarum animarum singulis corporibus singillatimque factarum.» Et ad extremum:« Beatus quidem Cyprianus non aliquod decretum condens novum, sed Ecclesiae fidem firmissimam servans, ad corrigendos qui putabant ante octavum diem nativitatis non esse parvulum baptizandum, non carnem, sed animam dixit non esse perdendam, et mox natum rite baptizari posse cum suis coepiscopis censuit. Sentiat quisque quodlibet: tantum contra apostolicam fidem non sentiat, quae ex unius delicto omnes in condemnationem duci praedicat, ex qua condemnatione non liberat nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, in quo omnes vivificantur quicunque vivificantur. Contra Ecclesiae fundatissimum morem nemo sentiat, ubi ad baptismum, si propter parvulorum sola corpora curreretur baptizanda, offerentur et mortui. Quae cum ita sint, quaerenda causa atque reddenda est quare damnantur animae, si praeter Christi sacramentum parvuli moriantur: damnari enim eas, si sic exierint de corpore, et Sancta Scriptura, et sancta est testis Ecclesia. Unde illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam non oppugnat, non sit tua.» Pro quo ostendit hanc opinionem solius sancti Hieronymi esse; nam et in Epistola ad Evodium de sancta Trinitate et columba, idem S. Augustinus sic dicit:« Scripsi etiam ad sanctum presbyterum Hieronymum de Animae origine consulens eum, quomodo defendi posset illa sententia, quam religiosae memoriae Marcellino suam esse scripsit, singulas animas novas nascentibus, fieri, ut non labefactetur fundatissimae Ecclesiae fides, qua inconcusse credimus quod in Adam omnes moriuntur, et nisi Christi gratia liberentur, quod per suum sacramentum etiam in parvulis operatur, in condemnatione m trahuntur.»
5.9
Hoc ideo ut firmarem hanc catholicam de animae conditione opinionem prius a S. Hieronymo exortam, aut, si commodatius dicitur, prius probatam. Nam et egregius vester, imo communis noster Isidorus, quid in Differentiarum de Beato dicat Ruspensi Fulgentio pernosse facile est et in promptu consistit: ubi duas opiniones ab eodem se invicem impugnantes produxit, seque destruentes aequali eloquio temperavit, nullamque ex ipsis quocunque vigore firmavit. Haud dubium quod nullam ex ipsis ausus exstitit affirmare. Et sicut beatus Augustinus in libro de Libero Arbitrio quatuor opiniones ita credidit contractandas, ut omnes aequali lance pensatas plus suspenderet quam firmaret; ita S. Fulgentius opiniones duas, id est novas creari, vel ex traduce cum corpore seri, dubio identidem magis destruentes se, quam aedificantem aliquam, roboravit. Per quod perspicue claret, ab antiquioribus viris nihil firmative ex hoc fuisse digestum. Verum quia interrogatio B. Augustini acutissime et sufficientissime contra hanc catholicam, quae nunc nobis est, opinionem, contendit, et quantum potuit elisit eam atque destruxit, rogo, ut si alicubi responsum beatissimi Hieronymi eidem latum legistis, nobiscum communicare non dedignetis, aut caeteri in cujuscunque doctoris opera congruentem responsionem tanti doctoris inventioni percurristis. Nec fac est ut Orosius vigil in lenio, qui ob discendam tantum animae originem a claro Augustino missus magno Hieronymo exstitit, et vivente eodem sanctissimo Hieronymo regressus identidem fuit, sine aliquo evidenti indicio et palpabili ratione, protinus remearet: praesertim cum suae opinionis per eum destructionem ab Augustino cognosceret, latissime et enucleate digestam. Et qui solitus erat ultro eloquentiae fontes dimittere, et scaturientibus venis aquas vitae rivatim manare; nunc maxime rejiceret, et meatus suos quasi quodam monte saxeo obtura tos doleret, quando et materies postulabat, et causa responsionis specialiter perurgebat? Sed aut incuria posterorum abolita, aut ad nostras manus minime hactenus exstat perventa. Unde si responsum ejus ubicunque vidistis, quale sit notescite et sufficit nobis.
5.10
Sin aliter, quid cupiam edisserere non moreris. Interrogo enim, et satis desquiro, quis ex utroque homine mundatur baptismo, utrum corpus, qui exterior ab Apostolo est dictus, an interior, qui spiritus, vel anima est appellatus? Et si corpus tantum et non anima, cum corpore, superius dictum recenseam Augustini: Cur non baptizantur et mortui? Et si anima, quid diluitur in illa, quae non a primo homine exstitit propagata, sed noviter a Deo singillatim unicuique creata? Hac disputatione proclive ostenditur, corpus tantum ex originali propagatum delicto, quod ex Adae propagine per traduces liquore quodam oritur saeculo: anima tamen quae nova et absque aliqua corpori infunditur culpa, cur baptismi mundetur ab unda, quae nec in primordio exstitit transgressionis praecepti in protoplasti delicto comestione interdicti arboris sauciata, nec in mundo veniens in corpore vitio concretionis sative compacto exstat inclusa. Absurdum enim est, satis a veritatis linea devium, et omnibus modis est alienum, aut eluere non penitus inquinatum, aut mundare cujuspiam insensibile membrum. Si enim corpus tantum mundatur, quod immobilem gerit statum, et nisi fuerit spiritu vivificante animatum, insensibile magis metallum, quam alicujus rei invenietur necessario aptum: ergo fatendum est, non ad redimendas animas Christum Dominum descendisse de coelo, quae non sunt Adae infectas originali delicto, sed ut corpora tantum redimeret, quae ex traduce peccantis orta manerent. Et quis hoc insipiens vel cogitare leviter audeat? Quod si animarum potius quam corporum exstat redemptor, reddenda est causa creationis ipsius, ne in dubium veniat redemptionis illius. Si cecidit, erigitur; si coeno infecta est, eluitur; si captivata est a serpente, redimitur. Si autem nec cecidit in parente, nec coeno infecta est originali, nec decepta est in primis hominibus a serpente, cur si non tingitur aquis, mergitur flammis? Nunquid alieno peccato damnatur, et pro corpore qui ab eorumdem parentum hactenus origitur, igni perpetuo mergitur? et cur tenetur alieno, quae libera est suo? Unde peto ut si hanc quaestionem ubicunque ita aut a me proponitur enodatam legistis, me reciprocare citius non moreris: sic semper perpetuo floreatis. Vel quid inde tenendum sit, vel credendum, vel qualiter justitia Dei in condemnatione innocentium animarum sit defendenda, stylo evidentiori, et documento verifico indicetis, atque luminositer cuncta nobis oris vestri aperta sententia revelet serenitatim deprompta. Sic coelestibus mereamini hic et in futuro munerari de praemio vigore aethereo, et felicitate coelestis patriae indisrupta. Amen. Finit.

Intertext edge

Open linked passage

Note