Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/paulus-alvarus-cordubensis807-861" aria-label="More works by Paulus Alvarus Cordubensis">
More
Original / primary: 9151 Episto194
7.1
VII. ITEM EPISTOLA ALVARI SPERAINDEO ABBATI DIRECTA.
7.1
Domno dilectissimo et in Christo Patri SPERAINDEO abbati ALVARUS cliens.
7.1
Praescius et omnipotens Deus haec in quae devenimus tempora, et esuriem verbi Dei quam patimur, validam vos nobis opposuit destinam, qui et nostram cibaret inediam, et dapibus alimoniae reficeret corda. Sed quia vos nunc scio tribulationibus deditum, vel amaritudinibus oppressum, quaeso ut apostolicum dictum pro consolationis assumatis eloquio. Ait enim ex tribulationum periculis quae sustinuit: Periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in falsis fratribus. Et post haec alio in loco dixit: Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur: patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem nos non confundit. Ideoque venerabilis Pater, et omnium sacerdotum optime sacer, noli ob tribulationum discrimina postulata reticere, sed clientulo quaesita largire, quia manus inde dando augetur, et negando minuitur. Instruxit me quippe Moyses legiferus, dum ejus intonat eloquium: Interroga patrem tuum, et dicet tibi; seniores tuos, et annuntiabunt tibi: et quia spiritalem te recolo Patrem, ideo spiritalem impetro opem. Scilicet quia haeresis illa quam m ea vobis jam dudum insinuavit inertia, Dei lacerat Ecclesiam, et per assertionem Itehalem catervam post se trahit ad mortem: quia, juxta Apostoli dictum, Sermo haereticorum ut cancer serpit corda humilium, praesertim, quia venenum aspidum sub labiis eorum. Ob hujus rei causam vestra flagitamus auxilia et subsidii adminicula, qualiter haeresis eorum nebulosa et infanda, potentia coelitus pereat, et sponsae Christi clarissima dogma per vos fulgens eniteat. Eorum vero oppositiones illae sunt, quae vobis jam a me intimatae sunt.
7.2
Caput autem ipsorum nequissimorum quod falce sit veritatis resecandum, illud est: quod Trinum in unitate et unum in Trinitate non credunt: prophetarum dicta renuunt, doctorum dogma rejiciunt, Evangelium se suscipere dicunt; et illud quod scriptum est: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum, male utique sentiunt: Christum Deum ac Dominum nostrum hominem tantum asserunt, propter illud quod de eo in Evangelio legunt: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater solus. Cunctis tamen nisibus posco ut horum gentilium aniles quaestiones, quia mortiferos audientium generant casus, iis videlicet qui sunt imperiti, et Scripturae sanctae non ventilant textus. Quas duas responsiones ut soliti estis in aliis facere causis, amplius Scripturarum flosculis adornetis. Et per unam quoque assertoris, quam vobis protulimus, locutionem, aptam promulgetis responsionem. Sic eum sanctis in aethereis regnis accipiatis a Domino fulgidam mansionem. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note