Paulus de Sancta Maria
Additiones
Addi 4.8
Choose a text
More by Paulus de Sancta Maria
—
8974 Additi2
4.1
Copia responsionis ad praedictam epistolam.
4.1
Venerandae religionis vir, frater et amice charissime, litteras tuas me recepisse recognosco, in quarum exordio me alterum Simeonem vocas, cui in nullo me credo assimilari, nisi forte in senecta, utinam uberi. Sed illarum processu aliqualiter conspecto, te potius vocare possem alterum Samaritanum: oleum enim laudis cum vino reprehensionis artificiose satis attulisti. De utraque autem materia plus quam casus requireret credo te attulisse. Non enim talem ac tantum me sentio qualem me scripsisti; nec dicta mea, de quibus agitur, in quantum ingenii mei modulus intelligere valet, reprehensione tua condigna reperio. Si tamen sunt, libenter correctionem recipiam: non enim vanum nomen acquirere, sed veritatem inquirere, propositi mei est. Sed per hoc latius discurrendo, quantum ad primum, tuum benevolum erga personam meam affectum, a quo hujusmodi oleum emanasse concerno, gratiam habeo, et gratiarum retributione aestimo esse condignum. De secundo vero amplector libenter effectum: ferrum enim ferro acuitur, et contrariorum solutionibus veritas magis elucescit. Decrevi autem per singula argumenta tua discurrere, et omni rhetorum flore deposito, verbis planis, quibus in scientiarum investigationibus uti solemus, singulis, prout mihi videbitur, respondere, objectiva verba tua in locis suis repetendo, ut omni confusione semota, singulorum veritas apertius innotescat.
4.2
Dicis enim primo de quaestione mea in generali sic:« In quibus omnibus etsi magna exuberat utilitas, attamen non ingeniosa subtilitas mentem reficit elevatam.»
4.3
Circa quod non modicum de tua discretione admiror: verba enim quae in sacrae Scripturae expositionibus magnam exuberant utilitatem, quid si non reficiant mentem elevatam? Quidam enim prophetarum scripsit:« Ego Dominus docens te utilia,» unde non dixit subtilia, seu ingeniosa: talia enim quae, ut dicit, mentem elevatam reficiunt, si contra utilia distinguantur, potius pertinere videntur ad alta sapere quam ad sobrietatem.
4.4
Consequenter dicis quod non satiat te quaestionis determinatio affirmativa, etc. Ex quo videtur quod non vidisti, vel forte non attente considerasti, determinationem meam, specialiter in sexto articulo responsali, ubi manifeste habetur quod decisio, seu determinatio mea non fuit affirmativa simpliciter, sed distinctiva. Sunt enim ibi tres distinctiones, secundum quarum unam sensus naturalis praeeminet, secundum aliam vero est aequalis dignitatis, et secundum aliam etiam minoris dignitatis, quam sensus spiritualis.
4.5
Consequenter dicis quod reverentia et honor litterae est propter spiritum, quia propter unumquodque et illud magis; ex quo conaris concludere quod sensus litteralis honoratur propter spiritualem. Ad quod deducis exemplum de arca foederis, cui honor debebatur propter contenta in ea, et non econtra. Frater mi charissime, mihi videtur te hic involvisse sententias. Si enim per hoc quod dicis, littera, intelligis characteres in tabulis expressos, et per spiritum intelligis sensum per eos signatum, utique conceditur tibi, sed nihil facit contra me argumentatio. Nam sensus litteralis est qui primo per litteram intelligitur, et ei debetur honor potius quam litterae materiali. Si autem per hoc quod dicis, littera, intelligis sensum litteralem, et per spiritum, sensum mysticum, seu spiritualem, sic distinguendum est: Nam in quibusdam locis sacrae Scripturae, ut in historialibus Veteris Testamenti, seu caeremonialibus, et hujusmodi, dignior est sensus mysticus quam litteralis, ut in sexto articulo responsali quaestionis praedictae fuit ostensum; et in talibus potest habere locum exemplum praedictum de arca foederis. In aliis vero locis, ubi sensus litteralis solus secundum Augustinum inquiritur, exemplum nullum videtur habere locum, ut patet in materia propria de qua loqueris. In tabulis enim Testamenti, quae in arca foederis concludebantur, nihil aliud continebatur nisi praecepta decalogi: quae quidem praecepta non exponuntur principaliter seu communiter, nisi secundum sensum litteralem, ad quem omnes expositiones eorum, quantumcunque multiplices, reducuntur.
4.6
Consequenter deducis visionem Ezechielis de rota in medio rotae ad tuum propositum ostendendum, quod manifeste videtur non valere. Si enim hanc visionem allegas secundum litteralem sensum, interroga magistrum Nicolaum, qui litteralem sensum maxime sequitur, et dicet tibi quod per quaternarium numerum animalium et rotarum in visione Ezechielis intelligitur quaternarius regnorum succedentium, scilicet Chaldaeorum, Persarum, Graecorum, et Romanorum: et sic auctoritas tua secundum litteralem sensum nihil facit contra me; si autem eam allegas secundum sensum mysticum, seu spiritualem, vide Gregorium, qui hanc visionem in Homeliis suis super Ezechielem eleganter exposuit, qui rotam in medio rotae Novum Testamentum in medio Veteris exposuit: constat autem quod in utroque Testamento, et per consequens in utraque rota, invenitur sensus litteralis. Sed dicis, licet in utroque Testamento invenitur sensus litteralis et spiritualis vita, tamen non conceditur nisi spirituali intelligentiae, cum subditur:« Et spiritus vitae erat in rotis.» Audi rogo, si per spiritualem intelligentiam solum intelligeres spiritualem sensum, seu mysticum excluso sensu litterali, manifeste deviares a veritate sacrae doctrinae. Constat enim quod omnia quae de necessitate salutis traduntur credenda seu agenda in sacra Scriptura, sub sensu litterali reperiuntur. Mysterium enim summae trinitatis et unitatis, quod inter credenda summum tenet locum, in auctoritatibus sacrae Scripturae secundum sensum litteralem intellectis fundatur. Unde Augustinus, tractans de ordine servando cum de Trinitate agitur, in libro IV de Trinitate sic dicit:« Primo contra auctoritates sacrarum Scripturarum: utrum fides ita se habeat demonstrandum est, deinde adversus garrulos,» etc. Constat autem quod auctoritates sacrarum Scripturarum, quae nos obligant ad credendum in mysterium sanctae Trinitatis, sunt illae quae secundum sensum litteralem hoc dicunt: tantummodo enim a talibus sumitur efficax argumentum, secundum eumdem Augustinum de Doctrina Christiana. Unde omnia testimonia quae a Magistro in 1, distinct. 2, ad hoc mysterium fundandum deducuntur, intelliguntur secundum sensum litteralem, ut ibidem patet. De mysterio autem incarnationis Verbi, in cujus agnitione vita aeterna consistit, unde:« Haec est vita aeterna, ut cognoscant te Deum, et, quem misisti, Filium tuum,» etc., manifestum est quod omnia circa hoc de necessitate salutis credenda, in sensu litterali principaliter traduntur; ut cum de incarnatione dicitur:« Verbum caro factum est,» quod secundum sensum litteralem incarnationem veram significat; et cum de morte dicitur:« Clamans voce magna exspiravit;» et sic de aliis circa humanitatem Christi credendis: quae omnia in sensu litterali inveniuntur. Idem de creatione mundi, aliis articulis fidei, qui nobis proponuntur credendi, qui omnes sub sensu litterali inveniuntur; et ideo habent vim obligatoriam, ut dictum est. De his vero quae agenda sunt de necessitate salutis, solum accipio illa duo manifesta: in quibus tota lex pendet et prophetae, secundum testimonium Salvatoris, scilicet:« Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde,» etc.; et:« Diliges proximum tuum sicut teipsum.» Ista enim mandata non habent nisi sensum litteralem. Non enim in hoc loco res significatae per hanc vocem, Deus, seu per hanc vocem, proximum, et per hanc vocem, diliges, ulterius alias res significant, a quibus rebus sic significatis sensus alius accipiatur, ut est manifestum. Et attende quod non solum praedicta, quae de necessitate salutis sunt agenda, sed etiam illa quae ad statum perfectionis pertinent, et ut consilia dantur, habentur per sensum litteralem, ut cum dicitur:« Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus.» In quibus verbis secundum sensum litteralem intellectis includuntur omnia illa, quae ad statum perfectionis pertinent, ut est manifestum. Item doctrina sacramentorum Ecclesiae, quibus gratia justificans datur seu augetur, quaero per quem sensum datur nobis in Scripturis? Per litteralem seu mysticum? Non est dubitabile quod per litteralem. Cum enim dicitur:« Qui crediderit, et baptizatus fuerit,» etc., secundum sensum litteralem institutio sacramenti baptismi intelligitur; similiter cum dicitur:« Caro mea vere est cibus, et qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem,» etc., secundum sensum litteralem doctorum hujusmodi habetur virtus, seu efficacia sacramenti Eucharistiae. Similiter per sensum litteralem hujusmodi dicti:« Confitemini alterutrum peccata vestra,» sacramentum poenitentiae intelligimus. Quis ergo sanae mentis audeat dicere quod in sensu litterali non est spiritus vitae, cum in eo omnia credenda et agenda ad vitam spiritualem pertinentia tradantur?
4.7
Sed forte diceres quod omnia praedicta etiam habentur in sensu mystico, nam per sensum allegoricum habentur ea quae sunt credenda, et per tropologicum quae sunt agenda. Ad quod dicendum quod nihil sub sensu spirituali continetur fidei vel moribus necessarium, quod Scriptura alicubi per litteralem sensum manifeste non tradat. Unde Augustinus ad Vincentium Donatistam:« Quis autem non imprudentissime nitatur aliquid in allegoria positum pro se adducere, nisi habeat etiam manifesta testimonia, quorum lumine illustrentur obscura?» Sed ulterius de sensu mystico videris dicere sic: Haec enim est vera vita, quam Verbum vitae caecitati Judaicae praedicavit, cum dixit:« Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere;» per haec tua verba sentio aestimare quod per scrutinium Scripturarum, a Christo praeceptum Judaeis, intelligitur eis mandare ut de sacris litteris educerent, seu extraherent sensum spiritualem seu mysticum: quod, salva pace dixerim, nullam continet veritatem. Audeo enim tibi, frater, dicere, Scrutare omnia sacra Evangelia Dei, et nunquam reperies Christum allegasse aliquam auctoritatem sacrae Scripturae, vel discipulis erudiendis, aut Judaeis contradicentibus, seu etiam diabolo tentanti, nisi sub sensu litterali intellectam. Unde et Magister Nicolaus hoc recte considerans, in tota Postilla sua Veteris Testamenti, ubi occurrit aliquis textus allegatus in Novo a Christo et a discipulis, semper exponit eum secundum sensum litteralem, in tantum quod etiam vel illud Psalmistae:« Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli,» exponit intelligendum esse secundum sensum litteralem de Christo, eo quod Christus Judaeis illum textum de seipso allegavit. Similiter omnes auctoritates Veteris Testamenti, quas Apostolus allegat ad Hebraeos I ad probandum divinitatem Christi, et alia ejus mysteria, conatur eos reducere ad sensum litteralem, quantumcunque prima facie habeant aliam apparentiam; quod est necessarium ad hoc, quod sint efficaces ad concludendum intentum; et sic in aliis quibuscunque locis totius Postillae. Ex quo concluditur contra te: ipsos enim sensus mandabat Christus scrutari; de quibus ipse quotidie docebat, praedicabat, seu disputabat: qui sunt tantummodo litterales, ut dictum est; et ideo illud verbum Christi:« Scrutamini Scripturas,» quod pro te allegas, secundum magistrum praedictum, exponitur de mysteriis Christi, quae in sacris Scripturis secundum sensum litteralem intellectis reperiuntur. Dicit enim super praedicto verbo, scilicet:« Scrutamini Scripturas:» Sic Scriptura Veteris Testamenti designat tempus adventus ejus; Gen. penult.:« Non auferetur sceptrum de Juda,» etc.; et Dan. IX, ubi determinatur adventus Sancti sanctorum sub numero certo hebdomadarum. Determinat etiam locum nativitatis Mich. V:« Et tu Bethlehem?» Determinat etiam modum nascendi Isa. VII:« Ecce virgo concipiet?» Et modum conversandi, Zach. IX:« Ecce rex tuus venit tibi?» Et modum moriendi, Isa. LIV:« Sicut ovis ad occisionem ducetur,» etc. Et breviter, omnia Christi mysteria in Veteri Testamento inveniuntur expressa, et in Christo completa. Haec ille. Constat autem quod omnes auctoritates praedictae, allegatae per Postillatorem secundum sensum litteralem praedicta mysteria significant. Et sic patet quod cum dicitur:« Scrutamini Scripturas,» referendum est ad sensum litteralem, quod est intentum.
4.8
Sed forte dices quod sensus litteralis non indiget scrutinio, cum ex significatis per vocem accipitur, sic statim offert se intellectui, cum modico scrutinio, seu rationis indagine: unde hoc superfluum videtur caecitati Judaicae Christum praedicasse:« Scrutamini Scripturas;» cum ipsi de hoc sensu satis edocti fuissent. Non sic, frater mi, non sic: sensus enim litteralis sacrae Scripturae, licet ex significatis per vocem accipiatur, ut dicis, multi tamen in ejus inventione vel acquisitione erraverunt, tam in Veteri quam in Novo Testamento. Cujus ratio est: Nam sicut de viis Domini, quae sunt ejus praecepta, seu consilia, legitur per prophetam:« Rectae sunt viae Domini, et justi ambulabunt in eis; praevaricatores autem corruerunt in eis;» sic in sensu litterali contingit; scilicet, quod licet sit rectus, id est planior; et justi, id est habentes lumen fidei, ambulabunt in eis, scilicet intentis et significatis per sensum litteralem fidei adhaerendo: praevaricatores tamen, scilicet carentes hujusmodi lumine, scilicet fidei, corruent in eis. In Veteri Testamento Judaei Christi contemporanei circa hujusmodi sensum litteralem multipliciter errabant: sicut et moderni priorum suorum errorem sequentes, ut in multis locis Evangelii patet. Unde in praeceptis decalogi, quae sunt principalia inter legis praecepta, in tantum errabant, quod per praecepta de observatione sabbati intelligebant prohiberi ad litteram, ne quis in sabbato proximum suum curaret, quod est inhumanum; de quo confutabat eos Christus, ostendens quod licet in sabbatis bona facere, dicens:« Quis ex vobis qui habet unam ovem, et si ceciderit in sabbatis,» etc. Similiter in homicidio non intelligebant prohiberi, nisi occisionem corporis humani: quibus aperuit Dominus sensum, asserens omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere debere deputari. Hoc idem declarat Augustinus contra Faustum de omnibus illis, de quibus dicitur in Evangelio:« Audistis quia dictum est antiquis.» Errabant etiam circa praeceptum de honoratione parentum, irritum facientes Dei mandatum propter traditionem suam, ut testificatur Matthaei XV et Marci VII; qua ratione ostendit de eis dictum fuisse per Isaiam:« Populus hic labiis me honorat,» etc. Super quo et aliis erroribus quibus adhaerebant in sensu litterali sacrae Scripturae deficientes, de eis ibidem concludit:« Caeci sunt, et duces caecorum.» Unde caecitas Judaica, quam Christus reprobat, circa falsum intellectum sensus litteralis consistit. Patet etiam hoc per praedictas auctoritates Veteris Testamenti, quas Postillator allegavit, super illud verbum:« Scrutamini Scripturas;» quae quidem auctoritates secundum verum sensum litteralem mysteria Christi significant, ut supra dictum est: quem quidem sensum litteralem Judaei multifarie pervertentes, veritatem fidei per eas expressam non verentur negare; unde recte eis dicitur:« Scrutamini Scripturas;» id est diligenter attendite verum sensum litteralem in eis contentum. Item attendendum quod quia inter praedictos errores periculosior erat error circa cognitionem Christi, circa quam pertinacissime se habebant; testatur enim Lucas quod cum eis semel in synagoga illud Isaiae LXI:« Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus,» etc., exponeret, de seipso fuisse dictum, finaliter ejecerunt illum extra civitatem, ut praecipitarent eum; merito igitur talibus Christus dicebat:« Scrutamini Scripturas;» quia si talium Scripturarum sensum litteralem verum habuissent, testimonium verum invenissent de Christo, et ideo subjungit:« Illae sunt quae testimonium perhibent de me.» Testimonium autem a sacra Scriptura non habetur certum nisi ex sensu litterali, ut Augustinus in multis locis testatur.
4.9
Idem patet in Novo Testamento. Nam si Arius verum litteralem sensum habuisset hujus dicti:« Ego et Pater unum sumus,» hanc autem unitatem intelligendo in divina natura; similiter et hujus dicti:« Pater major me est,» verum intellectum habuisset, intelligendo majoritatem respectu naturae assumptae, non corruisset in haeresim suam damnatam. Sed quia praedicta aliter intellexit ad litteram quam catholici Spiritu sancto illuminati intellexerunt, lapsus est in laqueum. Et sic patet quod circa verum intellectum litteralem Evangelii praedictus error consistit: et sic intelligendum est de aliis. Ex quo patet intentum.
4.10
Ulterius dicis quod non satiat te primum decisionis meae, nec secundum, nec tertium, nec quartum, nec quintum. Circa quod si ostendisses rationem tuae insatietatis, forte satisfieret tibi. Sed quia praetermisisti assignare rationem, nullam tibi do responsionem; nisi quod cavendum est ab insatiabilitate cordis, quae in sacris Scripturis reprobatur.
4.11
Circa sextum, quia ibi declarasti mentem tuam, merito respondendum est tibi. Dicis primo quod inter sensum litteralem et mysticum non est possibilis comparatio. Quod valde irrationabiliter dictum reputo: tum quia tu ipse praedictos sensus comparas ad invicem: asseruisti enim quod sensus mysticus est dignior, et per consequens sunt comparabiles per te; tum quia nullus rationabiliter negare posset creatorem esse digniorem creatura, distantia autem inter creatorem et creaturam excedit quamcunque distantiam inter res creatas, ut est manifestum; tum etiam quia isti duo sensus, de quibus agimus, sunt species sub genere expositionis sacrae Scripturae contentae, ut patet per omnes doctores de hoc loquentes, ut Bedam, Augustinum et alios. Nihil enim prohibet quod sicut dicemus speciem humanam esse digniorem brutali seu irrationali, sic quod unus sensus exponendi sacram Scripturam sit altero dignior.
4.12
Consequenter, quia dixeram in conclusione quod sensus litteralis esset dignior ex parte extensionis, eo quod quaelibet propositio sacrae Scripturae habet sensum litteralem verum: sensus vero mystici non se extendunt ad totam sacram Scripturam; contra quod dicis sic: Fallit istud, cum cuncta sacra eloquia plena sint Dominicis sacramentis. Hic videris involvere sententias per acceptionem hujus dicti sacramentum; si enim acciperes sacramentum proprie, ut significet sacramenta novae legis et etiam veteris, sic falsum assumeres. Multa enim sunt eloquia in quibus nulla fit mentio de sacramentis, in quocunque sensu talia eloquia sumantur. Si autem per sacramentum intelligas sacrum secretum, ut per hoc intelligatur sensus mysticus, sic etiam assumeres falsum. Ostensum est enim in secundo articulo quaestionis, de qua agitur, quod sunt multa in sacra Scriptura in quibus solus sensus litteralis est quaerendus: et est sententia Augustini super Genesi ad litteram. Si autem per sacramentum intelligis quamcunque sacram doctrinam, sic verum dicis, sed nihil facit contra me, quia in illis passibus in quibus solus sensus litteralis quaerendus est, sunt multa sacra documenta de fide seu moribus, prout deductum fuit supra; et sic patet quod extensio sensus litteralis stat in suo vigore; sed ad probationem tui assumpti, scilicet quod sensus mystici extendantur ad totam sacram Scripturam, sic allegas: Hanc extensionem spiritus supra litteram cognovit Paulus cum dixit:« Omnia in figuris contingebant illis,» non solum scripta, sed etiam quocunque alio modo tradita. Haec auctoritas Pauli, si bene attendas, nihil facit contra me. Loquitur enim ibi de gestis populi tantum sub antiquo Testamento degentis, quorum vita erat prophetica: unde narratis in eodem capitulo quibusdam eorum gestis, tam in transitu maris quam sub nube, et hujusmodi, concludit:« Haec autem omnia contingebant illis in figura.» Non enim dixit solum, omnia contingebant, sed cum hac additione,« Haec autem omnia,» ut ostenderet se de illis et similibus tantummodo loqui. Similiter non dicitur quod omnia dicebantur illis in figura, sed« contingebant;» in quo manifeste ostendit quod loquitur de gestis contingentibus, non autem revelatis seu praeceptis eisdem. Nunquid quod dicitur in veteri lege:« Audi, Israel, Deus tuus unus est,» contingebat eis in figura? vel quod dicitur:« Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo,» et hujusmodi et sic de similibus? Absit: ibi solus litteralis sensus est quaerendus secundum sententiam Augustini. Et ex hac consideratione clarius patet praeeminentia sensus litteralis secundum extensionem: extendit enim se ad auctoritates notabiliores et excellentiores sacrae Scripturae de quibus dictum est supra, in quibus auctoritatibus mysticus sensus non habet locum.
4.13
Consequenter dicis quod sensus litteralis non est universalior, quia de quanto aliquid est universalius, tanto est communicabilius: sed sensus litteralis propter suam limitationem, et signanter per doctorem Irrefragabilem, est incommunicabilis, eo quod non dividitur, sed bene mysticus multiplicatur.
4.14
Attende, frater, rogo, si comparas sensus sacrae Scripturae ad invicem secundum eorum limitationem ad materias de quibus agunt, manifestum est quod quilibet sensus mysticus limitatur ad certam materiam. Tropologicus enim sensus solum agit de agendis secundum mores, allegoricus vero de credendis, anagogicus de sperandis; sensus autem litteralis de singulis praedictis, et etiam de jam gestis manifeste tractat. Nec credo quod doctor Irrefragabilis hujus oppositum asserat, et sic comparatio tua potius facit pro me.
4.15
Item si attendisti universalitatem, quam attribuo sensui litterali satis manifesta est: consistit autem in hoc quod non solum litterati, seu sapientes, sed etiam rudes, qui ad intelligibilia capienda non sunt idonei, tamen per sensum litteralem capiunt spritualia, saltem sub similitudinibus corporalibus, juxta istud Apostoli:« Sapientibus et insipientibus debitor« sum;» unde ex parte hujus universalitatis sensus litteralis manifestam habet praeeminentiam.
4.16
In hoc autem objicis de incommunicabilitate; si sic opinaris, a veritate devias manifeste. Communicatur enim sensus litteralis cuilibet propositioni sacrae Scripturae, ut dictum est: et iterum in multis unus passus habet multiplicem expositionem litteralem, prout fuit ostensum in tertio articulo quaestionis. Est etiam sensus litteralis abyssus multa, propter magnas difficultates in eo contentas, circa ea quae ad fidem et mores pertinent. Nec mirandum: nam in scientiarum humanarum libris, in quibus solus sensus litteralis est inquirendus, quamplurima commenta sunt, et plures expositiones seu scripta. Similiter et multiplices quaestiones ad mentem auctorum intelligendam seu elucidandam, ut patet in physicis, metaphysicis, et ethicis. Similiter in facultatibus utriusque juris, et hujusmodi; in quibus nec in textu, nec in glossa est sensus nisi litteralis. Si igitur in illis, in quibus solum illa tractantur quae in lumine naturalis rationis cognosci possunt, tot multiplicitates commentorum varietatesque quaestionum, et expositionum, et hujusmodi, circa sensum litteralem inveniuntur, quanto magis in Scriptura divina, ubi agitur de his quae supernaturali lumine tantummodo cognoscuntur, inveniri possunt multiplices sensus litterales, seu expositiones, quaestiones, et hujusmodi.
4.17
Nec credo te latere quod sensus litteralis dividitur in tres species secundum Augustinum in libro de Utilitate credendi, scilicet in historicam, etymologicam et anagogicam, ut in tertio articulo exposui: similiter, et septem claves suae regulae quas Isidorus tradit in libro de summo Bono, quae in prologo a Postillatore ponuntur, non sunt nisi quaedam species sensus litteralis, ut patet intelligenti. Ex quibus manifeste patet quod sensus litteralis est communicabilis et multiplicabilis.
4.18
Dicis etiam consequenter quod dignitas istorum sensuum attenditur penes majorem utilitatem, quae consequitur majorem certitudinem: quod tibi concedo, prout in quaestione praedicta largius est deductum. Sed quod subjungis quod certitudo spiritualis intelligentiae non est speculationis, sicut litteralis intelligentia; sed est rectitudo experientiae, et secundum affectum, et per modum gustus, per inspirationem et testimonium Spiritus sancti: hic manifeste involvis sententias. Attribuis enim sensus spirituali, seu mystico, quod in homine spirituali habet locum: non enim de ratione sensus spiritualis, seu mystici, est ut det gratiam eum intelligenti, seu invenienti: nec etiam est necessarium quod habens verum sensum mysticum, seu spritualem, sacrae Scripturae, sit in gratia gratificante: sufficit enim ad sensum spiritualem, seu mysticum recte inveniendum, seu habendum, habere, seu participare donum prophetiae, seu donum interpretationis sermonum; quae licet sint gratiae, tamen sunt gratis datae tantum: et sic certitudo illa, quam dicis per modum gustus, pertinet ad donum sapientiae: secundum quod spiritualis homo judicat omnia, etiam profunda Dei secundum Apostolum de quo non agitur in proposito. Ex hoc dicto tuo etiam sequeretur quod nullus haberet certitudinem alicujus sensus mystici seu spiritualis sacrae Scripturae, nisi existens in gratia: et cum nemo sciat de lege communi utrum sit dignus amore vel odio, sequitur quod nullus sciret se habere talem certitudinem praedicti sensus mystici de lege communi, quod esset valde inconsonum rationi.
4.19
Consequenter dicis quod non probo verba sancti Thomae esse igne charitatis examinata. Si bene attendisti verba mea, sic dixi: Credo verba sancti Thomae esse igne charitatis examinata: unde de credulitate mea non requiritur aliud testimonium, nisi quod in dictis et in scriptis meis semper sequor istum sanctum doctorem, utinam digne et sufficienter. Nec ignoro quod dicta sua in pluribus sunt impugnata per plures ingeniosos theologos, viros admirabiles, ut dicis, nec ex hoc impeditur mea credulitas seu prosecutio: tum quia saepe contingit doctrinas veras impugnari, tam in theologicis, quorum principium positum est in signum cui contradicetur, quam in peripateticis; tum quia illa in quibus contradicitur, non referunt, ut firmiter credo, ad expositionem alicujus passus sacrae Scripturae, an sic vel aliter teneatur: et ideo talia apud me, qui de solo vero intellectu sacrae Sripturae et divinae curo, magis sunt curiosa quam fructuosa. Unde et Apostolus de similibus dicit quod quaestionem magis praestant quam aedificationem, et caetera.
4.20
Ultimo commendas magistrum Nicolaum eo quod sententias sanctorum doctorum propriae sententiae postposuit, ut auctorizaret opus suum; et si simpliciter illum commendares, recte utique faceres: commendandus est enim, qui tanto studio et labore sacram Scripturam exposuit sub plano et suavi stylo; sed miror te ex hoc illum commendasse, quod sententias suas dictis sanctorum praeposuit, ut ais, ad auctorizandum opus suum, cum huic commendationi non solum sacra Scriptura repugnet; legitur enim:« Non qui seipsum commendat, ille probatus est;» et Prov. XXVII:« Laudet te os alienum, non tuum.» Hoc etiam physica doctrina suadet; ait enim Philosophus: Laudamus seipsos vituperantes. Et sic per oppositum seipsum laudare, seu aliis praeponere, non est commendabile; praesertim cum Postillator, de quo loquimur, ut ordinis Minorum dignus professor, humilitatem, non praesumptionem sequi aestimandus est. Magna enim de se sentire hi qui mollibus vestiuntur, et in domibus regum sunt, consueverunt. Nec enim adduci possum ut credam quod postponere sententiam Hieronymi, vel alicujus sancti doctoris, dicto Rabbi Salomonis( praesertim ubi ratio non suadet) commendatione reputes dignum. Lauda ergo eum in quo laudandus est: in recta videlicet intentione, quam credo eum habuisse; et propter laborem magnum quem sustinuisse dubium non est ut sacram Scripturam exponeret, et pro majori parte recte: non autem ex eo quod a sanctorum doctorum interdum expositionibus indebite deviavit.
4.21
Secundo vero commendas Postillatorem ex hoc quod per habitum theologicum veritatem sententiae habuit, licet in lacte non suxisset proprietatem Hebraici sermonis. Quod, salva pace, videtur minus rationabiliter dictum. Notum est enim quod habitus theologicus non se extendit ad donum linguarum habendum; et ideo cum theologus dicit: Sic est in Hebraica veritate, et ibi non sic invenitur, non est ex hoc commendandus.
4.22
Commendas eum tertio ex hoc quod inter doctores Hebraicos non invenit meliorem theologum quam Rabbi Salomonem. Circa quod notum est quod si in rei veritate ille fuit minus peritus quam alii, non debet commendari ex hoc quod sequitur eum, praesertim in deviis et inconsonis auctoritatibus sanctorum; commenda ergo illum ut dixi in his et ex his quibus commendandus est, et libenter amplectar commendationes tuas.
4.23
Concludendo ergo, charissime frater, non credas me reprehendere voluisse Postillatorem, ut dicis; absit a me: sed potius Postillam suam esse simpliciter commendandam expresse asserui in quaestione praedicta: licet in aliquibus locis sentio eam minus sufficere; quod non reputatur vitium simpliciter; nemo namque mortalium perfecte omnia examinare potest: saepe enim dormitavit Homerus. Sanctum autem in omnibus scientiis, praesertim in Scriptura divina, semper praeponere veritatem.
4.24
Utinam, frater dilectissime, esses in meo consortio, saltem aliquantulo tempore, ut simul discurrere valeremus additiunculas has, et sic experimento cognosceres quod in illis locis in quibus ab ejus dictis deviare videor, zelo veritatis, non reprehendendi studio processi: et etiam in his non judicio proprio deviavi, sed sequendo majorum sententiam. Vale, frater in Domino: et meliora charismata semper aemulare, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).