Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Paulus S. Petri Carnotensis
Vetus Agano
Agan 12.15
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10555 Vetaga
12.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM PRIMUM. De ecclesia Sancti Georgii sancto Petro data . (Anno 965.)
12.1
« Auxiliante Christo domino et salvatore nostro, Walterius, comes Dorcassini comitatus. Notum esse volumus omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus tam presentibus quamque futuris, quia adiit nostram praesentiam nobilis vassallus Teodfredus, postulans ut assensum ei praeberemus super quandam aecclesiam beneficii ipsius, videlicet in honore sancti Georgii consecratam, quam ipse tradere disponebat monasterio Sancti Petri Carnotensis ubi praeesse videtur Guibertus, humilis abbas. Siquidem eandem aecclesiam expetierunt ab eo monachi sancti Petri omnes in commune tradi sibi donatione perpetua, tali ratione et convenientia quali inter eos deliberatum est. Considerans igitur salubrem ejus petitionem, ejus voluntati libentissime annui, maxime propter animae meae remedium parentumque meorum et praedecessoris mei Landrici comitis; quod simili de causa confirmavit se idem facere Teodfredus, pro obtentu veniae suorum parentumque peccatorum. Ad cavendam autem( quod minime credimus) subsequentium inimicorum calumniam, causa recognitionis, singulis annis, missa sancti Remigii quae evenit kalendis octobris, trium solidorum pensionem solvere eis statuimus. Quod si quis contra hanc donationis traditionem venire temptaverit, aut aliquam calumniam ullo umquam tempore inferre voluerit, aecclesiastica dampnetur auctoritate, et episcopali percutiatur excommunicationis anathemate; nobis autem nostrisque successoribus, socio fisco coactus, V libras auri cocti emendando persolvat; monachis autem nullo umquam tempore usque in finem seculi nichil aliud exinde requiratur, nisi quod supra scriptum est. Itaque ut hac notitiales litterae stabilem et inconvulsam obtineant firmitatem, tam manu nostra quam Richardi ducis in cujus comitatu esse videtur, quam etiam nobilium laicorum, subter roborare decrevimus. Actum Ebroico comitatu, publice. Signum Walterii comitis, hujus cartulae auctoris. S. Teodfredi militis. S. Richardi ducis.-- Anno ab Incarnatione Domini DCCCCº LXº Vº. indictione VIIIª, regnante Clothario rege anno XI. Scripta est haec donatio a levita Germano.»
12.2.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM II. De commutatione terrarum inter monachos Sancti Petri et Ingelerium. (8 Mart. 967.)
12.2.1
« In nomine Domini et Salvatoris nostri Jhesu Christi. Placuit atque convenit inter monachos Sancti Petri Carnotensis coenobii, quibus praeesse videtur Wibertus abbas, et quendam virum nomine Ingelerium, ut terras suas commutare deberent; quod et ita fecerunt. Dederunt itaque in primis monachi jam dicto Ingelerio in Piei Villa, et in Sirei Villa, et Adorlei Villa, et Atellei Villa, et Abassinei Villa, quicquid ibi visi sunt habuisse. E contra dedit Ingelerius monachis Sancti Petri villam Septem Modiolos nuncupatam, cum silvis et campis et omnibus ad eam pertinentibus. Terminatur ipsa terra, ex una parte, terra Sanctae Mariae; ex altera, terra Sancti Martini; tertia parte, terra ipsius Sancti Petri; quarta parte, terra Tetmaris. Ea ratione haec commutatio facta est ut ab hodierna die unaquaeque pars de jam dictis faciat quicquid voluerit, et ut ipsa commutatio firma et stabilis permaneat, placuit exinde hanc cartam fieri et propriis manibus corroborari. Actum Carnotis, publice. Signum Wiberti abbatis. S. Herimanni decani. S. Gisberti. S. Norboldi. S. Germani. S. Warengaudi. S. Eberti. S. Durandi. S. Alvei. S. Odonis. S. Bernardi. S. Aimonis. S. Fulcuini. S. Tedberti, monachorum.
12.2.2
« Data VIII Idus Marcii, anno tercio decimo regnante rege Lothario.
12.2.3
« Waldricus notharius, rogatus, scripsit.»
12.3.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM III. De area duorum molendinorum Falesiae ab Ardrado canonico censualiter empta. (12 Maii 768.)
12.3.1
« In Christi nomine, Eirveus, qui abbatiam sancti Carauni per largitionem domni Odonis episcopi tenere videmur. Notum esse volumus cunctis successoribus nostris et reliquis Christianis fidelibus qualiter cuidam canonico Sanctae Mariae, nomine Ardrado, et duobus fratribus suis Benedicto atque Magenfredo, quandam aream duorum molendinorum cum ipsis molendinis ab Alcario suo avunculo constructis, consentiente seniore nostro Odone, per manum firmam censualiter concedimus. Est autem ipsa area in pago Carnotino, super fluvium Auduram, in loco qui dicitur Faliza, cum uno manso de terra, qui conjacet in valle sancti Carauni et in alio loco qui dicitur a Lupo Vulto. Hanc itaque aream, cum molendinis et praedicto manso de terra, ita eis ad censum concedimus, ut desuper securi edificent et, annis singulis, in festivitate sancti Carauni, quae est V Kalendas Junii, in censum solidos X persolvant. Si de hoc negligentes extiterint, legaliter emendent, et molendinos et terram non perdant; set habeant licentiam vendendi vel dandi cuicumque voluerint, ita ut venditiones et census ad seniorem perveniant, eisque amplius non requiratur in censum, nisi quod superius est insertum. Quatinus autem haec carta firmior sit, manu propria eam firmavimus et seniori nostro ejusque fidelibus roborandam obtulimus.
12.3.2
« Actum Carnote. Signum Odonis, praesulis. S. Suggerii, decani. S. Eirvei, qui hanc cartam fieri jusit. S. Alcherii, presbiteri. S. Otbaldi, presbiteri. S. Evrardi presbiteri. S. Widonis, levitae. S. Teduini, levitae. S. Johannis, levitae. S. Rogerii. S. Dolionis, majoris.
12.3.3
« Data IIII Idus Mai, anno XIIII regni Clotharii regis. Grimuinus scripsit, ad vicem Suggerii.»
12.4
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM IV. Item qualiter eadem area ad monachos Sancti Petri devenerit. (27 Jun. 971.)
12.4
« In Christi nomine, Odo gratia Dei Carnotensium humilis episcopus. Notum esse volumus cunctis successoribus nostris et reliquis Christi fidelibus, qualiter cuidam canonico Sanctae Mariae et nostro, nomine Rodberto, quandam aream duorum molendinorum, pertinentem ad abatiam Sancti Caurauni, cum ipsis molendinis quos de Ardrado, proprio sumptu, comparavit, per manum firmam censualiter concedimus. Est autem ipsa area in pago Carnotino super fluvium Auduram, in loco qui dicitur Faliza, cum uno manso de terra, qui conjacet in valle Sancti Caurauni, et in Dorulfo Monte, et in alio loco qui dicitur Lupo Vultus. Hanc itaque aream, cum molendinis et praedicta terra, ita praefato Rodberto ad censum concedimus, ut desuper securus edificet et, annis singulis, missa sancti Carauni, in censum solidos X persolvat. Si de hoc negligens fuerit, legaliter emendet et aream non perdat, set quandiu vixerit teneat; post obitum quoque suum eosdem molendinos fratribus et monachis Sancti Petri derelinquat, ut pro sua anima et matris suae Ermentrudis Deum jugiter exorent et seniori ejusdem abbatiae, sicut supra dictum est, solidos X persolvant. Quatinus autem haec carta firmior sit, manu propria eam firmavimus et fidelibus nostris roborandam obtulimus. Signum Odonis, Carnotensium praesulis. S. Suggerii, decani. S. Evrardi, presbiteri. S. Rogerii, levitae. S. Ardradi. S. Teduini. Actum Carnote, publice. Data V Kalendas Julii, anno XVII regni Clotharii regis.»
12.5.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM V. De terra vineali quam dedit Odo praesul juxta brogilum episcopalem, et de Placentiaco Villare. (5 Febr. 974.)
12.5.1
*« Venerabilis et Deo amabilis Odo, pontifex aecclesiae Carnotensis, dum in conventu nobilium clericorum et laicorum consedisset, coepit, prudenti ratione et canonica auctoritate, tractare de statu commissae sibi sanctae aecclesiae, et ministros quibus aecclesiarum commissarum a se cura transfusa fuerat, sagaci adhortatione monere, ut in sibi commissis aecclesiis, diligentissimis invigilarent excubiis et sanctae religionis cultum inreprehensibili functione exequerentur. Cumque et alia multa profluo sermocinaretur eloquio, tandem ventum est ad coenobium Sancti Petri, situm in suburbio Carnotinae urbis, jam olim a monastica institutione, quibusdam ex causis, depravatum et canonicali sub regimine redactum, set nuperrime ab antecessoribus suis praesulibus pristinum monasticae religionis reformatum esse gradum. Qui et eidem loco, prout tempus dictavit et ut possibilitas se obtulit, in stipendiis monachorum unde adhuc sustentantur, in elemosina obtulerunt; essetque eorum deliberatio inpendere pluriora, nisi subtracti fuissent funere mortis invidae. Cumque haec et nonnulla alia erga eundem locum beneficia ab eisdem antecessoribus exhibita, auribus sancti antistitis promulgata essent, ille, eorum exemplis incitatus, quin potius divinae pietatis gratia tactus, respondit narrantibus, non minori affectu jam pridem circa idem coenobium se teneri desiderio, seque alia ex parte ad efficientiam perduxisse, nisi quae omnibus notae sunt, officientes sibi emersissent causae. Interea ut haec deliberationis voluntas omnibus ex parte nota fieret, dedit ad eundem locum terram vinealem XX solidorum, quae est proxima civitati Carnotinae, sitam ad septemtrionalem plagam, juxta brogilum episcopalem. Terminatur, ex una parte, terra de eadem potestate, altera parte, terra canonicorum; tercia parte, terra Sancti Mauricii; quarta vero parte, terra via publica quae ducit ad civitatem. Dedit etiam quandam villulam ex toto sitam in Belsia, nomine Plascentiacum Villarem, ut omni tempore utrumque possideant: tantum ut ipsius memoriam habeant in suis sacris orationibus. Si quis autem hanc donationem irritam facere voluerit aut adnullare, perpetua excommunicationis detrimenta tam ab ipso quam ab coepiscopis ipsius incurrat, sociatus diabolo et angelis ejus, et cum his qui mittendi sunt in stagnum ignis aeterni, ubi vermis non moritur et ignis non extinguitur. Sit illius perditio cum Juda proditore; sentiat dampnationem cum Dathan et Abiron quos viventes terra absorbuit; perseveret super eum illa perpetualis divinae ultionis indignatio qua dampnabuntur illi quibus dicetur in judicio: Discedite, maledicti, in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Amen. Ut autem haec donatio perpetuam et inconvulsam obtineat firmitatem, tam manu domni episcopi, quam totius aecclesiae subter roborari ex animo dignum visum est. Odo, Carnotensis aecclesiae praesul, firmavit. Suggerius, decanus. Salico, ypodecanus. Suggerius, claviger. Lambertus, archidiaconus. Rodulfus, praecentor. Wido, archidiaconus. Alcarius, praepositus. Alto praepositus. Bernardus, praepositus. Erembertus, archidiaconus. Hilduinus, subedituus. Waracco, presbiter. Ardradus, presbiter. Ebroinus, presbiter. Isaac, presbiter. Wenilo, presbiter. Humbertus, levita. Winemandus, levita. Hildegarius, levita. Eirveus, levita. Johannes, levita. Teudo, levita. Gauzbertus, miles. Fulcarius. Romaldus. Ucbertus. Hugo. Albertus. Salo. Gilduinus. Grimvinus, indignus sacerdos, scripsit. Data Nonis Februarii, anno XX Hlotarii regis.»
12.5.2
Videat prudens lector ubi sit terra vinealis quam juxta brogilum suum dedit Odo praesul; quia nec terra a quoquam nostrorum scitur, nec brogilus alter noscitur, nisi qui videtur fuisse juxta Baliolem villam.
12.6
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM VI. De ecclesia Baliolis villae vendita Geraldo canonico. (Ante a. 977.)
12.6
« In nomine Domini, Odo, Carnotensium humilis episcopus. Notum esse volumus omnibus Christi fidelibus qualiter veniens quidam canonicus noster, nomine Geraldus, ad nostram praesentiam, deprecavit ut sibi ac uni haeredi aecclesiam ex villa nostra quae appellatur Baliolus, in honore sancti Stephani dicatam, in Carnotensi pago sitam, per litteras firmitatis concedere dignaremur. Nos itaque petitioni ejus assensum dantes, cum communi consilio et voluntate fidelium nostrorum clericorum sive laicorum, concedimus eis jam dictam aecclesiam, ita ut, Deo praesidente, nostris futurisque temporibus sic eam possideant, regant atque disponant, velut in ea per omnes gradus ordinati forent, nullusque eos inquietare ac inde removere praesumat, nisi( quod absit) a tramite deviaverint veritatis; verum tamen secundum canonicam auctoritatem eam libera potestate regant atque disponant, annisque singulis, in festivitate sanctae Mariae, quae est VI Idus Septembris, in censum solidos V persolvant eisque amplius non requiratur in censum, nisi quod superius est insertum. Et ut haec auctoritas firma permaneat, manu propria eam firmavimus et fidelibus nostris roborandam tradidimus. Actum Carnote, in aecclesia Sanctae Mariae.»
12.7.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM VII. Item de eadem ecclesia qualiter ad Sanctum Petrum devenerit . (Febr. 977.)
12.7.1
« Neminem ortodoxae fidei et Catholicae professionis latere usquequaque credimus quanta excellentia tam in praesenti quam in futuro polleant qui, pro nomine Christi, ex propriis facultatibus aliquam largitatem sanctis et fidelibus ejus hilari animo praebent, cum Dominus dicat: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, et iterum: Date et dabitur vobis. His et caeteris documentis bene instructae, et Spiritus Sancti flamine interius illuminatae, ego Godeleva et compar mea tam aetate quam gratia, nomine Clementia, quandam aecclesiam quam taxato precio a quodam canonico dicto Geraldo, cum consensu eximii pontificis domni Odonis Carnotinae civitatis, emimus, sancto Petro apostolorum principi, pro absolutione peccaminum nostrorum, quam illi Deus tam in terris quam et in coelis merito concessit; et pro remedio animarum nostrarum, donamus et datum esse volumus, a praesenti die et in omni tempore. Vocatur autem praefata aecclesia Baliolus. in honore sancti Stephani dicata, in Carnotensi pago sita, ut monachi Domino et sancto Petro sub regulari tramite inibi famulantes teneant atque possideant. Eo autem tenore praefatus praesul pia devotione concessit, ut memoria illius, tam in orationibus quam in missarum psollenniis perpetuo celebretur, et ut omnibus annis in censum persolvant denarios XII, absque synodo et circada. Si quis vero suceessorum ejus contra hanc donationem, avaritiae aestu succensus, venire temptaverit et irritam facere, salvo gradu pontificali, Deo et sancto Petro rationem reddat in extremi judicii die pro tanta praesumptione. Et ut haec donatio firma permaneat, eam subterfirmavimus et fidelibus ejusdem aecclesiae nostrae, tam clericis quam laicis, roborandam obtulimus. Actum Carnote, publice. Odo, gratia Dei Carnotensis praesul, propria manu firmavi. Odo comes. Suggerius, archiclavus. Rodulfus, praecentor. Salico, subdecanus. Atto, praepositus. Wido, praepositus. Alcarius, praepositus. Vitalis. Teudo. Romoldus. Rodbertus; et alii. Data in mense februarii, anno XXIII regni Hlotharii regis. Grimvinus, levita, scripsit.»
12.7.2
Quandiu vixit vir iste venerabilis, praesul Odo, firmiter monachi possederunt praefatam ecclesiam, quam sibi religiose sanctimoniales feminae emerant; verum, ubi exivit ex hac vita, Rodulfus praesul loco ejus subrogatus, avariciae aestu succensus, et ecclesiam et res ceteras, quas repperit ab episcopo datas Apostolo, suis usibus usurpare non timuit.
12.8.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM VIII. De Greseico regali sede, et de Fontinido, et de Limaio, datis Sancto Petro a nobilissima Letgarde comitissa. (5 Febr. 978.)
12.8.1
*« Mirabiliter laudabilis et laudabiliter semper mirabilis provida dispensatio Conditoris nostri, a primordialis exordio mundi, qui redemptis sui sanguinis precio, et, sacri baptismatis ablutione, originali mundatis crimine, praevidens et praesciens post ista omnia nec unius diei spatio a qualicunque peccato quempiam vivere inmunem, nec humanae corruptionis labem posse evadere, contulit multa animae salutis remedia, quibus non solum vitiorum curantur morbida, set etiam beatae inmortalitatis adquiruntur gaudia; inter quae, elemosinarum plurimum valet largitas, cui non solum plurimorum patrum astipulatur auctoritas, set etiam ipsius voce Domini laudatur beata dicentis: Dimittite et dimittemini, et quaecumque feceritis uni ex minimis meis, michi exibebitis. Super his etiam quidam sapiens dicit: Redemptio animae viri, propriae divitiae ejus; et illud: Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis; et multa his similia inveniuntur in dando elemosinam ad hortationem praecipua, in quibus longum est ire per singula. Talibus instructa exhortationibus praecedentium Patrum non inprobanda devotio, utpote filii ecclesiae multis praediorum suorum reditibus eandem dotaverunt ecclesiam, et multa ei contulerunt, variis necessitatibus profutura, quibus per quadrifidum decoratur orbem et rerum opulentia dilatatur, gaudet et exultat. Horum ego Ledgardis exempla secuta, instinctu divino ammonita, proposui in cordis mei secretario, quatinus de praediorum meorum possessionibus hereditariam facerem sanctam Dei ecclesiam. Verum, quia beato Petro apostolo specialiter collata est potestas solvendi atque ligandi a Domino, ut quodcumque solverit et ligaverit in terris, solutum et ligatum sit statim in coelis, nullum melius censui michi consulendum et pro peccatis meis, aput eum quem tanto dilexit amore, misericorditer intercedendum. Ergo tam pro meis criminibus veniam impetrandis quam pro nobilissimi senioris mei atque gloriosi comitis Tedbaldi, ut utrisque Dominus indulgere dignetur omnium peccatorum remissionem, consentientibus omni honore dignissimis, archipraesule scilicet Hugone et excellentissimo comite Odone, filiis meis, cedo ad locum Sancti Petri Carnotensis aecclesiam in honore apostolorum principis clavigerique regni coelorum, Petri, consecratam, in loco qui dicitur vulgariter Gizei, cum villa eodem vocabulo dicta Gizei, cum mansis XVI, cum terris cultis et incultis, hospiciis, pratis, vineis, aquis aquarumque decursibus; in alio quoque loco quandam potestatem, vocabulo Fontenedum, cum ecclesia in eadem potestate posita, cum masingilis et vineis, et cum omni integritate ad ipsum pertinente; et item in alio loco, in villa quae, lingua rustica, nominatur Limais, quantumcumque ad me videtur pertinere. Sunt autem praefatae res in pago Velcasino super fluvium Sequanae. Haec omnia, ut praescriptum est, trado et traditum esse volo in perpetuas aeternitates. Si quis vero contra hanc donationem nostram( quod absit) venire aut eam infringere temptaverit, aut aliquam inferre calumniam, Dei omnipotentis indignationem inrecuperabiliter, nisi cito resipuerit, incurrat et aeternaliter infernalibus detrudatur cruciatibus, ubi vermis qui nunquam moritur ejus conrodat carnes, et ignis qui nunquam extinguitur ejus semper pascatur cruciatibus. Ut autem haec donatio inviolabilem obtineat firmitatem, manibus propriis eam firmavimus, et fidelium nostrorum manibus roborandam decrevimus. In calce quoque hujus scripturae intimare volui quia, sicut pro anima mea omnia prefata Christo et beato Petro apostolo monachis famulantibus, in eorum usibus, concessi, ita pro anima patris mei Heirberti, Trecassini comitis qui michi praefatas res in hereditatem dedit atque concessit.
12.8.2
« Odo comes. Hugo, sanctae Biturigensis aecclesiae archiepiscopus. Odo, Carnotensis praesul. Ledgardis comitissa, quae haec largita est. Emma comitissa Pictavae urbis. Landricus. Hilgaudus. Suggerius. Rotrocus. Arduinus. Ucbertus. Fulcherius. Teudo. Widgerius. Erembertus. Hugo de Aloia. Gelduinus. Avesgaudus. Isaac.
12.8.3
« Huic maternae donationi iccirco ego Hugo, primorum primus archipraesul, et Odo comes ditissimus, assensum praebuimus, ut cotidie, exceptis feriatis diebus, psalmus nobis a fratribus praenominati loci, Inclina, Domine, aurem tuam, decantetur et memoria nostri assidue fiat in officiis matutinalibus, quandiu superstites vixerimus; post excessum vero nostrum anniversaria dies nostrorum officiosissime cum antiphonis et responsoriis, interpositis lectionibus consuetudinariis et missarum psollempniis, celebretur. Adsit etiam ita pro nobis laborantibus fratribus copiosus in cibo et potu eadem die apparatus. Et hoc memoriale nostrum nulla oblivione deleatur, dum duo fratres supervixerint in generatione generationum, ante Deum et sanctum Petrum, ejusdem loci custodem et protectorem continuum. Data nonis februarii die, regnante Lothario rege, anno XXIIII, propiciante Domino.»
12.9
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM IX. De alodo in Probata Villa a sanctimonialibus empto. (16 Aug. 979.)
12.9
« Ego in Dei nomine Ledgardis, devotissima atque fidelissima famularum Dei. Notum sit omnibus orthodoxae et catholicae aecclesiae fidelibus, quod ego ipsa et quaedam alia Deo sacrata, nomine Godeleia, michi tam corpore quam anima conjuncta, quendam alodum, conventione habita, emimus a quodam viro, nomine Othberto, totum et ad integrum, quidquid jure hereditario tam ab avis quam attavis illi derelictum atque dimissum est, in villa quae communi vocabulo Probata Villa dicitur, taxato prout oportunum fuit precio, in comitatu scilicet Carnotensi; ea ratione ut ab ejusdem persona et jure in nostram, ab hodierna die et in reliquum aevi terminum, transeat dominationem atque potestatem. Est autem haec emptio tali tenore et devotione habita, ut, quandiu superstites fuerimus, in nostrae voluntatis dispositione maneat; post depositionem vero nostram, in potestate et dominio Sancti Petri, in suburbio Carnotis constituti, et fratrum inibi Deo famulantium, cum omni integritate et absque ulla opposita persona hoc calumnianti, transeat atque dirivetur. Hanc autem cartam, ut firmior veriorque credatur, manu propria manibusque fidelium sanctae Dei aecclesiae roborari fecimus. Actum Carnotis, publice. Odo comes. Conamus comes Brittanniae. Landricus. Arduinus. Rodbertus. Erchembaldus clericus. Teduinus. Data XV Kalendas Septembris, anno XXV regni Clotharii regis.»
12.10.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM X. De VI aripennis vineae beati Sigemundi presbiteri. (Feb. 981.)
12.10.1
« In nomine Cunctipotentis. Fulcherius, qui abbatiam Sancti Leobini, quae est in suburbio Carnotis, per largitionem senioris mei Odonis comitis tenere videor, notum esse volo cunctis successoribus meis qualiter aripennos VI et amplius de vinea, ex potestate supradicti Sancti Leobini, Sigemundo presbitero, cum duobus monachi Sancti Petri, Petro et Durando, per manufirmam censualiter concessimus. Terminatur ex duabus partibus de ipsa potestate, et de aliis partibus viis publicis. Per hanc vero cognitionem ita eis ad censum concedimus, ut hanc terram firmiter teneant et possideant, et annis singulis in festivitate sancti Leobini, quae est septimo decimo kalendas octobris, in censum solidos III denarios V persolvant; et si de hoc negligentes fuerint, legaliter emendent, et vineam non perdant; set habeant licentiam vendendi vel dandi cuicumque voluerint, ita ut venditiones et census ad seniorem veniant. Ut autem haec carta firmior sit, manu propria eam firmavi, et seniori meo ejusque fidelibus roborandam obtuli. Actum Carnotis, publice. Odo comes. Fulcherius abbas. Vivianus. Rodbertus. Teudo. Evrardus. Odo. Data in mense Februario, anno XXVII regni Clotharii regis.»
12.10.2
Hic beatissimus vir Siemundus, in prescripta manufirma, secum duos monachos Sancti Petri ideo ponere voluit, ut, si forte mors eum praeveniret antequam votum almiflui sui desiderii complere potuisset, saltem quamdiu superstites isti fuissent, vineam Sanctus Petrus possideret. Set quia Deus pia vota sibi placentium semper respicit, et ut digna mercede remuneret ad effectum pertrait, vir magnificus, antequam migraret a seculo, sicut in sequentibus patet, peregit ut beatus apostolus de eadem vinea perpetuus fieret heres. Quantae vero bonitatis vir fuerit, quantaeque sanctitatis vita ejus cunctis adornata virtutibus, tam in clero quam in populo, clarius luce cunctis innotuit. Fuit enim fide igneus, sermone jocundus, castitate egregius, humilitate praecipuus, consilio providus, elemosinis largus, lectioni intentus, orationi assiduus, omni honestate morum praeclarus. De cujus miraculis quae vivens in corpore edidit, vel quae a veris didici relatoribus, in hoc opusculo intexere curavi, ne in futuro de talento michi credito et in secreto posito a Domino reprehendar quasi piger et iniquus servus. Verum, ne notarii metas videar transgredi atque historicorum latam ingrediar viam, duo tantum de eodem beato sacerdote miracula dicam.
12.10.3
Quadam denique die, dum ex more in aecclesia almae matris Domini adesset cum clero, et inceptae missae finem prestolaretur, echonomus ejus ibi accurrens, silentio ei nonciavit privatae familiae victum non solum in apotecis suis defecisse, sed quid indigentibus largiretur poenitus non haberi. Nam mos beati viri in omni vita sua extitit ut a domo ejus numquam pauper vacuus rediret. Cumque, expleto ex integro opere Dei, ante altare Dei genitricis Mariae, flexis genibus, parumper tacitus Dominum exoraret, muniens se crucis signo atque surgens ab oratione, domum rediit. Qui, accercito echonomo,« Vade, inquit, aperi michi omnes domus apothecas.» Quae ut apertae sunt atque ab eo signo crucis signatae, ilico, Creatoris nutu, ita fuerunt plenae inventae quasi a presenti autunto fuissent inpletae, statimque convocans echonomum,« Noli, inquit, esse in dando sollicitus: timentibus enim Deum nichil deest; set largiter quae gratis Dominus nobis peccatoribus largiri dignatus est, manibus pauperum repone. Non enim haec deficient donec, novo anno redeunte, novis supervenientibus, vetera projicies.» In quo facto illius prophetae non impar esse videtur, qui lechitum olei ac pugillum farinae praedixit non minui, donec infunderet Dominus suam benedictionem super terram. Denuo comes civitatis Odo, longe lateque famosissimus, dum quadam vice esset pransurus et a pincernis per opidum obtimum vinum sibi quereretur, didicerunt a quibusdam quod in cellario beati Siemundi honorarium vinum venundaretur. Qui gaudio repleti ad domum viri sancti praepetes currunt, ausuque temerario cellarium intrant, atque ex vino utres omnes implere accelerant, et impletos ad curiam reportant. Interea vir Dei ab aecclesia regreditur. Cumque adhuc pincernarum magister in cellario cum quibusdam adesset, hominem Dei illic intrantem subsannando interrogans infit:« Domine, dic michi istud vinum utrum valde sit obtimum, an non?» Cui vir beatus blando sermone respondens dixit:« Frater, in promptu illud habes; non est tibi necesse ut per alium discas quod, te magistro, quam cito potes experiri.» Qui cum sibi sciphum quo biberet dari requireret, ait ad eum rursum vir beatus:« Nequaquam, in alio vase melius illud invenies quam in illo in quo trahitur.» Cumque ille miser cantarum ad os ut biberet posuisset, ita statim a morbo paralisy est percussus, ut spumans ad terram caderet, et omnium menbrorum penitus officio careret. Qui ilico armigerorum manibus in curia delatus, a militibus circumvallatur et a multis plangitur. Deinde comiti nonciatur. Qui cum didicisset rem quare hoc ei accidisset, accersiri fecit beatum Siemundum. Qui cum venisset, pro injuria ei facta jussit comes eorum oculos erui qui violenter de domo ipsius vinum absportaverant, idque in domum confestim reportari. Cumque vir beatus comitis animum vidisset admodum bile succensum, non prius ab eo discessit donec comitem verbis almifluis ab ira revocaret, et reos a poena liberaret, et vinum ut comes biberet munere charitatis obtineret, atque ipsum pincernam paralisi percussum fusa oratione pristinae sanitati redderet. His ita patratis, ab omnibus magnis attollitur laudibus; pennulaque mea, parum ab ordine digressa, ut in eo redeat scalpello comitur.
12.11.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM XI. De VI agripennis vineae supradictis a Siemundo canonico Sancto Petro datis. (Ante a 986.)
12.11.1
« In nomine Cunctipotentis. Fulcherius, qui abbatiam Sancti Leobini, quae est sub urbe Carnotis, per largitionem senioris mei Odonis comitis tenere videor, notum esse volumus cunctis successoribus nostris praesentibus et futuris, quia agripennos VI vineae et amplius Siemundo presbitero atque canonico, et post excessum ejus Sancto Petro Carnotensi et monachis ejus, per manufirmam censualiter concedimus. Terminantur autem ex duabus partibus terra de ipsa potestate, de duabus aliis partibus viis publicis. Per hanc vero cognitionem ita ad censum eis concedimus, ut hanc terram usque ad crucem firmiter teneant et perpetuo possideant, annisque singulis in festivitate sancti Leobini, quae est XVII kalendas Octobris, rectori ejusdem terrae solido III denarios V incunctanter persolvant; et si ex hoc negligentes extiterint, emendent legaliter, et vineam non perdant, set habeant licentiam vendendi vel dandi cuicunque voluerint. Ut autem haec carta firmior sit, manu propria eam firmavi, et seniori meo Odoni comiti ejusque fidelibus roborandam obtuli. Actum Carnotis publice.
12.11.2
« Odo comes. Fulcherius abbas. Vivianus Teduinus. Alcharius. Ebrardus. Guauslinus. Rodbertus.»
12.11.3
Censum supradictae vineae, vivente Landrico abbate, Sancto Petro remisit Fulcherius, Nivelonis filius, pro incolumitate propria atque animabus parentum suorum, cum aecclesia Sancti Leobini ac quadam terra juxta cimiterium ipsius aecclesiae, X quoque solidos nummorum in psolennitate beati Leobini.
12.12.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM XII. De commutatione facta inter canonicos Sanctae Mariae Carnotensis aecclesiae et monachos Sancti Petri, in suburbio ejusdem civitatis ad australem plagam constructi. (Ante a 986.)
12.12.1
In Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti nomine, qui est unus potentialiter et trinus personaliter. Facta est commutatio inter canonicos Sanctae Mariae Carnotensis aecclesiae et monachos Sancti Petri, in suburbio ejusdem civitatis ad australem plagam, olim multa elegantia ac nobilitate nec minus modo quantum ad presens aevum attinet, constructi. Dederunt sane prefati canonici sanctae virginis Mariae ad eundem locum Moris Villam et quicquid in Subritana et in Uni Villa videntur habere, aequo et prompto animo, prout decet sanctos consultum ire venerabilibus et Deo dignis moribus. Econtra vero, mutua vicissitudine, receperunt a nobis monachis, videlicet Sancti Petri, in sua ditione, totum quod in Ginone Villa et Petripertusa a priscis temporibus videbamur possidere. Harum autem situs villarum in pago Carnotensi esse dinoscitur. Quod ea ratione atque intentione noverint tam presentes quam superventuri fideles sancte Dei aecclesiae factum, ut inviolabilis et semper benefida caritatis custodia conservetur inter utrumque ordinem, prout tempus et res, Deo provisore, dictaverit. Ut autem haec inconvulsam obtineat firmitatem, manibus clericorum obtulimus examussim roborandam.
12.12.2
« Odo praesul. Suggerius decanus. Salico ypodecanus. Lanbertus archidiaconus. Rodulfus praepositus. Atto praepositus. Hunbertus levita. Aimo subdiaconus. Hilduinus. levita. Isaac sacerdos. Warnerius levita. Guido archidiaconus. Gauzbertus levita. Adelmus decanus jul.. Morandus levita. Erbertus subdiaconus. Arembertus subdiaconus. Suggerius claviger. Ailbertus subdiaconus. Romoldus subdiaconus. Gauzbertus miles.»
12.13.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM XIII. De alodo dato Sancto Petro a Lamberto in villa prisco nomine vocitata Guadresigia. (Ante a 986.)
12.13.1
« Posthabitis aliquantulum mordacibus hujus saeculi curis, in quibus laetatur caro, spiritus contristatur, tactus quodam spiramine intrinsecus, ego Lambertus, audiens deificam vocem dicentem: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, et Date et dabitur vobis; volens omnimodis aliquam partem habere cum his qui hoc praeceptum Domini, corde perfecto et obtimo, adimplere studuerunt, cogitavi et voto meliori statim me obligavi de rebus meis quas in hoc praesenti saeculo videor possidere, aliquid pro amore et respectu omnipotentis Dei conferre loco Sancti Petri et servis ejusdem inibi, sub levi jugo Domini et sub regulari professione sancti Benedicti commorantibus, quibus praeesse videtur venerabilis abbas Widbertus, absque ulla dilatione, ne, fortuito casu subripiente mortis articulo, reus inveniar hujus inperfectae voluntatis. Ab odierna ergo die et deinceps, pro remedio animae meae et uxoris filiorumque meorum in succedentibus generationibus, trado et traditum esse volo, cedo et cessum sine ulla calumnia esse cupio, praefato loco, alodum quendam, totum ad integrum, situm in villa prisco nomine vocitata Guadresigia, ut habeant, teneant et possideant omni tempore seculi; conventione facta ut, dum vixero, teneam et singulis annis missa sancti Petri, quae est tercio Kalendas Julii, in censum persolvam XII denarios; post discessionem vero et corporis mei depositionem, sicut haec praesens scriptura testatur, quo animae meae mox subveniat et occurrere dignetur primus et pius pastor aecclesiae Petrus, cum omni melioratione et integritate ad prefatum coenobium revertatur. Hoc igitur omnibus orthodoxae et apostolicae fidei cultoribus notum esse volo. Si quis vero contra hanc donationem venire quodam ausu temptaverit, maledictionem Judae apostatae et traditoris Domini in corde et corpore ilico percipiat. Hanc ergo donationem manu obtimi comitis et senioris mei Odonis manibusque fidelium ejus roborare cum manu mea decrevi. Actum publice Carnotis. Odo comes. Rotrocus. Arduinus. Teduinus. Alcharius. Gauslinus. Lambertus, qui hanc donationem fecit.»
12.13.2
Set utrum habeamus an non, vel si modo alio nomine vocitetur, relicto priori nomine, vel ubi sit fundus iste, penitus ignoramus.
12.14.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM XIV. De aecclesia Ermenteriarum, et de omni terra quam emerant monachi Sancti Petri ab Archinulfo quodam milite. (Ante a. 986.)
12.14.1
« In nomine Domini et salvatoris nostri Jhesu Christi. Comes Walterius, notum esse volumus omnibus tam praesentibus quam futuris, quia adierunt presentiam nostram monachi Sancti Petri Carnotensis, ut eis ex nostra parte concederetur quatinus liceret eis comparare ecclesiam ex beneficio Archinulfi fidelis nostri, de cujus est beneficio nomine Ermenteriae, simul cum omnibus in eadem villa et ejusdem Archinulfi beneficio pertinentibus. Quod, eo consentiente simul et precante, libenti animo annuimus. Terminatur autem ipsa terra ex uno latere fluvio Arvae, altero latere via publica, una fronte fluviolo vulgari nomine Berlo vocitato, quarta fronte dividitur ipsa terra ab illa quae continetur ab Evroldo Villare. Infra has terminationes, totum quod ibi continetur concedimus, terras tam cultas quam incultas, tam eam quae videtur esse silva, pro precio quod inter Archinulfum et monachos complacuit; ea ratione ut annis singulis in festivitate sancti Martini, quae est III idus novembris, dent monachi Archinulfo, et post ejus obitum suis heredibus, solidos duos pro caritate et custodia loci; et nulla omnino alia res ab eis requiratur, atque aecclesiam omnemque terram quam diximus jure perpetuo, sine ulla calomnia, possideant ac teneant nunquamque ammittant; alteram autem aecclesiam, quae in vicino est, Roheria dicta, pro animae meae remedio et uxoris meae Evae voluntariae, ipsis concessimus. Etiamque Archinulfus, qui in eadem aecclesia partem habebat, cum filio suo Roscelino, exemplum nostrum secutus, eodem tenore similiter facit. Ut autem hec traditiones omni tempore firmae et stabiles permaneant, secundum petitionem monachorum, conscriptionis cartam eis fecimus, et manu nostra ac fidelium nostrorum subterfirmare curavimus. Si quis igitur has donationes irritas facere veluerit, aut aliquo modo destruere, aut plus aliquid quam supra posuimus requirere, aut aliqua prava consuetudine habitatores gravare, iram Dei omnipotentis incurrat, et cum Dathan et Abiron atque Juda traditore et ipso Antichristo et angelis ejus infernalem dampnationem in flammam ignis aeterni perpetualiter incurrat.
12.14.2
« Actum Drocis, publice.
12.14.3
« Walterius comes. Eva comitissa. Erchenulfus et Roscelinus, filius ejus, qui venditores et datores fuerunt praefatarum rerum. Albertus. Baldricus. Urso. Marcuardus. Salico. Hadebrandus. Gosfredus. Nanterus. Anseius. Rainardus presbiter. Anfredus. Erenbertus. Haimo. Gislebertus. Hubertus. Hugo. Emmo. Magenardus. Hilgaldus. Evrardus. Alo. Hugo.»
12.15
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM XV. De terra juxta Buxedulo, data ab Arduino milite monachis Sancti Petri, ad censum. (Ante a. 986.)
12.15
Ego in Dei nomine Odo, Carnotensium comes, notum esse volumus omnibus tam praesentibus quam futuris, quia adiit praesentiam nostram vir nobilis Arduinus, fidelis noster, manifestans nobis qualiter venientes monachi sancti Petri Carnotensis, quibus praeesse videtur abbas Wibertus, petentes sibi ut eis quandam terram ex beneficio suo ad censum concederet. Quorum petitionem rationabilem considerans, cum consensu ipsius Arduini et aliorum fidelium, tam clericorum quam laicorum, assensum dedi; eo tenore ut omnibus annis festivitate sancte Marie, quae est VIII decimo kalendas Septembris, solvant vel ipsi aut illi qui ipsum beneficium tenuerint in censum, solidum unum. Qui si de hoc censu tardi extiterint aut negligentes, lege emendent sua, et propterea praedictam terram non perdant; set habeant, aedificent atque possideant per cuncta succedentia tempora sine ullius contradictione. Est autem ipsa terra in pago Dunensi, super quandam aquam quae noncupatur Edera, proxima villulae vocabulo Buxidulo. Habet vero ipsa terra in longum perticas ducentas, in transversum quinquaginta, et terminatur tribus partibus terra Sancti Petri Carnotensis coenobii, quarta parte supradictus fluviolus. Et ut haec donatio firma et stabilis permaneat, eis has litteras fieri decrevimus, et manu mea et aliorum tam clericorum quam laicorum corroborari dignum duximus. Actum Carnotis, publice. Odo comes. Arduinus miles, hujus terrae largitoris. Suggerius archiclavus. Fulcherius. Teduinus. Archebaldus. Aldricus praepositus. Stephanus vicarius.»
12.16
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM XVI. De alodo in Erminulfi Villa majori monachis Sancti Petri vendito a quodam nomine Heldeberto. (Ante a. 986.)
12.16
« In Christi nomine, convenit inter me Heldebertum et monachos Sancti Petri Carnotensis, quibus praeesse videtur Wibertus abbas, ut eis alodum juris mei vendere deberem quod ex successione parentum michi contigerat: quod et feci cum consilio parentum vel amicorum meorum. Est autem situm in Erminulfi Villa majore; et terminatur uno latere terra Corbonis, altero latere alodo parentum meorum, uno fronte via publica et altero fronte terra Sancti Mauricii. Accepi autem in venditione solidos quinque; et tradidi eis ipsam terram perpetualiter, ut quicquid ex ea, a die praesenti, facere voluerint, sine ulla contrarietate, firmissimam potestatem habeant; eamque sub auctoritate cartae ipsis tradidi, manuque propria eam firmavi, stipulatione subnixa. Si quis autem contra hanc venditionem vel traditionem venire vel calumniam inferre temptaverit, inferimus ei multam auri libram unam; ac praesens venditio omni tempore rata permaneat. Actum Carnotis publice. Signum Heldeberti venditoris. S. Salomonis. S. Amalberti. S. Teodulfi.»
12.17.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM XVII. De terris redditis monachis Sancti Petri a praesule Odone. (Ante a. 986.)
12.17.1
« In Christi nomine, Odo Carnotensis ecclesiae cathedra sublimatus, notum esse volumus filiis sanctae nostrae aecclesiae tam presentibus quam futuris, quia adiit presentiam nostram turba monachorum, cui praeesse videtur Wibertus humilis abbas, in suburbio ejusdem urbis posita, ut eis videbatur, quaedam a nostra mansuetudine exposcens rationabilia. Reclamabant enim ipsi monachi, in proximo dictae civitatis, quasdam terras nostro episcopio intermixtas, quas eis reddendas a nostra religione summopere deposcebant. Set nos praecedentium hujus sedis episcoporum sequentes, pro posse, vestigia, qui eundem locum sublimare et, prout possibile fuit, possessionibus ditare maluerunt, non solum quae in calumnia erant restituere deliberavimus, set etiam quae ex nostro ibi contigua erant indulgere censuimus; quae et illis stipendia fierent, et pro nobis omnique statu nostrae aecclesiae cotidiana orationum ab ipsis impenderetur merces. Terra autem de qua loquimur, pars quaedam conjacet in villa quae dicitur Manus Villaris, et terminatur ex duabus partibus terra Sanctae Mariae de rebus fratrum dictae sedis, uno latere terra episcopii et fratrum, altero latere via quae ducit ad Amiliacum villam.
12.17.2
« Concessimus etiam eis, in altero loco qui dicitur Campus Follis, quae sub nostra dicione partim videbamur habere. Quae etiam terra terminatur uno latere via publica, altero latere usque ad concessam precariam quam Herveus tenet, una fronte terra Sancti Piati et de potestate episcopali, altera fronte prope vallem quae dicitur Sancti Caurauni. Haec igitur omnia sicut premissa sunt, nostra auctoritate et consensu aecclesiae nostrae, tam clericorum quam laicorum, eis concedimus; et ut perpetuam obtineat stabilitatem unanimiter decrevimus; et ut inviolato robore conserventur, subscriptione manus propriae omniumque fidelium nostrorum adnotatione correximus. Si quis autem contra hoc beneficientiae nostrae donum se obponere voluerit, aut eum infringere temptaverit, perpetuae maledictionis confodiatur anathemate, partemque cum his habeat, aeternis detrusus incendiis, qui dixerunt Domino Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Signum Odonis praesulis. S. Suggerii decani. S. Hugonis archiepiscopi. S. Fulconis. S. Fulcherii. S. Helgaldi. S. Giraldi. S. Widonis. S. Aimerici. S. Rodulfi. S. Attonis. S. Alcherii. S. Wigerii. S. Gelduini. S. Aremberti. S. Hilduini. S. Johannis. S. Herivei. S. Adam. S. Ardradi. S. Lamberti. S. Bernardi S. Dodonis. S. Fulconis. S. Odilardi. S. Romaldi. S. Alonis. S. Ysaac. S. Vulgisi.»
12.18.1
LIBER TERTIUS SIVE WIDBERTI ABBATIS (Ab anno 965 ad annum circiter 980.) CAPITULUM XVIII. De loco qui Aurion, vulgo vero Evron, dato Sancto Petro in subjectione atque abbatibus Carnotensis coenobii. (Anno 985.)
12.18.1
« Mundi terminum omniumque quae ipsius compagine continentur evanescentem imminere transitum continuatio multiplicium attestatur signorum. Nemini itaque differendum seu procrastinandum; nemini dum vacat, de propriae salutis acceleranda conversione dissimulandum, immo de inolita benignitate Conditoris nostri miserabiliter diffidendum. Quocirca universalis aecclesiae Dei presens utique necne futura per succedentis aevi perpetuitatem perpenderit milicia qualiter vel quibus facultatibus ego indignus Rodbertus, perlascivis actibus admodum implicitus, pro ademptione culparum seu adeptione praemiorum, intra locum in honore perpetuae Virginis ac praecelsae Dei genitricis dedicatum, in Cinomannico pago situm, qui dicitur Aurion, vulgo tamen noncupante Evron, quem ex beneficio senioris mei comitis Odonis, cum aliis multo amplioribus, tenere videor, ut ab antiquiori fuerat, monasterium inibi Deo, magistrante patre Benedicto, servientium, deliberando, pro viribus, propicia divinitate, desudaverim. Dum haec igitur mecum sollicita mente deliberando pervolverem, revolvendo deliberarem, atque id ipsum effici juxta vires proprietatis impossibile fore decernerem, monasterium beatorum apostolorum Petri et Pauli, in suburbana Carnotinae urbis, speculativae vitae institutis divinitus innormatum, opere pretium duxi festine ac suppliciter expetendum; ejusdemque archisterii, qui tunc praeerat, magis tamen proderat, abbati et provisori, domno utique Wiberto venerabili, ipsius quoque fratribus ibidem alacriter agonizando, Deo non sibi viventibus, mei animi diutinum atque votivum ex intimo patefeci desiderium. Complacuit ergo aeterno et incommutabili omnipotentis Domini nostri Jhesu Christi consilio dominum meum, utique Odonem, simul cum sua matre Ledgarde, pariterque dominam meam Bertam, ipsius aeque conjugem, huic voluntati vel deliberationi meae favorabiliter consentiendo, concurrere; eosdemque etiam mecum praefati loci Haurion oratorium, jam praescripto xenodochio, summi privilegii apostolorum perhenni ditione, subjugasse et subjugando concessisse; convenit quoque jam praedictum beatae memoriae abbatem ex suis monachos contuberniales, juxta professionis suae normam, ad famulandum Deo ejusque inlibatae ac perpetuae genitrici devotius assistendum, adibito communi consilio fratrum, direxisse. Ego autem, in recuperatione ipsius loci sive in alimonia seu in vestiariis fratrum, vel susceptione hospitum, seu quibuslibet necessitatibus explendis, prout potui, eidem monasteriolo in praesentiarum restitui restituendique votum teneo, tenebo et tenui. Quo abbate intra gremium placidae regionis recepto, ipsius nichilhominus successorem, domnum videlicet et imitabilis vitae Gisbertum abbatem, supplex ac devotus supplicator expetii, ut unum ex suis monachum benedicendo in praedicto oratoriolo abbatem substitueret. Quod primo quidem abnuit, tandem aliquando mei etiam domni meisque commilitonum quoque meorum precibus, ut erat benivolus atque exorabilis, devictus, assentiendo quod suppliciter exoraveram, benigne supplevit; ea scilicet domni mei, me deprecante, promulgata conditione, regii insuper consensus accedente immunitate, conformidabili pontificum interminatione, decreto quoque tam aecclesiasticarum quam saecularium potestatum, una cum totius plebis scito, ut sepe dictus Haurion locus pro tradendis benedictionibus, vel substituendis abbatibus, in potestate praefati archisterii suppremi apicis apostolorum, ejusdem loci provisoris, perpetualiter permaneat, quippe a quo suae recuperationis seu instaurationis summam habet et principium. Sepe scripti utique Haurion coenobioli abbatem Carnotensium pater, quem secundum decreverit, subrogando substituat, accedente in unum suorum utriusque loci, fratrum consensu simul cum electione ejusdem locelli defensoris vel advocati, si quidem Dei zelum sapuerit; ipse autem ordinatus in praesentia sui ordinatoris vel patris, non prioratus vel aequalitatis seu parilitatis locum, set junioris et discipuli humilitatem attendat, omnemque eidem subjectionem, secundum institutionem sancti Benedicti, vicino obaedientiae pede exibeat; pareat, inquam, jubenti, obtemperet imperanti. Si ergo tergiversator aut inpugnator cupiens existere( quod absit!) diaboli effectus imitator, de collo suo jugum debitae subjectionis procaciter excutere voluerit, excommunicetur. Quod si adhuc improbus in sua perstiterit pertinacia, deponatur, eidemque alius subrogetur, praeclaris atque victricibus oboedientiae armis melius instructus. Ipse vero aut cujuslibet ordinis, sexus vel dignitatis, quicumque hujus securitatis evulsor vel effractor persistere praesumpserit, in praesenti quidem cum Giezi, mercatore fraudis, participationem adeptus, aeternaliter autem cum Dathan et Abiron tenebrosis caliginibus mancipatus, tunc veniam consequatur quando consecuturus est diabolus. Obsecro itaque clementiam regum omniumque in Christo dignitatum, ut, si subsequenti aevo( quod absit, quod utique, ut creditur, aberit) aliquis abba in Carnotensi coenobio emerserit, qui supra scriptum Haurion monasteriolum, existente sine Deo cupiditate, quae sua sunt, non quae Jhesu Christi, querens, desolare voluerit, nullum in prosecutione obtineat effectum, et sepius dictum stabiliter permaneat coenobiolum. Ut autem hujus securitatis causa perpetualiter consistat inconvulsa, suggillata poenibus totius fraudis vel calumpniae controversia, domno meo obtuli, duci quoque ceterisque in Christo proceribus, corroborandam; placuitque atque convenit tandem in utroque loco uno tenore eademque habitudine conscriptam contineri. Signum Hugonis ducis. S. Odonis comitis. S. Hugonis, sanctae Bituricensis archipraesulis. S. Letgardis comitissae. S. Bertae comitissae. S. Gauzfridi vicecomitis. S. Hugonis de villa Aloyae. S. Huberti. Avesgaudi. S. Fulcherii. S. Landrici. S. Helgaudi. S. Rodberti, qui hanc conscriptionem fieri jussit. S. Suggerii. S. Rotroci. S. Harduini. S. Teudonis. S. Gilduini. S. Isaac.»
12.18.2
Quantas invenire potui cartas, sub tempore Wilberti abbatis scriptas, in hoc opusculo per ordinem scripsi; nunc autem aggrediar scribere eas quae michi videntur editae Gisberti abbatis sub tempore.[ Hoc autem volo scire legentem, quod vir beatus Wibertus moriens jussit corpus suum poni in communi poliandro, dicens quod intra aecclesiam dum ponuntur corpora peccatorum, augentur in inferno poenae animarum eorum.]

Intertext edge

Open linked passage

Note