Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Paulus S. Petri Carnotensis
Vetus Agano
Agan 15.8
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10555 Vetaga
15.8.1
LIBER SEXTUS SIVE ARNULFI ABBATIS. (Ab anno 1023 ad annum 1033.) CAPITULUM VIII. De terra data in villa quae dicitur Pinus. (Ante a. 1034.)
15.8.1
« In Christi nomine. Ego miles Guarinus de castro Drocas, filius Alberici, militis Ragenoldi vicedomini, notum esse volo omnibus Christianis praesentibus atque futuris, qualiter Sancto Petro Carnotensi coenobio, cui venerabilis abbas Arnulfus praeest, pro anima mea vel parentum meorum, dono alodum meum in pago Drocassino ad villam quae vocatur Pinus, quantum sufficit ad duos boves ad omnes sationes; ea ratione ut quandiu vixero teneam illam terram, et investituram habeat Sanctus Petrus et campi partem et decimam de me sicut de uno extraneo. Et ut haec noticia sit firmior per omnia, meis manibus istam cartam posui super altare Sancti Petri, videntibus his quorum nomina subscripta sunt et aliis quamplurimis. Et postea Drocas, videntibus et annuentibus meis senioribus Riboldo et Ansoldo, et contribulibus meis qui aderant, feci legere; et monachum Sancti Petri misi in alodum, vice Sancti Petri, et ille me foras, sicut est consuetudo.»
15.8.2
In supradicta villa, post multa curricula annorum, quidam monachus Sancti Petri, Hildegarius nomine, ab agricolis illius emit non modicam partem terrae. Guaszo quoque ille famosissimus areas domorum et curtillos villae, pecunia data, emit ab eis, penuria victus, deditque Sancto Petro, pro salute animae suae, et agricolas aput Sanctum Georgium abitare fecit.
15.8.3
Expletis denique cartis scribendo quas novi esse profuturas, illas esse relinquendas existimavi in quibus rememorando nulla utilitas ad presens putatur. Verum de beato viro, scilicet abbate Arnulfo, sub cujus diebus praefatas cartas novimus fore factas, cudere dignum duxi mala quae a domesticis in senectute sua passus est. Fuit enim a puero monacus et adplene monialibus studiis eruditus, pudice agens adolescentiam suam, bonisque operibus quotidie exornans, meruit post Magenardum abbatem a domno Fulberto praesule sacrari et in regimine abbatiae subrogari. Cujus vita et innocentia ea tempestate eo rutilabat, ut ab Odone, palatino comite, admodum diligeretur, atque Richardi Normanniae comitis confessor fieret, cujus sepe honorificentiis fruebatur. Inter quas aecclesiam sanctorum Gervasii et Protasii, cum appenditis suis, ei dedit. Set insatiabili avaricia quorumdam monachorum quos ibi posuerat postea perdidit. Est enim ipsa aecclesia non longe a moenibus Rotomagi urbis sita. Cumque singulis diebus in quoquina comitis piscium decimam a cocis, seu a piscatoribus, super ripam Sequanae, supradicti monachi reciperent, non edere neque Carnotis fratribus mittere gratum esse ducebant; set, publice eorum precium ab emptoribus accipientes, in suis conferebant crumenis. Ex quo opere ab omni plebe urbis Osi aput comitem fama pervolat, a quo etiam, propter hunc avariciae morbum, jussi sunt a loco egredi. Abbas vero, dum vixit, nullo modo tramitem regulae a quoquam passus est deviari; set, ipso praevio, omnes magistram sequebantur regulam, et operibus variis diatim affluebant in Domino. Unde diabolus, invidens semper felicissimis actibus, per quosdam eorum, quorum leve erat ingenium, persepe inmeritas actitabat beato et simplici viro injurias. Set quia longum est ire per singulas, unam earum palam fieri volui, quam ei humani generis inimicus congessit per Walterium, monasterii decanum, qui, quamvis in studiis aecclesiasticis honorabilis haberetur, tamen in exteris rebus cor facile sequebatur. Hic cum fautoribus suis aput Teodoricum, tunc temporis antistitem, egit ut a monasterio pellerentur religiosi et obtimi monachi, Ebrardus scilicet, abbas Britogili castri, qui tunc aderat ibi, ac certis ex causis eo tempore abbatiam suam reliquerat; Guinefredus, Durandus, Arefastus atque Ernaldus. Hii denique regulae vigorem cum abbate maxime fovere volebant, et eorum consilio ubi ubi opus erat abbas utebatur. Cum ad hoc denique ventum esset, episcopus cum magna clericorum et laicorum caterva, ad monasterium venit, et, ante beati Petri apostoli sedens altare, aurea vasa aecclesiae atque argentea necnon et alia ornamenta in ceris conscribi jussit, deinde praefatos monachos a monasterio abire praecepit. Abbas quoque, pii pastoris sequens vestigia, testabatur quia, si illos ejiceret, sese cum eis profecturum omnemque eorum laborem perlaturum; episcopus vero, ejus verba parvipendens, domum suam rediit. Abbas ergo, die octavo, cum praedictis monachis a monasterio egressus, ab omni plebe cum fletibus prosequitur, et, non parva equitate fretus, in Gesiacam cellam se recepit; ibique commorans per tres menses, per Odonem comitem, postmodum rediens in abbatiam suam, cum honore debito est receptus; in qua fere per triennium postea feliciter vivens, senex et plenus dierum, laborum suorum mercedem a Christo Domino recipere meruit sine fine mansuram. Cumque humum foderent intra basilicam beati Petri apostoli, videlicet ante altare martyris Laurentii, ad levam quidem Rodberti filii comitis Richardi, nullum habentes sarchophagum, inventus est ibi unus, ut opinor, a Deo paratus, mirae pulchritudinis, ac si eo die a latomis fuisset politus atque beati viri glebae aptatus. Ibi menbra illius posita requiescunt secura de resurrectionis gloria. Tercia vero die postquam obiit, in visione domno Ebrardo abbate, jam in abbatia sua regresso, apparuit, dicens ad eum:« Frater dilectissime, ab hujus mundi turbinibus me erutum scias, nuncque felici requie perfrui; set hos quibus fui in odium non diu esse gavisuros.» Quod et factum est: nam illorum pars in eodem anno ab hac vita decessit, et quos mundus vivos detinuit, temporum vicissitudo perturbata inclementer ac duriter semper eos tractavit.
15.8.4
Verumenimvero, quoniam de beati vita viri parum elucidavi, jam stilus vertendus est ad cartas quae factae sunt sub abbate Landrico, successore scilicet praefati abbatis Arnulfi. Qui quantum invigilaverit ut locus sibi commissus per locorum aucmenta suo in tempore cresceret, multiplex cartarum numerus ostendet, nisi obstet mutata temporis vicissitudo, quae ingrata et abbatem a loco pepulit, et nos omnes perturbavit; et quosdam, certis ex causis ejectos, monasterium intronizans, nobis invisa super exaltavit. Set quia equanimiter toleranda est, licet lemtim et tortuoso itinere, utpote longe positus et ab idiotis eas inordinate recipiens, pro posse meo scribere curabo.

Intertext edge

Open linked passage

Note