Paulus S. Petri Carnotensis
Vetus Agano
Agan 16.61
Choose a text
More by Paulus S. Petri Carnotensis
—
10555 Vetaga
16.61.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXI. De quarta parte Guairiaci. (Ante a. 1070.)
16.61.1
« Veritas, quae Christus est, suis sequacibus jubet aliena non rapere et sua largiri. Idcirco, pro Redemptoris amore, ego Hugo, Brustans Salicem praenomine, quandam terram juris mei, pro remedio animae meae uxorisque meae et filii mei, Sancto Petro, Gesiacensis videlicet cellae coenobii Carnotensis, concedo, quartam scilicet partem aecclesiae et villae, quae vocatur Guairiacus, quartamque partem silvae et molendini atque pratorum, excepto viridiario et culturis. Ut autem haec cartula firma maneat, manu mea et manu senioris mei comitis Walterii, in cujus comitatu est, manibusque fidelium meorum, corroboravi. Si quis autem contra hanc donationem aliquid temptaverit agere, in inferno inferiori mittatur, ubi ignis, qui nonquam extinguitur, eum ardeat; et vermis, qui nonquam moritur, carnes ejus conrodat. Adens etiam huic dono, sancto Petro concedo quandam collibertam, nomine Ingelburgim, filiam scilicet Gualterii Caprae. Atque ex ambabus rebus donum super altare sancti Petri publice posui. Cujus rei testes sunt hi: Hugo, filius meus; Beatrix, filia mea; Adelelmus, Frodmundus, Odo Donzellus, Ansfridus Imbardus, Huboldus major, Hubelinus, Bernardus, Hugolinus. Ex parte monachorum: Gausfridus Bigotus; Arnul, frater ejus; Oduinus, Rannulfus presbyter, Rainaldus Cossardus, Adventus, Gausbertus, Fulchardus, Rodbertus de Gizecio et Arnulfus, filius ejus.»
16.61.2
Hic vir ex superioribus castri Medante extitit, secundum seculi dignitatem; praedia et divitias terrenas pro Dei amore relinquens, comam capitis et barbam, in hoc coenobio sub abbate Landrico, totundit, et, habitum monachilem suscipiens, de seculo nequam nudus totum se contulit bonis operibus informari. Qui, summum oboedientiae et humilitatis apicem conscendens, a praefato abbate provisor et custos Gesiaci loci constituitur. Quem cum sine dolo et ambitione regeret feliciter, quantae simplicitatis et castae astutiae extiterit prudens lector conicere in solo sermone potest. Nam cum, quadam vice, cum abbate in villa quae vocatur Fontinidus comedisset, et ad monasterium festinus redisset, a fratribus inquisitus, utrum eo die comedisset an non; in se reversus paululum herere coepit animo et cogitare, intra se dicens: Si dixero comedi, forsitan jejuni praevaricator esse reprehendar; atque si veritatem denego, mendacii nevo correptus abibo. Tunc, fratribus interrogantibus, respondisse fertur:« Si domnus abbas comedit, et nos; set si domnus abbas non comedit, nec nos.» Postquam vero de presenti seculo decessit, filius ejus, equivocis nominibus, functus sub balteo militari, bonis moribus a patre non discrepans, in praedicta villa, scilicet in Guairiaco, sancto Petro, simili modo ut pater ejus, aliam quartam partem villae concessit, donumque super altare posuit coram testibus, ex eadem parte investituram modo unum hospitem relinquens; atque, post hujus vitae cursum, tota pars integra existat; quatinus heredes ejus, ex tunc in antea, medietatem villae possideant, et sanctus Petrus, pro ingressu coelestis patriae, tantumdem habeat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).