Paulus S. Petri Carnotensis
Vetus Agano
Agan 16.65
Choose a text
More by Paulus S. Petri Carnotensis
—
10555 Vetaga
16.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM I. De Regia Capella. (Ante a. 1070.)
16.1
« In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ego Landricus, abbas Sancti Petri Carnotensis, et omnis congregatio michi commissa. Notum esse volumus presentibus atque futuris, quia adivimus presentiam domnae Bertae matronae et filiorum ejus, Walterii clerici, Hervei, Hugonis, Tedbaldi, Sigebodi, Enguciae; deprecantes ut, pro redemptione animae suae et filiorum filiarumque suarum, terram de Regia Capella, quae proxima est terrae nostrae de Bosco Medio, nobis concederet, cum aecclesia et duabus areis molendinorum omnibusque rebus quae ibi pertinent. Quae libentissime cum filiis et filiabus suis annuit, ea conventione, ut domno nostro comiti Tedbaldo, ex cujus beneficio esse videtur, annuere facerent, et ex omnibus calumniis quae inibi orirentur liberam facerent. Quod ita factum est, videntibus his quorum nomina subscripta sunt. Et concessit ita fieri domnus noster comes Tedbaldus, pro salute animae suae ac sui patris, et manu propria nominibusque suorum fidelium has litterulas corroboravit. S. comitis Tedbaldi. S. Gilduini vicecomitis. S. Hugonis vicedomni. S. Hervei vicecomitis. S. Ivonis clerici. S. Fulcherii, filii Gradulfi. S. Ilberti, filii Nivelonis. S. Alberti, abbatis Sancti Martini. S. Richerii, abbatis Sancti Launomari. S. Vigerii de Castaneto. S. Willelmi. S. Warini. S. Herberti clerici de Imonis Villa. S. Hermuini majoris de Bosco Medio. S. Bernerii presbiteri. S. Gualterii de Bodacis Villa. S. Huberti, privigni Adventi. S. Giraldi coci. S. Morardi. S. Hugolini servientis.»
16.2.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM II. De altare Capellae Regiae. (Ante a. 1048.)
16.2.1
*« Si pietatis ac religionis constat esse ad laudem, et gloriam summi et aeterni Regis, aecclesiis in honore martyrum seu etiam confessorum constitutis a fidelibus, honorificentias exibere; quanto magis his quae in memoria illius sunt stabilitae, super quem catholica fundata est aecclesia, cui etiam a superno Conditore, commissis coelorum clavibus, ligandi atque solvendi pontificium constat esse traditum. Unde, pro aeternae felicitatis adquisitione, quam ipsius interventione apostolorum principis aput animarum liberatorem speramus facilius adipisci, altare, quod situm est in aecclesia quae Capella Regia vocatur, concedo Carnotensi aecclesiae in praefati apostoli memoria constitutae, ad stipendia monachorum inibi Deo militantium; ea conditione ut, ab hodierna die ei per succedentia tempora, ab omni conditione et comparatione, a sinodali circada, ab omni debito vel parata, absoluta permaneat; ita ut nonquam nos, neque successores nostri, ab ipsa Capella Regali horum aliquid umquam requirere vel recipere vel repetere praesumat. Et ut nostrae liberalitatis munificentia omnibus sanctae matris Aecclesiae fidelibus esset nota, summo studio et diligentia exarari praecipimus; quatinus quod manu propria, signo crucis inpresso, statuimus esse ratum, per curricula succedentium temporum maneat inconvulsum. Et si quis hujus elemosinae porciunculam temptaverit esse violandam( quod absit!), iram Dei incurrat, atque nostra nostrorumque omnium auctoritate convictus abscedat, et pro illicita praesumptione, venturi in fine seculorum judici sententia perpetuo anathemate se perfossum atque in inferno inferiori retrusum sine fine doleat.
16.2.2
« Teodoricus praesul, qui dedit hanc donationem. Arnulfus praecentor. Agobertus succentor. Fulcherius archidiaconus. Hildegarius subdecanus. Hugo praepositus. Guiddo Rubeus. Rodbertus. Bernerius. Ingelrannus.»
16.3
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM III. De calumnia ejusdem Capellae Regiae. (Ante a. 1070.)
16.3
« Notum esse volumus omnibus christicolis, tam presentibus quam futuris, ego Landricus abbas omnisque fratrum nostrorum congregatio, quoniam Capellam Regiam, quam, sicut, superius scriptae litterae ostendunt, a Berta matrona et filiis ac filiabus suis, probata peccunia, emeramus, postea gener ejus Raherius, conjunx videlicet Enguciae, calumniabatur. Pro qua re convenientes eum Carnotis ante comitem Tedbaldum, et ipso comite atque obtimatibus ejus nobis suggerentibus, spopundimus ei XL solidos nummorum Carnotorum, ut ipse calumniam, quam faciebat ante comitem, dimitteret. Quod et libenter egit. Nos quoque postea, per Paulum monachum, misimus ei solidos nummorum XL, quos ei tradidit Blesis castro, in vico Vianae super Ligeris ripam; et intra castrum, ante aecclesiam Matris Domini, publice calumniam missam fecit, una cum uxore sua Engucia, et unico filio nomine Rainaldo, nec non et filiabus duabus, Berta scilicet ac Adelina; ibique has litteras jussit fieri, et eas manu propria manibusque omnium suorum corroborari voluit, coram convicaneis et contribulibus suis. Raimundo de Viana. Teoderico de Sancto Briccio. Gausfrido, filio Archembaldi. Pila de Lupo. Rainaldo de Calido Monte. Herveo. Burchardo. Haimerico decano. Huberto, filio Gislardi. Gunterio, filio Andreae. Herberto, filio Teduini. Rodberto clerico. Huberto. Bernardo. Ernulfo Nigro, famulo Pauli[ monachi, qui hanc cartam scripsit].»
16.4
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM IV. De banno Bermerii Villae. (Ante a. 1038.)
16.4
« Domino Jhesu Christo rerum conditore presidente. Ego Odo, gratia Dei, palatinus comes, parentum meorum munificentiam atque benignitatem sequens, quam erga locum Sancti Petri Carnotensis habuisse plurima locorum et maxima donaria, quae eidem loco contulerunt, testantur, omnibus sanctae Dei aecclesiae filiis, tam praesentibus quam futuris, notum esse volo, quia, inter alia beneficia quae contuli, una cum consensu meorum fidelium, confero etiam eidem loco bannum Bermerii Villae, quem Redono etiam et alias consuetudines ad me pertinentes, si forte ibi unquam fuisse memorantur; atque nunc, V idus julii, savinae ramusculo donum super altare sancti Petri apostoli, publice, pro salute mea, malui ponere. Et ut haec cartula inconvulsa permaneat, meo nomine nominibusque fidelium meorum corroborari jussi, ut, si forte aliquando quislibet huic meae largitioni contraire temptaverit, ii ex adverso stent et eum commotum et confusum abire sine effectu cogant. Odo, palatinus comes. Sansgualo senescallus. Hugo de Melius. Hilduinus de Ramerud. Hugo Tronellus. Fulco vicecomes. Hugo de Versalliis. Ingelgerius de Islaris.»
16.5
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM V. De redditione Villulae. (Ante a. 1061.)
16.5
*« In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Ego Landricus, coenobii Sancti Petri Carnotensis abbas, cum fratribus michi commissis. Notum esse volumus, tam praesentibus quam futuris sanctae Dei aecclesiae cultoribus, quoniam adii praesentiam Gausfridi, Andegavorum comitis, cognomine Martelli, aput eum querimoniam faciens de ejus nepote Gausfrido, territorii scilicet Guastinensis comite, qui terram quae Villula dicitur, quondam a Teduino milite sancto Petro datam, suo cuidam militi injuste dederat, et sancto Petro usurpando tulerat. Quod audiens praefatus comes, id egre tulit, et rem non recte actam corrigens, ilico praedictam terram Sancto Petro reddidit, et has litteras nomine proprio nominibusque primatum suorum corroborari jussit. Gausfridus, Andegavorum comes. Bartholomeus, archiepiscopus Turonorum. Johannes de Cainone castro, frater archiepiscopi. Ivo Mala Corona. Teodericus, filius Unbergae. Rainaldus de Castello Gunterii. Richardus de Castello Landonis. Guidbertus. Godefridus, filius Ansgardis. Radulfus de Malli Villa. Ex nostris: Gausfridus Bicotus. Gilduinus major. Landricus major. Walterius clericus.»
16.6.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM VI. De vicaria Ermenteriarum villae. (Ante a. 1070.)
16.6.1
« In nomine Domini nostri Jhesu Christi conditoris omnium rerum. Ego Landricus, gratia Dei abbas coenobii Sancti Petri Carnotensis, atque omnes fratres quibus preesse videor, notum fore volumus omnibus fidelibus, tam praesentis quam futuri aevi, quod, postquam ab antecessoribus nostris Ermenteriarum villa, tunc inhabitabilis, cum aecclesia, de quodam milite, Roscelini patre, sicut in archivis nostris habetur scriptum, omni consuetudine libera, praeter duos solidos nummorum de custodia et pasnadium, fuit empta; set idem Roscelinus, inreverenti et infrunito animo victus, post venditionem, vicariam ejusdem villae usurpare non erubuit. Qui tandem moriendo resipiscens, pro animae suae remedio, cum assensu domus suae, Sancto Petro reddidit. Cujus filius Teudo postea, pravo consilio suorum, eandem vicariam per sonum campanae aecclesiae rursum invasit. Verum tamen, a Warino monacho, precibus multis exoratus, acceptis inde solidis nummorum X, ipsam vicariam, quam injuste invaserat, gurpivit, habens secum Hugonem de Manselaria et Walterium Christallum de Senunchiis. Deinde hujus Teudonis domnus Albertus, Ribaldi filius, quadam occasione accepta, praefatos duos solidos nummorum cum pasnadio et ipsam vicariam suis usibus mancipavit. Qui, cum per plusculos annos tenuisset, sancto Petro apostolo hanc ipsam vicariam, pro animae suae salute, jure perpetuo possidendam, reddidit, ac duos praedictos solidos, cum pasnadio suo, cuidam fideli Isnardo de Mori Villare condonavit. Hujus rei testes sunt: Guado, Hugo Drocensis, Herbertus de Burseriis. Dodo senescallus.»
16.6.2
Inferius dicemus de rebus quae additae sunt loco nostro a viro nobilissimo, Alberto nomine.
16.7.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM VII. De rebus datis et aecclesia data Sancto Petro ab Alberto, per consensum regis et apicibus. (Ante a. 1061.)
16.7.1
*« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Henricus gratia Dei Francorum rex. Cum regalis solium dignitatis multiplex virtutum cultus exornet, liberalitas tamen et munificentia inter has precipuum locum tenet, quarum effectus multorum necessitatibus condescendat et justorum petitionibus satisfaciat. Notum sit ergo omnibus sanctae matris aecclesiae fidelibus et nostris, tam presentibus quam et futuris, quod quidam meus fidelis, Albertus nomine, filius scilicet Ribaldi, nobilissimi viri, nostrae serenitatis adiit presentiam, rogans et obnixe postulans, ut, regali pietate nostrae munificentiae aurem assentando, suis precibus inclinare dignaremur; quatenus quod, Deo inspirante, maturabat implere, nostrae liberalitatis assensu, ad effectum ducere quivisset: videlicet ut quandam aecclesiam, quam pater ejus, fidelis noster Ribaldus, in honore beati Germani Altissioderensis episcopi, cementariorum opere, in Bruerolensi vico, pro salute animae suae construxerat, regia quidem voluntate, liceret ei dare beato Petro, apostolorum principi, et monachis sibi famulantibus in coenobio quod situm est non longe a moenibus Carnotinae urbis; atque ex rebus quas ex nostro beneficio possidere videbatur, praefatam aecclesiam, tam ipse quam ejus fideles, pro Dei amore, nostra favorabili clementia locupletare liberaliter quivissent. Cujus justam ac Deo acceptam petitionem judicantes, cum episcopo Agoberto in cujus diocesi aecclesia eadem est, necnon et obtimatibus nostris qui nobiscum praesentes aderant, dignum duximus, pro nostra salute et integritate regni nostri, assensum praebere intentioni suae. Damus itaque ei licentiam, ut et memoratam aecclesiam, ex nostro beneficio quod possidet, amplificet; et quidquid ei conferre et annuere voluerit, ita sit liberum atque ab omni judiciaria potestate solutum; ut idem fidelis noster Albertus, actenus a nobis tenuit liberum atque solutum, quatinus monachi ibidem Deo famulantes, sine ulla inquietudine cujuslibet secularis hominis, noctes diesque orationibus insistentes aliisque bonis operibus vaccantes, quietam agant vitam. Placuit ergo serenitati nostrae, auctoritate regia, interdicere ne quis umquam, per succedentia tempora, huic nostrae munificentiae operi quod cudimus, aliqua temeritate, praesumat contraire; neque de rebus quas jam dedit vel daturus est praefatae aecclesiae fidelis noster Albertus, sive alii homines, nec in magno nec in parvo minuere audeat; neque hujus aecclesiae homines corvedis premat; neque banno, neque teloneo, neque vicaria, neque exactione qualibet gravet, aut sollicitet; set liberi ab omni consuetudine secularium hominum, securi ac liberi inhabitent et monachis praefatae aecclesiae serviant, et sua debita persolvant. Quod si quis presumptor aut insanus contra hanc auctoritatem nostram temere quicquam agere presumserit, quinquaginta libras persolvat auri, et ejus inefficax remaneat conatus. Placuit etiam nostrae pietati huic operi addere atque cartam subscribere, factam jussione fidelis nostri Alberti, de rebus quas ipse jam dedit prefatae aecclesiae et quas post mortem corporis relinquere decrevit, necnon et cetera dona quae suo assensu fideles ejus largiti sunt, ut, in calce ipsius nostro nomine nominibusque primatum nostrorum atque regiae dignitatis sigillo corroborata, rata et inviolata in aeternum permaneant.
16.7.2
« Ad occasum cuncta ruitura secularia, et e contrario coelestia aeternaliter mansura, divinorum voluminum testatur scriptura. Precipit ergo fidelibus, Christi cruore redemptis, ut, dando viliora, adipiscantur nobiliora. Unde ego Albertus, nobilissimi Ribaldi filius, cupiens coelestium naccisci consortium, favente mea carissima conjuge, Adelaisa nomine, pro animabus nostris parentumque nostrorum, liberam ab omni calumnia universorum hominum aecclesiam de Bruerolensi vico, quam pater meus in honore sancti Germani episcopi construxit, cum atrio et sepultura ac decima ipsius aecclesiae, quae in manu mea esse videtur, Sancto Petro coenobii Carnotensis concedo; ut monachi ipsius coenobii, ab hac die in antea, eandem aecclesiam habeant, teneant et in aeternum possideant. Altare quoque ejusdem aecclesiae, quod ab episcopo Carnotensi semper in fevo tenueram, huic largitioni meae domnus meus Agobertus episcopus, una cum assensu canonicorum qui cum ipso erant Drocis, in curia regis, addidit, petitione Landrici abbatis et nostra flexus. Item, censum ipsius vici cum decima mercati concedo, et quicquic ex omni genere olerum, seu pomorum, potest accipi jure mercati, necnon et pugillum salis qui colligitur ab unoquoque salinario. Item, duas partes furni in ipso vico, praeter quem alter minime sit in tota villa. Item, post capitium ipsius aecclesiae, duos agripennos terrae et pratos, quos sub ipso vico habuisse videor, concedo, terramque Walterii Costati, quam tenuit dum praepositus fuit. Concedo et lucum qui adjacet. Terram quoque quae michi colitur, cum luco adjacenti, cum hunc iniquum seculum vivus relinquero, aut mortuus corpore dimisero, habendo possideant et possidendo colant monachi supradicti coenobii, commorantes ibi et pro nobis omnibus in praefata aecclesia deprecantes. In bosco denique, qui dicitur Sancti Remigii, singulis annis amnuo monachis pasnadium suorum porcorum, unumque agripennarium, ubi subulci monachorum, cum porcis suis dormituri, reditum habeant domesticum. De caetero omnibus meis tribuo licentiam, ut, ex rebus quas ex meo beneficio videntur habere, pro animabus suis, praefatam aecclesiam ditent atque exornent, sicut jam fecit Walterius, prenomine Palardus, qui medietatem terrae Bulfiniaci, pro anima sua, in stipendiis monachorum concessit; post mortem vero alteram partem terrae quam vivens retinet, alteri parti eodem modo adjicit, sicut alio in loco habetur scriptum. Item, Rodbertus de Fossatis terram unius aratri in Fontanis concessit. Item, Hersindis quaedam vidua Sancto Petro et Sancto Germano, in loco qui dicitur Juris Vena, terram quam ex nostro beneficio tenebat, cum medietate aecclesiae Cruciaci villae et casatis omnibus quos ibi ex me habebat, pro remedio animae suae, tribuit, addens se prebendae monachorum. Emptiones quoque et commutationes vel commercia monachi quae fecerunt vel facturi sunt amnuo. Similiter monachis Sancti Petri concedo liberum transitum per totam meam terram, ut nulla umquam consuetudo ab eis requiratur de piscibus, de coriis, seu de omnibus rebus quae monachorum esse ostendentur. Possem et alia addere quae mei fideles loco praedicto contulerunt; set, quia alias scriptum est, et finem verbis facere et corroborare hanc cartam sigillo domni mei regis, cum nominibus obtimatum suorum, festino, hoc solum in fine hujus operis omnibus notum fieri volo, quod, sicut ego a domno meo rege libere tenui actenus, ita a monachis libere teneantur ea quae, pro salute animae meae ac animarum parentum meorum, dedi, et quae alii contulerunt simili modo, pro animabus suis: ut a monachis, neque ab hominibus terrae eorum aliqua consuetudo a nullo homine requiratur, non vicaria, non bannum, non corveda, non expeditio; set, sicut superius dictum est, monachi orationi insistant, et homines eorum monachis solis sua debita solvant. Si quis autem heredum meorum aut aliorum hominum huic operi contradicere voluerit, cum Anna et Caipha, Anania et Saphira et Juda traditore, nisi resipuerit et ad satisfactionis remedium confugerit, in inferno trusus poenas luat perpetuas. S. Radulfi comitis. S. Walterii comitis, filii Radulfi. S. Hugonis comitis. S. Alberti, qui hanc largitionem fecit. S. Teudonis, fratris Alberti. S. Guarini, fratris ejusdem. S. Frederici. S. Balduini. S. Simonis. S. Agoberti episcopi. S. Hugonis decani. S. Guillelmi praepositi. S. Sigonis. S. Ascelini. S. Gencelini decani.»
16.7.3
Post mortem autem Henrici regis, secundo anno regni sui, Philippus rex, cum regina matre sua, Drocis, in sua camera, hanc cartam, domno Alberto exorante, manu propria firmavit manibusque suorum corroborandam tradidit.« Balduinus, Flandrensis comes. Simon, Radulfi comitis filius. Tedbaldus de Monte Morentiae. Hugo butillarius. Adelardus cubicularius. Ingerrannus, pedagogus regis. Hugo Dublellus. Rodbertus Rufus.»
16.8
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM VIII. De terra Gualterii Costati. (Ante a. 1080.)
16.8
« In nomine Domini Jhesu, conditoris omnium rerum. Notum esse volumus, ego Hubertus abbas, successor Landrici abbatis, omnesque monachi Sancti Petri coenobii Carnotensis, omnibus christianis, tam praesentibus quam futuris, quia quandam terram, quam dederat venerabilis Albertus Sancto Petro et Sancto Germano de Bruerolis, quae olim quidem data fuisse dinoscitur cuidam viro Walterio, praenomine Costato, dum praepositus fuit, atque iterum data est Richardo praeposito; set, sicut diximus, a domno Alberto, apostolo Petro et sancto Germano data. Quandiu vixit, de eadem terra siluerunt utrique et Richardus praepositus et heres Walterii Costati; cum vero obisset domnus Albertus, surrexit ipsius Walterii filius, Guinebertus nomine, et calumniabatur terram ipsam, quae erat cum luco adjacenti in prospectu praefati vici; diuque luctans in hac re, tandem a nobis, pro ipsa terra, pecuniam, quantum taxavimus in invicem, id est XX solidos nummorum accepit, et guerpum super altare publice posuit, coram testibus in fine subscriptis. Deinde Richardus praepositus, successor Walterii, calumniam intulit; cui etiam datis VII solidis nummorum, ipsam calumniam guerpire fecimus, coram omnibus his: Rodberto, quondam abbate coenobii Fossatensis; Gausfrido Guiscardo, monacho, qui VII solidos tradidit; Rodberto praeposito, Hugone de Famis, Bernardo de Lameri Villa, Ingenulfo, Richerio pistore, Ernulfo, Wimundo puero, Rodberto mulnario, Huberto., Rodberto Canarno, Adelelmo et aliis quampluribus. Has autem litteras qui contraire voluerit, aut terram ipsam reclamare voluerit, C solidos nummorum judici persolvat, et nisus ejus inefficax remaneat; et, nisi resipuerit, in baratro inferni cum diabolo trusus ardeat sine fine.»
16.9
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM IX. De terra empta a Warino monacho. (Ante a. 1070.)
16.9
« In nomine Jhesu Christi Domini nostri. Notum esse volumus omnibus christianae fidei, tam praesentibus quam futuris, ego Landricus abbas, omnesque monachi coenobii Sancti Petri Carnotensis, quod quidam monachus noster, Warinus nomine, non longe a vico Bruerolis, cum assensu nobilissimi viri Alberti, quandam terram emit cum luco adjacenti a quodam homine, Mascelino nomine, filio scilicet Geraldi de Rest; pro qua tres libras nummorum praefato Mascelino, una cum consensu domni sui Herberti, de cujus beneficio eadem terra erat. Assensum etiam praebuit, Hildeburgis, conjux ejusdem Herberti, necnon et filii eorum, Herveus videlicet atque Hugo. Pro quo assensu eidem Herberto dedimus XX solidos nummorum, et ejus conjugi supra memoratae X solidos; filiis vero dedimus congrua dona. Deinde Carnotis omnes una simul venientes, donum praefatae terrae publice super altare sancti Petri posuerunt, ac in nostris orationibus ibidem eos collegimus. Has autem litteras ideo fieri voluimus, ut, si quis aliquando huic dono contraire voluerit, excommunicationis gladio percussus, et testimonio convictus eorum quorum nomina subscripsimus, sine effectu cum verecundia discedat. Domnus Albertus, cujus largitionis initium plurima subsecuntur dona. Herbertus de Burseriis. Rodbertus de Fossatis. Rainerius Finemundus. Richardus praepositus. Sulpicius. Gualterius de Ungena. Item, Gualterius Pungens asinum. Haimericus. Rodbertus Mischinus. Guinebertus. Tescelinus, famulus Pauli monachi. Radulfus, famulus Guarini monachi.»
16.10
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM X. De ecclesiae Cruciaci medietate, et terra data ab Herside matrona Sancto Petro. (Ante a. 1080.)
16.10
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Ego Hubertus, nullis extantibus meritis, abbas, omnisque congregatio monachorum coenobii Sancti Petri Carnotensis. Notum esse volumus, tam praesentibus quam futuris, sanctae Dei aecclesiae fidelibus, quoniam quaedam mulier, Hersindis nomine, jam mortuo suo viro, et orbata filiis, diu commorans in territorio Dorcasini castri, in loco scilicet qui vocatur Cruciacus; dum ex more militari servire cogeretur, pro beneficio quod tenebat de domno Alberto, filio videlicet Ribaldi clarissimi viri; ejusque servicii mole, ut fragilis mulier, admodum gravaretur, salubre propositum eligens, donni Landrici abbatis, antecessoris mei, praesentiam adiit, obnixe petens ut sua prece obtineret aput domnum suum praedictum Albertum, quatinus, pro anima sua et pro animabus parentum suorum, daretur sibi facultas dimittendi terrae suae medietatem Sancto Petro propriis usibus altera medietate retenta sine servitio dum adviveret. Quam rem, ut erat liberalissimus ac Deo devotus nostrique loci amicissimus praefatus Albertus, libentissime amnuit ea scilicet ratione, ut, post mortem mulieris, pars retempta ab ea, cum omnibus militibus ad ipsum fiscum pertinentibus, et medietas aecclesie Cruciaci villae quam tenebat, ad Sanctum Petrum rediret. Quo facto, post mortem amborum, abbatis scilicet Landrici ac sepius nominandi domni Alberti, praedicta matrona, incurabili morbo percussa, praesentiam nostram adiit, et medietatem Cruciaci villae aecclesiae, quam tenebat perpetuo jure, beato Petro apostolo, et cetera quae praemisimus contradidit; eo videlicet tenore, ut viva procuraretur, mortua a nobis sepeliretur, et anima ejus ac unicae filiae, Alpes nomine, et conjugis Gauslini, necnon et omnium parentum suorum animae, per apostolum Petrum et orationum nostrarum suffragia, ab omni vinculo peccatorum absolutae, januam intrare mererentur aeternae vitae. Huic autem largitioni, ipsa interveniente, assensum praebuit supramemorata Alpes, filia ipsius, cum conjuge Gauslino et nepotibus Simone et Radulfo, quorum sorores Emmelina, Eva et Elisabeth subscripserunt, et aput Sanctum Clodoaldum, cum matre, hanc cartam roboraverunt. Si quis vero huic dono aliquando contraire voluerit, judici prius C libras persolvat auri, et, nisi resipuerit, cum his qui Dominum cruci fixerunt, in inferno lapsus penas luat perpetuas. Acta est cartula Carnotis, VIII kalendas octobris, et publice super altare beati Petri apostoli posita a Gauslino viro Alpes, atque crucis signo ab eodem corroborata. Cum quo fuerunt: Albericus, clericus de Medanta castro, et Nivardus, filius Hugonis. Nobiscum vero fuerunt: Ernulfus Niger, Rainaldus agaso, Gilduinis major, Stephanus Galoius, Fulchardus, Frodo, Adventius, Tescelinus, Leodegarius, Girardus, Rainaldus, Laurentius, item Laurentius. Aput Sanctum Clodoaldum, ubi Alpes, uxor Gauslini hanc cartam, cum filiis filiabusque, firmavit, fuerunt hi: Ogerius, decanus Sancti Chlodoaldi; Teudo, Othgerius, Radulfus; Albertus, filius Ingenulfi, Ernulfus; Gunherius, filius Ernaldi de Vallo. Hanc quoque cartam firmaverunt filii Waszonis, Hugo videlicet, domni Alberti heres, et Guaszo, frater ejus. In fine quoque nomina eorum placuit ponere, de quorum beneficio praescripta largitio descendit, ut et pro ipsis jugiter oretur: Maingotus, vir Hersindis, quae hoc donum dedit; Ingenulfus, cujus filium jam praemisimus, Albertum nomine.»
16.11
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XI. De molendino Malae Poenae. (Ante a. 1070.)
16.11
« In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Notum esse volumus omnibus Christi aecclesiae fidelibus, tam presentibus quam futuris, ego Landricus abbas, monachique coenobii Sancti Petri Carnotensis, quod, cum aecclesia de Bruerolis a nobilissimo viro Alberto nobis fuisset concessa, visum est nobis profuturum esse, ut sub ipsa aecclesia stagnum construeremus. Quod cum minime posset fieri, nisi foret empta area unius molendini, olim nominati Mala Poena, cuidam militi Walterio de Ungena, cujus erat eadem area, jussimus dare unum aequum obtimum et quadraginta nummorum solidos, qui dati sunt a Warino monacho, provisore et edificatore ipsius loci. Eo quidem tenore ipsam aream emimus, ut, nullo unquam contradicente, in aeternum habendo possideamus, et singulis annis pro eadem area praedicto Walterio et posteris ejus solidos duos nummorum in festivitate sancti Remigii solvamus. Quod si in dando negligentes fuerimus, legaliter emendetur, et area semper habeatur. Si quis autem huic operi aliquando contraire temptaverit, cum Juda traditore in inferno poenas luat, nisi satisfaciens resipuerit. Testes hujus rei subscribere curavimus. Teudo, filius Roscelini. Richardus de Bairo. Rodbertus de Fossatis. Ivo de Regemalasto. Sulpicius, filius Hadeberti. Richardus praepositus. Rainerius Finemundus. Rodbertus Mischinus.»
16.12
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XII. De commutatione terrae quam stagnum cooperit. (Ante a. 1070.)
16.12
« In Christi nomine. Ego abbas Landricus, et omnes monachi coenobii Sancti Petri Carnotensis, notum esse volumus praesentibus et futuris, christianae videlicet fidaei cultoribus, quod, annuente clarissimo viro, domno videlicet Alberto, pro quadam terra quam cooperit aqua stagni, infra vicum Bruerolensem constructi, dedimus in commutatione duobus fratribus, Guauscelino scilicet atque Sulpicio, aliam terram non longe a vico; quae terminatur ex una parte, quadam piro, et ex alia parte rivulo aquae quae vocatur Medua. Dedimus etiam, pro hac ipsa re, Sulpicio V nummorum solidos et unam domum. Hanc quidem commutationem factam annuerunt uxor praedicti Sulpicii, nomine Roscelina, et Rodbertus filius ejus. Subscripsimus etiam nomina testium, ut insurgentes forte ex adverso, ratione convicti, inefficax conatus eorum deficiat. Walterius de Ungena. Richardus praepositus. Rainerius Finemundus. Rodbertus. Guinebertus. Radulfus. Hanc autem cartulam si quis temerarius contradicere temptaverit, X libras argenti persolvat; et, si pertinax fuerit, sit anathema, donec resipiscendo ad emendationem veniat.»
16.13
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XIII. De terra et luco empto de Guarnerio Gazello. (Ante a. 1080.)
16.13
« In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Notum esse volumus, nos monachi Sancti Petri Carnotensis, sub abbate Huberto regulari tramite viventes, quod quidam miles, nomine Guarnerius, agnomine Guazellus, nobis vendidit portiunculam sui luci qui juxta lucum nostrum adjacet; terram quoque arabilem ante lucum, versus terram illam quam emerat Warinus monachus a Mascelino, Geraldi filio. Accepitque predictus Guarnerius, tam de luco quam de terra, taxatam peccuniam a domno Ernaldo monacho, qui tunc in vico Bruerolis commanebat, cumque collegit in orationibus nostris, ac in infirmitate jacentem cibo aluit, et mortuum sepelivit. Post cujus mortem, frater ejus Vitalis terram atque lucum calumniatus est, et, cum pertinax esset calumniando, pro eadem re a Gausfrido monacho X nummorum solidos accepit, et, cum Guarnerii filio, guerpum super altare Sancti Germani posuit, coram subscriptis testibus. Walterio de Ungena. Lamberto de Lammeri Villa. Rodbertus Mischinus. Sulpicius, filius ejus. Ernulfus sutor. Wineberbus. Si quis autem huic emptioni contraire voluerit et rem ad placitum duxerit, libram auri primum persolvat; et quandiu in pertinatia perstiterit, ore Dei et sanctorum sanctarumque omnium sit anathema.»
16.14
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XIV. De terra Bulfiniaci data Sancto Petro a Walterio Palart. (Ante a. 1070.)
16.14
« In nomine Patris et Filii et spiritus sancti. Notum esse volumus, ego Landricus abbas et omnis congregatio monachorum coenobii Sancti Petri Carnotensis, omnibus tam presentibus quam futuris, sanctae Dei aecclesiae cultoribus, quod, postquam vir clarus et honorabilis domnus Albertus, prout tempus contulit, loco nostro et nobis aecclesiam Sancti Germani de Bruerolis, cum aliis rebus, est largitus, cujusdam sui militis aspexit terram quae Bulfiniacus dicitur, in parroechia Cruciaci villae; de qua terra, tunc quidem inhabitabili, sepius ipsum militem submonebat ut eam beato Petro apostolo et sancto Germano, pro animae suae remedio, daret. Qui, diu differens, in bello quod longo tempore inter domnum Albertum et Guaszonem fuit, idem miles, Walterius nomine, Palardus cognomine, ante Castrum Novum, forte accidit ut graviter plagaretur, et dum timeret mori, dominum suum Albertum atque suos commilitones advocans, medietatem predictae terrae, cum assensu domni sui, sancto Petro et sancto Germano concessit, donumque super altare sancti Germani transmisit: eo quidem tenore, ut suis usibus, dum adviveret, medietatem alteram retineret; post mortem vero corporis ipsa sua medietas, sibi retemta, alteri juncta medietati, ad praefatum apostolum rediret et ad sanctum Germanum. Quod et factum est; nam, eo mortuo, jubente domno Alberto, terram ex integro habuimus, et eumdem Walterium in nostris orationibus, cum omnibus benefactoribus nostris, posuimus ac pro ejus anima aecclesiae signa pulsantes, atque Deo preces fudimus debitas et usque in aeternum a nobis fundendas. In supradicto quoque dono, sepe memorandus domnus Albertus, sicut in ceteris donis, tam a se quam a suis fidelibus factis, hoc addidit, ut si antea aliqua consuetudine gravabatur, neque vicaria, neque banno, neque teloneo, postquam datum fuerit, ullo modo gravetur. Hoc quoque sancto Petro et sancto Germano, Deo devotus vir dedit, volens ut quiete monachi semper inibi vivant et Deo serviant. Voluit etiam maledictionem subscribi, ut, si quispiam aliquando voluerit huic bono operi esse contrarius, ipsum Deum et omnes sanctos, nisi resipuerit, sentiat sibi esse contrarium, et cum ipso diabolo et angelis ejus aeternis cruciatibus in inferno se cruciari doleat. Testes harum rerum subscribere curavimus. Herbertum de Burseriis. Rodbertum de Fossatis. Tedbaldum de Valle Grinnoso. Ebrardum, filium Walterii. Dodonem senescallum. Walterium de Ungena.»
16.15
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XV. De aecclesia Castellariorum. (Ante a. 1080.)
16.15
« Domino nostro Jhesu Christo, omnium rerum conditore, praesidente. Omnibus sanctae Dei aecclesiae filiis notum esse volumus, ego Hubertus abbas et monachorum conventus Sancti Petri coenobii Carnotensis, quia quidam miles, nomine Rodbertus Fossatensis, atque Agnes, ejus venerabilis conjunx, pro remedio suarum suorumque parentum animarum, in honore beati Petri apostoli, in Pertico, non longe a Mori Villare, Castellariorum aecclesiam, coemento et lapide constructam a sanctimoniali femina, nomine Hadvisa, matre videlicet praefatae Agnetis, cum assensu et prompto affectu istius sanctimonialis, pariter et filiorum filiarumque suarum, nostro loco contulerunt; et ne sola videretur esse haec eorum largitio, in eodem loco addiderunt, ad excolendum, terram unius aratri et duos aripennos prati. Quorum animae, in gremio Abrahae patriarchae collocatae, accipiant a Christo praemium aeternae vitae. Si quis vero hoc eorum bonum opus calumniari aliquando presumpserit, cum Nerone, qui Petrum apostolum crucis stipite extinxit, et coapostolum ejus Paulum gladio necavit, in inferno trusus, perpetuis ignibus, nisi resipuerit, crucietur, et a vermibus numquam morit uris sine fine conrodatur.»
16.16
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XVI. De decima Finemundi. (Ante a. 1080.)
16.16
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum esse volumus praesentibus et futuris ecclesiae Dei cultoribus, nos monachi coenobii Sancti Petri Carnotensis, quod quidam miles, nomine Rainerius, vulgo Finemundus vocitatus, egrotans, ad mortem petiit habitum monachilem, pro adipiscenda suorum delictorum venia. Quod quidem adeptus est a nostris monachis tunc militantibus Deo et sancto Germano, in loco Bruerolensi. Dedit autem praefatus Rainerius sancto Petro apostolo et sancto Germano, in stipendiariis fratrum inibi Deo militantium, domno suo Hugone annuente, decimam quam tenebat in mansingilo, qui nomen sortitur a Cantante Pica; ut ab ipso judice, qui in fine seculi unicuique nostrum, prout quisque gesserit, sive bonum sive malum, accipere mereretur vitae aeternae praemium. Est autem ipsa decima in masura, quae dicitur Monticulorum; in alia quoque masura quae ante lucem est, vocata Grandis Campus. Cui dono si quis umquam contraire voluerit, cum Anna et Caipha et Juda traditore, in igne inferni positus, nisi resipuerit et ad satisfactionis remedium confugerit, aeternis poenis se doleat cruciari. Hujus rei testium nomina subscribere curavimus. Richardus praepositus. Rodbertus Mischinus. Guinebertus. Gualterius de Ungena. Hubertus de Cantante Lupo.»
16.17
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XVII. De aecclesia Fessonis Villare. (Ante a. 1070.)
16.17
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, quae personaliter trinus et essentialiter unus est Deus. Notum esse volumus, ego quidem abbas Landricus et omnis coetus monachorum Sancti Petri coenobii Carnotensis, omnibus sanctae Dei aecclesiae cultoribus, tam presentibus quam futuris, quod quidam miles, nomine Guado, in territorio Dorcasini castri, illecebris atque hujus seculi voluptatibus finem imponere volens, in servitio Dei et sanctis operibus sese mancipans, habitum sanctae religionis toto affectu sibi perobtavit, ac, sub tutamine beati Petri apostolorum principis, a nobis monachilem habitum expetiit, eximii patris Benedicti normam obsecuturus. De rebus denique quas in seculo tenuerat, in usibus fratrum, assensu filii sui Baldrici, praenomine Jhotardi, medietatem ecclesiae Fessonis Villaris et atrii Sancto Petro contradidit. Post eandem vero aecclesiam, dedit terram unius aratri, quae terminatur ab uno latere, ipsius aecclesiae atrio; ab alio vero, via publica quae ducit Tegularias; aliis lateribus, piris aliisque arboribus terminatur. Hanc autem cartam si forte aliquis sicophanta adnullare temptaverit, in judicio deductus, VI, auri libras judici persolvat, et nisus ejus inefficax remaneat. Quod si pertinax fuerit, anathematis gladio confossus, nisi resipuerit, cum diabolo et angelis ejus poenas in inferno luat, veniam habiturus cum eam diabolus est consecuturus.»
16.18.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XVIII. De medietate aecclesiae Cruciaci villae. (Ante a. 1102.)
16.18.1
« In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Notum esse volumus, ego Eustachius abbas omnisque conventus monachorum Sancti Petri Carnotensis coenobii, omnibus christianae fidei cultoribus, tam praesentibus quam futuris, quod quidam clericus, Hugo nomine, filius Gauscelini de Vernogilo, sponte adiit quorumdam monachorum nostrorum praesentiam, Rodberti scilicet quondam abbatis Fossatensis, atque Gausfridi tunc provisoris loci Bruerolensis, offerens eis ad emendum medietatem aecclesiae Cruciaci villae, quae, sine ullo incola, in solitudine redacta tota ceciderat, nullum habens ex ea emolumentum. Quam quidem aecclesiam praefatus pater ejus ei reliquerat, hereditario jure, aliis fratribus cetera beneficia relinquens: monachi denique, alteram medietatem ejusdem aecclesiae jam habentes, per assensum domni Hugonis, nepotis viri clarissimi Alberti, a praedicto clerico, absque ullius hominis calumnia, emerunt etiam et alteram medietatem; dantes ei primum VII solidos nummorum, deinde V solidos, rursumque III solidos; sepiusque ad eos redeunti dederunt ei munuscula sibi ipsis necessaria. Testes hujus rei subscriptos lector videre potest. Balduinum presbiterum. Walterium de Ungena. Baldricum Bucellum. Rodbertum Mischinum. Guimundum et Sulpicium, fratres. Osmundum. Stephanum. Morardum. Richardum praepositum. Rodbertum carpentarium.
16.18.2
« In hac quoque carta etiam omnibus fidelibus notum esse volumus, quod a praedicto Gausfrido monacho unus agripennus terrae est emptus de quodam milite, nomine Rodberto, datis, pro eo, XXXtª solidis nummorum. Quem agripennum Bardulfus, filius Bertranni, postea calumniatus est pro suo. Proin convenerunt super terram domnus Hugo cum suis fidelibus atque domnus Gislebertus de Tegulariis, et certa ratione invenerunt non esse verum quod Bardulfus asserebat. Tunc ipsi domni omnesque alii milites supradictum agripennum terrae sancto Petro et sancto Germano, pari assensu, amnuerunt. Set quia omnes pariter tam parvi quam magni de ipso vico affuerunt, testium nomina subscribere superfluum duxi, cum etiam assensum ibi praebuerit Guarinus de Islo, cui propius ipsa terrula intererat. In quo etiam loco Milesindis matrona, cunjunx quondam Gualdini militis jam defuncti, pro anima sui senioris et sua, juxta terram nostram, quam emit Warinus monachus, dedit portiunculam suae terrae, exorata a monacho Guausfrido; quae inferius incipit a quadam spina, quae terminat et terram superius dictam, quam emit idem Gausfridus a Rodberto milite; superius quoque terminatur via quae vadit ad saltum, per mediam terram nostram.
16.18.3
« Volumus denique ab omnibus sciri, quod quidam miles, nomine Hugo de Famis, pro salute sua, ultra stagnum, dedit sancto Petro, inter duas vias, particulam suae terrae adherentem ipsi stagno, ut ruptum videlicet violentia aquae semper reficiatur, nullo unquam contradicente. Qui cum gladio Normannorum interemptus fuisset, pro ipsius anima conjunx ejus, Hildeburgis nomine, cum assensu suorum fidelium, dedit sancto Petro et sancto Germano quandam terram saxosam et incultam, inter viam quae ducit ad Fontanas villam, et viam quae ducit ad villam Matonis Villaris; quae a rupe in transverso incipit, quae sita est juxta crucem Osannae, et descendit inter duas vias, usque ad id loci ubi conjunctae viam unam faciunt. Ad cujus divisionem atque ostensionem plurimi de vico fuerunt, inter quos Herbertus praepositus, Richardus, Rodbertus mischinus, Hunbaldus miles Rodbertus et Albertus.»
16.19.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XIX. De vicaria Ermenteriarum. (Ante a. 1080.)
16.19.1
« Omnipotens Deus, inter alia salutis monita, ortatur nos dare ut accipiamus, scilicet terrena, ut recipiamus coelestia; iterumque, dare elemosinam et omnia nobis esse munda. Iccirco in illius nomine qui talia monet, Ego Rodulfus, pro salute animae meae et remissione peccatorum meorum et conjungis meae, et filiorum meorum, Teudonis et Ingenulfi, seu parentum vel successorum meorum, concedo Sancto Petro Carnotensi et monachis ibidem servientibus vicariam et commendaticiam quam habeo in terram ipsorum, scilicet in villa quae dicitur Ermenterias. Et ut ista concessio in perpetuum permaneat, coram testibus has litteras corroboravi, et uxor mea seu filii praenominati. Quod si aliquis, flamma cupiditatis accensus, praefatam elemosinam delere temptaverit, de libro vitae in perpetuum deleatur.
16.19.2
« S. Rodulfi, qui hoc praeceptum fieri jussit. S. Teudonis et S. Ingenulfi, filiorum ejus. S. Ageverti archipresbiteri. S. Erardi. S. Hervei. S. Odae. uxoris Ragenoldi vicedomni. S. Huncboldi.»
16.19.3
Miraris, lector, quod alteram cartam, de eadem vicaria, retro actam inveneris, quod impossibilitas hanc habendi fecit. Verum illam alteram, quae prior scripta invenitur, sicut a vero relatore didici, ita edidi. In hoc vero discrepat prior ab ista, quod in ea pervasorem vicariae Roscelinum nominat; in hac autem Radulfum: quod idcirco forte accidit, quia binomius fuit, et usu quidem semper est Roscelinus ore vulgi vocitatus, et in lavachro baptismatis a patrinis Radulfi nomen est impositum. Verum, quoquo modo sit, hanc, sicuti scriptam inveni, ita subscribere volui, ne tedium vel pigricia mea fratribus incommodum aliquod obiciat.
16.20
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XX. De aecclesia Nantiliaci. (Ante a. 1070.)
16.20
« Neminem orthodoxae fidei catholicae professionis latere usquequaquam credimus, quanta excellentia, tam in presenti quam in futuro, polleant qui, pro nomine Christi, ex propriis facultatibus aliquam largitatem sanctis ac fidelibus ejus, hilari animo prebent. Cum enim non sit possibile quemlibet hominum corruptionis suae labem effugere, inmunemque peccati in hac corruptela vivere, providit pius et misericors quasdam occasiones, seu oportunitates quibus facile nostra valeamus peccata redimere. E quibus omnibus illa duo suavius redolent medicamina, egrotanti animae familiaria, de quibus ipsius veritatis vox sic intonat beata: Date et dabitur vobis; et iterum: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis; et illud: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis; et: Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina peccatum. Unde et ego Bernardus miles de castro Ebroico, tanta adortamina scripturae divinae mente considerans, una cum consensu senioris mei Rodberti filiique ipsius Rodberti, ex cujus beneficio est, cedo ad locum Sancti Petri Carnotensis, et monachis ibidem Deo famulantibus, quandam aecclesiam, cum omni decima quae in meo dominicatu erat. Est autem ipsa aecclesia in prospectu Ebroici castri, in villa quae Nantiliacus vocatur; estque sacrata in honore clavigeri Petri. Do itidem licentiam meis militibus, ut, si concedere voluerint ex decimis quas ex me tenent, eidem loco dent sine ullo contradictu. Et ut hoc donum firmum esset, gravi incommodo tactus, ab abbate Landrico habitum monachilem ibidem suscepi. Si quis vero( quod absit!) diaboli instinctu, hoc nostrae parvitatis donum infringere temptaverit, iram Dei incurrat; beatus Petrus illi contrarius fiat et inimicus, cum ceteris apostolis omnibus; ovile Christi intrare non mereatur cujus ille claves a summo pastore accepisse creditur. Testes hujus rei sunt ii quos subscripsimus. Rodbertus miles, cum Albereda uxore, et Rodberto filio suo, et Hildeburge uxore. Rodbertus monachus et Richardus, fratres. Gualterius presbiter. Urricus clericus. Bernardus frater. Radulfus et Richardus, fratres, cum sorore Emma. Isnardus. Radulfus Pinguis Lingua. Girardus. Tiberius. De hominibus Sancti Petri: Arnulfus, Rainaldus, Gualterius, Giraldus. De monachis: Odo, Strabo, Gervasius, Herbertus presbiter, Arnulfus Rufus.»
16.21
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXI. De quadam terra in Capella Regia. (Ante a. 1070.)
16.21
« In Christi nomine. Ego Gualterius, privignus Ansgoti, et mater mea Pleitrudis, volumus notum fieri tam praesentibus quam futuris, quod abbas Landricus monasterii Sancti Petri Carnotensis sepissime meam praesentiam adivit, deprecans quatinus quandam terram, quae est aput Capellam Regiam, sancto Petro tribuerem. Quod prius quidem facere nolui, set, ipso persistente in prece, accepta peccunia ab eo, ipsam terram sancto Petro dedi, annuente meo seniore Huberto, ex cujus beneficio ipsam terram tenueram. Census terrae IIIIºr denarii solvendi kalendis septembris, in nativitate sanctae Mariae. Et ut haec cartula firma permaneat, mea manu signum crucis inpressi. Si quis vero, aut ego aut heredes mei, seu ulla opposita persona, contra hanc cartulam venire aut eam infringere conatus fuerit, una cum cogente fisco, auri solidos C componat, et quod repetit vindicare non valeat; set praesens cartula omni tempore firma permaneat et inconvulsa, constipulatione subnixa. S. Ervei. S. Bernaldi. S. Huberti, filii Magnonis. S. Huncberti Firmitatis. S. Ernulfi, filii Ansgoti. S. Ingelbaldi. S. Laurentii. S. Martini. S. Rainaldi. S. Giraldi.»
16.22
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXII. De terra Brogili Amari. (Ante a. 1080.)
16.22
« In nomine Patris et Filii et spiritus sancti. Ego Rodbertus, Guillelmi filius, et mea uxor, nomine Adelina, cognitum volumus fore presentibus et futuris, quia adiit nos quidam Sancti Petri Carnotensis coenobii monachus, nomine Guarinus, deprecans nos, ut sibi terram, C videlicet aripennos, quam in dominicatu nostro, in Brogilo Amari, tenere videbamur, Sancto Petro censualiter concederemus. Quod benivole concessimus ad censum, ut deprecatus est, ob remedium animarum genitoris et genitricis meae et nostrarum. Et concessimus terram ipsam ad victum fratrum in loco Sancti Petri Carnotensis manentium, ita ut a modo perpetualiter ipsam teneant, et secure in ea edificent, absque ullo debito et redditione, exceptis tribus solidis, quos de censu solvant in nativitate sancti Johannis Baptistae: et si negligentes ex hoc fuerint legaliter emendent et terram retineant. Ut autem haec donatio firma in seculum permaneat, hanc cartulam manibus propriis firmavimus, et simul omnes mei homines ex hoc testes existentes. Quam donationem si quis falsare voluerit, libram auri componat, et, nisi resipuerit, dampnatus pereat. S. Rodberti, largitoris hujus doni. S. Adelinae. S. Willelmi de Plancis, S. Ernaldi, filii Ansgui. S. Osberti de Orgulio, S. Lancelini, filii Willelmi. S. Rodberti, filii Aszonis. S. Fulberti, filii Bertranni. S. Hubelini, hominis nostri. S. Herberti, fratris Morini de Curba Villa,»
16.23
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXIII. De aecclesia Plancarum. (Ante a. 1067.)
16.23
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Universorum conditor Dominus Jhesus Christus, qui a Deo Patre missus in mundum, ut quae perdita erant restauraret et restaurata conservaret, vivens incarnatus ex semper Virgine Maria in nobis, docuit nos ea quae ad utilitatem animarum nostrarum forent proficua. Inter quae monuit nos dare pro se ex his quae possidemus, quatinus centuplicata in futuro recipiamus. Deinde per apostolum suum, inter alia, monet quatinus oremus pro invicem, ut salvemur. His aliisque quamplurimis pulsi suasionibus, ac moniti allocutionibus, ego Guidmundus et mea uxor Emma, cum nostra prole, ut moles peccaminum nostrorum alleviaretur, et pro nobis diatim orantes non deforent, corde benigno promptaque voluntate, locellum sanctae Mariae de Plancis concedimus sancto Petro ex Carnotensi coenobio, cum decima quae ad locum pertinet, et suburbio et teloneo et fera; eam scilicet partem quae ad me pertinet: et unum farinarium, cum tribus leugis aquae ad piscandum, id est, in Rislo et in Moira et in Itone; et unam piscatoriam in Terciaco, et decimam ex aliis piscatoriis et de exclusis quae ibi sunt pertinentes ad me. Do etiam de pratis tres aripennos ante ecclesiam, et de terra culta, quantum duabus carrucis sufficit. De Molinis videlicet meo castro, decimam mercati totius anni concedo, et de omni tributo pertinenti ad ipsum castrum. Loculum quoque praefatum ita adornent monachi Sancti Petri et edificent, uti suum proprium, ut in hoc et super hoc glorificetur Deus per ipsos. Haec vero donatio loci ut firma in perpetuum permaneat, manibus propriis hanc cartam corroboravimus, ego et uxor mea et filii nostri; et domno meo Guillelmo comiti, ex cujus beneficio tenere videor, roborandam tradidi, episcopoque nostro Ivoni, et omnibus convicaneis et obtimatibus meis, qui subscripti sunt: idcirco ut si aliquando, instigante diabolo, aliquis successorum( quod absit!) hanc donationem et concessionem nostram infringere cupierit, corroboratores subscripti testes et defensores sint, vice sancti Petri, apostolorum principis. Si quis autem hanc donationem infringere temptaverit, nisi resipuerit, dampnatus pereat in aeternum, S. Guillelmi comitis. S. Guillelmi, filii Osberti, S. Guimundi, qui hanc donationem fecit. S. Emmae, uxoris ejus. S. Rodulfi, filii ejus. S. Rodberti, filii ejus. S. Antonii, filii ejus. S. Guimundi, filii ejus. S. Hugonis, filii ejus. S. Alanni, filii ejus. S. Guillelmi, filii ejus. S. Toresgaudi, filii ejus. S. Guillelmi de Plancis. S. Fulberti clerici. S. Radulfi capellani. S. Guillelmi telonearii. S. Fulberti, filii Bertranni. S. Guiddonis clerici.»
16.24.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXIV. De terra Gerardi Capri et Pagani praepositi. (Anno 1077.)
16.24.1
« Cum cunctos mortales insatiabili gutture mors inrevocabilis semper devoret, ad exempla tamen humanae propagationis utillimum fore decrevit priscorum industria, non solum memoriae posterorum pia facta virorum fidelium, verum etiam litteris mandare paginulis: quatenus mens ipsorum, plurima peragrans, pro praesentibus praeterita obliviscens, non tantum quae se vidisse meminit, set ea quae a principio facta relegens, tanquam ea quae viderit noscat. Unde ego Gausfridus, Sancti Petri Carnotensis monachus, totius congregationis assensu, atque Huberti abbatis praeceptione, super his rebus quae habere videntur in Normanniae partibus custos et provisor factus, omnibus, tam praesentibus quam futuris, sanctae Dei aecclesiae fidelibus, notum esse volo, quod quidam vir, nomine Girardus, praenomine Caper, pro animae suae redemptione, necnon et parentum suorum, sanctae Mariae de Plancis et sancto Petro apostolo, cujus cella esse videtur ipsa sancta Maria, cum consensu matris suae Emmelinae seu fratrum suorum Guarini et Huberti, gratuita bonitate, quandam terram, non longe a terra sanctae Mariae, concessit, donumque, per Guarinum fratrem suum, super altare sanctae Mariae misit, inpeditus quodam bello ad hoc peragendum. Cui facto assenserunt Guillelmus de Molinis castro et uxor ejus Albereda. Insero etiam huic paginae terram Pagani, quam dedit sanctae Mariae, pro undecim libris nummorum, quas debebat nobis de teloneo supradicti castri. Quam terram ipse Paganus inguadiaverat pro viginti solidis nummorum, quos etiam reddidimus: set et, pro assensu, Gauscelino Pagani domno, XXt i solidos nummorum, et ejus tres solidos dedimus; Willelmo denique, domno utrorumque, Girardi scilicet et Pagani, propter consuetudines quas videbatur habere in ipsis terris quas remisit, XXXtª solidos, et uxori ejus Alberedae solidos V dedimus. Qui adfuerunt et viderunt et audierunt, notati subscripti sunt. Guillelmus presbiter. Guiddo presbiter. Guauscelinus, filius Ricuardi. Rodbertus Lupeculus. Fulco de Tedis Villa. Hugo de Chira. Herimannus, filius Hugonis Tronelli. Ebrardus de Rugia. Gualterius de Asperis. Paganus praepositus. Richardus, famulus Girardi et Warini. Willelmus, famulus monachorum. Actum Plancis, publice, vivente Willelmo, invictissimo Normannorum duce, Anglorumque rege; in Francia vero regnante serenissimo rega Philippo; indictione XV. Paulus monachus extitit notarius.»
16.24.2
Sunt et alia dona, supradicto locello pertinentia, quae inscripta, scriptorum penuria, habentur: sicut aecclesia martyris Laurentii, quae data est praedicto loco ab Odone Rufo. Est autem haec aecclesia ultra fluviolum qui currit ante aecclesiam Sanctae Mariae, sub edibus monachorum.
16.25.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXV. De aecclesia Sancti Romani, data sub Braiai castro. (Ante a. 1070.)
16.25.1
« In nomine sanctae Trinitatis et unicae Deitatis, Patris scilicet et Filii et Spiritus sancti. Notum esse volumus, quod, cummuni consilio et pari affectu, ego Airardus de Buslo et Landricus de Toriello, cum devotissimis nostris coequalibus opidanis, Gausfridum cummilitonem convenimus, ut loculum, in quo aecclesia in honore sancti Romani martyris habebatur, Sancti Petri coenobio Carnotensi, pro remedio suae suorumque animarum, concederet; et quia non longe a castello Braiao distat, set tunc temporis et vilis et incultus aput nos estimabatur, quanquam in conspectu divinae majestatis praeclara sanctitate creditur, praefatus miles nostris precibus annuit, consiliis paruit, de suo ibi dedit, et sic abbati Landrico totum commisit, quatinus in tantum celebris haberetur in quantum prius despicabilis putabatur. Qui abbas quinquaginta solidos nummorum, sponte sua, militi, et bonitatis gratia, dedit. Unde quod divino instinctu fecimus, domno nostro Gausfredo et Mahildi domnae nostrae verbis munstravimus. Qui devotissime laudaverunt, et ditare de suis facultatibus locum promiserunt; atque licentiam dederunt, ut quicumque ex proprio jure quid vellet ibidem Deo et sanctis, pro meliore recompensatione, largiri, libera sibi facultas permitteretur. Quocirca hujus rei gestae cartulam hanc fieri postulavimus, quatenus, subscriptis testium nominibus, ipsa testis et index veri semper firma habeatur. Quod si quispiam huic contradicere praesumpserit, et, quantulumcumque( quod absit!) donationis istius rescindere seu repetere quoquomodo conatus fuerit, non ei consentiatur; set sub anathemate constitutus centum libras auri principi terrae persolvat. Nomina testium. Gausfredus domnus, cujus assensu actum est hoc. Mahildis, ejus conjunx. Willelmus, filius ejus. Airardus de Buslo. Bernardus, frater ejus. Landricus de Toriello. Willelmus praepositus. Odo de Domicilio. Gausfridus. Guarinus. Gausfridus. Raiardus qui hanc donationem fecit. Rainaldus forestarius.»
16.25.2
Sunt et alia dona data, quae, per negligentiam sive scriptorum penuriam, inscripta adhuc permanent. Quia vero locus et ocium scribendi tempus congruum praebet pretereundum non estimo qualiter beati Romani martyris caput ad praefatum locum sit a Romana urbe delatum et ibidem collocatum, diuque ab hominibus incognitum. Set, postquam moderno tempore, sicut superius diximus, sub potestate Landreci abbatis locus praedictus meliorari coepit, atque a populo, gratia orationis, frequenter repeti, monachi ibi commorantes, oratoriolum illud ligneum in meliorem statum construere volentes, terram fodere coeperunt, ut majoris oratorii fundamenta cemento et lapide stabilire potuissent. Set, priusquam Romani martyris capitis inventionem explicem, exordiendum est qualiter et qua occasione sanctus martyr ibi, per quendam Britonem, caput proprium deferri voluerit. Fuit olim quidam locuples homo in hac citeriori Britannia, nobilibus natalibus procreatus, qui, divina propiciatione, christianitatis titulo insignitus, in baptismatis lavacro pompis diaboli abrenonciatis, sancti Spiritus illustratione, ab omni piaculorum sorde mundatus, Paulinus est vocitatus. Qui cum zelo deifici amoris estuaret, premeditabat fieri quovis suorum prediorum aecclesiam in honore cujuspiam martyris, si forte posset aliunde adipisci reliquias illius ipsius martyris. Cumque super hac re hereret animo, a multis audivit urbem Romanam, prae ceteris urbibus, innumerabilium martyrum corporibus fore decoratam. Illuc, sine mora, unum ex fidelibus suis, nomine Maurum, christianissimum et simplicem virum, misit, ut quovis modo cujuslibet martyris somata inde transferret. Qui cum Romam venisset, tria per anni tempora ibi conversatus, nulli secretum sui pectoris patefecit, neque solum per se desiderium domni sui explere quivit. Cumque intra se anxiari cepisset, et sumtus pecuniarum jam pene defecisset, dumque iter ad patriam repetere maturaret, hospes ejus animadvertens animum ipsius insolito egrotum, causam egrotationis diligenter inquirit, et inventam amicae consolationis medicamine fovit, atque omne auxilii robur, ut amico hospiti, impendit. Qui a quodam archimandrita beati Romani martyris emens actutum venerabile caput, caute in psistarchia peregrini hospitis sacrosanctum thesaurum, sindone munda involutum, cum apicibus posuit, pacisque osculo dato, citato gressu eum ab urbe Romana exire praecepit. Cumque, Dei nutu et prospero itinere, ad Braiaum vicum deveniret, Osanam fluvium transiens, egritudine corporis ibidem detemptus, Deo disponente, glebam corporis, cum thesauro quod detulerat, juxta parietem aecclesiae, quae tunc ibi aderat, cum defunctus esset, a christianis cummanentibus exorando poni praecepit. Itaque thesaurus et tam incomparabile munus a Deo collatum, per multorum annorum tempora labentia, hominibus incognitum mansit: donec, propiciante divina clementia, a monachis supradictis officia divinae servitutis inibi complerentur, et ab omni plebe locus ipse celebris haberetur, atque, aucmentando paulatim, longe lateque volans fama diffunderetur. Tunc, opitulante plebe, majora jacientes aecclesiae fundamina, insperatum thesaurum repperiunt, corpus quidem praefati peregrini, et, juxta ejus corpus, psistarchiam ipsius illesam, caput supra memorati martyris continentem. Quam quidam homo inmeritus cum a terra temere voluisset levare, praesuntionis suae poenam statim ultione divina merito recepit; nam infelix, antequam manu tangeret id ad quod extenderat, oculorum lumine caruit. Quo facto, loci illius homines in uno cuneo conglobati, cum religiosis personis, ac honore debito laudes concinentes, tecam illam, cum sacris reliquiis sine difficultate levantes invenerunt, martyris caput et apices inconvulsas, beati Romani martyris esse caput demonstrantes. Quod cum a terra levaretur, odor suavissimus tantus adfuit, ut omnes qui aderant se sentire crederent odoramina redolentis Paradisi. Inter haec denique martyris virtus non defuit, nam praedictum hominem lumine orbatum, ille qui cecum a nativitate non dedignatus est illuminare, ipse hunc, meritis Romani martyris, ad laudem et gloriam nominis ejus clariori lumine illuminavit. His ego, vel ipse qui michi hoc retulit, non interfui: set, ut affirmabat, Agobertus, archipresbiter et postmodum praesul Carnotinae urbis, interfuit, a quo et ipse hoc didicit. Nunc quoque ad sequentia vertatur pennula.
16.26
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXVI. De aecclesia Buxeti in Pertico, data ab Isnardo milite Sancto Petro Carnotensi. (Ante a. 1080.)
16.26
« Conditor atque Salvator noster Dominus Jhesus Christus qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, ortatur nos pie ac misericorditer, dicens: Honora Dominum de tua substantia; itemque: Date elemosinam et omnia sunt vobis munda. Idcirco, ego Hisnardus, unus Christianorum ejus filius Sulpicii, volens obaudire voci ejusdem piissimi Domini mei Jhesu Christi, concedo sancto Petro, coeli clavigero, ad coenobium ejus, quod situm est in suburbio Carnotensi, aecclesiam meam quae est in Buxido, cum atrio, ob remedium patris et matris meae et antecessorum meorum et seniorum; annuente Teudone seniore meo, filio Bosonis, qui eam tenet ex beneficio regis. Do etiam terram juxta aecclesiam, quantum arare potest una carruca. Ego vero in dominicatu non teneo omnes decimas, set in fisco tenent mei homines plurimas, quibus concessi, ut quisquis sancto Petro dare voluerit, ex mea parte licenciam habeat. Dono etiam pastum omnibus porcis monachorum Sancti Petri coenobii Carnotensis, in mea silva, sine pasnatico. Item do decimam unius molendini quod situm est in Alneto; et do decimam denariorum quos accipio de pastu porcorum; et dono decimam nummorum mercati Morti Villare. Et ut haec mea donatio firmissima permaneat, domno meo Teudoni, ex cujus beneficio teneo, corroborandam tradidi, filiusque meus Hisnardus et filiae meae utraeque, cum matre sua Albereda, haec omnia quae dedi consentiendo annuerunt, et annuendo consentiunt, et manibus propriis has litteras corroboraverunt; et ex hoc testes sunt isti homines qui subscripti sunt. Si quis vero adversarius, aut Dei inimicus, aut infidelis vel falsus christianus, hanc meam donationem calumniatus fuerit, in thesauros regis centum libras auri coactus ponat, et perpetuo anathemathe ejus damnetur anima, et cum Dathan et Abiron omnino pereat. S. Teudonis, ex cujus beneficio est. S. Isnardi, qui hanc donationem fecit. S. Alberedae, uxoris ejus. S. Isnardi, filii ejus. S. Columbae, filiae ejus. S. Aremburgis. S. Rodberti Rufi. Hugo de Mor Villare. Baldricus. Mascelinus de Curba Villa. Gausfridus de Longa Luna. Guarinus de Puteo. Arroldus de Croto. Richardus frater. Rodulfus de Calloet. Ex nostris: Bernardus, filius Vulmari; Albertus, Frodo, Stephanus Gualoius, Ernulfus Rufus; Rainaldus filius ejus; Fulchardus; Tescelinus, filius Hildegarii; Arnulfus Niger, Giraldus cocus.»
16.27
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXVII. De terra Gausberti Villae. (29 aug. 1060.)
16.27
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Notum esse volumus omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus quam futuris, ego Landricus, gratia Dei abbas, omnisque conventus monachorum Sancti Petri coenobii Carnotensis, qualiter nostro loco data fuerit terra quam possidere videmur in Gausberti Villa, a quodam milite et claro genere, Richardo nomine, vel qualiter concessa sit a nobilissimo comite Normanniae Willelmo, seu a fratribus supradicti militis, Willelmo scilicet atque Balduino. In anno igitur quo finitum esse intestinum bellum dinoscitur, quod inter regem Hainricum et Willelmum comitem diu duraverat, supradictus miles Richardus a comite, cum aliis Normannis, missus fuerat, custodiendi gratia Tedmarum castrum: quod castrum cum habitatoribus suis tunc anathematum erat. Qui dum ibidem esset, infirmitate corporis, qua et mortuus est, tactus, diligenter animae suae detrimentum timens, Nigello quodam ad se vocato, qui sororem suam in conjugio habebat, seu aliis amicis, petivit ut quidam monachus noster Gausfridus, qui tunc forte aderat, ad episcopum civitatis curreret, seque, tam ipse quam alii absolvi facerent et ad coenobium sepeliendum deferrent; eo tenore ut ab illo die in aeternum, monachi nostri loci tertiam partem Gausberti Villae possiderent, exceptis militibus, quicquid videlicet ipse possederat in domibus, in terris, in pratis, in aquis, in aecclesia, in bobus. Impetrata quoque absolutione, et, ex more sanctae religionis, inter primates civitatis corpore sepulto, nomen ejus memoriale fecimus, et faciemus diebus omnibus, cum caeteris quorum beneficiis vita nostra sustentatur, Auctorizavit autem hoc donum gloriosus comes sepe nominandus Willelmus, pro coelestis vitae praemio, in villa quae vulgo dicitur Curtis Dominicus, non longe a castro Drocis, coram obtimatibus suis, quorum nomina sunt haec: Willelmus, filius Osberti; Walterius Gifardus, Fulco de Alno, Hubertus de Rigia, Rodbertus Bertrannus, Willelmus Marmio, Rainaldus Darsellus, Radulfus Falchemandus, Hunfridus, Turoldus; Willelmus, Corbucionis filius; Bencelinus de Schoht, Raberius et Wilelmus de Vernone; Hugo, filius Gerelmi. Auctorizaverunt et fratres defuncti, coram omnibus his supradictis, Willelmus scilicet atque Balduinus, ut et ipsi cum fratre suo in recumpensatione participes esse mererentur. De nostris adfuerunt: Bernardus, filius Vulmari; Warinus cocus, Walterius major, Oydelerius stabularius. Si quis hanc cartulam contradicere voluerit, perpetuo anathematis jugulo feriatur, et, frustratus voluntate, tres libras auri persolvat judici. Concessa est et roborata haec donacio pridie nonas Augusti, die qua mortuus est Hainricus rex Franciae[ et scripta a Paulo monacho].»
16.28
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXVIII. De Raimberto servo et Frodburga. (Ante a. 1061.)
16.28
« In Dei nomine. Ego Odo, filius comitis Manassae, annuente fratre meo Hugone ac sorore nostra Eustachia, notum esse praesenti populo et futuro, me scilicet dedisse Carnotensi monasterio Sancti Petri ac Jociacensi cellae praedicti monasterii, ex nostra familia servum, nomine Raimbertum, et ancillam, vocabulo Frodburgam; fratrem videlicet ac sororem, cum filiis et filiabus eorum, pro salute patris nostri animae et matris nostrae. Huic ergo dono si quis nostrorum heredum aliquando contrarius esse voluerit, cum Juda traditore et cum his qui Dominum crucifixerunt, a beato Petro, cui a Domino Jhesu Christo collata est ligandi et solvendi potestas, anathematizatus ac extra portas Paradisi exclusus, diabolo tradatur in inferioribus flammis, omni tempore cruciandus. Precor igitur omnes qui hanc largitionis nostrae legerint vel audierint scripturam, ut Dei pietatem, pro patre nostro Manasse et pro nostra matre Constantia, seu pro nobismet ipsis ex orare studeant, quatenus, post mundi hujus cursum, per sanctum Petrum apostolum, cui supradictum contulimus donum, omnipotens Dominus aeternae vitae nobis aperiat januam. Hanc autem cartulam semper inviolatam fore cupientes, V idus Augusti, in palatio Meleduni castri, praesente domno nostro rege Hainrico, manibus propriis corroboravimus, manibusque plurimorum ibi astantium corroborandam tradidimus. Subscripsimus iterum et nostra nomina, facientes signum salutiferae crucis et ponentes nomina testium utrarum partium. S. Odonis comitis, qui hanc donationem fecit. S. Hugonis comitis, fratris Odonis. S. Eustachiae, sororis amborum comitum. Secuntur testes: Gualterius comes, Droco de Conflante, Gualerannus de Parisio, Teduinus vicecomes, Oidelardus; Hugo, filius Richardi de Bistisiaco; Guaszo de Pissiaco; Hugo, filius Liperici; Rodbertus Budicus, Fulcuinus; Balduinus, archicapellanus regis; Guiscelinus et Richardus, capellani; Albertus, praepositus Jociaci cellae; Rodbertus de Fraxino, Hulgerius major. Johannes cubicularius dictavit hanc cartulam. Droco, archidiaconus Vilcasini. Qui vero, diaboli instinctu, huic rei contraire voluerit, fisco regis persolvat centum libras colati auri, et conatus ejus sine effectu permaneat.»
16.29.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXIX. De cella Sanctae Gausburgis. (Ante a. 1061.)
16.29.1
« In gremio sanctae matris aecclesiae cum fides principatum teneat, misericordia, quae grece dicitur elemosina, cum ex fonte caritatis procedat, inter virtutes caeteras non habetur ultima. Quae quidem, dum minimis Christi distribuitur, remissio peccatorum adipiscitur, regnum coelorum operantibus eam aperitur, unde est illud: Benefacit animae suae vir misericors, et plura his similia. Salvator etenim noster, universitatis Dominus, cum ipse sit potens, potentes non abicit, quoniam neminem vult perire, set ad agnitionem veritatis venire et per fructus bonorum operum omnes fideles vocat ad se; qui etiam, in Evangelio, mundi amatores terret: Omnis, inquit, arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur; et plura his similia quae non sunt huic stilo credita. Unde ego Ivo, cassibus mundanae conversationis inretitus, prae omnibus, peccatorum pondere pressus, verumtamen de multitudine misericordiarum Domini praesumo indignus opus bonum et quod creditur laudabile; locellum Sanctae Gauburgis, in territorio Belismensi situm, cum omnibus ad ipsum locum rebus pertinentibus, Sancto Petro Carnotensi committo et dono, quatinus ibidem militaturus Deo monasticus ordo habeatur. Ut autem hoc donum stabile et inconvulsum permaneat volo omnibus, tam presentibus quam et futuris, per succedentia tempora, notum esse, domno meo Hainrico regi, ex cujus beneficio est, me corroborandum tradidisse. Si quis vero, diabolicae pravitatis instinctu, huic facto( quod absit!) contrarius extiterit, iram Dei incurrat; beatus Petrus illi contrarius fiat et inimicus, cum ceteris omnibus; et propria praesumptione confusus, mille libras auri regi Francorum, ob temeritatem injuriae, persolvat.»
16.29.2
Hic loculus praememoratus primum a comite Willelmo datus quidam monacho Bonaevallensi, Beringario nomine, dinoscitur esse; set abbas consecratus, bellorum frequentiam atque loci paupertatem cotidie crescentem diu ferre non valens, sponte ad suum coenobium est reversus, ubi postea suam transegit vitam. Post mortem vero Willelmi comitis et Rodberti filii ejus, quem securi inimici ejus in carcere positum interfecerunt, Ivo, frater Willelmi, in honore succedens, abbatem Landricum rogans expetiit, ut locum praefatum Sancto Petro perpetuo habendum susciperet et monachos suos illuc dirigeret, ibidem militaturos. Cujus petitioni abbas obsequens, misit quosdam de suis, qui locum fere per triennium tenuerunt. Accidit autem ut quidam juvenis, nomine Solo, monachus, Deodatus a lavacro sacro vocitatus, ibidem, ut ferebatur, quedam nefaria actitabat, et, zabuli instinctu, majora adhuc flagitia moliretur agere; ab ejus complicibus denudatus est; et, praesidio fugae elapsus, in Britanniam se suscipiens, suorum operum pedorem nobis grandem relinquens, nos alienavit a loco, et locum a nobis.
16.30.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXX. De ecclesia sancti Dionisii Nogiomi. (A. circit. 1078.)
16.30.1
« In gremio sanctae matris aecclesiae cum fides principatum teneat, misericordia, quae grece dicitur elemosina, cum ex fonte caritatis procedat, inter virtutes ceteras non habetur ultima. Quae quidem, dum minimis Christi distribuitur, remissio peccatorum adipiscitur, regnum coelorum operantibus eam aperitur. Unde est illud: Benefacit animae suae vir misericors; et plura his similia. Salvator etenim noster, universitatis Dominus, cum ipse sit potens, potentes non abicit, quoniam neminem perire, set ad agnitionem venire veritatis, et per fructus bonorum operum omnes fideles vocat ad se; qui etiam, in Evangelio, mundi amatores terret: Omnis, inquit, arbor quae non facit fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur; et plura his similia, quae non sunt huic stilo credita. Unde ego Rotrocus, cassibus mundanae conversationis inretitus, militiae armis accinctus, prae omnibus peccatorum pondere pressus, verumtamen de multitudine misericordiarum Domini praesumo indignus opus bonum et quod creditur laudabilius; monasterium scilicet, quod meus genitor Gausfredus in honore sancti Dionisii construere coepit, in territorio non longe distante a castello Nogiomo dicto, cupio amplius adornare et magnificare. Venerandae quippe memoriae abbas Landricus me adiens obnixe rogavit, quatinus eundem monasterium Sancto Petro Carnotensi, ob mei memoriam et uxoris filiorumque meorum, et pro anima supradicti genitoris mei et matris meae, donarem. Quod ego libentissime annui, ut idem pastor et princeps michi et animabus eorum succurrere dignetur, aperiens nobis portas regni coelestis, quas, a domino potestate accepta, omnibus fidelibus aperit. Ut autem hoc stabile et inconvulsum permaneat, volo omnibus, tam praesentibus quam et futuris, per succedentia tempora, fidelibus notum esse, manibus omnium fidelium meorum me corroborandum tradidisse. Si quis vero, diabolicae pravitatis instinctu, huic facto( quod absit!) contrarius extiterit, anathema sit, in infernoque inferiori retrusus, ubi vermis, qui nonquam moritur, ejus corrodat carnes; et ignis, qui nonquam extinguitur, semper ejus pascatur cruciatibus.
16.30.2
Iste locus, quandiu vixit comes Rotrocus, per plusculos annos a nostris monachis est possessus, donec ab uxore Gausfridi, nomine Beatrici, jussi sunt egredi; occasione nacta, quod domnus Hubertus, quondam nostri loci abbas, officio abbatis non poterat uti; cui vivens Rotrocus per abbatem Eustachium aecclesiae regimen dederat, virgaque pastorali donaverat; et moriens, quicquid in auro et argento, vino et tritico, possederat, in usus monachorum totum reliquit. Quo mortuo, filii ejus omnem triticum et vinum mutuantes, inimicum habentes feneratorem, si quando requireret quod mutuo prestiterat; Beatrix quoque, uxor majoris filii, intra arcem suam aurum et argentum habens, se sibi propinquiorem estimans, preter calicem unum quem fecerat aureum, nichil omnino voluit reddere. Dum vero persepe a supradicto procuratore loci verbis acriter moneretur, ut elemosinam mortui redderet, ad terras emendas et edes construendas, in tanta ira exarsit, ut et monachos nostros a loco pelleret, et Clunienses monachos inibi poneret. Qui semel anathematis pulsi mucrone, rursum redierunt, Allobrogum inediam fugientes quoquo gentium; more girovagorum arida ac maria transmeant, ut inveniant escas.
16.31
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXXI. Donatio quorumdam collibertorum a comite Tedbaldo. (Ante a. 1080.)
16.31
« Quicumque sibi obligatum hominem, propter amorem Dei, a debito relaxat servitio, praemium sibi ab eo confidat, sine dubio, retribui in futurum; dicente ipso per prophetam: Dimitte eos qui cunfracti sunt liberos, et omne honus disrumpe. Tunc invocabis et Dominus exaudiet, clamabis et dicet: Ecce adsum. Quapropter ego comes Tedbaldus, in Dei nomine, pro remedio animae meae, quosdam servos mei juris, natos ex servis meis ancillisque Sancti Petri Carnotensis, cum uno servo meo libero, trado monachis ipsius loci, ut, ab hac die, servitium debitum persolvant. Ea denique conventione hoc annuo, ut omni tempore, exceptis feriatis diebus, in pleno conventu, michi psalmus post laetaniam ab eisdem fratribus decantetur. Et ut hujus donationis carta sit omni tempore firma, ego ipse manu mea signo crucis eam roboravi, et filio meo roborandam proposui. S. Stephani comitis. S. Gausfridi de Calido Monte. S. Widonis de Breina. S. Hainrici dapiferi. S. Widonis de Monte Leodorico. S. Alcherii, filii Guauslini. S. Hugonis, filii Tedbaldi.»
16.32
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXXII. Donatio collibertorum a vicecomite Ebrardo. (Ante a. 1070.)
16.32
« In nomine Domini nostri Jhesu Christi, filii Dei summi. Ego Ebrardus, Carnotensium vicecomes, notum esse volo praesentibus atque futuris, quod adierunt meam praesentiam Sancti Petri Carnotensis monachi, deprecantes, ut, pro remedio animae meae, dimitterem calumpniam quam immiseram in filiis Girberti, mei servi, de Ymonis Villa, qui ex ancilla Sancti Petri Carnotensis nati sunt. Quod et feci, accipiens ab eis centum solidos nummorum et unciam auri; et concessit Sancto Petro Carnotensi et monachis famulantibus ibidem, absque calumpnia, ipsos filios Girberti et Beringerium, cognatum eorum, cum uxore et filiis et filiabus suis, et progenie ipsius Gisberti, qui infra terminos Imonis Villae degit, pro remedio animae meae, et parentum meorum, uxorisque meae Hunbergae et filiorum meorum; quatinus ab hodierna die et deinceps serviant monachis, absque ullo contradictu et calumpnia. Quod si quis hanc cartulam et donationem dampnare voluerit, dampnatus pereat in aeternum. S. Ebrardi vicecomitis, qui hanc donationem fecit. S. Ebrardi, filii ejus. S, Hugonis, filii ejus. S. Huncbergae, uxoris ejus. S. Odonis, filii Guaszonis. S. Guarini, filii Guarini de Turre. S. Gualterii, filii Loscelini de Curte Entismo. S. Gunterii, filii Haimonis. S. Guidonis Apostoli, et Gausberti, fratris ejus. Ex nostra parte: Arnulfus Bigotus; Stephanus, Dodonis filius; Gausfridus Tosardus, Teduinus major, Hubertus Bovardus, Gualteriolus de Monasterio. Rodbertus monachus hanc cartulam scripsit, jubente Landrico abbate.»
16.33
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXXIII. Agnitio de terra Rodberti Cornei. (A. 1028-1037.)
16.33
« Agnitio qualiter terra, quam abbas Magenardus dedit Rodberto Corneo, revocata est ad victum fratrum.-- Dum Rodbertus Corneus mortuus fuit, voluerunt monachi ipsam terram recipere; set uxor ejus judicium portare fecit, quoniam ea conventione suo data fuit seniori, ut ipsa, quandiu viveret, eam possideret. Quam feminam quidam miles, Sulio nomine, in conjugio accepit; qui multis vicibus, servitium abbati Arnulfo obtulit. Quod servitium semper abbas sprevit et nonquam recepit. Quo Sulione vivente cum supradicta femina, filii Rodberti jam dicti mortui fuerunt. Post mortem vero feminae, reclamaverunt ipsam terram nepotes ejusdem Rodberti; set monachi fortiter restiterunt eis. Tunc venerunt utique in curiam Odonis comitis et episcopi Teoderici, et ibidem factum est placitum. Affirmabantque nepotes Rodberti, quoniam ea conventione judicium femina portare fecerat, ut, post mortem ejusdem feminae, heredes Rodberti ipsam terram in fisco de abbate tenerent. Ad hoc contradicendum satis habuimus testes. Tunc Odo comes judicavit campum fieri, scilicet ex hoc quod illi dicebant heredes Rodberti in judicium, quod femina Rodberti fecit portare, fuisse missos. Testis vero Sancti Petri dicebat non, nisi solummodo feminam. Tunc Rodbertus, unus ex jam dicti nepotibus, dedit comiti guadium. Teodericus vero, homo Sancti Petri, qui jam major fuit, similiter suum guadium comiti dedit ad contradicendum. Postea vero, remanente campo, concordia sic facta fuit. Abbas Landricus, episcopo Teoderico rogante, quadraginta solidos ipsi Rodberto et Sancelino, fratri ejus, dedit, et duos aripennos vineae remisit, quos Rodbertus Corneus Sancto Petro dedit, dum ab abate Magenardo ipsam terram recepit. Ipsi vero fratres Rodbertus et Sancio guerpiverunt terram, et fidejussores dederunt seipsos et duos homines suos, Gilduinum et Emalricum, ut, si quando ab aliquo, ex parte eorum, ipsa terra calumpniaretur, ipsi liberam eam redderent, et totam calumpniam in curiam comitis eraderent. Haec concordia in episcopi curia facta fuit; et interfuerunt multi, ex quibus quidam hic subscripti sunt: Nivelo, Albertus de Gualardone, Rogerius Podardus, Haimo Barbatus, Girogius clericus, Herbertus Carnotensis. Ex nostris: Dodo, Herbrannus, Adventus, Teduinus, Lambertus, Labaddon; Gausfredus, filiaster Osberti.»
16.34
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXXIV. Donatio consuetudinum burgi a Gilduino vicecomite. (29 April. 1046.)
16.34
« Quoniam certum est aeternaque lege positum, ut nichil contet genitum, cunctis congruit christiani nominis in hoc fortunae salo positis, non credere fugacibus bonis; pensandum est nobis itaque ut, digno fructu poenitentiae pariter et elemosinae, mereamur gaudium sine fine, rapiente nos sero die. Hujus rei gratia, ego quidem Gilduinus, vicecomes Carnotinae urbis, uxorque propria, nomine Emmelina, una cum filiis nostris dulcissimis, sancto Petro, apostolorum principi, consuetudines scilicet sui suburbii, quae nostri sunt juris, gratanter concedimus, ut monachi devote ei servientes in coenobio quod situm est juxta praefatam urbem, jus habeant orandi pro salute nostra, et singulis annis, post mortem carnis, singulorum anniversaria celebrent. Tribuimus etiam unum furnillum, excepto censu, ab omni consuetudine liberum, et ortulum arborum laetissimum. Hanc autem cartulam firmavimus horum testimonio quorum nomina subscripsimus, signo crucis eam corroborantes. Gilduinus vicecomes, qui hanc donationem fecit. Harduinus vicecomes, filius ejus. Elisabeth, uxor ejusdem. Joannes medicus. Guiszo medicus. Girbertus presbiter. Goscelinus presbiter. Rodbertus de Villa Pali. Herbrannus de Transgrandi Ponte. Rodulfus Musculus. Guarinus, princeps cocorum vicecomitis. Durandus, pincerna comitis. Teduinus, major Sancti Petri. Ernulfus. Durandus cellerarius. Hugolinus cocus. Tedbaldus Boldardus. Ericus puer. III kalendas mai hoc auctum est, regnante invictissimo rege Henrico; secundo anno post bellum quo captus est Tedbaldus, comes palatinus, a comite Andegavensi, Gausfrido Martello.»
16.35
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXXV Emptio terrae Gualterii et Guarnerii. (Ante a. 1070.)
16.35
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Landricus, gratia Dei, abbas coenobii Sancti Petri Carnotensis, quod decenter et honorifice, non longe ab ipsius civitatis porta quae vocatur Cinerosa, priscis temporibus situm est; in quo non modica monachorum congregatio, secundum regulam sancti Benedicti ac aliorum praecedentium patrum exempla, pie vivens in hymnis et canticis spiritalibus, intimo cordis affectu pervigil, ceterarumque virtutum claris adornata insignibus; perdia et pernox tendit ire, Petro praesule, per hujus mundi numquam quietum pelagus, ad aeternae patriae portum semper amoenum; Christum quoque sedula prece exorat pro cuncto populo catholico, specialiter vero pro his quorum beneficiorum atque largitionum juvamine, in hoc fragili carnis gurgustio, dum vivit, sustentatur. Cum hac, inquam, ego praedictus abbas notum fore volumus cunctis fidelibus, tam presentis quam venturi evi, quod quidam monachus noster, Warinus nomine, nostrae cujusdam cellae provisor, in finibus Normanniae in honore Dei genitricis Mariae constructae, in villa quae vulgo Plancas vocatur, a quodam presbitero, nomine Fulberto, jure perpetuae emit emptionis terram, videlicet Gualterii de Vico terramque Guarnerii. Pro hac quoque XX solidos nummorum dedit, pro altera tres libras nummorum. Domini quippe supradicti presbiteri, duo scilicet fratres, Willelmus de Fageto et Guimundus, ut huic venditioni praeberent assensum, XX solidos, tantumdemque etiam domno eorum dedit, Guimundo scilicet Felici, cujus tunc erat ipsum castrum de Molinis, de cujus beneficio supradicti duo fratres terram illam tenuerant. Itaque, tam a presbitero supradicto quam a domnis ejus supradictis, positum est donum super altare almae matris Domini, videntibus et audientibus his quorum nomina subscribere mandavimus. Prius vero assignare curavimus, quia Giraldus, supradicti presbiteri filius, adnisus est reclamare sibi supradictae terrae partem; set, convictus in curia de Molinis castri, coram domna ipsius castri Albereda, scilicet filia Guimundi Felicis, donum et ipse posuit super altare, habens inde quinquaginta solidos. Cujus rei testes sunt hi: Guido presbiter, Fulbertus de Plancis, Herbertus de Melicurte, Seirannus de Plancis, Restaldus mediator, Corbellus, Guillelmus vinitor, Turoldus famulus, Willelmus Canutus, Willelmus de Aspris Willelmus, filius Milonis; Ebrardus de Ruga.»
16.36
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXXVI. De aecclesia Villae Villonis, ac de terra ibi data. (Anno 1059.)
16.36
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Odo, filius Guazzonis, notum esse volo, tam praesentibus omnibus quam succedentibus, quia memor divini eloquii dicentis: Date, et dabitur vobis, ipse, inquam, pro salute animae meae ac conjugis, ex beneficiis, quae denique temporaliter possidere videor, aecclesiam, quae olim quidem sita est in loco qui vocatur Villa Villonis, nunc vero, imminentibus malis, ad nichilum redactam, cum terra ac decima ad aecclesiam pertinenti, terramque aliam unius aratri, sancto Petro atque abbati Laudrico monachisque ejus jure possidendam tribuo; Agoberto, venerabili episcopo annuente, necnon nobilissima domna mea Mahilde atque ejus filio Willelmo, de quibus id possideo. Hanc quidem aecclesiam Richerius quidam miles actenus ex me tenuit; set, a me nuper peccunia accepta, eam michi reddidit in conspectu plurimorum hominum, de quibus in testimonium paucos subscribam: Bernardum de Buslo; Rodulfum, filium Hungerii; Gausfridum de Braiao, Guillelmum praepositum; Radulfum, filium Leodegarii. Quorum etiam consultu supradictam donationem feci, ut habeam, videlicet ipse et uxor mea, nomine Ermengardis, ex hac die et deinceps, beneficiorum suffragia et orationum monachorum. Quod si alibi ipsi melius viderint supra memoratam aecclesiam reedificandam esse, ubi voluerint, in opus aecclesiae seu cimiterii tres aripennos terrae, in eadem villa, libenter tribuam, reservato sibi loco mutato aecclesiae. Quia vero ab apostolo scriptum esse audio, hilarem datorem diligit Deus, augeo huic dono quendam meum militem, nomine Stabilem, cum terra seu decima, quam ex meo beneficio in eodem loco tenebat. Abbas itaque et monachi, pro istis rebus, quinquaginta solidos nummorum michi dederunt caritatis dono. Hanc autem cartulam, nominibus propriis corroboratam, si quis contrarius nostrae saluti suggillare aliquando nisus fuerit, cum Dathan et Abiron ignibus gehennae subjaceat. Scripta est denique Hainrico rege regnante, in eodem anno quo substituit sibi in regno Phylippum, filium suum. S. Odonis, qui hanc donationem fecit. S. Ermengardis, uxoris ejus. S. Avesgaudi, nepotis ejus. S. Ervei. S. Hugonis de Barzilleriis. S. Herberti de Teonis Villa. Ex nostra: Stephanus, Ernulfus, Fulchdus, Tescelinus, Gauscelinus de Fragante Villa.»
16.37
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXXVII. De aecclesiae censu Salicioli et terra data. (Ante a. 1080.)
16.37
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Omnes in Christo renatos, quique in ipso pie vivere volunt, semper intentos esse condecet, ut maculas terrenae contagionis, quae sibi carnis delectatione adheserunt, poenitendo defleant, et futura caveant, seseque bonorum operum sincera voluntate adherendo conjungant, ac et toto nisu Conditoris jussionem sequantur dicentis: Qui reliquerit agrum vel domum, seu aliud aliquid in hoc mundo, propter me, centuplum in futuro accipiet, ac vitam aeternam late possidebit. Hoc ego dulcissonum Christi eulogium patula aure, Urso nomine, auriens, una cum consensu domni mei Walterii, filii Viviani, cujus beneficium actenus tenere visus sum, censum videlicet aecclesiae de Salicioli, necnon et XXt iIIIª jugera terrae, juxta ipsam aecclesiam, ad orientalem plagam sitam, pro salute animae meae et parentum meorum, Sancto Petro coenobii Carnotensis, donatione directa, concedo; ut, nullo unquam in evo, aliquo modo, ad ullum heredum meorum id retorqueatur. Adibeo etiam conjugis meae Ausindis atque filii mei unici Gisleberti et filiarum mearum consensum, quatinus mecum retributionis participes esse in aeterna vita valeant. Quod si michi vita comes fuerit, ac propius ad ipsum coenobium, monastice victurus, accedere voluero, quantum Deo facultatis aderit, augens donum supradictum, et, sicut ait Psalmographus: Placabo Dominum meum in vita mea; psallam Deo meo quandiu ero. Ut autem haec cartula inviolabilis permaneat, fidejussores seu testes, subscribi volui: Richardum clericum; Adraldum et Bernardum, fratres ejus; Gualterium, nepotem meum, praenomine Postellum; Marcuardum de Givriaco. Subscribi volui quosdam audientium et videntium, ut, si forte( quod absit!) aliquis huic donationi contraire voluerit, omnes adversus eum consurgant, et pro Deo videant, ut ejus nisus non valeat. Urso, qui hanc donationem fecit. Ausindis, uxor ejus. Gislebertus, filius ejus. Gualterius Domnus, filius Viviani. Vivianus, filius ejus. Hildeburgis uxor Walterii. Fulco praepositus. Herbertus de Burseriis. Rodulfus de Calliolo. Amalricus. Guido presbiter. Herbertus presbiter. Giraldus decanus. Isengrius. Rainaldus de Harei Curte. Radulfus Gruellus. Ivo, filius Fulconis. Radulfus de Mercato. Walterius Postellus. Rodbertus, infirmorum custos. Walterius de Groslu. Leodegarius, filius Hildegarii. Guauscelinus de Villaris. Otrannus, filius ejus.»
16.38
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXXVIII. De vicaria atrii aecclesie Anetis villae, et molendinorum. (Ante a. 1080.)
16.38
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Adelina, parentibus orta secundum seculi dignitatem natalibus, clarissimo cuidam viro, nomine Rodberto, jam secundis nuptiis, nobiliter copulata; ego, inquam, notum esse volo omnibus sanctae Dei aecclesiae cultoribus, quoniam, pro salute domni mei Rodberti, qui tactus gravi corporis incommodo, divini verbi non immemor dicentis: Qui amat patrem aut matrem aut uxorem aut filios, plus quam me, non est me dignus; omnia quae in mundo temporaliter possidebat derelinquens, sub abbate Landrico, in sancti Petri, apostolorum principis, caenobio, scilicet Carnotensi, comam capitis deponens, monastice victurus, factori suo se tradere studuit; ejus quidem deprecatione, pro salute animae suae pariterque animae patris mei Ingenulfi, atque Johannis, primi mei senioris, sancto monachorum cetui, inibi degentium, concedo illam vicariam, quae a parentibus meis videbatur mei juris esse, tam in atrio aecclesiae quam in molendinis, et in terra eorum; ut perpetuo jure et vicariam et omnes consuetudines judiciariae potesta is possideant, et sine ulla calumpnia teneant. Ut autem haec cartula in hac re firmius valeat, manu propria eam corroboravi, manibusque multorum testium corroborandam tradidi, quorum nomina etiam subscripta sunt. Andreas de Moncello. Guiddo, filius Girelmi Malum Auxilium. Adraldus de Croto. Frodelinus. Gualterius presbiter. Giraldus cocus. Rainaldus agaso. Frodo. Adventius. Richardus clericus, et alii.»
16.39.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XXXIX. De aecclesia superioris Croti. (Anno 1061.)
16.39.1
« Cunctorum creatori famulans, cum duobus fratribus meis, Richardo clerico et Bernardo laico, ego, inquam, Adraldus Sancto Petro coenobii Carnotensis superiorem aecclesiam Croti, cum quatuor hospitibus, perpetualiter libens concedo, pro anima quidem propria, atque animabus parentum meorum; ut, sicut in orationibus monachorum Majoris Monasterii, quibus eam primitus vendideram, collecti sumus, ita in istorum simus qui postea ab ipsis emerunt. Habeant itaque monachi Sancti Petri ipsam aecclesiam, ac aeterno jure possideant, ab hac die in antea, nulla refrontante calumpnia; et a quo voluerint sacerdote deserviatur, priore postposita conventione, qua firmavimus ut monachus ibi semper non deforet. Pro hac, inquam, re decem solidos nummorum accipiens, deprecatione Ascelini monachi, consobrini mei, hanc novam cartulam mea manu corroboravi, ceterisque inferius scriptis corroborandum dedi: Gencelino decano, Gerardo presbitero, Rainaldo clerico, Godefrido, filio Raherii; Isnardo, Ursoni, Postello, Odoni, Fulberto, Beringerio, Walterio, Rodberto. Hacta est haec carta secundo anno Philippi regis regni, et recitata ac roborata ante portas aecclesiae sancti Stephani, Drocis castro.»
16.39.2
Haec praefata aecclesia a quodam monacho Majoris Monasterii, Ascelino nomine, empta fuit; set, cum videret parum utilitatis inesse, atque diuturnam improbitatem Adraldi, a quo emerat, vix egre ferre valeret, ad abbatem Landricum se convertens, petiit ut ab eo eam emeret, quatinus aecclesiis Sancti Petri, inter quas erat, jungeretur. Itaque abbas, previdens utilitatem futuram, postposuit praesentem inportunitatem viri, quae cum carne finiret, dedit monacho sedecim nummorum libras; et cartam, quam sibi monachi Sancti Martini fecerant, per consensum totius capituli, nobis reddidit, quae, usque in praesentem diem, inter alia agiographa, penes nos servatur.
16.40
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XL. De septem acris terrae datis sancto Petro. (Ante a. 1070.)
16.40
« In Christi nomine Ego Landricus, abbas coenobii Sancti Petri Carnotensis, omnisque congregatio nostra monachorum, notum esse volumus omnibus christianae fidei cultoribus, tam praesentis evi quam futuri, quod quidam Normannus genere, Herbertus nomine, de Meli Curte, in territorio Molinorum castri, septem accras terrae, pro anima, sancto Petro, cum omni consuetudine, tribuit, donumque super altare sancti Petri manu sua posuit; et pro hac re ante ipsum altare, per argenteum missalem, de orationibus, tam praesentium fratrum quam succedentium, eum revestiri voluimus, coram testibus his: Hugone, presbitero Bonevallensi; Arnulfo Nigro; Warino cellerario; Hildulfo et Gausfrido, fratribus; Oidelerio, Ainerio lavendario, Engelberto coco. Si quis autem huic dono contraire voluerit, auctoritate apostoli Petri, cui datum fuit, sit excommunicatus; et, nisi vivens ad satisfactionem confugerit, in inferno mortuus, doleat se sustinere poenas perpetuas.»
16.41.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XLI. De consuetudinibus Broillamat . (Ante a. 1067.)
16.41.1
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, in cujus regno viget quietudo pacis perpetuae. Omnibus in comitatu meo degentibus, ego Willelmus, comes Normanniae, notum facio quod penes nos actum esse perdocebit subscripta narratio. Est in partibus nostris villa quaedam, Broillemat nominata, sancti Petri apostoli monasterio Carnotensi ab ejusdem constructoribus antiquitus data, quod videlicet sancti Petri monasterium in Carnotis civitatis est suburbio situm. Hujus itaque monachus quidam, Gausfridus nomine, veniens ad nos, rogavit sancto Petro donari praedictae villae potestatem judiciariam, quam ego, Deo donante, inter alia plurima hactenus possedi per sortem hereditariam. Sperans igitur ego michi quandoque debere relaxari peccata, potestate solvendi per redemptorem sancto Petro collata, ipsius monasterii abbatis Landrici et omnium fratrum annuo petitionibus, quas nobis praefatus monachus suggessit, ipsis precipientibus. Quicquid igitur in praedicta villa videor obtinere, sancto Petro, jam ex hac die perpetualiter, trado; quia in futura vita id illum michi retribuere debere indubitanter credo. Subscriptis autem nominibus idoneorum virorum, scilicet in hac traditione presentium, ipsa confirmatur, ut a nullo successorum meorum posthac dissolvatur. S. Willelmi comitis, qui hanc donationem fecit. S. Rodberti, fratris ejus. S. Willelmi, filii Osberti. S. Corbutionis de Falesia. S. Gisleberti, praepositi de Usmis. S. Balduini de Gaci. S. Herberti de Meli Curte.»
16.41.2
Sopito persecutionis turbine, et restinctis iracundiae flammis quas evomebat insatiabilis acephalorum amaritudinis zelus, rursum animus intimi amoris ad cartas scribendas accenditur, quas omiseram, tabescens sevissimae tempestatis horrore; cupiens ceptum opus ad finem perducere quatinus, pietate divina propiciante, ab illa detestabili voce maneam immunis: Iste homo coepit edificare, et non potuit perficere.
16.41.3
Nunc ergo cartas Gesiaci cellae, cum prae manibus habeam, libet contexere.
16.42.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XLII. De manu firma quam Gisbertus abbas fecit. (29 Sept. 986.)
16.42.1
« In Christi nomine. Gisbertus, divina propiciatione, abbas, omnisque grex Carnotensis coenobii summi apicis apostolorum Petri et Pauli, universae militiae praesentis seu futurae fidelibus. Quamvis aeterna lege sanctiatur nichil constare genitum, nichilque esse diu quandoque futurum; constat tamen nullo melius genere reformari posse memoriam praeteritorum quam attestatione litterarum. Quocirca universorum fidelium, tam praesentium quam succedentium, perpenderit industria, quoniam adierit quidam miles, Ubertus nomine, nostrae devotionis unanimem consensum suppliciter deprecans, ut sibi sueque conjugi, vocabulo Aigae, unique haeredi eorum, in pago Vilcasino, ex abbatia beatae semper virginis Mariae, quam illius loci incolae Avangliam dicunt, in loco qui vocatur Altera Villa, mansum unum in dominicatu, cum universis ejusdem mansi appendentiis, sub annuo reditu vel censu concederemus. Igitur petitioni ejus concordibus animis assentientes, sibi atque ipsius jam dicte uxori, uni quoque heredi eorum, ut dictum est, praefatum mansum concedimus, illa videlicet ratione servata, ut, singulis annis in solennitate sancti Remigii, solidos VI persolvant. Quod si negligentes aut rebelles de hoc censu extiterint, legitime emendent, et praenotatam terram non perdant. Haec vero cartula, ad obtinendum firmiorem sui vigorem, manibus nostris adtrectata et plurimorum nominibus habetur insignita atque corroborata. Odo comes. Walterius comes. Abbas Gisbertus. Durandus decanus. Erbertus monachus. Alveus monachus. Tedbertus monachus. Johannes monachus. Benedictus monachus. Magenfredus monachus. Actum Gisiaco fundo, III kalendarum octobrium, primo anno regni Cludovici, indictione IIII. Erbertus scripsit, monachus et levita.»
16.42.2
Haec res gesta magnum nobis generavit detrimentum, sicut jam praelibavimus; nam, defunctis his quibus prefata carta tenendi assensum praebuerat, eorum superstites, vi et impunitae audaciae praesumptione, per annorum multorum curricula tenere voluerunt. Quorum quaedam mulier, nomine Adela, secularibus fulta praesidiis, ictum cotidianae excommunicationis fere per tria lustra sustinens, vix jam senio fessa et inrevocabili morte perterrita, dimisit invita, ferre timens excommunicationis vincula. De qua re XXX librae nummorum sunt datae duabus ejus filiabus et earum conjugibus, ut vel sic extingueretur immoderata eorum cupiditas, quae quinquennio nobis quidem tacita fructum fundi sumere permisit. Nunc autem rediviva, ebulliens, fas et nefas equa lance pensans, injuste usurpat quod reliquerat, beato Petro apostolo inspiciente et adhuc pia manu retinente vindictam.
16.43
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XLIII. De consuetudine data a Walterio comite . (Circa a. 1006.)
16.43
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Salubre atque utile et proficuum animae nostrae judicamus, ut ex his quae in praesenti seculo nobis a Deo collata sunt, Deo servientibus, pro salute animarum, concedamus. Quicquid enim in hoc mundo cernimus, momentaneum et transitorium et instabile omnino comprobamus. Iccirco ego Walterius, gratia Dei, comes, profectum et salutem animae meae et conjugis meae Adelidis filiorumque meorum, quicquid consuetudine temporali ad nos pertinere videtur de navibus Sancti Petri Jociaceneis, per Sequanam transeuntibus prope nostrum castellum, quod vulgo dicitur Medanta, per deprecationem Mainardi abbatis et ceterorum fratrum, eidem loco concessimus; ea ratione ut neque ego, neque filii mei, vel aliquis ministrorum nostrorum, per succedentia tempora, accipere aliquid debeat. Quod si aliquis contra hoc nostrae largitionis donum insurgere temptaverit, maledictionis et anathematis vinculo obligatus, perpetuae dampnationi subjaceat; et, quia cum benefactoribus partem habere noluit, cum blasphematoribus et persecutoribus Domini, et Juda traditore, Dathan quoque et Abiron, quos terra vivos absorbuit, in aeternum dispereat. Et ut hoc nostrae auctoritatis praeceptum inconvulsum permaneat, manu nostra illud subscriptione firmavimus, et manibus filiorum et fidelium nostrorum roborandum tradidimus. S. Walterii comitis. S. Rodulfi, filii ejus. S. Drogonis, filii ejus. S. Walterii militis. S. Rorigonis. S. Hugonis. S. Sansonis. S. Uberti. S. Hugonis. S. Addonis. S. Guadsonis.»
16.44
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XLIV. De ancilla data a Waleranno comite. (Ante a. 1071).
16.44
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Gualerannus, Mellentis castri comes, notum esse volo sanctae Dei ecclesiae fidelibus, tam presentibus quam futuris, quia quidam homo ex familia Sancti Petri Gisecii ortus, qui locus coenobii Carnotensis cella esse dinoscitur; homo quidem vocatur Walterius; qui accepit sibi uxorem unam ex ancillis meis. Quod cum rescissem, utrumque et hominem et mulierem meo juri mancipari disposui. Interveniente vero cum quibusdam monachis abbate praefati coenobii, nomine Landrico, pro amore Dei omnipotentis, qui omnia necessaria sua gratuita bonitate amministrat suis fidelibus; cum consensu dulcissimae meae conjugis et sobolum fideliumque meorum, ipsam dimisi mancipationem, et mulierem quae mei juris erat, simul cum viro suo, sancto Petro concessi, ut, ab hac die in antea, jure perpetuo possideat tam ipsos quam quos qui ex his procreandi sunt. Si quis autem heredum meorum huic largitionis meae portiunculae contraire voluerit, sanctus Petrus ei obvius portam claudat Paradisi, et, nisi resipuerit, gehennalibus claustris puniendum tradat. Ut autem haec cartula sit firmior, signo astipulationis meae, ante aecclesiam sancti Nigasii, eam signavi, et filiis fidelibusque meis corroborandam tradidi. S. Gualeranni comitis. S. Hugonis primogeniti. S. conjugis Adelidis. S. Gualeranni filii. S. Fulcoisi filii. S. Teduini vicecomitis. S. Heluisi clerici. S. Drogonis de Coflante. S. Ansoldi Parisii. S. Hilduini, filii Hermeri. S. Willelmi Calvi. S. Guarnerii praepositi. S. Odonis de Porta. S. Bernardi Alba Sella. S. Guarini clerici. Vitalis. Johannis.»
16.45
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XLV. De prava consuetudine usurpata a vicecomite Hilduino. (Ante a. 1080.)
16.45
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Hilduinus vicecomes, auditor quidem dicentis, quia gaudium est angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, notum esse volo tam praesentibus quam futuris sanctae Dei ecclesiae fidelibus, quoniam pascua terrae meae, more antiquo jureque perpetuo, omnibus bestiis terrae Sancti Petri Jociacensis cellae, tam in bosco quam extra boscum, reddo, ut, absque ulla contradictione, deinceps habeant et pascant aestu ac hieme; pro salute scilicet animae meae et pro remedio animae patris mei Hugonis, qui, absente justicia, hanc pravam consuetudinem intulit, ut et herbam vetaret quam Deus de terra jussit omnibus bestiis producere, atque pro pastu ipsius herbae precem aratrum sive boum quasi per consuetudinem extorquere ab hominibus non timeret. Pro hac, inquam, consuetudine mala quam ipse post eum usque nunc usurpavi, graviter me peccasse confiteor; atque, Hugone fratre meo annuente, sicut proposui, pro animabus nostris, coram omnibus, relinquo. Hanc autem cartam manu propria cum crucis signo corroboro, nomenque meum et nomina fidelium nostrorum subscribere jubeo. Si quis autem malesanus aliquando hanc rem contraire voluerit, nisi cito resipuerit, cum Dathan et Abiron vivus absorbeatur humo; cum Herode innocentum occisore, atque Juda, Domini traditore, tradatur ignibus gehennae. S. Hilduini vicecomitis, qui hanc consuetudinem dimisit. S. Hugonis, fratris ejus. Nomina testium: Gualerannus, monachus et praepositus, qui pro hac re XXX nummorum solidos vicecomiti dedit; Paulus monachus, qui hanc cartam scripsit; Roscelinus, Odo de Roseto, Aimardus, filius Guntardi; Adam de Buscheledo; Walterius, filius Hugonis de Aincurte; Willelmus, nepos ejus; Willelmus Plicans Montem, Hugo Brustans Salicem, Hubertus de Roseto, Hurso mercator; Turoldus, filius ejus, Hubertus Donzellus, Gauslinus Normannus, Gambardus, Garnerius Bultio.»
16.46
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XLVI. De fera quam usurpaverat Droco comes. (Ante a. 1036).
16.46
« Veritas, quae est Dei filius, qui dixit: Ego sum veritas, ortatur et docet aliena non rapere et propria largiri. Quapropter ego Droco, comes Ambianensium, ob amorem filii Dei et salutem animae meae, consuetudinem quam calunniabar me habere in fera Sancti Petri Gisiacensis, quae est III kalendas julii; et brennaticum quod injuste accipiebam in Calderiaco et sancto Cirico et Droconis curte, ex toto dimitto; et ut haec remissio firma in perpetuum maneat, manu propria has litteras corroboravi cum uxore et filiis et fidelibus meis. S. Droconis comitis. S. Ehtde comitissae. S. Fulconis, fratris comitis. S. Rodulfi, filii comitis. S. Gualterii, alterius filii. S. Sansonis. S. Hugonis Brustans Salicem. S. Arnulfi praepositi. S. Agardi Fortini. S. Galterii de Gronniaco. S. Rodberti de Viri. S. Othmundi S. Guidonis, filii Sansgualonis. S. Ivonis Guespae. S. Gualterii Franci. S. Huberti de Roseto. S. Ursonis archidiaconi. S. Hugonis Bascodelis.»
16.47
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XLVII. De Rainberto et Frodburga, ab Odone comite datis. (Ante a. 1061).
16.47
« In Dei nomine. Ego Odo, Manasse filius, notum facere volo praesenti populo et futuro, cum Hugone, fratre meo, annuente, me dedisse Carnotensi monasterio sancti Petri ac Josiacensi cellae praedicti monasterii, ex nostra familia servum, nomine Raimbertum et ancillam, vocabulo Frodburgam, fratrem videlicet ac sororem, cum filiis ac filiabus eorum, pro salute patris nostri animae et matris nostrae. Huic ergo dono si quis contrarius esse voluerit, infernalibus involvatur flammis, cum Juda traditore Domini; et ab eo anathematizatus, cui a domino Jhesu Christo collata est potestas ligandi et solvendi, extra Paradisi portas maneat, a diabolo omni tempore cruciatus. Precor igitur omnes qui hanc scripturam legerint, ut Dei pietatem pro patre nostro Manasse et pro matre nostra Constantia et pro nobismet ipsis exorare studeant, quatenus, post mundi hujus cursum, per beatum Petrum apostolum, cui supradictum contulimus donum, dominus Christus aeternae vitae nobis aperiat aditum. S. Odonis comitis. S. Hugonis, fratris ejus. Corroborata est haec cartula V idus augusti, Meleduno castro, in palacio Henrici regis, manibus duorum fratrum praedictorum et aliorum quamplurimorum hominum; de quibus paucos eligentes, eorum nomina subscripsimus in testimonium duarum partium: Oidelardus; Hugo, filius Richardi de Bistisiaco; Hugo, filius Liperici; Rodbertus Budicus, Fulcuinus; Albertus, monachus et praepositus; Balduinus archicapellanus; Richardus et Guiscelinus, capellani; Ulgerius major, Johannes cubicularius. Droco, archidiaconus Vilcasini, hanc dictavit cartulam. Quam si quis contraire voluerit, conatus ejus inefficaps remaneat, et regi C auri persolvat libras.»
16.48
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XLVIII. De consuetudine dimissa ab Hugone vicecomite. (Ante a. 1034).
16.48
« In Christi nomine. Ego Arnulfus, abbas humilis Sancti Petri Carnotensis, notum esse volo omnibus, tam presentibus quam futuris, de Hugone vicomite Vilcasini. Vendicaverat enim sibi violenter idem vicecomes vicariam quandam, in terra Sancti Petri Gisiacensi, in maisnilibus qui vocitantur Droun Curtis et Sanctus Ciricus et Calderiacus, pertinentes ad Fontinidi potestatem. Quia gurpivit eam, videntibus plurimis consodalibus suis, quorum nomina subscripsimus, cum voluntate et jussu senioris sui comitis Droconis, de cujus beneficio se eam fatebatur tenere; in primis, praefatus comes Droco, cum supra dicto vicecomite Hugone, gurpiverunt eam super altare Sancti Petri Gisiacensi. Et hujus rei sunt testes audientes et videntes: Gualerannus frater ipsius vicecomitis; Richardus de Nielfa, consanguineus ejus; Sanson, vicecomes de Medanta; Gualterius, filius Odonis de Longa Essa; Odo Morellus, Rodbertus Friscus, Grurengarus, Gualterius statualis; Addo, Guaszo, Ivo Guespa, Guillelmus, Guido Jerusalem; Gualerannus et Richardus, frater ejus; Arnulfus praepositus, Fulcuinus Claudus, Hugo de Aincurte, Hildebertus de Grunniaco, Mascelinus de Gresiaco: hi sunt Medantenses. De Mellento: Teduinus vicecomes; Amelius, frater ejus; Guarnerius praepositus, Hervisus clericus, Hildegarius Bodinus, Willelmus Eloquens, Odo, Bernardus, Hervisus laicus, Fulco decanus, Ernaldus, Gualterius, filius Bebonis, et Achardus, frater ejus; Rodulphus Delicatus, Ivo de Arcura, Hubertus de insula, Hubertus Dunensis, Rainardus juvenis. De nostris: Hildulfus, Rainboldus, Stephanus, Gualonius.»
16.49
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XLIX. De teloneo Andeliaci dato a Malgerio archiepiscopo. (Ante a. 1056).
16.49
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Oportunum valde est et omnino necessarium cuique fidelium Deum timentium et portionem habere cupientium in regione vivorum, ut de rebus, quas temporaliter possidet, Deum et sanctos ejus atque eorum loca honorare, ditare atque sublimare studeat; quatinus pro temporalibus aeterna adquirat, pro terrenis coelestia obtineat. Ab exordio igitur nascentis aecclesiae fuerunt viri religiosi, Deum timentes et vera bona promereri desiderantes, qui ecclesiam Dei de suis possessionibus honoraverunt et exaltaverunt; unde a Christo dignam receperunt mercedem. Quod quidem cogitans et vigili mente sepe tractans, ego videlicet Malgerius, gratia Dei, sanctae Mariae Rotomagensis aecclesiae archiepiscopus, pro divino amore et remedio animae meae et redemptione animarum parentum meorum, census telonei, quod apud Andeliacum a ministris meis accipitur, Sancto Petro Carnotensis coenobii, et monachis ibidem famulantibus, perpetualiter perdonavi, ut nullum teloneum in posterum persolvant de rebus Sancti Petri, per flumen Sequanae Rotomagum adductis. Hoc quoque perdonavi, interventu videlicet Landrici, praedicti coenobii abbatis. Si quis autem aecclesiae rerum invasor hanc donationem voluerit delere, destruat illum Deus, ita ut non habeat partem in regno Christi et Dei. Quatinus autem hujus donationis auctoritas firma permaneat, manu propria eam cum signo crucis firmavi, et fidelibus meis, quorum nomina hic scripta habentur, firmare mecum praecepi. S. Malgerii archiepiscopi. S. Osberni decani. S. Hugonis archidiaconi. S. Fulberti cancellarii. S. Radbodi canonici. S. Rodberti levitae. S. Gisleberti levitae. S. Gerardi, pincernarum magistri comitis Willelmi. S. Heriberti laici. S. Stephani laici. S. Alberti, monachi et praepositi Gisiacensis. S. Rainerii, monachi et editui. S. Mainardi, monachi et bajuli Landrici abbatis. S. Gausfridi laici. S. Haimerici laici. S. Roscelini Rotomagensis. S. Oduini majoris.»
16.50
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM L. De eodem teloneo iterum dato a Maurilio archiepiscopo. (Ante a. 1068.)
16.50
« Ego Maurilius, Dei gratia, Rotomagensium archiepiscopus, pro elemosina domni mei Willelmi, comitis Normannorum, et pro salute animae meae et antecessorum seu successorum meorum, condono coenobio aecclesiae Carnotensis, quod in suburbanis ejusdem civitatis situm est, in honore beati Petri, apostolorum principis, teloneum vini proprii, quod antehac accipi solebat in loco juris nostri, cujus caput est Andeleium, ut amodo ministri praedicti coenobii securi eant per praedictum locum, absque ulla exactione alicujus telonei, amodo et usque in sempiternum. Actum Rotomagi, pridie idus octobris, in praesentia domni Maurilii archiepiscopi, astantibus et faventibus canonicis, Benedicto archidiacono, Stigando cantore, Godberto canonico, Landrico canonico, Walchelino canonico, Willelmo; monachis etiam, Waleranno praeposito Gisiaci, Teduino fratre ejus; laicis, Gelduino majore, Deodato, Goisberto.»
16.51
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LI. De pascuis quae vetabat Teduinus vicecomes. (Ante a. 1070.)
16.51
« In Dei nomine. Ego Teduinus, vicecomes castri Mellentis, volo notum fieri omnibus tam praesentibus quam futuris, quoniam consuetudinem illam, quam actenus injuste in terra mea tenui, scilicet vetuendi pascua bestiis Sancti Petri Gisiacensis, quam injuste tenebam, cum meo filio Gualteri, praenomine autem noncupato Pagano, astantibus plurimis, ante altare ejusdem Sancti Petri Gesiacensi dimisi; ac postmodum deprecatus sum monachos loci ipsius, ut Carnotum pergerent abbatique monasterii Sancti Petri, videlicet Landrico, et omnibus fratribus dicerent, quatenus mihi absolutionem, de eo quod per tam longum temporis spacium ipsam consuetudinem injuste tenueram, darent. Quod libenti animo adimpleverunt. Si quis vero hanc consuetudinem iterare voluerit, anathematizatus atque convictus testibus in perditionem eat, cum Anna et Caypha. Ut autem haec cartula inviolabilis consistat, ante ipsum altare, mea manu et manu filii mei supranominati, firmavi, coram subscriptis testibus: Johannes praepositus, Adelelmus de Feluix, Odo de Monte Morentii; Teduinus, filius Viviani; Walterius de Aneis, Rainaldus senescalcus. Ex nostris: Gausfridus Bicotus, Oduinus major; Odo et Bernardus, fratres; Brunellus; Stephanus, filius Aitrudis; Huboldus, Gislebertus, Bernerius, Gausbertus pistor, Herbertus pistor, Herbelinus de Rupe, Guarnerius, Constantius; Roscelinus, praenomine Equulus; Teduinus, filius Rodberti; Ernulfus, filius Oduini.»
16.52
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LII. De teloneo Vernonis castri. (Ante a. 1061.)
16.52
« In Dei nomine. Notum esse volumus omnibus Christicolis, tam praesentibus quam futuris, ego Hugo monachus, cum filio meo Willelmo adhuc puerulo, quia, pro remedio animarum nostrarum seu parentum nostrorum, consuetudinem telonei, quod apud Vernonem castrum nostrum nunc usque est acceptus, Sancto Petro coenobii Carnotensis atque Josiaci cellae, monachisque illic Deo famulantibus, perpetualiter concedimus, ut nullum in posterum persolvant teloneum de rebus Sancti Petri, per flumen Sequanae, sive per terram, Rotomagum adductis vel inde reductis. Hoc quidem per praedicationem Landrici praefati coenobii abbatis concessimus, a quo proinde et orationes loci ac unum equum optimum recepimus. Si quis autem ecclesiae rerum invasor contra hanc largitionem nostram insurgere temptaverit, insolubili maledictionis nexu ligatus, cum zabulo tradatur perpetuis poenis. Hanc autem cartulam manibus nostris cum signis corroboravimus, aliisque, quorum nomina subscripta habentur, corroborandam dedimus. S. Hugonis monachi. S. Willelmi, filii ejus. S. Richardi vicecomitis. S. Rogerii. S. Schroc. S. Willelmi. S. Raherii. S. Willelmi praepositi. S. Godefridi. S. Osmundi. S. Girelmi. S. Letardi capellani. Hi testes sunt ex parte Hugonis, hujus rei largitoris. Ex parte abbatis: Albertus, monachus et praepositus; Mainardus, monachus et bajulus; Gausfridus Bigotus; Bernardus, filius Vulmari; Hubelinus, Guiddo clericus. Actum est hoc in Vernone castro, die festivitatis sancti Clementis martyris, regnante inpavido rege Hainrico, et Willelmo illustri comite tenente Normanniae monarchiam.»
16.53
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LIII. De servo et ancilla data a Gamenone. (Ante a. 1071.)
16.53
« In Christi nomine. Ego Gameno notum esse volo tam praesentibus quam futuris, conventionem quam erga monachos Sancti Petri Gisiaci feci, sub quorum praevidentia tunc locus ipse habebatur, scilicet de quodam meo servo, nomine Reinerio, suaque conjuge et filiis ejus. Interpellaverunt enim me praefati monachi de supradicto servo, ut traderem illum Sancto Petro. Quod ego libenter annui petitioni eorum. Tradidi ergo eum Sancto Petro, cum uxore et filiis, tali tenore, ut tam ipse quam omnis successio ejus perpetualiter permaneant in servitio loci ipsius. Et, ut haec conventio firma permaneat, has litteras in menbrana fieri jussi, manuque propria eas firmavi, et signum sanctae inposui, cum uxore et filiis meis; seniori quoque meo, nomine Waleranno, eas obtuli corroborandas. Quas si quis parentum meorum sive successorum meorum contradixerit, vel conventionem destruere temptaverit, jaculo eternae maledictionis, cum Juda proditore, subjaceat. Subscripsimus etiam testes audientes et videntes. Hilduardus. Ricuardus. Milo. Guinemundus. Johannes. Alhaldus. Guarnerius.»
16.54
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LIV. De Letaldo et uxore et fratre, datis a Hugone. (Ante a. 1061.)
16.54
« Quicumque fidelis vel christianus hominem sibi nodo servitutis subjugatum pro Dei omnipotentis amore liberum dimiserit, sciat sibi a pio Domino reddi mercedem tempore perpetuam. Ipsa enim veritas, quae Christus est, suos fideles ad bene agendum instruit, in evangelio dicens: Dimittite, et dimittemini; date, et dabitur vobis. Iccirco ego, in Dei nomine, Hugo cum filio meo Hugone et filia Beatrice, hunc mei juris collibertum Letaldum, cum uxore sua Amalberga et fratre Rannulfo, cum filiis et filiabus qui ex eis nati fuerint, cedo ad locum Sancti Petri Carnotensis coenobii, quatinus liberi in servitio ejusdem loci remaneant. Si quis autem hujusce donationis esse voluerit, fisco regis coactus libram auri persolvere cogatur. Et ut haec donationis meae inconvulsa maneat, mea manu firmavi et manibus fidelium meorum corroborandam tradidi. S. Hugonis Brustans Salicem, qui hanc donationem fecit. S. Hugonis, filii ejus. S. Beatricis, filiae ejus. S. Radulfi Mali Vicini. S. Amalrici. S. Hescelini. S. Hugonis de Arculo. S. Rodberti, filii Landrici. S. Gausfridi. S. Huberti de Roseto. S. Ansfridi Gabardi. S. Constantii. S. Benedicti. S. Widonis. S. Tedaldi sacerdotis. Actum est hoc publice Gesiaco, regnante serenissimo rege Hainrico.»
16.55
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LV. De consuetudine remissa a Hugone vicecomite. (Ante a. 1061.)
16.55
« Ego Hilduinus, Hugonis vicecomitis filius, presentibus et futuris notum facio, me deseruisse calunniam quam injuste inferebam terrae Sancti Petri Jociacensi, quam eidem Sancto Petro avus meus Hilduinus vicecomes contulit, sicut ipse eam possidebat; hoc est scilicet omnes consuetudines quas in ea habebat, videlicet collocationem et pastum caninum, et insuper omnia quae pertinent ad vicecomitatum. Cujus terrae nomen Calciacus nominatur, et alterius terrae Berneacus. Cujus consuetudinum calunniam quam injuste faciebam, me dereliquisse fateor. Quarum rerum donum et guerpum super altare sancti Petri posui, simulque mecum frater meus Hugo. De qua calumnia me peccasse graviter confiteor. Hoc igitur scriptum qui dampnare voluerit, in inferno, cum Juda traditore Domini, cruciationem sustineat. Hujus rei auditores et testis sunt isti quorum hic nomina notantur. Droco archidiaconus; Hilduinus, qui hanc calunniam dimisit; Hugo, Teduinus, Walterius statuerius, Odo Rufinus, Hugo Brustans Salicem, Willelmus de Bacello Monte; Odo, filius Aluzonis; Berardus, Normannus de Guadonis Curte, Johannes praepositus, Raimerus, Nicholaus de Jutogilo, Warnerius de Medanta, Hugo de Fagetulo, Johannes cubicularius, Hulgerius major, Gamelinus major, Hoduinus major; Odo, filius Constantii; Rainaldus Cossardus, Albericus bovulcus, Hilduinus Tirellus, Radulfus de Bello Monte, Bernerius, Germundus, Guiardus, filius Roscelini. Sienfredus scripsit, regnante Henrico rege.»
16.56
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LVI. De teloneo Rupis, quod Guiddo et Richardus dederunt. (Ante a. 1080.)
16.56
« In Christi nomine. Notum esse volo tam presentis quam futuri evi omnibus Christicolis, ego scilicet Guido de Rupe, una cum consensu Richardi fratris mei, quoniam, pro amore Creatoris nostri ac salute animarum nostrarum, nec non et pro requie animarum parentum nostrorum qui de hoc labenti seculo transierunt, et eorum qui propagatione nostra in carne sunt futuri, Sancto Petro Carnotensis coenobii et fratribus Christo inibi militantibus, quibus jure debito subministrat obediendo Gesiaci cella; ipsis, inquam, libens concedo exactionem telonei, per omnia succedentia tempora, de navibus Sancti Petri quae sub munitione nostrae Rupis per Sequanam Rotomagum transeunt et inde redeunt. Hanc autem cartam, tam ego quam frater meus, manibus nostris publice firmavimus, inprecantes Dathan et Abiron perditionem atque Jude traditoris poenas omnibus illis qui contradicere voluerint huic largitionis nostrae dono.»
16.57
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LVII. De consuetudinibus datis a Hugone Pirario (Ante a. 1080.)
16.57
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris videlicet et Filii et Spiritus Sancti. Ego Hugo, qui cognominor Pirarius, et uxor mea, Ledgardis nomine, et filius noster Fulcoisus, audientes vocem Pauli apostoli dicentis: Dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes; cujus vocis sententiam implere cupientes, omnes consuetudines quas antecessores mei habuerunt, et ego actenus habui, contra jus et legem divinam, in Droconis curte, scilicet in terra Sancti Petri Gesiacensis, amodo dimitto, pro honore Dei et sancto Petro, apostolorum principe; ut ipse animam meam et uxoris et filii mei introducere dignetur in regnum coelorum, Jhesu Christo annuente, qui vivit et regnat in secula seculorum. S. Hugonis Pirarii. S. Ledgardis uxoris. S. Fulcoisi filii. Ex parte quorum fuerunt hii: Albertus presbiter, Johannes eques; Gualterius, praenomine Goscelmus; Bernardus, filius Ernulfi; Gauslinus de Alba Via; Ernulfus, filius Ermenfredi Croculi. Ex nostra parte: Hugo, vicecomes de Domicilio; Hugo de Aiga Curte; Guidardus, filius Roscelini; Radulfus de Herii Villa, Ulgerius major; Anscherius, filius ejus; Girelmus, nepos ejus; Odo major; Bernardus, frater ejus; Elvisus miles; Teduinus et Bernardus, fratres; Brunellus et Morellus, fratres; Guarnerius, filius Germundi; Guarnerius, filius Hilduini de Ablani Monte; Bernardus de Prato; Huboldus, filius Martini; Gausbertus major; Boldardus, filius Rainardi. Paulus scripsit monachus.»
16.58.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LVIII. De Aigae Curte data a Geretrude. (Anno 1062.)
16.58.1
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Cum cunctos maneat sors inreparabilis horae, praecavendum est unicuique nostrum, ne teneat levum iter, tendentem ad poenas inferni; set summopere custodiat justiciae semitam, ducentem ad amoenas aeternae vitae sedes, quam quidem custodire quisque poterit, si mandatis Domini inianter oboedire vuluerit. Dominicum quoque praeceptum est, ut sua quisque, pro Dei amore, largiatur; ait enim: Date et dabitur vobis; et, quicunque dederit calicem aquae frigidae tantum in nomine meo, amen dico vobis, non perdet mercedem suam. His et aliis Dei omnipotentis dictis, ego peccatrix, Geretrudis nomine, secundum seculi dignitatem non infimis parentibus orta, libentissime, in quantum praevalet mea pusillanimitas, obedire studens, alodum quendam, quem jure, videor, possideo in Aiga Curte, Deo omnipotenti et Sancto Petro Gesiaci, cellae scilicet coenobii Carnotensis, post mortem meam, hereditario jure possidendum, annuo; quatinus idem, cui a Domino est dictum: Quaecunque ligaveris super terram; erunt ligata et in coelo; et, quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelo; vincula videlicet peccatorum meorum meique conjugis, nomine Hilduini, filii Hermari, et parentum meorum, solvat, ne judex equissimus, in ultimo examine, cum reprobis ad infernales poenas mittat; set illam nobis mellifluam vocem inferat, qua demulcebit justis inquiens: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod paratum est vobis ab origine mundi. Concedo, inquam, ipsius alodi terram cultam et incultam, irriguam et aridam, prata et silvam, ingressus ejus et exitus, atque aecclesiae partes duas quae sunt mei juris. Quandiu autem vivens tenere voluero, de supradicto alodo duos hospites tantum investitura Sancto Petro, unum scilicet propria voluntate, alterum praefati conjugis mei petitione. Hanc autem cartulam manibus nominibusque propriis corroborare volumus, et nominibus aliorum corroborari dignum duximus, ut, si forte aliquando( quod absit!) attaminare voluerit inscriptam nostram hanc dationem quam fecimus, anathematis jugulo feriatur et ante judices digna lege acriter castigatus, tres auri libras solvat et ejus nisus minime valeat. Actum est hoc secundo anno regni Philippi regis adhuc pueruli, gubernante abbate Landrico locum nostrum. Paulus monachus scripsit.»
16.58.2
Haec autem matrona Geretrudis antequam seculum moriendo relinqueret, sancto Petro et nobis praedictum alodum reliquit; et per plura tempora possedimus, non solum ea vivente, set etiam postquam mortua fuit et sepulta ante fores atrii Gesiaci aecclesiae. Deinde, instigante diabolo, quaedam neptis ejus, nomine Hildeburgis, uxor scilicet Rodberti militis de castro Ebroico, vi et seculari potentia invasit omnia quae sancto Petro matertera ejus, pro sua contulerat anima, et Dominum et apostolum ejus Petrum, tam ipsa quam praedictus vir ejus, exhereditaverunt, et mundanos homines heredes facere maluerunt. De quorum facinore nos interim tacentes, Deo, equissimo judici, examinandum linquimus.
16.59
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LIX. De redditione Geneth Villae. (Anno 1066.)
16.59
« In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Adela uxor quondam Huberti militis de Medanta castro, tam praesentibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus quam futuris, notum esse volo, quoniam pater viri mei superius memorati, Gisberti abbatis monachorumque sanctorum apostolorum Petri et Pauli coenobii Carnotensis praesentiam humiliter adiit, petens obnixe ut sibi et conjugi propriae unique eorum heredi, in manu firma censualiter concederent terram scilicet Geneth Villae, quae est in Vilcasini territorio; quae tertia etiam pars villae videbatur esse, cujus antiquum vocabulum, quia praesentibus est perincognitum, futuris scribendum minime perpendimus esse profuturum. Hanc denique terram dum vixerunt, jure heredes, visi sunt non injuste possidere. Qui autem post eos usurpando tenuerunt, cum animae suae detrimento, sine dubio, exinde paradisum perdiderunt. De quorum numero ipsa peccatrix, peccata peccatis adiciens, sub anathematis vinculo, per XX et amplius annos post viri mei mortem, contra fas non timui michi retinere. Verum, quia jam anus in hujus vitae metis pedem impono, a malo principio eum salubri consilio retrahere cupio. Quo aditu id valeam facere, ipsa communis ratio pandit videlicet ut hujus immanissimi facinoris postulem veniam, quae male tenui dimittens. Unde nunc ipsam manum firmam primum reddo, ante domnum nostrum comitem Radulfum ejusque filium, nomine Walterium, terram vero retinens brevissimae vitae meae necessariam. Postquam ergo defuncta fuero, nullo refragante, habeant monachi Sancti Petri ipsam terram perpetuo possidendam. Huic quoque redditioni praebuerunt assensum Anscherius gener meus et filiae ejus, quarum nomina sunt haec: Havisa, Mahildis, Avicia, Adela, Helvisa quoque, jam conjugata cum viro suo statuali. Quia vero in locum unum eas colligere nequivimus, et loca singula in quibus assenserunt et singulorum locorum separatim huic cartulae inserere curavimus. Itaque ante comitem Radulfum filiumque ejus Walterium fuerunt hi: Gausfredus de Gummeth, Simon de Monte Forti; Mainerius, frater ejus; Radulfus Malus Vicinus; Rodbertus, filius ejus; Arraldus, Sansgualo, Waszo, Urso de Fontanis, Albericus de Blara ecclesia, Gualterius de Montiaco, Guidardus de Stampis, Hubertus d dus, Odo, filius Cuschae; Odo, frater Frohardi; Ericus, Rogerius Normannus, Ulgerius major, Odo major; Bernardus et Arnulfus, fratres; Gausbertus major; Gualterius et Rainerius; fratres, Hubertus, Johannes, Letaldus, Odardus de Alto monte; Hilduinus et Guarnerius, filius ejus; Roscelinus equulus, Rainardus; Odo filius Ogis. In villa quae dicitur Ri annuit Anscherius gener Adelae, cum filia sua nomine Advisa. Hujus rei testes sunt: Gislebertus; Eustachius, filius Hugonis ex Ansellis Villa; Rodulfus; Girardus, filius Hugonis de Dorlech; Adelelmus, filius Alfridi. Gerardus de Alleato. In Noviomo annuerunt Mahildis et Avicia, sorores, filiae Anscherii. Hujus rei testes sunt: Gislebertus; Auscherius, filius Guantelmi; Guenelannus, filius Gisleberti de Portibus, Rogerius, filius Alfredi; Girardus, filius Hugonis de Dorlech. Hugo statualis in Medanta castro annuit, cum conjuge sua Helvisa. Teste sunt: Sansgualo; Odo, frater Frohardi; Amalricus Sine Pilo, Tedbaldus de Episcopi Monte, Gausfridus Cocardus, Gadelo; Teduinus et Johannes, fratres; Ascelinus, Ebrardus, Odo major, Ulgerius major, Causbertus major; Rodbertus de Botonis Curtae, Mauricius, Bernardus, Rogerius pistor, Herbertus, Tedbaldus, Hilduinus, Brunellus, Garnerius, Hilduinus Tirellus, Huboldus, Fulchardus. Hanc autem cartam manu propria firmavi, manibus comitum Radulfi et filii ejus Walterii corroborandum tradidi, necnon et obtimatum eorum. Huic vero operi si quis heredum meorum contradicere voluerit, cum Juda traditore pereat in inferno sine fine. Actum hoc VI anno Philippi regis, indictione VII. Paulus monachus perscripsit, et Gualerannus monachus pro hoc ipso XXX libras nummorum dedit, praeter minima exenia.
16.60
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LX. De consuetudine vineae Guarini clerici et Gualterii Franci (Ante a. 1070.)
16.60
« Notum sit omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus, tam praesentibus quam futuris, quoniam ego Walterius, praenomine Paganus, Teduini filius, et vicecomes castri Mellentis, pro adipiscendis aeternae patriae praemiis, de his quae in seculo praesenti tenere videor, una cum conjuge mea, nomine Rainsuinde, pro anima patris mei et matris meae, sancto Petro, Gesiacensis videlicet coenobii Carnotensis cellae, consuetudinem quam michi clamo in vineam Warini clerici remitto. Dono etiam consuetudinem vineae Walterii Franci, quam dederat ipse sancto Petro; ut nullus heredum meorum deinceps audeat quicquam consuetudinis in his vineis repetere. Sunt autem hae vineae in territorio Maisiaci, villae meae. Posui denique, per deprecationem Gualeranni monachi, metas petrinas quae dividant sancti Petri terram ac meam, ne amplius sit jurgium inter me et monachos sancti Petri, seu servos meos et servos eorum. Ut autem haec carta firmior permaneat, post roborationem propriae manus manuumque testium subscriptorum, poenam excommunicationis subscribere mandavi; ut quisquis huic cartulae contraire voluerit, cum Juda traditore, cum Dathan et Abiron, quos vivos terra obsorbuit; cum Herode, innocentum occisore, et cum Nerone, Petri et Pauli interfectore, in inferno pereat. Paganus vicecomes. Rainsuindis, uxor ejus. Joscelinus de Botigniaco. Hugo Comedens Rusticum. Odo de Vernugilo. Ebrardus, filius Ernaldi. Joscelinus parvulus. Fulco praepositus. Teduinus, filius Otoldi. Fulcolinus de Nielfa. Herbertus vicarius. Guibertus de Maisi. Ansoldus. Rodulfus et Odo, fratres. Teduinus Vivanda. Ex parte Gualeranni monachi: Ulgerius major, Odo major; Bernardus, frater ejus; Oduinus; Arnulfus, filius ejus; Rainaldus Cossardus, Herbertus Illuns; Germundus et Bernerius, fratres; Hilduinus et Amalricus, fratres; Hilduinus Tirellus, Odo de Alto Munte; Guarnerius, filius Germundi; Teduinus, filius Rodberti; Brunellus et Morellus, fratres; Sansgalo, Otoldus, Hubaldus.»
16.61.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXI. De quarta parte Guairiaci. (Ante a. 1070.)
16.61.1
« Veritas, quae Christus est, suis sequacibus jubet aliena non rapere et sua largiri. Idcirco, pro Redemptoris amore, ego Hugo, Brustans Salicem praenomine, quandam terram juris mei, pro remedio animae meae uxorisque meae et filii mei, Sancto Petro, Gesiacensis videlicet cellae coenobii Carnotensis, concedo, quartam scilicet partem aecclesiae et villae, quae vocatur Guairiacus, quartamque partem silvae et molendini atque pratorum, excepto viridiario et culturis. Ut autem haec cartula firma maneat, manu mea et manu senioris mei comitis Walterii, in cujus comitatu est, manibusque fidelium meorum, corroboravi. Si quis autem contra hanc donationem aliquid temptaverit agere, in inferno inferiori mittatur, ubi ignis, qui nonquam extinguitur, eum ardeat; et vermis, qui nonquam moritur, carnes ejus conrodat. Adens etiam huic dono, sancto Petro concedo quandam collibertam, nomine Ingelburgim, filiam scilicet Gualterii Caprae. Atque ex ambabus rebus donum super altare sancti Petri publice posui. Cujus rei testes sunt hi: Hugo, filius meus; Beatrix, filia mea; Adelelmus, Frodmundus, Odo Donzellus, Ansfridus Imbardus, Huboldus major, Hubelinus, Bernardus, Hugolinus. Ex parte monachorum: Gausfridus Bigotus; Arnul, frater ejus; Oduinus, Rannulfus presbyter, Rainaldus Cossardus, Adventus, Gausbertus, Fulchardus, Rodbertus de Gizecio et Arnulfus, filius ejus.»
16.61.2
Hic vir ex superioribus castri Medante extitit, secundum seculi dignitatem; praedia et divitias terrenas pro Dei amore relinquens, comam capitis et barbam, in hoc coenobio sub abbate Landrico, totundit, et, habitum monachilem suscipiens, de seculo nequam nudus totum se contulit bonis operibus informari. Qui, summum oboedientiae et humilitatis apicem conscendens, a praefato abbate provisor et custos Gesiaci loci constituitur. Quem cum sine dolo et ambitione regeret feliciter, quantae simplicitatis et castae astutiae extiterit prudens lector conicere in solo sermone potest. Nam cum, quadam vice, cum abbate in villa quae vocatur Fontinidus comedisset, et ad monasterium festinus redisset, a fratribus inquisitus, utrum eo die comedisset an non; in se reversus paululum herere coepit animo et cogitare, intra se dicens: Si dixero comedi, forsitan jejuni praevaricator esse reprehendar; atque si veritatem denego, mendacii nevo correptus abibo. Tunc, fratribus interrogantibus, respondisse fertur:« Si domnus abbas comedit, et nos; set si domnus abbas non comedit, nec nos.» Postquam vero de presenti seculo decessit, filius ejus, equivocis nominibus, functus sub balteo militari, bonis moribus a patre non discrepans, in praedicta villa, scilicet in Guairiaco, sancto Petro, simili modo ut pater ejus, aliam quartam partem villae concessit, donumque super altare posuit coram testibus, ex eadem parte investituram modo unum hospitem relinquens; atque, post hujus vitae cursum, tota pars integra existat; quatinus heredes ejus, ex tunc in antea, medietatem villae possideant, et sanctus Petrus, pro ingressu coelestis patriae, tantumdem habeat.
16.62.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXII. De Gibuino et Gualando, et uxoribus eorum. (Anno 1061.)
16.62.1
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Cunctis pateat fidelibus, tam praesentibus quam futuris, de quodam homine, Gibuino nomine, qui in terra sancti Petri decem et octo annis libere mansit. Quem pater meus, vicecomes, Teduinus nomine, vi et potestate sibi jure servitutis usurpavit. Hoc namque accidit, ut summum jus summa sit injusticia. Tenuit itaque pater meus eundem hominem, et ego, post ipsum, per plusculos annos. Verum, quia ex una re male possessa plurima sustantia persepe corripitur, timore cruciatuum aeternorum ductus, pariter et amore Dei omnipotentis, dicentis: Solve fasciculos deprimentes et omne honus disrumpe; ego, inquam, Walterius, praenomine Paganus vicecomes, et uxor mea Raisindis, per quam supradicti hominis servitutem possederam, versa vice, Gibuinum, fratremque ejus Walandum, et uxores eorum omnemque prolem atque omnem eorum sequentiam, a jugo servitutis absolvo, et vineas quas idem Gibuinus Arnulfo de Medanta castro vendiderat dimitto. Et, ut hec facta libertas firma in aeternum permaneat, propriis nominibus, cum signis manuum nostrarum, corroboravimus hanc cartam, et aliis corroborandam tradidimus; ut, si forte aliquis male sanus aliquando contradicere voluerit, legibus convictus, et auctoritate Dei excommunicatus, libram auri judici persolvat, et conatus ejus inefficax permaneat. Testes hujus rei sunt ii: Radulfus, filius Gualonis presbiteri; Gualdricus de Rangisport; Sigismundus, filius Ernaldi de Brugilo; Guillelmus citharedus. Testes Gibuini, vice sancti Petri, cui se sponte subdidit: Ulgerius major, Gausbertus major, Rainaldus Cossardus, Johannes, Radulfus, Amalricus Bornus, Alelmus, Ernulfus. Facta est haec libertas secundo anno regni regis Philippi adhuc pueruli.»
16.62.2
Nunc vertamus calamum ad cartas quae restant, quia Gesiaci, quas in manu habuimus, perscripsimus.
16.63
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXIII. De vineis et domo data a Firmato, canonico Sancti Leobini. (Ante a. 1049)
16.63
« In Christi nomine. Ego Firmatus sacerdos Sancti Leobini Dunensis castri, notum volo esse tam presentibus quam futuris, qualiter, ob remedium animae meae et fratris mei Elberti, do Sancto Petro Carnotensi domum meam sitam in castro Dunense, non longe a monasterio sanctae Dei genitricis Mariae; tali si quidem ratione ut, quandiu vixero, per voluntatem et jussionem monachorum Sancti Petri, eam custodiam ipsique, jure dominorum, in perpetuo possideant. Si quis autem, praemonitus a diabolo, calumpniam vel vim Sancto Petro inferre temptaverit( quod minime estimo), pontificali auctoritate se dampnandum in perpetuum sciat, nisi dignam fecerit poenitentiam. Hoc ergo, ut firmum permaneat, meo pastori, domno Teoderico pontifici, cujus tempore hoc egi, corroborandum obtuli. Do etiam beatissimo Petro, juxta Sanctum Albinum, in territorio supra dicti castri, tres quartarios vineae, absque ulla consuetudine; item dimidium aripennum vineae, juxta vineas fratris mei Ailberti. Hujus rei testes sunt isti: Odo archidiaconus, Odo decanus, Fredericus presbyter, Dago presbiter, Godescaudus miles; Ascelinus miles et Hugo miles, filius ejus; Odo Brunellus; Engelbaldus miles et Rainaldus, filius ejus; Dodo, Sancti Petri canonicus; Elbertus, Hildierius clericus.»
16.64
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXIV. Manus firma de Trunniaco. (Ante a. 1070.)
16.64
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Landricus abbas, et omnes monachi coenobii Carnotensis, notum esse volumus omnibus, tam praesentibus quam futuris, quoniam ad nos venit quidam, nomine Roszo, postulans sibi dari nostram quandam terrulam quam ipse quidem per antecessores suos reclamabat. Terra autem dividitur duabus partibus, una quoque in Trunniaco, altera Gomma sita est. Deprecatus est etiam ut fratri suo, nomine Alcherio, concederemus et uni heredi eorum; quod quidem fecimus, eo quoque tenore, ut in natale apostolorum Petri et Pauli, quae est in mense julii, XII denarios de censu reddant. Quem terminum si transgressi fuerint, emendent, et terram praedictam teneant. Ut autem haec cartula inviolata maneat, nostris eam manibus corroborari censuimus. S. Landrici abbatis. Rainerii prioris. Marcuini. Rodberti. Arefasti. Agenardi. Durandi. Raimundi. Ernaldi. Alberti. Magenardi. Martini. Pauli. Ragenaldi.»
16.65
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXV. De duabus areis redemptis a Landrico. (Ante a. 1061.)
16.65
« Notum esse volumus, ego Landricus abbas et omnes monachi sancti Petri coenobii Carnotensis, tam praesentibus quam futuris, quoniam, III nonas novembris, Walterius, cognomine Fugans Lupum, cum uxore sua Unberga atque privignis, Simone, Milesinde et Oydela, annuente domno suo Guarino, cum uxore sua Adelaide, duas areas terrae, cum duobus incolis, sancto Petro perpetuo habendas dimisit; proinde a nobis unum equum accipiens, tres libras valentem, et orationum beneficia. Terra autem ipsa est super clausum nostrum, in vico qui respicit ad portam quae est juxta Sancti Michaelis, olim quidem ab abbate Arnulfo ad tempus concessa Teudoni, antecessori Warini de Turre. Hujus rei testes sunt: Ansoldus de Mungerii Villa, Walterius de Munheri Villa; Gausfridus, filius ejus; Landricus, filius Hungerii; Stephanus et Adventius, filius ejus; Hugo presbiter, Fulco Eunucus, Oidelerius; Girogius, filius Gauscelini; Ermenoldus, Stephanus, Teduinus, Warinus pistor. Actum est Carnotis publice, in ecclesia sancti Petri, regnante Henrico rege. Paulus monachus scripsit.»
16.66
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXVI. De sancto Germano Alogiae. (Ante a. 1070.)
16.66
« In Christi nomine. Ego Landricus, gratia Dei, abbas coenobii Carnotensis, et omnis monachorum congregatio michi conmissa, notum esse volumus cunctis successoribus nostris, tam presentibus quam futuris, quod quidam presbiter aecclesiae sancti Germani Alogiae, Natalis nomine, tantae dilectionis et amoris erga nos et locum nostrum extitit, ut, sanus mente et corpore, quesierit a domnis suis, de quibus praedictam ecclesiam et alias res in beneficio tenebat, ut omnia quae ab eis videbatur possidere, pro Dei amore ac redemptione animarum suarum, facultatem ei tribuerent transfundendi in potestatem sancti Petri et monachorum ejus; quatinus jure perpetuo, sine ulla calumnia, possideant et habeant praefatam scilicet aecclesiam, terramque ad altare pertinentem, offerendam et sepulturam, decimulasque quas tenebat, molendini unius medietatem, terramque aratri unius; et in Alto Pedaneo duos aripennos vineae, eo quidem tenore, ut, si aliquando voluntas ei suggereret venire ad monachilem habitum in nostro coenobio, pro praefatis rebus datis, reciperetur; si vero mors eum in clericali habitu praeveniret, corpus ejus in cimiterio humaretur. Quod libenti animo domni ejus, Bernardus videlicet de Buslo et Walterius de Monte Mirabili, assenserunt, et de suis rebus praefatum donum, ut in suis locis dicetur, augere maluerunt; et super altare apostolorum Petri et Pauli publice, in praesentia omnis congregationis atque plurimorum hominum, poni mandaverunt, et apicibus omnibus posteris notificari jusserunt; omnes contraire conantes nodo excommunicationis constringentes et eorum animas, nisi resipuerint et ad satisfactionis remedium confugerint, in infernum imprecantes labi, cum diabolo veniam et requiem habituras. Huic rei assensum praebuit Gausfridus de Medena, qui eo tempore honorem Alogiae ex integro tenebat. Assenserunt etiam Mahildis, conjunx ejus, et Willelmus, privignus Gausfridi, atque Walterius, filius ejus. Alios testes subscriberem, si superfluum non videretur.»
16.67
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXVII. De terra data a Mahilde matrona. (Ante a. 1070.)
16.67
« Quicquid boni agitur, in ipsius nomine agitur a quo homo ut bonum velit inspiratur et ad agendum erigitur, et usque in finem perseveratione factus perfectus in aeternum remuneratur. Domna igitur Mahildis, pro redemptione animae suae atque animarum seniorum suorum, Willelmi videlicet atque Gausfridi, ac parentum filiorumque suorum, dedit sancto Germano terram, quae, juxta ejusdem ecclesiae cimiterium sita, dividitur via, qua pergunt ab eadem basilica ad Colummerios, et ab eadem terra terminatur; et hinc de Monte Canori et ab Algunni Villa, atque, ex altera parte, de Ulsiaco et de terra Insulae et de terra de Balduino. Totam hanc terram cum prato, sicut in dominicatu obtinuerat, donum super altare sancti Germani posuit. Cujus rei testes existunt: Algrinus; Adelelmus ac Natalis, sacerdotes; Guiddo Guarini, Rodbertus Lamberti. Hoc ipsum donum, sicuti mater fecerat, ita domnus Willelmus filius ejus libenter concessit. Hujus rei sunt testes: Walterius, Hugonis frater; Eirardus de Busto Loco, Walterius de Monheri Villa, Hamelinus Livarecus, Briccius de Castello Leti, Gausfridus, Hugo de Barzilleriis, Rajenaldus Gausfridi, Bernardus de Villa Abonis.»
16.68
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXVIII. De via data ab eadem Mahilde. (Ante a. 1070.)
16.68
« In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum esse volo omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego, Mahildis nomine, quae, hereditario jure, honoris Alogiae, divino nutu, domna esse videor; pro Dei amore, de quo omnia quae ad usum vitae humanae pertinent habeo et cui omnia debeo, seu pro honore beati Petri, apostolorum principis, cui, inter alia dona, aecclesiam sancti Germani in ipsa Alogiae area concedimus; nunc quidem publicam viam, quae actenus juxta parietem ipsius visa est ire, pro remedio animae meae vel parentum meorum, ab ipso loco amoveo, ut, ab hac die in antea, foris eat eadem via procul ab aecclesia, ut monachi inibi commorantes a commeantibus atque exactoribus tributi consuetudinarii, sine inquietudine aliqua, sint remoti. Hanc autem cartulam fieri jussi, ac donum viae praefatae per eam super altare apostolorum Petri et Pauli posui, crucis signum mea manu imprimens; idem fieri jubens his qui mecum aderant praesentes: Warino praeposito, Eirardo, Bernardo de Barzilleriis, David.»
16.69
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXIX. De vicaria empta de Mitanis Villare. (Ante a. 1080.)
16.69
« Quoniam, juxta veritatis sententiam, iniquit te habundante et multorum caritate refrigescente, res quae a priscis fidelibus ecclesiis collatae sunt ab infidelibus insaciabili cupiditate invaduntur et diripiuntur, et, secundum prophetiae vaticinium, raro invenitur qui ex adverso ascendens obponat murum pro domo Israel, perutile est ecclesiarum cultoribus, ad confutandam calunniam pervasorum, de rebus eisdem ecclesiis traditis cirographum condere et servare. Quapropter nos cenobitae beati Petri Carnotensis studuimus litteris mandare donum quod fecit Fulcherius, Girardi filius, apostolo Petro, pro sua suorumque parentum animabus, de vicaria quam habebat in Mitani Villare et in omni terra beati Petri. Ipse quippe, et omnes quorum nomina inferius scripta sunt, qui in supradicta terra per eum aliquid habere videbantur, dederunt beato Petro quicquid sibi competebat jure; et acceperunt karitative a Gausfrido Nigro, domnus Fulcherius XL nummorum solidos; Ingelrannus de Nociaco X solidos; Hilduinus, filius Fulcherii de Scriniololis, X solidos; Herveus de Caletulo XXV solidos; Hugo, frater ejus, V solidos et societatem; Rogerius praenomine Cochinus, X solidos; Fulcho quoque, filius ejus, V solidos, et Rainaldus alter filius semimodium avenae. Hii omnes, quos memoravimus, donum praefatae vicariae super altare beati Petri posuerunt, praesentibus his quorum nomina memoriae mandare maluimus: Gauscelinus de Fragani Villa, filius ejus Roscelinus, et Gerogius, et Walterius, nepos ejus; Rodbertus Adoratus, Gunterius Gruem Ad suam sellam; Galterius, Archenoldi filius, Udo de Scriniolis. Isti ex parte ipsorum. Ex nostra parte: Walterius trapezeta; Bernardus, filius Vulmari; Bermerius presbiter, Landricus major, Walterius major; Durandus, Gualdrici filius; Laurentius cubicularius, Gerogius canonicus, Giraldus archimagirus, Herbertus archimagirus, Guarinus echonomus, Oidelerius stabularius; Tescelinus, filius Hildegarii; Frodo; Gislebertus, filius Lorini.»
16.70
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXX. Item de eadem vicaria. (Ante a. 1080.)
16.70
« Notum esse volumus omnibus christianae professionis, tam praesentibus quam futuris, nos monachi sancti Petri, quia, postquam vicariam de Mitani Villare emimus, sicut superius diximus, ab omnibus his cujus esse videbatur, filii Fulcherii de Scrineolis, videlicet Hiduinus et Walterius, viva voce atque toto nisu, instinctu diabolico, reclamare coeperunt, variis modis injuriam nobis facientes; tandemque resipiscentes, et de peccato suo veniam postulantes, sponte, guerpum vicariae quam reclamabant super altare sancti Petri ponentes, et venia impetrata quam poscebant, nostrarum precum participes nobiscum esse coeperunt. Testes autem ex hac re de nostra parte fuerunt: Frodlandus et Gunbaudus, filius ejus; Stephanus major, Laurentius cubicularius; Herbertus et Warinus, pistores; Walterius sartor, Hubertus matricularius. Ex parte eorum: Giraldus, armiger Walterii. Si quis vero huic cartulae contraire temptaverit, nisi ad emendationem resipiscens confugerit, anathematis jugulo sauciatus, in inferno, cum Anania et Saphira sacrilegio peremptis, sine fine poenas luat.»
16.71
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXI. De medietate sepulturae et panis atque candelae aecclesiae Alogiae, data a Walterio de Monte Mirabili. (Ante a. 1080.)
16.71
« Notum esse volumus omnibus successoribus nostris, videlicet nos monachi sancti Petri coenobii Carnotensis, quia, postquam Bernardus de Buslo aecclesiam sancti Germani de Alogia, vivente Landrico abbate, pro salute animae suae contulit, quidam clericus, nomine Walterius de Castello, cui vocabulum est Mons Mirellus, in eadem aecclesia clamare coepit medietatem sepulturae, panis et candelarum. Tandem nostris flexus petitionibus atque pecunia, quicquid in praedicta aecclesia habere dicebat, pro animae suae remedio vel parentum suorum, voluntariae sancto Petro, in usibus fratrum, conferre decrevit; et filium suum Walterium, jam clericum, ad hanc urbem venire, atque guerpum praedictarum rerum super altare Petri apostoli publice, coram nobis et famulis nostris, ponere jussit, ut, ab illa die in antea, possideamus et habeamus, absque ulla inquietudine cujuspiam calumniatoris. Qui, complens quod jusserat pater, XXII sibi solidis a nobis datis, ad patrem rediit. Cujus rei notitiam, ne tradatur oblivioni, huic operi maluimus inserere; atque, si quispiam heredum praefatorum calumniam temptaverit inferre, peccunia proinde data obiciatur, et judices, ante quos cuiquam litem intulerit, auri libram ab eo exigant; conatus quoque ejus inefficax permaneat, et tamdiu excommunicatus perstet quamdiu in hac pertinatia perstiterit. Testes largitionis quam fecit Walterius, praenomine Infans, et filius ejus, sunt hi quorum nomina curavimus subscribere. Ex parte ejus fuerunt hii: Droco de Domicilio, Nihardus, Hubertus de Monte Mirelli. Ex nostris: Tedaldus, frater Huberti quondam abbatis; Fulcardus, Oidelerius; Gausfridus et Hildulfus, fratres; Gilduinus, major de Sesni Villa; Durandus filius, rasator: Durandus faber, Harduinus et Gaudius, fratres; Rainaldus agaso, Haldricus sutor, Herbertus pistor, Rainaldus adlocatus. Isti et alii viderunt ponere guerpum super altare principali.»
16.72
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXII. De terra data in Corbonensi a Girvardo. (Ante a. 1070.)
16.72
« Notum esse volumus omnibus christianae fidei cultoribus, tam praesentibus quam futuris, ego Landricus abbas coenobii sancti Petri Carnotensis, cum omnibus michi commissis, quod quidam miles, Girvardus nomine, in Corbonensi territorio olim quemdam alodum emit a quodam homine, Ansberto nomine, et ab aliis quibusdam, quorum nomina in subsequentibus habentur. Unde carta facta est, et a duce Hugone atque a comite praefati territorii corroborata. Quandiu et libuit, possedit et tenuit; postea censualiter a Gisberto abbate data est in manu firma duobus praefati Girvardi parentibus unique heredi eorum, eo quidem tenore, ut, statuto tempore et die, census redderetur; quod si in reddendo tardi extitissent, legaliter emendarent et terram non perderent. Ex hoc carta facta et ab omni fratrum corroborata. Post quoddam interstitium temporis, in castro Mauritaniae voraci igne cremata est. Nostra quidem tempestate cum eam requirerem ad videndum, confessi sunt eam minime se habere, obnixe flagitantes, ut eis clementia nostra eam renovaret, et, simili modo ut prius in altera carta positum erat, duobus et uni heredi eorum concederem. Quod et feci, statuens, ut in festivitate sancti Remigii, sine dilatione, censum redderent, quinque scilicet sol. nummorum; qui si negligentes in reddendo extiterint, legaliter emendent, et terram non perdant, donec deficiat tercius heres. Placuit etiam huic paginae cartam Girvardi inserere, quam super altare sancti Petri, praefatam terram dans, posuit.»
16.73.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXIII. De alodo empto a Girvardo milite. (25 Jun. 954.)
16.73.1
« In Dei nomine, Notum esse volumus cunctis fidelibus, tam praesentibus quam futuris, ego videlicet Lambertus, filius Ansberti, cum Girberga, sorore mea, necnon et propinquis nostris Guaningo et filiis ejus Gadilone atque Ingone, et filia Girberga, quia nostrum alodum, quem in territorio Corbonensi actenus hereditario jure possedimus, Girvardo militi fratrique suo Gertranno, Odoni quoque atque Ildegario, transfundendo distrahimus; accipientes ab eis in argento XXIII solidos nummorum. Est autem alodus ipse, quem vendimus, in villa Condato nomine, cum terris cultis et incultis, pratis et pascuis, areaque molendini unius super Odanam fluvium, cum omnibus terminationibus suis, pertinentibus ad ipsum alodum. In Rovredo quippe villa est mansus unus cum terris et pratis, pertinens ad praefatum alodum. Itaque, in commune consentientibus omnibus propinquis nostris, praedictis viris ea ratione tradimus ac vendimus alodum nostrum, ut, ab hodierna die et deinceps, eundem alodum possideant, potestatemque habeant vendendi et dandi cui voluerint, sine ulla calunnia. Terminatur denique ab uno latere Odana fluvio; secundo latere, via publica; tercio, terra sancti Launomari; quarto, alodo Ruinnaldi. Si quis autem heredum nostrorum hanc venditionem infringere vel calumpniare temptaverit, iram Dei incurrat, et quod repetierit non evincat; set cui litem intulerit libram auri persolvere cogatur. Quatinus autem firmior haec carta permaneat, manibus propriis corroboravimus, atque ducis Hugonis nobiliumque virorum corroborandum dedimus, quorum nomina mandavimus subscribere. S. Hugonis ducis. S. filiorum ejus, Othonis et Hugonis. S. Odonis comitis. S Hugonis, comitis Cenomannorum. S. Hervei, comitis Mauritaniae. S. Lamberti vicecomitis. S. Willelmi advocati. S. Siefridi. S. Aimonis. S. Gualeranni. S. Erlandi vicarii. Data est VII kalendas Julii, anno primo regni regis Chlotharii.»
16.73.2
Nostri denique antecessores hanc sibi cartam sufficere credentes, in archivis ecclesiae servare curantes, ad posterorum noticiam, super hac re alteram scribere neglexerunt, praeter manum firmam quam datam esse ab abbate Landrico praefati sumus.
16.73.3
Nunc ergo stilus ad cellam Ledonis Curiae festinus vertatur, atque cartas tantummodo duas quae Landrici abbatis tempore datae sunt scribentes, finem faciamus, et sic ad abbatis Huberti cartas pennula nostra currat.
16.74
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXIV. De cella Ledonis Curiae data a Walterio comite. (Feb. a. 1055.)
16.74
« Summe necessarium unicuique nostrum, ut ex his quae in hoc mundo sunt sibi a Deo collata, propter honorificentiam Omnipotentis, aecclesias in sanctorum memoria late per orbem constructas, apostolorum videlicet ceterorumque sanctorum locupletare muneribus. Dignum est itaque apostolum Petrum placare quam optimis donis, qui summum tenet apicem a Domino ligandi solvendique peccaminum nexus in terra et in coelo. Iccirco ego, comes Walterius, pro salute animae meae et remedio animarum antecessorum meorum, laude fidelium nostrorum, superiorem aecclesiam Ledonis Curiae fratribus coenobii sancti Petri Carnotensis, per deprecatiorem Landrici abbatis, concedo atque submitto; quatinus monachi ejusdem coenobii liberam habeant et possideant, sicut ego, et pater meus Droco comes, habuimus et possedimus, remota omni consuetudine et inquietudine archidiaconi. Concedo etiam terram intra vallem, sicut olim castrum fuisse videtur; decimam quoque pecudum atque jumentorum, candelam et panem, necnon et sepulturam hominum inibi habitantium; inferius quoque unum furnum, cum terra in qua situs est, qui omnibus incolis superioribus et inferioribus sit singularis: quod si solus non sufficit omnibus, nemo alterum potestatem edificandi habeat, neque inferius neque superius, nisi monachi quorum erit emolumentum furni. Do etiam per campos terram quantum aratrum eorum arare poterit, cum decima; non longe quippe ab aecclesia molendini unius medietatem et piscatoriam unam in Villa Nova. Assensum denique omnibus meis fidelibus praebeo, quatinus de rebus propriis quas ex nostro beneficio videntur tenere, tam in terris quam in decimis, licentiam habeant dandi sancto Petro, ut praefatus locus, cui dedimus initium, deserviatur a monachis die noctuque; et non solum per me, sed etiam per fideles meos, augmentetur, ut pariter, beato Petro apostolo interveniente, a peccatorum vinculis absoluti, mereamur in coelestibus regnis sanctorum omnium consortes fieri, bonis adepti aeternae gloriae. Si quis autem prophanus, diabolico instinctu, hanc cartam contradicendo adnullare temptaverit, ore Dei et omnium sanctorum excommunicatus, nisi resipuerit satisfaciendo, permaneat, et auri libras X phiscis regis persolvat, nisusque ejus inefficax remaneat. Placuit etiam cartam hanc, ut inconvulsa permaneat, manu propria cum crucis signo, corroborari; manibusque meorum fidelium- corroborandum tradi ratum duximus, quorum nomina subscripta habentur. Dieque dominica quae dicitur LXX, anno XXIIII regni Hainrici regis, super altare sancti Petri Gesiaco, quae praefati cella est coenobii, publice posuimus. Teduinus, vicecomes Mellentis castri. Gualo, vicecomes castri Calidi Montis. Nivardus de Monte Forti. Radulfus Malus Vicinus. Gualterius de Pensiaco. Drogo de Cuflante. Guarnerius et Amalricus de Ponte Iserae. Radulfus Delicatus. Walterius Francus. Ericus et Ingelerius, fratres.»
16.75
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXV. De terra data a Drocone in Loconis Villa. (Anno 1060.)
16.75
« Cunctis sanctae Dei aecclesiae fidelibus, tam praesentibus quam futuris, notum esse volumus, ego Droco de Cuflante castro, intra Sequanam fluvium sito, quoniam, pro remedio animae meae atque pro animabus parentum meorum, assensu fidelium meorum atque deprecatione Landrici abbatis cenobii Carnotensis, sancto Petro Ledonis Curiae, quae cella esse dinoscitur Carnotensis coenobii, data videlicet a comite Walterio, libens quidem donando, concedo in Loconis Villa VII hospites plenarios, cum quadam parte bosci, sicut publica via Belvacina dividit ad levam, atque medietatem tributi Calcedae, sicut Trenna aqua currit. Quae, quamvis videantur esse dona parvissima, tamen, quia fide plena et integra devotione haec exequor, nequaquam incredulus ero illius elogii dicentis: Qui dederit tantum calicem aquae frigidae in nomine Domini, mercedem accipiet. Ut enim ait Scriptura: Regnum Dei tantum valet quantum habes. Placuit etiam hanc cartam, ut semper inconvulsa permaneat, manu domni mei Walterii comitis et mea atque omnium nostrorum fidelium praesentium manibus corroborari, et inter cetera donaria in archivis monasterii reponi; quatinus monachi praefati coenobii res datas a me, quandiu mundus perstiterit, habendo possideant et possidendo habeant, atque semper pro nostris delictis Deum exorent, ut, vel in ultimo examine, a justo judice Deo mereamus veniam nostrorum delictorum. Si quis autem profanus aliquando hanc cartam violare temptaverit, nisi cito resipuerit et ad satisfactionis remedium confugerit, cum Dathan et Abiron, quos suae presuntionis merito vivos terra obsorbuit, et cum his qui Dominum crucifixerunt, inferni ignibus vermibusque nunquam morituris tradatur. Nomina quoque corroboratorum subscripta lectori legenda ostendere curavimus, ut occasio in nostro opere nulla inveniatur ab aliquo calumpniatore. Data anno XXIX regni Hainrici regis, et posita publice super altare sancti Petri Ledonis Curiae. Walterius comes. Drogo, qui hoc largitus est. Guarnerius de Ponte Iserae. Rodbertus Calvus. Balduinus. Amalricus de Ponte Iserae. Ericus de Medanta. Abbas Landricus. Albertus monachus. Gislemarus monachus. Rodbertus. Gausfridus Bigotus. Bernardus, Vulmari filius. Oduinus major. Bernardus, nepos Gislemari.»
16.76
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXVI. De conventione Gauscelini de Fraganis Villa. (Ante a. 1070.)
16.76
« Conventio Gauscelini Gausfridi de Fraganis Villa cum abbate Landrico coenobii sancti Petri, ut sibi, dum viveret, in Manu Villare, aripennum unum terrae abbas concederet ad construendum ibi horreum unum; eo scilicet tenore ut quicquid vivus ibi reponeret, sancto Petro mortuus dimitteret, et insuper alodum proprium in villa quae vocatur Hulsetum, cujus alodi cultor erat Suggerius rusticus. Non solum autem abbas hoc concessit, set etiam domum unam, quae in Luciaco super praelum quodam erat, ad construendum horreum, cum decem nummorum solidis dedit. Qui Gausfridus, praenomine Gauscelinus, statim ut impetravit quod petierat, cum uxore et liberis, super altare sancti Petri alodi donum posuit, et, dum viveret, statuit investituram singulis annis quatuor nummos sancto Petro dari. Quo mortuo, filii ejus et plurimi nepotum, pro anima defuncti et sua salute, publice, secundo, super altare sancti Petri praefati alodi donum reposuerunt. Pro qua re beneficium a monachis orationum beneficia receperunt. Placuit etiam, secundum morem aecclesiasticum, nomina tam filiorum quam nepotum, qui praesentes fuerunt, necnon quorumdam aliorum hominum, subscribere; ut, si aliquando insurgere aliquis insanae mentis contra hoc donum temptaverit, testimonio horum cumvictus, ejus nisus depereat, et ejus anima in inferno poenas luat. Roscelinus, Gerogius, Hugo, Fulco, fratres, filii defuncti qui hoc donum fecit; Guidbergis et Hersindis, sorores defuncti; Gerogius, Gualterius, Stephanus, Ansoldus et Guarinus, nepotes ejus. Ex parte monachorum: Gauslinus de Leugis, Ingelrannus de Nociaco, Gualterius trapezeta; Gualterius, filius Gandeberti; Hildulfus et Gausfridus, fratres; Gunbaldus, Tescelinus, Adventius, Laurentius.»
16.77
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXVII. De alodis Mesliaci. (Ante a. 1070.)
16.77
« Praesens aecclesia per quam itur ad illam coelestem quae nescit abire finem, semper quidem a Christi fidelibus beneficiis dilatari et aligeri solet, et, quamvis diabolus dolis infestacionibusque suorum satellitum eam debellare festinet, tamen, fidei stabilitate atque caritatis firmitate subnixa, immobilis usque in finem seculi invincibilisque permanebit. Itaque filii ejus, pro sui capacitate, fide et caritate radicati, terrena praedia mundanasque divitias suae matri conferunt, ut pro caducis et terrenis rebus mercentur coelestes. Unde, sicut scribuntur in coelorum albo, ita dignum est ut eorum nomina apicibus memoriae fidelium tradantur, quatinus ab ipsis ad Deum pro illis semper oretur, ut in resurrectionis gloria inter sanctos resuscitati respirent. Igitur ego Landricus, coenobii Carnotensis abbas, et omnis monachorum grex michi commissus, in hac scedula, nomina eorum mandavimus ponere, qui in loco qui vocatur Mesliacus, sancto Petro, pro animabus suis, proprios fundos contulerunt. Quorum primum poni jussimus Germundum presbiterum, qui, habitum monachilem suscipiens, et fundum et omnia quae habuit sancto Petro reliquit. Secundum, Radulfum, patrem Gualterii monetarii, qui moriens fundum suum sancto Petro dimisit. Tercium, eundem Walterium, qui quos potuit emere in eodem loco fundos sancto Petro dimisit, pro anima filii sui Gausfridi clerici, ut ejus anniversarium annuatim fiat, cum signis sonantibus; redemit etiam nobis duos aripennos vineae in clauso nostro, juxta Sanctum Bartholomeum, versus meridiem, pro anima patrui sui Hatonis, ut singulis annis fiat ejus anniversarium cum signis sonantibus. Quartum, Herveum, patrem Fulcherii canonici sancti Martini, qui ibidem suum fundum duobus modiis sementis sancto Petro reliquit. Quintum, Ansoldum, cum Ermengarde sua conjuge, qui alodum suum, in eodem loco, sancto Petro dimisit. Si quis autem prophanus ex his donis quicquam demere temptaverit, anathematis gladio percussus, cum diabolo in inferno trusus, penas luat sine fine mansuras.»
16.78
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXVIII. De vicaria Hunis Villae, et atrii aecclesiae Reclamantis Villae. (Ante a. 1080.)
16.78
« Innomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Hubertus, gratia Dei, abbas, et omnis congregatio sancti Petri Carnotensis coenobii, notum esse volumus, tam presentibus quam futuri evi, sanctae Dei aecclesiae fidelibus, Walterium, videlicet filium Fladaldi, medietatem vicariae Hunis Villae necnon et Reclamantis Villae atrii aecclesiae, ac tocius terrae quae ad istas duas villas pertinet, pro salute suae et conjugis animae, atque pro animabus parentum suorum, sancto Petro concessisse perpetuo jure; pro eaque accepisse agripennum unum vineae, quae vocatur Radfredus, pro quo nobis offerebantur XXV libre nummorum. Huic quoque dono assensum praebuerunt Walterius de Alneto, cujus beneficio hanc ipsam vicariam supra dictus Gualterius tenuerat; filiique ejus Gunherius, Gauslinus, Gualterius cum patre, assenserunt. Subscripsimus etiam propinquos Walterii, eosque qui cum eo fuerunt, quando super altare sancti Petri hujus rei guerpum posuit, necnon et famulorum nostrorum nomina, quos inibi habuimus; ut si quis unquam huic operi calumniari temptaverit, prius a liminibus sanctae Dei aecclesiae sequestratus, et anathematis jugulo sauciatus, ab uno horum baculo ultionis propellatur, nisi resipuerit, in inferno inferiori. Rajenaldus, frater Gualterii. Fredesindis, conjux ejus. Beliardis, soror ejus. Rajenaldus, filius ejus. Adelina, filia ejus. Gislebertus de Britiniaco. Nobiscum: Gerogius et Fulco, fratres et canonici; Erardus canonicus, Gualterius monetarius, Gilduinus major, Girbertus major, Stephanus major; Goscelinus et Rodbertus, telonearii; Guarinus pistor, Teodaldus, Fulchardus, Aventius, Lorinus, Gislebertus, Gunbaldus, Oydelerius, Laurentius, Rainaldus agaso, Ragenfredus de Reclamantis Villa.»
16.79
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXIX. De orto empto super flumen Audure. (Ante a. 1080.)
16.79
« Notum esse volumus, ego Hubertus abbas, et omnes monachi coenobii Carnotensis, quia quendam ortum, in nostra terra juxta ortum nostrum situm, quaedam mulier, Roscelina nomine, per XX et amplius annos, a primo seniore suo Gausfrido, dotis jure, concessum tenuerat; de quo nullum habuit sobolem. Nunc, quadrigama, a nobis taxatam peccuniam accipiens, reliquit perpetualiter possidendum, donumque vel guerpum, cum presenti suo seniore Huberto, necnon et filiis tribus quos habuit de Frodone, quibus etiam dedimus munuscula, super altare apostolorum Petri et Pauli posuit, sub praesentia nostri ac nostrorum servientium, quorum nomina subscripsimus: Bernardus, filius Vulmari; Stephanus major et Salomon, frater ejus; Dodo major, Oydelerius, Alcherius mulnarius; Belod, filius ejus; Fulchardus, Rainaldus agaso, Ascelinus major, Hugo berbellus, Gislebertus. Ex parte mulieris: Walterius de Alneto et Sugerius, quorum prius astipulator constitutus est soliditatis.»
16.80
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXX. De farinario dato a Rogerio, in Haraca Villa Normanniae. (Ante a. 1080.)
16.80
« Notum esse omnibus fidelibus quoniam Rogerius, miles olim, postea monachus, unum farinarium, in Normannia, cum terra unius aratri, sancto Petro dimisit, una cum consensu Eunardi vicecomitis, ex cujus beneficio id tenebat; et per manum Mainerii, filii Anselmi, super altare sancti Petri ipse vicecomes hoc donum jussit poni: erat enim extra aecclesiam. Cujus rei sunt testes: Willelmus Paganus; Ivo, filius Norberti; Bernerius de Britogilo, Stephanus de Britiniaco, Odo Sanglarius, Haimericus Bobinus, Gausfridus medicus; Rodbertus, frater ejus; Guiddo de Mulceto. Ex nostra parte: Rainaldus major, Stephanus major; Hildulfus et Gausfridus, fratres; Fulchardus, Rodbertus pelliciarius, Gunbaldus filius, Frotlandus, Sugerius.»
16.81
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXXI. De saltu Munticulorum concesso a Haimerico de Vilereto. (Ante a. 1080.)
16.81
« Notum sit omnibus, tam praesentibus quam futuris Christi fidelibus, quoniam, Kalendis Augusti, in festivitate sancti Petri quae dicitur ad vincula, Haimericus de Virello super altare sancti Petri assensum posuit de saltu Monticulorum, per deprecationem Gualterii trapezetae, qui ipsum saltum in fisco de filiis Avesgaudi tenebat, illi quoque de Haimerico. Fecit autem hunc assensum, per partem ferulae, seu per artavum manubrii almi, in presentia Huberti abbatis ac tocius congregationis, testificantibus his quorum nomina subscripsimus: Fulcherius, filius Gerardi; Gualterius trapezeta, qui saltum dedit, cum omnibus appendiciis suis; Ribaldus de Fraxino; Salvisus, filius Odonis, aucipitrix. Ex nostra parte: Frotlandus et Gunbaldus, filius ejus; Fulchardus; Sugerius; Gislebertus et Laurentius, fratres; Tescelinus, filius Hildegarii; Martinus, Roscelinus; Rodbertus, filius Gausfridi; Stephanus et Salomon, fratres; Adelandus, Rotbertus pelliciarius. Huic rei assensit Vulferius, filius Haimerici, inde habens scutum unum X solidorum.»
16.82
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXXII. De vicaria Abonis Villae. (Ante a. 1080.)
16.82
« Notum sit omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus, quod Gualterius, filius Fledaldi, et uxor ejus Fredesindis, cum assensu Gualterii de Alneto, de cujus fisco erat, sicut antea dederat Berardus socer ejus, pro anima patris ac matris fratrisque Guaningi interfecti, vivente abbate Landrico, ita postea vivente abbate Huberto, vicariam Abonis Villae et totius territorii ejusdem villae, cum alodo Picati Villaris, sancto Petro gurpivit, de eo quod injuste sibi usurpaverat, post mortem praefati Guaningi. Hujus rei testes sunt: Gualterius de Alneto et filius ejus Gualterius, Evrardus de Levois Villa, Gualterius Blancardus; Gislebertus, frater Beringarii; Rainaldus, filius Hugonis de Reclamantis Villa; Hugo de Treijone, Gunbertus de Raschin Villa, Germundus de Sancto Albino, Gerogius de Haimulfi Villa, Gilduinus major, Stephanus major, Bernardus, Fulchardus; Ernulfus et Rainaldus, filius ejus; Tealdus, frater abbatis; Gislebertus et Laurentius, fratres; Adventius; Oydelerius et Rodbertus, fratres; Gualterius et Adventius, sartores; Teduinus et Gaudius, fratres; Gausfridus carpentarius; Ingelbertus et Gausfridus, coci.»
16.83
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXXIII De sepultura et decima Gerardi de Buxeto. (Ante a. 1080.)
16.83
« Notum esse volumus, ego Hubertus abbas et omnes monachi Sancti Petri Carnotensis, quia, pro remedio animae suae seu parentum suorum, II idus Augusti, Girardus de Buxeto super altare sancti Petri publice donum posuit de sepultura domus suae, vel totius suae terre, quae est in parrochia Buxeti aecclesiae. Dedit etiam, in dedicatione hujus aecclesiae, medietatem suae decimae, una cum consensu Isnardi, domini sui, et filii sui, qui praesens aderat, seu etiam Gerogii, fratris ejusdem Gerardi, atque Alberedae, matris Isnardi. Testes sepulturae sunt: Stephanus major, Rotbertus telonearius, Hubertus de aecclesia. Gaudius, Theodaldus, Frotlandus et Gunbaldus. Testes autem decimae, omnes qui ad dedicationem praesentes fuerunt, vicini sunt.»
16.84
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXXIV. De dono Fulcandi de Arro. (Ante a. 1080.)
16.84
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Fulcandus notum esse volo omnibus fidelibus, tam praesentibus quam futuris, annuentibus dominis meis, Gausfrido videlicet atque Guillelmo, ejus privigno, necnon et Mahilde, matre Guillelmi, sancto Petro coenobii Carnotensis concessisse terciam partem aecclesiae de Arro, cum terra altaris, quam solebant presbiteri tenere, et medietatem offerendarum IIII festarum, quam michi retinebam; terramque unius aratri, per tria tempora anni, ubi monachi aspexerint, atque duos; agripennos prati; item VI denarios de censu molendini Odonis; item sepulturam Illl denariorum, scilicet puerorum albatorum; item sepulturam totam de Buxeto, quae est terra sancti Petri, et medietatem archadii ipsius aecclesiae; item medietatem sepulture totius atrii quod inhabitari fecerint; item medietatem census et furni, atrii, necnon et omnis consuetudinis quae humana consuetudo exigit. Concedo etiam decimam de Buxedulo, quam ex meo beneficio videtur tenere, si forte monachi ab eo aliquando potuerint emere. Actum est in Capella Regia, regnante rege Philippo, gubernante abbate Huberto coenobium sancti Petri, atque huic rei insistente Huberto monacho, praenomine Querco, et matre mea Sufficiae. Quam largitionis donationem volui facere pro anima patris mei et matris meae, necnon pro salute propria et conjugis atque filiorum et filiarum mearum, sive omnium parentum meorum. Cui donationi si aliquis contraire voluerit, CCC libras auri persolvat, et voluntas ejus inefficax remaneat; atque, nisi ad emendationem venerit, poenis inferni, cum Juda proditore, subjaceat. Subscripsimus etiam nomina testium qui ex utraque parte fuerunt testes donationis hujus. Herbertus, frater Fulcaldi, firmavit. Suffitia, mater eorum. Fulcaldus, hujus doni largitor. Lizinia, uxor ejus. Joannes et Rotrocus et Herbertus, filii ejus. Milesindis, filia ejus. Aremburgis, soror ejus. Hugonis Palestelli. Durandus presbiter, Lambertus, Odo. Ascelinus. Bernardus. Ex nostra parte: Hermoinus, major Bosci Medii; Herbertus Canis Parvulus, Ernaudellus, Austasius, Guarinus; Lorinus, filius Gualonis; Rainaldus de Sancto Romano.»
16.85
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXXV. De vicaria Abonis Vittae data a Fulcone. (Ante a. 1080.)
16.85
« Sanctae aecclesiae fidelibus, tam praesentibus quam futuris, notum esse volumus, ego Hubertus abbas indignus, et omnis congregatio monachorum coenobii sancti Petri, quoniam quidam miles, nomine Fulco, moriens, vivente abbate Landrico, una eum consensu filiorum suorum, Hugonis scilicet et Guarini, adhuc puerulis, et Richildis sororis, vicariae medietatem, quam habebat in Abonis Villa, sancto Petro apostolo ac monachis sibi famulantibus concedendo tribuit, pro remedio animae suae et animarum parentum suorum atque incolumitate filiorum; donumque super altare sancti Petri misit, per manus filiorum et propinquorum suorum. Post cujus mortem, filius ejus Hugo, jam adultus, cupiditate victus, postposito dono patris, vicariam invasit; sed, a nobis postea XXX nummorum solidis acceptis, vicariam, quam injuste invaserat, reliquit, guerpumque, eum fratre suo Guarino, super altare sancti Petri publice posuit, sub testimonio horum quorum nomina subscribere curavimus. Cum ipso Hugone fuerunt: Girogius, patruelis ejus; item Girogius de Haimnlfi Villa, Herbertus Corbonensis, Siguinus. Nobiscum, Stephanus Gualoius et filius ejus Adventius, Stephanus major, Oydelerius; Teduinus et Gaudius, fratres; Gunbaldus, Laurentius; Isembertus, filius Goscelini; Fulchardus; Ernulfus et Rainaldus, filius ejus; Rodbertus, fratrer Frodelini.»
16.86.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXXVI. De vincis quas emit Berta comitissa. (12 maii 1069.)
16.86.1
« Notum sit omnibus, quod quasdam vineas Radulfus, praenomine Calculus, in territorio comitis, ex beneficio nostro tenens, nobiscum tradicentibus comitis Tedbaldi sorori, nomine Berte, vendere voluit. Verum, quia fas non erat, adiit Landrici abbatis praesentiam comitissa, ut eo pacto sibi concederent, ut, quandiu viveret, eas teneret, ac, post mortem ejus, nobis dimitteret. Quod pactum postea ante fratrem suum comitem Tetbaldum recognoscens, et jam, per deprecationem ejusdem fratris, firmavit, pro anima patris, matris, fratris et suae, llll idus maii, praesentibus his: Gualeranno monacho, Otberto monacho, Gausfrido de Calido Monte: Girardo, eoquorum magistro; Radulfo praeposito. Actum Carnotis publice, inter turrim et portam Cinerosam, in camera comitissae, de qua sermo est; eo anno quo Rodbertus peregre episcopus obiit; tunc etiam sine episcopo urbe, et dum viveret Hubertus, abbas a nobis electus.»
16.86.2
Ponendae sunt hic domni Huberti cartarum metae, quoniam, flante vento nequitiae, et quatiente dolositatis turbine, fere omnes sui ab eo alienati, inextricabili nodo constrictum, ab honore violentur eitiunt; atque Teodericum Vindocinensem, loco ejus, ab Arraldo praesule, velint, nolint, suscipiunt. Qui solum regulae vigorem retinens, exterminavit plurimos eorum qui antecessorem suum fecerant extorrem. Hic denique, in suo quo vixit tempore, in exteris rebus multum ebes, vix unam cartulam usque nunc, nobis minus proficuam, posteris reliquit. Qua scripta, vertemus stilum ad eas quas, dum penduli essent monachi sine abbate, ediderunt.
16.87
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXXVII. De aecclesia sanctae Mariae de Alogia. (Anno 1069.)
16.87
» In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, qui unus est essentialiter et trinus potentialiter. Notum esse volumus cunctis sanctae Dei aecclesiae fidelibus, tam presentibus quam futuris, ego Teodericus, coenobii sancti Petri Carnotensis abbas, omnisque congregatio monachorum cui preesse videor, quoniam Guolterius, praenomine Infans, sancto Petro apostolorum principi, pro anima sua et conjugis ac parentum dominorumque suorum, presbiterium aecclesiae sanctae Mariae, quae non longe sita est a flumine Alogiae villae, et omne quicquid ad ipsum presbiterium pertinere noscitur, tam in altare quam in offerendis, sepulturis, decimis, jure perpetuo concessit, ut habeamus atque sine ulla contradictione possideamus. Donum itaque hujus largitionis, per assensum domnae suae Mahildae, de qua id beneficium tenebat, super altare sancti Romani martiris posuit, qui non longe a Braiao castro apostolo quaeritur et veneratur. Cujus filius Gualterius clericus Carnotis postea abiit, et ex eadem re donum super altare sancti Petri posuit; indeque XXX solidos nummorum a nobis recepit, ac matri suae V solidos in uno mantello empto detulit. Quam donationem quisquis retrahere voluerit ab omnibus sanctis Dei excommunicatus, cum omnibus Domini crucifigentibus et cum Juda proditore, nisi resipuerit, in inferno pereat. Actum est hoc publice, Brajao castro, intra horreum Sancti Romani, anno nono regis Philippi, assistentibus his quorum nomina subscripsimus: Bernardo de Buslo; Landrico de Toriello et Odone, fratre suo; Gualterio Infante, qui hanc donationem fecit; Radulfo praeposito, Gausfrido, Raiardo, Rainaldo forestario. Ex nostra parte: Girvardo majore, Laurentio cubiculario; Bernardo, filio Vulmari; Frollando.»
16.88
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXXVIII. De junioratu aecclesiae sancti Leobini Castridunensis. (Ante a. 1080.)
16.88
« Christianae religionis obtimi viri quondam, dum omnibus florerent copiis, et aecclesias, longe lateque per orbem in honore Dei atque sanctorum sanctarumque memoriis nobiliter constructas, religiosissime colerent, eas diversis donariorum titulis insignitas, locupletare voluerunt; quorum privilegia in ipsis aecclesiis, una cum eorum memoriis, servantur et servabuntur, Christo Domino annuente. Itaque ego, Albertus nomine, Hugonis sanctae aecclesiae Carnotensis vicedomini, filius, notum esse volo tam praesentibus quam futuris, meis scilicet successoribus, de aecclesia sancti Leobini, quae in Braiao castro super fluvium Osannae fundata est, et a domno meo Willelmo, ipsius castri domino, cum aliis rebus tenere videor; de ipsa, inquam, cum consensu mei carissimi fratris nomine Guerrici, qui nunc est post patris mei mortem, vicedominus, junioratum quidem sancto Petro, ac monachis sibi famulantibus in coenobio ipsius, quod decenter in suburbio situm est supradictae civitatis, concedens annuo et annuens concedendo, pro animabus parentum nostrorum, necnon et pro salute tam mei quam fratris antenominati perpetualiter concedo: ea scilicet lege, ut presbiteri ipsius aecclesiae nec a me nec a meis successoribus ullo modo dominentur, set ab ipsis monachis, ab hac die in antea, mittantur in ipsa aecclesia, dominentur et ejiciantur, si forte mereantur. Habeant tamen a nobis de decima aecclesiae quam retinemus, per singulos annos, duos modios tritici, sine ulla datione precii; habeantque altare et offerendas per circulum anni, preter quatuor festas, in quibus duas partes offerendae adhuc in nostris usibus retinemus. Dimittimus etiam calumniam aecclesiae sancti Romani, quae est ultra fluvium supra memoratum, ut nullus nostrorum heredum quicquam audeat unquam exigere ab ea, sed eam monachi ex toto possideant, aedificent et secure habeant. Hujus autem donationis cartam nostram, videlicet jussione scriptam, manibus nostris nominibusque corroborari voluimus, ut semper inviolata et inconvulsa manere in secula valeat.»
16.89
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM LXXXIX. De ecclesia sancti Leobini Castri Dunensis. (Ante a. 1080.)
16.89
« Terrenae divitiae, sicut earum, pro libitu carnis ac desideriorum luxu, profligatores, ad infernorum poenas; sic, pro Dei amore, qui eas indigentibus largiuntur, ad aeterna deducunt premia. Quapropter ego Willelmus, honoris Alogiae dominus, quantum ad seculi dignitatem attinet, clarus quidem genere, sed pravo perobscurus opere, inter hujus fluctivagi procellas seculi, armis praecinctus militaribus ac mundanis inplicitus negotiis; dum nequeo meis meritis, quae parva vel pocius nulla sunt, innumerabilia quae cummisi diluere facinora, donariorum pertempto largitionibus redimere. Unde ratum fore duxi beatum Petrum, apostolorum principem, cui Dominus suae aecclesiae curam cummisit atque ligandi solvendique animas potestatem contulit, michi intercessorem ascisci, eumque ex rebus propriis placabilem fieri, Sic enim Domini nostri praecipitur eulogio: Date, inquit, et dabitur vobis; et alio in loco: Facite, inquit, vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Itaque, annuente venerabili matre mea Mahilde, una cum karissima conjuge Eustachia, seu liberis nostris adhuc infantulis, Hugone ac Willelmo; pro redemptione quidem animarum antecessorum nostrorum, necnon et pro nostra incolomitate, concedens dono et donans concedo beato Petro apostolo, ac ejus monachis sibi normaliter famulantibus in coenobio quod non longe a moenibus Carnotine urbis situm est, aecclesiam scilicet beatissimi Leobini confessoris et episcopi praedictae urbis. Quae aecclesia, a prisco tempore, intra vallum Castri Duni decenter constructa videtur, atque a patribus nostris, jure hereditario, possessa est. De qua donum quoque super ipsius apostoli altare VIII idus Decenbris, posui, cum fidelium meorum assensu, qui tunc Carnotis erant mecum, quorum nomina in fine hujus scripti notavimus. Habeant ergo, ex hac die in antea, jureque hereditario supradicti monachi eandem aecclesiam possideant, cum omni ornatu ejus vel rebus omnibus, tam intus quam foris, ad ipsam pertinentibus, quae videlicet in meo dominio videbantur esse. Concedo etiam, juxta eandem aecclesiam, areas quae dicuntur Arnulfi; necnon et Bovonem militem, cum suo fevo, quid ad supradictam aecclesiam pertinere noscitur. Si tamen ipse vertere voluerit, decimas denique atque census ad prefatam aecclesiam pertinentes libens concedo, ut a monachis, vel precario vel precio, redimantur ab ipsis militibus qui ex nostro beneficio videntur possidere. Haec enim omnia perexigua sunt: terrena enim sunt atque transitura; coelestia quoque vel aeterna eminentiora et potiora sunt, quae, Christo presule, pro his miminis in futuro recipiemus. Profuit enim viduae, de qua legitur, quod in templo obtulit duo minuta; profuit et danti aquae frigidae calix. Hujus ergo largitionis donum, ut firmum et inconvulsum permaneat, signo crucis, manibus propriis, firmare censui, meorumque fidelium manibus propriis firmandum tradidi, quorum etiam nomina subterscripta inveniuntur. Quod si quis aliquando huic meae largitioni, diaboli instinctu, contraire nisus fuerit, nisi cito resipuerit, presumptionis suae veniam petens, cum Dathan et Abiron, quos terra vivos obsorbuit, cum Herode, innocentum laniatore, cum Juda proditore, et cum his qui Christum Dominum crucifixerunt, in inferno trusus, poenas luat; ubi anguis gulosus non moritur, nec vorax ignis extinguitur, nec umbrae mortis desunt, nec caligo tenebrarum. S. Mahildis, matris Willelmi. S. ipsius Willelmi. Eustachiae, conjugis ejus. S. filiorum ejus, Hugonis et Willelmi. S. Willelmi de Monte Boone. Gausfridi. Warini. Osmundi. Guarnerii. Anisardi. Hugonis, filii Burchardi. Rainaldi, filii Gausfridi. Radulfi, filii Willelmi. Gausfridi de Salmeredo. Odonis Cratonis. Willelmi de Monte Mirabili. Girardi Brunelli. Willelmi. Bernerii. Gauslini. Helgot. Walterii, filii Burchardi. Hildegarii archidiaconi. Rainaldi decani. Vitalis presbiteri. Bernardi de Buslo. Radulfi Nothi. Landrici de Toriellis. Odo Radulfi. Gausfridi. Letaldi.»
16.90
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XC. De ecclesia Treionis vici. (Ante a. 1080.)
16.90
« Salomon, monens omnem hominem curam animae suae, dum vivit, habere: Quodcumque potest manus tua, ait, facere, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. Unde ego Wenricus, cum fratre meo Alberto, votum patris nostri quod, dum viveret, solvere induciavit, vice ipsius perficientes, sancto Petro contradimus aecclesiam Treionis, quae titulata est sub honore sancti Dei genitricis, pro remedio ejusdem patris nostri, et antecessorum nostrorum atque nostrarum. Quam quia liberam ab omni pontificali exactione possedimus, excepta crismatis datione et aecclesiae reconciliatione, ita etiam, remoto impedimento talium negotiorum, sancto Petro et abbati, fratribusque inibi Deo servientibus, liberam atribuimus. Insuper etiam adicimus curtim construendis officinis monachorum, et hortum plantandis arboribus et herbis, et terram aratri unius; et molendinum Spinae, et dimidiam clusuram vineae; et quicquid hominibus nostris ex eodem beneficio addere placuerit, annuimus. Testes hujus donationis sunt hii: Ingelrannus decanus, Adelardus subdecanus, Ascelinus Britto; Gausbertus, magister scole; Bernerius canonicus, Gerogius canonicus; Fulcherius, filius Nivelonis; Gauslinus de Leugis, et filius ejus Gauslinus; Rainaldus, filius Flealdi; Gauslinus, filius Gausfridi; Ingenulfus, filius Norbeti; Ansoldus de Mungeri Villa.»
16.91
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XCI. De vicaria Imonis Villae, et de calumnia duorum agripennorum vineae quae est juxta Sanctum Bartholomeum. (26 nov. 1077.)
16.91
« Omnibus, tam presentibus quam futuris, sanctae Dei aecclesiae fidelibus, nos monachi sancti Petri Carnotensis coenobii, notum esse volumus, in anno quidem quo nostri coenobii ediumque nostrarum tecta vorax cunsumpserit flamma, VI quoque kalendas Decembr., quod Robertus, prenomine Aculeus, vicariam nostrae terrae de Imonis Villa, quam injuste possidebat, sancto Petro dimisit, guerpumque super altare ejus publice posuit; calumniam quoque II agripennos vineae, qui juxta Sancti Bartolomei sunt cimiterium, in capite scilicet nostri clausi, missam fecit, inde fratrum orationes accipiens atque equum unum, VI libras valentem. Adfuit cum eo Ansoldus de Mungerii Villa; Rainaldus et frater ejus, filii Walterii. Nobiscum vero Laurentius cubicularius, Laurinus agaso; Gaudius et Teduinus, fratres; Stephanus major, et caeteri.»
16.92
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XCII. De ecclesia Superioris Croti. (Circa a. 1080.)
16.92
« Notum esse volumus nos monachi sancti Petri coenobii Carnotensis cunctis sanctae Dei aecclesiae fidelibus, a monachis sancti Martini Majoris Monasterii quamdam aecclesiam, sitam in Croto superiori super fluvium Audurae, olim emptam fuisse ab abbate Landrico, faventibus fratribus de quorum patrimonio fuerat, Arraldo scilicet, Richardo et Bernardo, qui hanc ipsam sancto Martino vendiderant, faventibus domnis de quorum beneficio tres supradicti fratres tenuerant. Verum, quia paupertas semper claudicat. Arraldus persepe reditus aecclesiae in suis usibus, victus inopia, et nobis invitis retinebat, obiciens in conventione fore eandem aecclesiam cemento et lapide a nobis debere fieri. Quapropter, multis vicibus a nobis excommunicatus atque iterum, specie tenus usurpatis rebus dimissis, absolutus; tandem, sapienti usus consilio, in sese reversus, ad limina sancti Petri venit, cum cunjuge, nomine Adelidae, et filia Badehilde, ante altare de commissis veniam peciit, ac de ipsa aecclesia donum super altare posuit; sub verbum pro missivis dicens se nunquam, ab illo die in antea, aliquam calumniam inferre nobis de ea, neque se ullam consuetudinem habiturum in ea neque in terra ad eum pertinentem; neque de annonis quae in aecclesia ponende sunt molturam ullam, sicut prius faciebat, nec omnino aliam aliquam rem accepturum; sed ideo ita liberam deinceps a nobis abendam, ut aecclesiam sancti Georgii et aecclesiam sancti Cirici de Aneto. Quam rem postea annuere fecit filiis suis, Gualterio scilicet et Gisleberto, filiae quoque minori. Milesinde nomine. Actum est Carnotis publice, V kalendas Junii. Placuit quoque nomina eorum subscribere qui ex utraque parte fuerunt praesentes: Marcuardus; Gualterius et Albertus, fratres; Walterius, Blancus Oculus. Ex nostra pater: Gilduinus major, Walterius clericus, Richerius major, Stephanus major, Laurentius, Gislebertus, Adventius, Oydelerius, Rotbertus nosochomiarius, Radulfus, Gilduinus, Gaudius.»
16.93
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XCIII. De quinque olcis terrae datis sancto Petro in Nantilliaco. (Ante a. 1080.)
16.93
« Omnes scire volumus qui has litteras sunt lecturi, quoniam adiit quidam miles, nomine Herluinus, habens secum Germundum de Raschiniaco et Isenbardum armigerum suum, sancti Petri scilicet Carnotensis coenobii monachos; petens ab eis orationum suffragia, ut ab illa die in antea, cum ipsis monachis earum particeps fieret, V olcas terrae, non longe ab ecclesia sancti Petri in Nantilliaco, perpetualiter concedendo sancto Petro donavit. Cujus terrae donum super altare ipsius posuit, in octabas apostolorum videlicet Petri et Pauli; eo quidem tenore, ut, sicut ipse ab antecessoribus suis ipsas V olcas libere tenuerat, ita et supradicti monachi, absque ullius hominis inquietudine, habeant, possideant, incolent, vel quicquid inde facere voluerint faciant. Si quis autem suorum heredum vel alius aliquis hujus suae largitionis donum contraire voluerit, cum Dathan et Abiron, damnationem in inferno accipiat, nisi resipuerit et ad satisfactionis remedium confugerit. Testes ex nostra parte fuerunt hii: Gausfridus cocus, Johannes janitor; Herveus et Durandus, fabri; Teduinus, Gaudius et Harduinus, fratres; Laurentius cubicularius, Laurinus auriga, Adventius Sophia, Engelbaudus, Gislebertus.»
16.94
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XCIV. Die aecclesia Speltereolis villae. (Ante a. 1080.)
16.94
« In Dei et Domini nostri Jhesu Christi nomine. Omnis monachorum congregatio sancti Petri coenobii Carnotensis, notum esse volumus omnibus Christianae fidei cultoribus, quod quidam miles, nomine Hugo Drocensis, patrocinante Huberto abbate hoc coenobium, medietatem aecclesiae de Spelterolis villa et terram duum boum sancto Petro dederit, recipiens a nobis recumpensatione orationes fratrum et alia misericordiae opera. Sed, quia res nobis tunc modica et infructuosa visa est, et filii predicti militis calumniabantur eam, minime fuit a nobis possessa. Post multum autem temporis, praefatus miles efficitur monachus in Burguliensi coenobio, et inde postea, visendi gratia, ad nos rediens, incommoditate corporis graviter tactus, apud nos obiit. Cujus animam dum Christo ex more commendavissemus, glebam corporis, cum fratribus nostris, congruo honore sepelivimus. Uxor quoque ejus, nomine Olisia, quam reliquerat in seculo cum filiis, Gausberto scilicet atque Guarino, ibidem adfuit. Qui simul cum matre, post humationem patris, ante altare apostolorum Petri et Pauli properantes, praefatam ecclesiam cum atrio et medietate decimae, pro anima patris, pari voto publice contulerunt, terramque unius artri; ac donum super altare posuerunt, imprecantes Annae et Caiphae, Ananiae et Saphirae maledictionem omnibus refragatoribus hujus largitionis.»
16.95
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XCV. De alodo dato a Haimerico de Vibrante Lupo. (Anno 1081 sive 1082.)
16.95
« In Christi nomine. Ego Girardus prior, cum omnibus fratribus coenobii sancti Petri Carnotensis, notum esse volumus cunctis successoribus nostris, quod ea tempestate qua domnus Eustachius abbas Romae morabatur, cum Gausfrido episcopo atque Parisiacensi episcopo, ut pariter ostenderent injuste prolatam esse excommunicationem in concilio Exodunensi ab episcopo Diensi Hugone super Gausfridum Carnotensium praesulem, videlicet in praesentia domni Gregorii papae VII, quem etiam tunc Hainricus imperator, cum Alamannis et Langobardis, debellabat; ea, inquam, tempestate, quidam miles, vocabulo Haimericus Vibrans Lupum, corporis infirmitate laborans qua et obiit, ut evaderet inferni poenas, monachus apud nos efficitur; fundos quos jure hereditario possidebat, juxta locum qui Miseriacus vocatur, cum tribus militibus qui ex parte fundi ipsius fevati erant, una cum consensu filii sui Pagani, sancto Petro et nobis reliquit. Cujus fundi donum filius ejus super altare sanctorum apostolorum Petri et Pauli publice posuit, inde ibidem orationes fratrum recipiens. Cui dono si quis inquam contraire temptaverit, nisi resipuerit, anathema sit.»
16.96
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XCVI. De alodo dato a Balduino intra Burgum Carnotinae urbis. (Ante a. 1080.)
16.96
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ut praesentes non amittant et futuri sciant, hoc scriptum in scriniis nostris reservabitur. Nam adiit praesentiam nostram, monachorum sancti Petri Carnotensis coenobii, quidam miles, Balduinus nomine, poscens suppliciter quatinus eum faceremus monachum; quod annuimus. Et propter hoc dedit sancto Petro et nobis, exemptione sua, terram in qua quondam fuere vineae, et modo sunt in ea ortuli plurimorum hominum; et reddit in censu VII solidos et X denarios, in sancti Remigii festivitate; et est liberrima ab omni vicaria, et ab omni captione, et ab omnibus consuetudinibus. Quod factum annuerunt uxor ejus et filius. Et ut libentissime assentirent, dedimus eis, ex nostro, tria modia frumenti et duo modia avenae. Et ipse Balduinus deprecatus est, ut, si quis calumpniator ex hoc foret, excommunicatus ex Deo et sancto Petro foret. Ut autem firmior haec res esset, testes hujus rei hic ex sua et nostra subnotavimus parte: Ermengardis, uxor Balduini; Hugo, filius amborum; Ingenulfus, Otbertus, Willelmus; Hamelinus, filius Herbranni. De nostra parte: Guarnerius major, Guarinus et Laurinus, artocopi; Laurentius et Gislebertus, fratres; Gualterius et Adventius, sartores; Joscelinus, filius Gilduini; Arroldus agaso; Radulfus, filius Hildegarii portarii.»
16.97
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XCVII. De terra data a Roscelino in Pendente Pediculo (Ante a. 1080.)
16.97
« Notum esse volumus tam praesentis quam futuri evi Christi fidelibus, nos monachi Sancti Petri, quoniam terram Pendentis Pediculi, in conversione Roscelini monachi, frater ejus Gerogius medietatem quidem sancto Petro dedit in stipendiis fratrum, per assensum Teudonis qui cognominatur Caput Perri, cui annuatim de parte nostra debentur duodecim nummi in censu; postea vero ipsa terra a Fulcherio, filio Girardi, et a Gerogio de Curba Villa ambitione est invasa, de quorum esse videbatur beneficio. Quibus ut assensum praeberent, Fulcherio quidem quinquaginta nummorum solidos dedimus, et Gerogio XXX; atque ipsi super altare sancti Petri guerpum ponentes, eandem terram possidendam concesserunt, tantum ut in festivitate sancti Remigii census praedictus reddatur. Actum est hoc in aecclesia sancti Petri publice, videntibus et audientibus his quorum nomina subnotavimus: Gualterio monetario, Gerogio clerico, Stephano majori, Arnulfo Rufo; Fulchardo; Stephano, Aventio et Laurentio, fratribus; Ascelino majore; Teduino, Gaudio et Harduino, fratribus; Willelmo, Arraldo Hildegario et Radulfo, filio ejus.»
16.98
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XCVIII. De rebus datis pro Ernaldo puero (Ante a. 1080.)
16.98
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, scilicet Patris et Filii et Spiritus Sancti. Notum esse volo omnibus sanctae Dei aecclesiae fidelibus, tam praesentibus quam futuris, ego Landricus, militiae seculari deditus, una cum uxore mea, Ermelina nomine, et Hugone filio meo primogenito, Deo omnipotenti et beato Petro apostolorum principi, filium meum jam octonem, Ernaldum nomine, mancipans, trado in coenobio supradicti apostolorum principis, ut ibi serviat omnes dies vitae suae Deo et sanctis ejus, ac pro nobis et omnibus Dei fidelibus die noctuque preces fundat. Pro quo praefato cenobio tradendo, concedimus, in loco qui vocatur Baliolus, terram duum animalium, cum manso. Cui dono addimus quartam partem brennadii quod actenus habuimus in vico Sancti Romani, juxta Braiao castrum, ut ab hac die et deinceps habeant monachi supradicti coenobii et in perpetuum possideant. Concedimus etiam junioratum aecclesiae domni Petri, sicut Rainaldus decanus tenere videtur, et omnia quae de nobis possidet in ipsa villa. Volumus autem hanc largitionis nostrae cartulam manibus nostris corroborare et salutifere crucis signum imprimere, ut nulli unquam refragatori sit fas ad hanc aspirare.+ Landrici. S. Ermelinae. Hugonis. Rainaldi decani. Odonis.»
16.99
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM XCIX. De rebus datis pro Hugone puero. (Ante a. 1080.)
16.99
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Notum esse volo cunctis fidelibus, tam praesentibus quam futuris, quia ego Hildegardis, praenomine Franca, quondam uxor cujusdam militis, vocabulo Gausfridi Nigri, qui spernens omnia hujus seculi caduca atque peritura, Deo devote militaturus, in sacrosancto coenobio beati apostoli Petri Carnotensis militarem balteum deposuit, et, secundum Domini praeceptum, uxorem et filios, agros, domos et omnia quae habuit in mundo relinquens, obedientiae gressibus ipsum Christum sequens, ad etheris aulam anhelat tendere; sic itaque ab eo viduata, duos filios, quos ei peperi, dum aetas in adolescentiae flore proveheret, orbatam incognitas terras Apuliae adeuntes; quorum unus, Fulco nomine, de quadam puella filium parvulum eundem in cunis michi dimisit, quem loco filii tenere nutriens, in puerili aetate sacris inbuendum litteris tradidi; deinde jam octennem in supradicto coenobio, in quo et avus ejus et consanguineus, Fulco nomine, Deo deserviunt, ibi, cum consensu Rotberti prioris ceterorumque monachorum pro anima mea et omnium parentum meorum deprecaturum, ut sub norma monachili Deo serviat mancipari; dans pro eo in Belsia, in villa quae Pantaginis Villa dicitur, terram quandam olim datam in manu firma duobus fratribus Frogerio et Fulconi et uni heredi eorum, a quibus Heribranno cuidam militi est vendita, cujus nunc filius Haimericus clericus eam possidet, dans in festivitate sancti Carauni nummorum solidos VII; item in territorio Dunensi, in parroechia Sancti Ebrulfi, in villa quae dicitur Torellelis, unam masuram terrae, liberam ab omni exactione et consuetudine cum domo et horreo; item in Bahardi Villa agrum unum in quo modius unus et semis seritur. Hanc autem cartulam Carnotis publice super altare apostolorum Petri et Pauli ego Hildegardis posui, inprimens crucis signum. Quam si quis contraire voluerit anathema sit.»
16.100
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM C. De alodis Guntardi. (Ante a. 1080.)
16.100
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti. Notum esse volumus omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus, tam presentibus quam futuris, ego scilicet Rotbertus prior et omnes monachi sancti Petri coenobii Carnotensis, quod quidam miles, nomine Guntardus, de Garenceriis, ad nos misit, obnixe petens ut sibi unum ex fratribus nostris concite mitteremus. Qui cum ad eum venisset, et sciscitasset quid vellet:« Ego, inquit, infirmitate pressus qua et mori timeo, annuente Domino, cupio fieri monachus; et, ut merear assequi delictorum meorum veniam, ex terrenis rebus, quas usque nunc possedi, sancto Petro donans concedo et concedens dono, directa largitione, alodum meum, in territorio scilicet Abbonis Villae; itemque alium in parroechia Imonis Villae, in loco qui Rosetus nominatur. Hanc autem donationem, per assensum filii mei Gualterii, in praesentia plurimorum hominum faciens, inprecor maledictionem omnibus nitentibus contraire praefate donationi, ut in inferno, nisi resipuerint, cum Juda proditore poenas luant.» Haec denique locutus, praedictus homo, antequam habitum monachilem qui sibi ferebatur a coenobio indueret, viam universae carnis est ingressus. Cujus glebam corporis frater ille qui ad eum ierat assumens, ad monasterium detulit, atque inter fratres monasterii honorifice curavimus sepelire. Nomina vero testium praelibatae donationis voluimus subscribere ad memoriam posterorum et ad refragandam inquietudinem calumpniatorum: Harduinum, nepotem Guntardi; Martinum, armigerum ejus; Herbertum presbyterum, Albertum majorem, Hildegarium, Johannem, Mainerium, Guarnerium de Poponis Villa, Vulgrinum de Sancto Scubilio, Albertum de Segetis Villa.»
16.101
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM CI. De alodis Herberti. (Ante a. 1080.)
16.101
« In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Notum esse volumus nos monachi sancti Petri coenobii Carnotensis omnibus sanctae Dei aecclesiae cultoribus, tam praesentibus quam futuris, quod quidam miles, Herbertus nomine, de Galardone castro, veniens ad conversionem sub abbate Huberto, pro redemptione animae suae, una cum consensu filiorum suorum, Hervei scilicet atque Fulcherii et unicae filiae, nomine Guiburgis, alodos quos habebat in territorio castri Dunensis sancto Petro et ejus monachis concessit, unamque domum intra castrum, in Premetis quidem villa, alodum quem mater sua Rotrudis possedit, necnon et manum firmam; item in Marlai villa, in dextera parte viae Dunensis, VI aripennos terrae, et in sinistra parte ejusdem viae V aripennos; item in Angeliaco aripennos tres et dimidium; in Boardi Villa quicquid hereditario jure possedit; in Isiginiaco terram quam Constantius, pater Vitalis, coluit, vel Rotrudis mater sua visa est habere dum vixit Signum Herberti, qui hoc donum dedit. Hervei. Fulcherii. Testes hujus rei sunt: Ebrardus, Gauscelinus Lupulus, Normannus, Amalguinus, Frotlandus, Tescelinus, Gaudius. Si quis hoc adnullare voluerit, nisi resipuerit, anathema trusus in inferno pereat.»
16.102
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM CII. De alodo Piei Villaris et Huni Villae et Argentelae. (Ante a. 1080.)
16.102
« In nomine Jhesu Christi Salvatoris nostri. Notum esse volumus omnibus successoribus nostris, tam praesentibus quam futuris, ego Walterius, filius Fledaldi, cum uxore mea et sorore ejus, quod guerpum facimus de alodo Piei Villaris, quem dedit Berardus, pater uxoris meae, pro anima fratris sui Guaningi, et de alodo Huni Villae, atque de alodo Argentelae, quem sancto Petro dederunt parentes uxoris meae, nepotes scilicet Fulconis monachi; et quicquid in his alodis invadendo pervaseram, pro remedio animarum nostrarum, dimittimus, et guerpum super altare sancti Petri ponimus; et has litteras fieri voluimus, ut in his testes subscripti ex adverso stent omnibus qui, demonis instinctu, huic rei contraire voluerint. Testes autem ex nostra parte sunt: Rainaldus, frater meus; Fulcherius, Hugo de Treione, Gislebertus de Britiniaco; Haimericus, filius Heribranni. Testes monachorum: Gualterius monetarius, Odielardus trapezeta, Hugo Berbellus, Balduinus, Arnulfus Rufus, Fulchardus, Arnulfus Niger, Rotbertus, ejus frater; Stephanus major; Tescelinus, filius Hildegarii; Stephanus, filius Dodonis; Bertrannus clericus. Si quis autem huic rei calumniam intulerit, nisi cito resipuerit et ad satisfactionis remedium confugerit, anathematis mucrone confossus, cum Juda traditore in inferno sine fine poenas luat.»
16.103
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM CIII. De rebus quas dedit Willelmus praepositus de Alogia. (Ante a. 1080.)
16.103
« In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Notum esse volumus nos monachi Sancti Petri Carnotensis, quod quidam miles, nomine Willelmus, quondam praepositus de Braiao castro, tactus corporis infirmitate qua postmodum de hac vita exiit, timens inferni poenas, habitum monachilem apud nos suscepit, et de rebus mundanis quas in mundo possederat in Alogia, sanctum Petrum nosque heredes constituit. Quae licet a nobis admodum parvissimae sint visae, apud Deum forsitan sunt magnae. Quapropter in hac menbranula litteris mandare curavimus: aripennum unum terrae, videlicet ante fores ecclesiae Sancti Germani; item in Agonis Villa totam decimam; simili modo in Luetone et in Fola Villa. Quae omnia filius ejus Willelmus superstes concessit.»
16.104.1
LIBER SEPTIMUS SIVE LANDRICI ET HUBERTI ABBATUM (Ab anno 1033 ad annum 1069;--ab anno 1069 ad annum 1079. CAPITULUM CIV. De sex aripennis alodi. (Ante a. 1080.)
16.104.1
« In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Notum esse volumus omnibus Christi fidelibus praesentibus et futuris, omnis monachorum congregatio sancti Petri coenobii Carnotensis, quoniam, pro anima cujusdam Gausfridi, ab hominibus Alonis Villae tempore messis interfecti et a nobis humati, fratres ejus et ceteri parentes sex alodi diurnos, non longe ab Inpregni Villa sitos, sancto Petro dederunt, donumque super altare principali publice posuerunt, IIII idus octobris, missam nobis celebrantibus, praesentibus his quorum nomina inferius scripta habentur: Rotbertus, presbiter de Alona; Siguinus, venditor equorum; Herbertus pistor, Guarinus cellerarius, Gausfridus lignarius, Martinus Baiardus. Fratres vero interfecti: Girbertus, Walterius, Gislebertus. Parentes: Girbertus et Ledgardis mulier. Anathema sit refragator hujus crocotillae elemosinae.»
16.104.2
Non superbiae flatu impulsus, neque flamivoma ingenii igne succensus, sed obedientis pede longum iter per devia aggrediens; sibilum legentium et subsannationem floccipendens, ut spopondi fratribus, eorum parui jussionibus; et, litterariae artis expers, inpolito sermone, qualiter iste locus a splendido et nobili situ esse desierit, et rursus quo modo ad statum antiquum religionis, pii operis venerabilium praesulum studio comitumque donariis atque plurimorum fidelium, lemtim inoleverit, enucleatim patefeci. Deinde abbatum nomina et eorum scripta, quae in archivis nostris sunt reperta, seriatim in unum collegi usque ad id temporis, quo, nostris excessibus exigentibus, edax flamma hanc aecclesiam cum aedibus cremavit; quo tempore praesul Gaufridus et Eustachius abbas, Deo disponente, presul quidem ante incendium, III Kalendas Augusti, abbas vero secundo anno post incendium, V Kalendas Sebtenbris, sui honoris gradum uterque est adeptus. In pretaxato itaque opere prudens lector animavertere potest hunc locum ab hostibus non semel esse destructum, cum ter legat monachis bisque canonicis delegatum esse. Jam nunc ipse, ab antiquorum scriptis, quae memorie mandanda esse videbantur, expeditus, legenti intimare curavi V cartas, quia michi tarde occurrerunt non esse in his locis ubi fore debuissent: videlicet una Landrici abbatis de terra data a Mahilde; quatuor autem Huberti abbatis, id est de terra Pendentis Pediculi, de medietate aecclesiae Sancti Germani, de alodis Herberti; de alodo Picati Villaris et Huni Villae et Argentelae. Hoc denique intuli ne fraudem fecisse cuiquam videar.
16.104.3
Nunc ad ea quae ab abbate Eustachio jam per octo annos sunt patrata, subcinctus scribere maturabo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).