Petrus Abaelardus1079–1142
Dialogus inter philosophum Judaeum et Christianum
Chri 2.163
Choose a text
More by Petrus Abaelardus
—
11114 Diinphj
2.1
PETRI ABAELARDI DIALOGUS INTER PHILOSOPHUM, JUDAEUM ET CHRISTIANUM.
2.1
Aspiciebam in visu noctis, et ecce viri tres, diverso tramite venientes, coram me astiterunt, quos ego statim, juxta visionis modum, cujus sint professionis, vel cur ad me venerint interrogo.« Homines sumus, inquiunt, diversis fidei sectis innitentes. Unius quippe Dei cultores esse nos omnes pariter profitemur, diversa tamen fide et vita ipsi famulantes. Unus quippe nostrum gentilis, ex his quos philosophos appellant, naturali lege contentus. est. Alii vero duo Scripturas habent, quorum alter Judaeus, alter dicitur Christianus. Diu autem de diversis fidei nostrae sectis invicem conferentes atque contendentes, tuo tandem judicio cessimus.»
2.2
Ego super haec itaque vehementer admirans, quis in haec ipsos induxerit vel congregaverit quaero, et maxime cur in haec me judicem elegerint? Respondens autem philosophus:« Mea, inquit, opera hoc est inceptum, quoniam id summum est philosophorum, rationibus veritatem investigare et in omnibus non opinionem hominum, sed rationis sequi ducatum. Nostrorum itaque scholis corde intentus et tam ipsorum rationibus quam auctoritatibus eruditus, ad moralem tandem me contuli philosophiam, quae omnium finis est disciplinarum, et propter quam caetera omnia praelibanda judicavi. Hic de summo bono, et de summo malo et de his quae vel beatum hominem vel miserum faciunt, quoad potui instructus, statim apud me diversas etiam fidei sectas, quibus nunc mundus divisus est, studiose scrutatus sum et omnibus inspectis et invicem collatis, illud sequi decrevi, quod consentaneum magis sit rationi. Contuli me igitur ad Judaeorum quoque et Christianorum doctrinam et utrorumque fidem et leges sive rationes discutientes. Comperi Judaeos stultos, Christianos insanos, ut cum salva pace tua, qui Christianus diceris ista loquar. Contuli diu cum utrisque, et nostrae collationis altercatione nondum finem adepta, partium suarum ratione[ s], tuo committere decrevimus arbitrio. Te quippe nec philosophicarum rationum vires nec utriusque legis munimenta latere, novimus. Christiana namque professio sic propria lege nititur, quam Novum nominant Testamentum, ut respuere tamen non praesumat antiquum, et utriusque lectioni maximum impendat studium. Aliquem nobis judicem oportebat eligere, ut altercatio nostra finem acciperet, nec quemquam, nisi in aliqua harum trium sectarum reperire potuimus.»
2.3
Ac deinde, tanquam adulationis oleum vendens, et caput meum hoc unguento demulcens statim intulit:« Quanto igitur ingenii te acumine et quarumlibet scientia Scripturarum fama est praeminere, tanto amplius in hoc judicio favendo sive defendendo constat valere, et cujuscunque nostrum rebellioni satisfacere posse. Quod vero ingenii tui sit acumen, quantum philosophicis et divinis sententiis memoriae tuae thesaurus abundet, praeter consueta scholarum tuarum studia, quibus in utraque doctrina prae omnibus magistris, etiam tuis sive ipsis quoque repertarum scientiarum scriptoribus constat te floruisse, certum se nobis praebuit experimentum opus illud mirabile theologiae, quod nec invidia ferre potuit, nec auferre praevaluit, sed gloriosius persequendo effecit.»
2.4
Tum ego:« Non ambio, inquam, hujus honoris gratiam, quam mihi reservastis, ut sapientibus scilicet omissis, stultum pro judice statueritis. Nam et ego similis vestri, vanis hujus mundi contentionibus assuetus, non grave perferam audire, quibus oblectari consuevi. Tu tamen, philosophe, qui, nullam professus legem, solis rationibus cedis, non pro magno aestimes, si in hoc congressu praevalere videaris. Tibi quippe ad pugnam duo sunt gladii, alii vero uno tantum in te armantur. Tu in illos tam scripto quam ratione agere potes; illi vero tibi, quia legem non sequeris, de lege nihil objicere possunt, et tanto etiam minus in te rationibus possunt, quanto tu amplius assuetus, philosophicam uberiorem habes armaturam. Quia tamen hoc ex condicto, et pari statuistis consensu, et de viribus vestris singulos vestrum confidere video, nequaquam ausibus vestris nostra erubescentia[ m] refer[ e] trepulsa[ m], praesertim cum ex his aliquam percipere me credam doctrinam. Nulla quippe, ut quidam nostrorum meminit, adeo falsa est doctrina, ut non aliqua intermisceat vera, et nullam adeo frivolam disputationem arbitror, ut non aliquod habeat documentum. Unde et ille maximus sapientum, in ipso statim Proverbiorum suorum exordio, lectorem sibi attentum praeparans, ait: Audiens sapiens sapientior erit, intelligens gubernaculum possidebit. Et Jacobus apostolus: Sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum.
2.5
Assentiunt, de nostro assensu gratulantes.
2.6
PHILOSOPHUS. Meum est, inquit, primum caeteros interrogare, qui et naturali lege, quae prima est, contentus sum. Ad hoc vos ipse congregavi, ut de superadditis inquirerem scriptis. Prima, inquam, non solum tempore, verum etiam natura. Omne quippe simplicius naturaliter prius est multipliciori. Lex vero naturalis in scientia morum, quam ethicam dicimus, in solis consistit documentis moralibus. Vestrarum autem legum doctrina his quaedam exteriorum signorum addidit praecepta, quae nobis omnino videntur superflua, de quibus etiam suo loco nobis est conferendum.
2.7
Annuunt utrique philosopho priorem in hujus pugnae congressu locum.
2.8
Tum ille: Unde, inquit, primo vos simul interrogo, quod ad vos pariter attinere video, qui maxime scripto nitimini, utrum videlicet in has fidei sectas ratio vos induxerit aliqua, an solam hic hominum opinionem ac generis vestri sectemini amorem, quorum quidem alterum, si sit, maxime est probandum, sicut alterum penitus improbandum. Quod tamen verum, postremum esse, nullius hominis discreti conscientiam credo negare. Ita namque singulis hominibus proprii generis et eorum, cum quibus educantur, insitus est amor, ut contra eorum fidem quidquid dicatur, abhorreant; et consuetudinem in naturam vertentes, quidquid didicerunt pium[ pueri], obnixe tenent adulti, et antequam ea, quae dicuntur, capere valeant, credere se affirmant, ut enim et poeta meminit: Quo semel est imbuta recens, servabit odorem Testa diu.
2.9
Quales quidem philosophorum quidam arguit, dicens:« Neve, si quid in puerilibus disciplinis acceperint, id sacrosanctum judicetur! quoniam quidem res teneris auribus accomodatas saepe philosophiae senior tractatus eliminat.» Quid enim? mirabile est, cum per aetatum seriem at temporum successionem, humana in cunctis rebus creatis intelligentia crescat, in fide, cujus errori summum periculum imminet, nullus est profectus? sed aeque minores ut majores, aeque rustici ut litterati de hac sentire asseruntur, et ille firmissimus in fide dicitur, qui communem populi non excedit sensum. Quod profecto idem[ o] certum est accidere, quod nemini apud suos quid sit credendum licet inquirere, nec de his quae ab omnibus dicuntur impune dubitare. Pudet namque homines de his se interrogari, de quibus respondere non sufficiunt. Nemo quippe libenter accedit qui de propriis viribus diffidit, et ultroneus currit ad pugnam qui victoriae sperat gloriam. Hi etiam in tantam saepe prorumpunt insaniam, ut, quod se non posse intelligere confitentur, credere se profiteri non erubescant, quasi in prolatione verborum potius quam in comprehensione animi fides consistat, et oris ipsa sit magis quam cordis. Qui hinc quo maxime gloriantur, cum tanta credere vide[ a] ntur, quae nec ore disseri nec mente concipi valeant. Quod[ s] etiam adeo praesumptuosos et elatos facit propriae sectae singularitas, ut quoscunque a se viderint in fide divisos, a misericordia Dei alienos, et omnibus aliis condemnatis, solos se praedicent beatos. Diu itaque hanc ego generis humani caecitatem atque superbiam considerans, ad divinam me contuli misericordiam, suppliciter et jugiter eam implorans, ut de tanta errorum voragine et tam miserabili Charybdi me dignetur educere atque ad portam salutis de tantis procellis dirigere. De quo etiam nunc me videtis sollicitum et responsionum vestrarum documentis tanquam discipulum vehementer intentum.
2.10
JUDAEUS. Duos quidem simul interrogasti, sed duos simul respondere non conveni[ un] t, ne multitudo loquentium praepediat intellectum. Respondebo, si placet, ego primus, quia primi nos in cultum Dei venimus, vel primam legis suscepimus disciplinam. Frater vero iste qui se Christianum profitetur, ubi me deficere vel minus sufficere conspexerit, imperfectioni meae, quod defuerit, supplebit, qui quasi duo cornua in duobus gerens Testamentis, quibus armatus validius hosti resistere poterit et dimicare.
2.11
PHILOSOPHUS. Assentio.
2.12
JUDAEUS. Hoc autem ante collationis nostrae conflictum praemonere te volo, ne si forte simplicitatem meam philosophicarum veritate rationum superare videaris, te nostros ideo vicisse glorieris, nec imbecillitatem unius homunculi ad populi totius convertas ignominiam, nec ex hominis vitio fidem redarguas, nec eam calumnieris erroneam, quod ego eam disserere minus sufficiam.
2.13
PHILOSOPHUS. Et hoc quoque provide satis videtur esse dictum: sed nulla est necessitate praemissum, cum me videlicet ad veritatis inquisitionem non ad elationis ostentationem laborare non dubitetis, nec ut sophistam corrixari, sed ut philosophum rationes scrutari, et( quod est maximum) me salutem animae ven[ er] ari.
2.14
JUDAEUS. Dominus ipse, qui hunc zelum tibi visus est inspirasse, ut pro salute animae tuae tanta eum inquiras sollicitudine, nobis hanc conferat[ hanc] collationem, per quam eum salubriter possis invenire. Nunc me ad interrogata, prout ipse concesserit[ s], superest respondere.
2.15
PHILOS. Sic profecto convenit juxta propositum[ i] nostri condictum.
2.16
JUDAEUS. Omnes quidem homines dum parvuli sunt nec adhuc discretionis aetate pollent, constat eorum hominum fidem vel consuetudinem sequi, cum quibus conversantur, et eorum maxime, quos amplius diligunt. Postquam vero adulti sunt, ut proprio regi possint arbitrio, non alieno, sed proprio commit[ t] i judicio debent, nec tam opinionem sectari quam veritatem scrutari convenit. Haec autem ideo praelibavi, quia fortasse primo ad hanc fidem nos carnalis originis affectus induxerit et consuetudo, quam primo novimus. Sed jam nos hic ratio detinet potius quam opinio.
2.17
PHILOS. Hanc nobis obsecro rationem aperi et sufficit.
2.18
JUDAEUS. Lex ista, quam sequimur, si, ut credimus, a Deo nobis data sit, arguendi non sumus ei obtemperando, imo de obedientia remunerandi, et qui eam contemnunt vehementer errant; quod si nos eam cogere non possumus a Deo datam fuisse, nec vos hoc refellere valetis. Ut autem ex humanae consuetudine vitae sumamus exemplum. Da mihi obsecro, consilium. Servus sum cujusdam domini, et eum offendere vehementer timeo, et multos habeo conservos eodem timore sollicitos. Dicunt illi mihi dominum nostrum quiddam praecepisse omnibus servis suis, me absente, quod ego non ignoro, quod et illi operantur, et ad cooperandum me hortantur? Quid mihi laudas faciendum esse, si de eo dubitaverim praecepto, cui ego non interfui? Non credo vel te vel alium mihi consulere, ut, servorum omnium consilio spreto, sensum proprium sequens unum me sequestrem ab eo, quod illi communiter agunt, et quod omnes praecepisse dominum testantur, maxime cum tale videatur praeceptum, quod nulla possit ratione refelli. Quid mihi necesse est de periculo dubitare, a quo possum securus existere? Si hoc Dominus praecepit quod multorum testimonio confirmatur, et plurimum habet rationis, inexcusabilis omnino sum, qui non obedio. Si autem consilio vel exhortatione et exemplo conservorum deceptus, quod praeceptum non sit, operor, etsi operandum non fuerit, illis potius quam mihi est imputandum, quem ad hoc reverentia domini traxit.
2.19
PHILOS. Certe tu ipse consilium aperuisti quod requisisti, nemoque contra hoc discretus senserit, sed apta propositae similitudinis exemplum ad hoc quo[ d] tendimus.
2.20
JUDAEUS. Multae, sicut ipse nosti, generationes, praecesserunt ex quo populus noster hoc Testamentum, quod sibi datum a Deo autumant, obediendo custodierunt, et omnes pariter de observatione ipsius tam verbo quam exemplo posteros instruxerunt, et fere in hoc universus consentit mundus, quod haec nobis a Deo lex data sit. De qua, si quos forte non possumus incredulos cogere, nemo tamen est, qui hoc, quod credimus, ratione possit aliqua refellere. Pium quippe est sentire et omnino rationi consentaneum et tam divinae bonitati quam humanae congruum saluti, Deum in tantum curam hominum gerere, ut eos quoque legis scripto dignaretur instruere, et timore saltem poenarum nostram malitiam reprimere. Si enim salubriter ad hoc saecularium principum leges institutae sunt, quis summum omnium benignissimumque principem contradicat de hoc quoque curam suscepisse? Quomodo enim quis sine lege subjectum populum gubernare poterit, si videlicet quisque suo dimissus arbitrio, quod elegerit, sequatur? Aut quomodo juste, puniendo malos, eorum malitiam compescit, nisi prius lex statuta sit, quae mala fieri vetet? Hac ratione liquidum esse credo, divinam legem in hominibus praecessisse, ut hujus quoque boni mundus exordium et auctoritatem a Deo sumeret, cum aliquarum legum institutione malitiam refrenare vellet? alioquin facile videri posset, Deum res humanas non curare, et ipsum mundi statum fortuitu potius agi, quam providentia regi. Si qua vero lex a Deo data esse creditur mundo, de qua magis consentiendum, quam de nostra, quae tantam ex vetustate et communi hominum opinione nacta est auctoritatem? Sit denique dubium mihi sicut et tibi, quod hanc Deus legem instituerit, quod tot tamen testimoniis et ratione confirmatur, cogeris tamen secundum suppositae similitudinis inductionem, id mihi consulere, ut ipsi obedi[ enti] am, maxime cum ad hoc propria me invitet conscientia. Fidem tecum de unius Dei veritate communem habeo, aeque ipsum fortassis, ut tu, diligo, et ex operibus, quae tu non habes, id insuper exhibeo. Quid mihi haec opera, si non prosint, officiunt, etiam si non sint praecepta, quia non sunt prohibita? Quis me etiam arguere possit, si nullo et constrictus praecepto amplius pro Domino laboro? Quis hanc arguerit fidem quae divinam bonitatem maxime, ut dictum est, commendat et plurimum nostram in cum charitatem accendit, qui adeo de nostra sollicitus sit salute, ut nos etiam scripto legis dignetur instruere? Aut igitur aliquid in hac lege argue, aut, cur eam sequamur inquirere desiste! Crudelissimum Deum astruit esse, quisquis hujus zeli nostri perseverantiam, tanta sustinentem, a mercede vacuam esse censet. Nulla quippe gens unquam tanta pro Deo pertulisse noscitur, aut etiam creditur, quanta nos jugiter pro ipso sustinemus; nullaque rubigo peccati esse potest, quam non consumere fornacem hujus afflictionis concedi debeat. Nonne in omnes dispersi nationes soli sine rege vel principe terreno tantis exactionibus gravamur, ut singulis fere diebus vitae nostrae miserae redemptionem exsolvamus intolerabilem? Tanto quippe nos contemptu et odio digni censemur ab omnibus, ut quisquis nobis aliquam inferat injuriam, id maximam credat justitiam et summum deo sacrificium oblatum. Non enim tantae captivitatis calamitatem nisi ex summo. Dei odio nobis autumant accidisse, et justae imputant ultioni, quamcunque in nos exercent saevitiam tam gentiles quam Christiani. Gentiles quidem antiquarum memores oppressionum, quibus eorum primo terram possedimus, et diuturnis eos postmodum persecutionibus attrivimus atque delevimus, quidquid nobis ingerunt, debitae imputant ultioni. Christiani vero quia, ut aiunt, eorum Deum interfecimus, majorem in nos persecutionis causam habere videntur. Ecce inter quales nostra exsulat peregrinatio et de quorum nobis est patrocinio confitendum! Summis inimicis nostris vitam nostram committimus; et in infidelium fidem nos credere cogimur. Somnus ipse, qui laxatam maxime fovet ac recreat naturam, tanta nos inquietat sollicitudine, ut dormientes etiam non nisi de juguli nostri periculo liceat cogitare. Nusquam nisi ad coelum tutus nobis patet ingressus, quibus ipse etiam habitationis locus est periculosus. Egressuri ad quaelibet proxima loca ipsum, de quo parum confidimus, conductum non modico pretio conducimus. Principes ipsi, qui nobis praesunt et quorum graviter emimus patrocinium, tanto amplius mortem nostram desiderant, quanto licentius ea, quae possedimus, arripiunt. Quibus etiam constrictis et oppressis, quasi in nos solos conjurasset mundus, hoc ipsum mirabile est, si vivere licet, nec agros aut vineas aut terrenas aliquas possessiones habere conceditur, quia non est, qui eas nobis ab infestatione manifesta vel occulta protegere possit. Unde nobis praecipue superest lucrum, ut alienigenis foenerantes hinc miseram susten[ t] emus vitam, quod nos quidem maxime ipsis efficit invidiosos, qui se in hoc plurimum arbitrantur gravatos. De hac autem vitae nostrae miseria summa, et quibus incessanter periculum[ is] laboramus, ipse magis status noster omnibus loqui sufficit, quam lingua possit. Ipsa quoque legis praecepta, quanta difficultate sint implicita, neminem, qui eam attigerit, latet, ut tam hominum oppressione quam jugo legis intolerabiliter affligamur. Quis non ipsum circumcisionis nostrae sacramentum, cum ex erubescentia tum ex poena, suscipere non abhorreat aut trepidet? Quae tam tenera humani corporis portio, quam illa, cui hanc plagam in ipsis quoque infantulis lex infligit? Quae tanta est agrestium lactucarum amaritudo, quas in condimento paschalis sacrificii sumimus? Quis non videat etiam omnes fere delicatos cibos et eos maxime qui facile comparari possunt, nobis esse prohibitos? Carnes quaelibet ab istis praegustatae nobis immundae sunt, et quaelibet morticina vel suffocata nobis sunt interdicta. Nec de bestiis nobis edere licet, nisi quas nos ipsi mactaverimus, et diligenter adipe et venis purgaverimus, quod nos etiam non modice gravat et tunc maxime cum integrum pecus emere non sufficimus. Sicut enim nos carnes a gentibus mactatas, sic illi a nobis procuratas abhorrent. Vino quoque ab illis procurato omnes pariter abstinemus. Ex quo liquidum esse constat quam difficile inter nos nostra propter Deum vivat peregrinatio. Quis denique legalium poenarum austeritatem non solum sufferre sed etiam reis inferre non abhorreat? Quis fratri suo dentem pro dente, oculum pro oculo, animam quoque pro anima tolleret? nedum etiam in semetipso haec tolerare consentiat, ne videlicet legi contrarius existat? Ex quibus profecto et innumeris aliis observationibus liquet unumquemque nostrum legi obtemperantem illud Psalmistae Deo recte profiteri: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.
2.21
PHILOS. Revera zelus hic quem in Deum habere videmini multa et magna quaecunque intentione sustinet. Sed plurimum refert utrum haec intentio recta sit an erronea. Nulla quippe est fidei secta, quae se Deo famulari non credat, et ea propter ipsum non operetur quae sibi placere arbitratur. Non tamen ideo sectas omnium approbatis, qui solam vestram defendere aut longe caeteris nitimini praeferre. Quod tamen quantum a ratione sit dissonum volo te perpendere, et ipso quoque scripto legis quam sequeris arguere.
2.22
JUDAEUS. Et hoc ego libenter suscipio.
2.23
PHILOS. Constat ante ipsam legis traditionem vel sacramentorum legalium observationes plerosque lege naturali contentos, quae videlicet in dilectione Dei consistit, et proximi justitiam coluisse, et acceptissimos Deo exstitisse, utpote Abel, Henoch, Noe, et filios ejus, Abraham quoque, Lot atque Melchisedech, quos lex etiam vestra commemorat, et plurimum commendat. Quorum quidem Henoch in tantum Deo placuisse refertur, ut eum Dominus vivum in paradisum intulisse dicatur, sicut et quidam ex vobis his astruit verbis: Henoch placuit Deo et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam. Sed et Noe, ut scriptum est, virum justum atque perfectum in generationibus suis, quantum dilexerit Dominus manifestis exhibuit factis, cum videlicet universis aliis diluvio submersis ipsum solum et domum ejus pro humani generis semine reservavit. His quoque insignes illos patriarchas vestros adjunge, Abraham videlicet, Isaac et Jacob, in quibus et eorum semine omnium gentium benedictio futura promittitur, qui etiam legem praecesserunt, et vide quam sit excellentior eorum praerogativa caeterorum, qui post legem exstiterunt. Unde et specialiter Deus eorum esse dicitur, et ipse legislator per eorum merita et ad ipsos promissiones factas iratum populo Dominum conciliat. Scriptum est enim: Moyses autem orabat Dominum dicens: Quiescat ira tua et esto placabilis super nequitiam populi tui. Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum dicens: Multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper. Placatusque est Dominus, ne faceret malum quod locutus fuerat. Ex quo liquide colligitur quam accepta Deo fuerint illa priorum Patrum obsequia gratuita, ad quae nondum eos aliqua lex constringebat, in qua nos adhuc ei libertate deservimus. Quod si in Abraham legem quodammodo dicas incoepisse, propter circumcisionis scilicet sacramentum, nullam profecto reperies eum ex hoc remunerationem apud Deum obtinere, ne qua sit vobis ex lege gloriatio, nec quidquam justificationis adeptum esse. Scriptum quippe est ipsum nondum circumcisum per fidem sicut priores Patres justificari, cum dicitur: Credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam. Cujus etiam religio antea promissionem terrae vel multiplicationis futurae tam sibi quam semini suo susceperat. Qui et postea circumcisus, cum audit a Domino in se vel in semine suo gentes omnes benedicendas, non hoc ex circumcisione sed ex illa meruit obedientia qua voluit filium immolare. Denique si universam Testamenti vestri revolvas historiam, nullam reperies circumcisionis remunerationem promissam, sed id tantum a Domino constitutum esse, ut quisquis de semine Abrahae circumcisus non fuerit, in populo suo, id est inter filios Abrahae non connumeretur. Sic quippe scriptum est Domino Abraham dicente: Statuam pactum meum inter me et te, et semen tuum post te, etc. Hoc est pactum quod observabitis. Circumcidetur ex vobis omne masculinum, infans octo dierum circumcidetur in vobis. Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, etc. Quod quidem perire, si de damnatione quoque animae intelligendum esse dixeritis, tanto minus habet rationis institutio circumcisionis, quanto periculosius est eam non habere, sine qua prius nihil officiebat esse. Quae etiam sententia regnum coelorum praestruit infantibus ante diem octavum morientibus, qui nullam tamen adhuc commiserunt noxam, qua damnari meruerint. Quod etiam diligenter attendas quam remunerationem observantiae totius legis Dominus promit[ t] at ac praefigat. Nihil utique inde ab eo nisi terrenam prosperitatem potestis exspectare, cum nihil aliud ibi promissum esse videatis. Qui cum nec ostendat utrum hanc saltem obtineatis, qui vestro quoque judicio super omnes mortales affligimini, qua spe in hac legis obedientia tot et tanta suste[ i] neatis non mediocriter est mirandum, cum illo videlicet commodo praecipue frustrati sitis, quod specialiter ex ipso promissionis debito vobis est exspectandum. Aut igitur non impletis legem et per hoc maledictum legis incurritis damnandi, aut qui haec implentibus legem promisit, verax in suis non existit promissis. Quodcunque autem horum eligatis, nihil de lege video vobis confidendum esse, parum etiam ad beatitudinem meretur. Quid rogo exstitit, quod cum ad legis observantiam ex ejus remuneratione nos Deus invitaret, quod minimum est promisit, et quod est maximum penitus reticuit? Non discrete profecto peroravit, si utrumque ad legis obedientiam sufficere novit, cum id videlicet, quod suasione plurimum valebat, omnino praeteriit. Nihil quippe, ut dictum est, de vera illa et aeterna beatitudine ibidem in remuneratione commemoratum, sed in tantum terrena prosperitas intimatur, ut hoc tantum in causa obedientiae cons[ t] ituatur; et iterum commendatur, ut per hujus responsionem omni posterorum inquisitioni satisfieri censeatur. Sic quippe scriptum est, ipso legislatore Moyse populum instruente adversus quamlibet legis impugnationem, atque dicente: Audi, Israel, custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et caeremonias, quae praeceperit, et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi, et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit patribus tuis, ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est. Cum interrogaverit te filius tuus cras dicens, quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque judicia, quae praecepit Dominus Deus noster nobis, dices ei: Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti, fecitque signa, prodigia atque magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro, et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris. Praecepitque nobis Dominus, ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie. Item: Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculial[ r] is de cunctis populis qui sunt supra terram. Custodi ergo praecepta et caerimonias atque judicia, quae ego mando tibi hodie ut facias. Si custodieris ea et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam, quam juravit patribus tuis, et diliget te ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terrae tuae frumento atque vindemiae, oleo et armentis, gregibus ovium tuarum super terram pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi. Benedictus eris inter omnes populos, scilicet non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis. Auferet a te omnem languorem et infirmitates Egypti pessimas, quas non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis. Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Et rursum: Dabit pluviam terrae nostrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumenta, vinum et oleum, fenum ex agris, ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis et saturemini. Venientque super te universae benedictiones istae, et apprehendent te, si tantum praecepta ejus audieris. Benedictus tu in civitate et benedictus in agro. Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulae ovium tuarum. Benedicta horrea tua et benedictae reliquiae. Benedictus eris ingrediens et egrediens. Benedicet cunctis operibus manuum tuarum et foenerabis gentibus multis et ipse a nullo foenus accipies.. Ecce in remuneratione implendae legis sicut hominibus ita et fructui jumentorum tuorum, gregi armentorum tuorum, et caulis ovium benedictio promittitur, et nulla spiritualis benedictionis animae fit mentio, nec quidquam, quod ad salutem animae vel damnationem attinet, obedientibus vel transgredientibus promittitur, sed sola commoda vel incommoda terrena memorantur, his, quae maxima sunt, omnino praetermissis. Quaero etiam, si nunc quoque post legem nobis datam, sicut et antea, lex naturalis ad salutem aliquibus sufficere possit, absque videlicet exterioribus illis et propriis legis operibus. Quod quia nulla ratione negare potestis, cum legem hanc constet tantum vobis esse datam, non aliis populis, nec circumcisiones nisi Abrahae et semini ejus esse injunctas. Ad cujus quidem semen soli pertinent illi, qui de Isaac nascuntur, Domino ad ipsum dicente: Quia in Isaac vocabitur tibi semen. Qui etiam postea quam circumcisionis pactum instituisset inferius adjecit: Pactum vero meum statuam ad Isaac. Job quoque gentilem, quem post Abraham sine lege exstitisse non dubitatis, in tantum Dominus commendavit, ut diceret: Quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo. Qui per semetipsum suam nobis exponens justitiam, quam imitemur, nihil de illis legis operibus commemorat, sed tantum legis naturalis opera, quae unicuique ipsa ratio naturalis persuadet. Si ambulavi, inquit, in vanitate, aut festinavit in dolo pes meus, si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae exspectare feci, etc., quae ipse nobis gentilibus tam verbis quam exemplis tanquam legem instituit. Quod si haec vel ante legem vel etiam nunc aliquibus ad salutem sufficiant, quid necesse fuit jugum legis addere, et multiplicatis praeceptis transgressiones augere? Ubi enim non est lex, nec ejus praevaricatio accidere potest. Quomodo peculiarem populum lege data constituit, et qua ratione Israel primogenitum suum nominat, quem tanta sarcina sine causa gravat? quis etiam vos a maledicto legis excusare possit, qui, vestris exigentibus peccatis, sicut ipsi profitemini terram promissionis amisistis, extra quam implere legem nullatenus valetis, quibus nec vestras permittitur justitiarum exercere vindictas, nec licet ipsa celebrare sacrificia vel oblationes ad peccatorum purgationem institutas, nec ipsa etiam divinarum laudum persolvere cantica. Quod quidem et vos ipsi profitemini, dicentes: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ex quo tam opera legis quam verba, sicut et ejus remunerationem constat amisisse, nec jam vos aut uxores vestras hostiis vel oblationibus amissis mundari posse vel Domino consecrari, sacerdotio pariter et templo privatos; ut nec terrenae dignitatis solatium habeatis, qui nunquam a Domino nisi terrena postulatis, nec nisi in terrenis promissionem remunerationis, ut dictum est, accepistis.
2.24
JUDAEUS. Multa continue objecisti; quae non est facile recordari, ut singulis ordine respondeam. Prout tamen haec mihi occurrerint respondere conabor. Etsi concederemus nunc quoque more priorum sanctorum homines salvari posse sola naturali lege, absque videlicet circumcisione, aut caeteris legis scriptae carnalibus observantiis, non tamen haec superflue adjuncta esse concedendum est, sed plurimum utilitatis habere ad amplificandam vel tutius muniendam religionem, et ad malitiam amplius reprimendam. Unde et ex his quae ipse induxisti nonnullas accipe rationes. Quandiu fideles passim infidelibus permisti vixerunt, nec adhuc Dominus eis terram concesserat propriam, nulla legis observantia fuerunt ab eis divisi cum quibus vivere cogebantur, ne videlicet ipsa vitae dissimilitudo pareret inimicitias. Postquam vero Dominus Abraham de terra et cognatione sua eduxit, ut ei et semini ejus terram in haereditatem daret per quam a gentibus segregarentur, corporalibus quoque legis operibus eos penitus separare decrevit, ut tantominus fideles ab infidelibus corrumpi possent, quanto amplius ab ipsis tam loco quam corporibus disjungerentur. Unde Abrahae et semini ejus facta hujus terrae promissione in qua sibi Dominus populum aggregaret et in qua civitatem propriam sibi constitueret, legem cepit instituere secundum quam ibi essent victuri, a circumcisione inchoans. Sciebat quippe Dominus, duram populi nostri cervicem futuram, et eum ad ido[ lo] latriam quoque pravosque gentilium mores facile inclinari, sicut reipsa postea probatum est. Unde legalibus observantiis quasi maceria quadam interpositis, decrevit eorum ritus ita disjungere, ut nulla conversationis vel familiaritatis conjungerentur societate; imo perpetuas hinc adversus se conciperent inimicitias. Maximam vero inter homines familiaritatem copula matrimonii et communio mensae contrahere solet. Unde ad haec maxime removenda et circumcisionem instituit Dominus et delicatorum ciborum esum interdixit. Adeo namque circumcisionis signum gentibus abominabile videtur, ut si nos eorum feminas affectaremus nullatenus nobis in hoc consentirent. Unde, etsi aliae essent rationes, has in praesenti credo sufficere. Quod tamen circumcisionis seu legis meritum evacuare vel extenuare laboras, ex ipsa scilicet auctoritate Scripturae, per ipsam credo refelli posse, si ea videlicet, quae de serie Scripturae furatus esse reticendo videris, diligenter attendas, quae tibi credo nocitura videbas. Cum enim pactum-- quod per circumcisionem-- Domino[ us] cum ipse[ o] institueret, dixit Abrahae: Statuam pactum meum inter me et te et semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui. Cum enim foedere sempiterno ait, ut sim Deus tuus et seminis tui, patenter edocet nos ex circumcisione Deo perenniter esse faed[ er] andos, et per haec nos eum promereri Deum, ut nec in hac vita, scilicet nec in futura disjungamur ab ipso. Quod etiam ipse repetens, ut magis memoriae commendet, adjecit: Eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum; ut quemadmodum scilicet circumcisio in carne semel facta aboleri jam non potest, sic nequeamus adeo ulterius disjungi, qui nos spiritualiter[ vel specialiter] confortans ait: Eritis mihi in populum et ego vobis ero in Deum. Unde et Deum specialiter Hebraeorum, non tantum Deum Abraham, Isaac et Jacob se ipse nominat. Intantum vero ex circumcisione Deus sive filiorum[ sive] ejus fieri innuitur, qui ante circumcisionem nec horum, nec hominum Deus sit appellatus. Congruum autem foederis signum inter se et nos circumcisionis instituit, ut qui illo membro scilicet generantur, quod specialiter post susceptae circumcisionis obedientiam consecratur, ex ipso quoque suae generationis instrumento se sanctificari Domino admoneantur, ut sic videlicet interius a vitiis circumcidantur in corde, sicut jam exterius circumcisi sunt in carne; et a praecedente sua Chaldeorum[ in] fidelium origine, ita moribus se amputent, sicut primam illius membri partem a se removerunt, non tam ab eis cum Abraham corpore quam mente egredientes, sicut David commemorat fidelem animam invitans sic: Obliviscere populum tuum et domum patris tui, etc. Unde et Dominus populum vineae comparans electae, conqueritur se exspectasse ut faceret uvas, et fecit labruscas. Sicut autem totus ejus populus vineae comparatur, sic singuli fideles vitibus et eorum genitalia propaginibus[ vel palmitibus] congrue conferuntur. Palmes autem vitis, nisi in se praecidatur, labruscas potius quam uvas affert, et remanet. Ad hanc itaque similitudinem divinae circa nos culturae diligentiam praeputium signat amputatum, ex quo nos Deus excolere incipit. Quod si etiam humanae culpae in primis parentibus exordia revolvas, et Dominicam in mulierem sententiam poenae prolatam, cum ei videlicet dicitur: In dolore paries filios, videbis quoque virum participem peccati in genitali praecipue membro recte fieri poenae consortem? ut in illo videlicet membro recte patiatur, per quod vitae praesentis exsilio filios generat morituros, de paradiso se et nos pariter propria transgressione in hujus vitae dejiciens aerumnas. Nam et mulier in partu laborans recto ex illo quo concipit et generat membro patitur, et ipsam concupiscentiae voluptatem, quam habet in conceptu, plectitur in partu, et poenam insuper solvit quam peccando acquisivit. Quae quoniam prior peccavit et virum postmodum ad peccatum traxit, non incongrue in hac etiam poena ipsa praecessit. Nec tamen Deus omnino virum ipsum punire distulit, cui statim in poena constitutum est et dictum a Domino: Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes eam cunctis diebus vitae tuae. Spinas et tribulos germinabit tibi, etc.. At ubi opulentiam promissae terrae adepti sumus non jam spinas et tribulos germinantis, quod de poena ibi est diminutum, in circumcisione non incongrue est recompensatum. Quae tamen post ipsius terrae promissionem, antequam ipsa obtineretur, a patriarchis statim est inchoata, ut firmiorem ad posteros auctoritatem transmitteret. Haec de circumcisione in praesentiarum satis arbitror. Qui vero ex Scriptura convincere niteris, eam his tantum esse injunctam qui ex semine ducuntur Abrahae, non animadvertis quod ibidem scriptum est de his etiam qui de hac stirpe non sunt. Cum enim Dominus praemisisset: Infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius circumcidetur; statim adjecit: Et quicunque non fuerit de stirpe vestra. Quod itaque Isaac solum et semen ejus ad circumcisionem pertinere astruis, vide quantam habeat dissonantiam, et ex ipso quoque Abrahae facto te corrige. Ipse quoque ex Dominico praecepto Ismaelem quoque secum et omnes viros domus suae tam vernaculos quam emptitios et alienigenas pariter circumcidisse memoratur: Statim, ait Scriptura, in ipso die, sicut praeceperat ei Dominus, antequam adhuc Isaac natus fuisset; ut a vobis eam accepisse sciatis, et tanto vobis eam quasi magis naturalem vindicetis. Nunc ergo si placet ipsa etiam Scripturae verba ponamus, quae sunt hujusmodi: Tulit autem Abraham Ismaelem filium suum et omnes vernaculos domus suae, et circumcidit carnem praeputii eorum, statim in ipso die, sicut praeceperat ei Dominus. Et iterum: Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius ejus, et omnes viri domus ejus tam vernaculi quam emptitii; et alienigenae pariter circumcisi sunt. Quod etiam induxisti: Pactum vero meum statuam ad Isaac; animadvertatur volens hoc tantum de pacto circumcisionis non terrenae promissionibus intelligere; nihil etiam impedit, sicut paulo ante praemissum est, quod dicitur: Constituam pactum meum illi in foedus sempiternum; et semini ejus post eum. Etsi enim Ismael quoque ex praecepto Domini circumcisus sit, non in eo Dominus circumcisionem statuit, in cujus posteritate non perseveravit. Quod vero Job gentilem in exemplum duxisti, cum eum incircumcisum non possis convincere aut post institutionem circumcisionis exstitisse, sicut enim Ismaelem ab Abraham, sic Esau ab Jacob, et reprobos quoque filios sicut electos a patriarchis secundum praeceptum Domini constat esse circumcisos, ut hinc etiam ipsorum posteri, si qui Deo adhaererent, circumcisionis exemplum sumerent, sic et vos ipsi usque hodie servatis, qui Ismaelem patrem vestrum imitantes anno duodecimo circumcisionem accipitis. Scimus et populum nostrum multos ex gentibus ad legem conversos habuisse proselytos, non tam videlicet ex parentum imitatione, quam ex cognata virtute, quod de Job quoque potuit accidere, quem etiam more nostro accepta Deo sacrificia tam pro filiis quam amicis videmus obtulisse. Quod etiam objectum est nec observationi totius legis remunerationem fuisse promissam, nisi temporalem atque terrenam, nec Dominum ad persuasionem sive condemnationem legis provide perorasse, si non legalium praeceptorum impletio vitam mereatur aeternam, facile est refelli, cum ex ipsa quoque circumcisione, quam lex praecipit, Domino in perpetuum foederati sumus, ut dixi. Ad quid etiam nos ex universis gentibus in populum peculiarem sibi elegit et legem per quam sancti efficeremus dedit, si praesentis tantum vitae gaudia, quae magis reprobi quam electi possident, ex superaddita legis observantia deberentur? Si sanctitas vobis vel quibuslibet hominibus beatam et immortalem vitam acquirit, constat praecipue et hanc ex lege nobis deberi, si vos ejus observantia sanctificat. Sanctificat autem profecto sicut et ipse Dominus nobis per Moysen loquitur dicens: Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis, mea est enim omnis terra, et vos mihi in regnum sacerdotale et gens sancta( Exod. XIX, 6, 7). Quomodo igitur nos populum peculiarem et proprium sibi elegit et per legem sanctificat, si vos vel alios beatiores efficit? Et post aliqua cum nos ad obedientiam legis adhortaretur ait: Ego enim sum Deus tuus faciens misericordiam in millia, his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. Quid autem est faciens misericordiam in millia, nisi faciens misericordiam perfectam atque consummatam super quam nulla extendi possit, sicut nulla nova numerorum nomina millenarium excedunt et alibi: Sancti estote quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester. Item infra: Sanctificamini et sancti estote, quia ego sum sanctus Dominus Deus vester. Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus qui sanctifico vos. Et post aliqua: Eritis sancti mei, quia sum sanctus Dominus, et separavi vos a caeteris populis ut essetis mei. Et iterum: Ego Dominus qui sanctifico vos et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum; et rursum: Si in praeceptis meis ambulaveritis ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea; et alibi: Quis det, inquit, talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea, in omni tempore ut bene sit eis, et filiis eorum in sempiternum. Evae aperte Dominus profitetur, ex obedientia legum sempiternam remunerationem, non quae finem habet. Moyses etiam post illam, quam supra meministi remunerationem terrenam, his qui legem custodiunt, adjunxit, misericordiam eis insuper a Deo implendam, patenter aliam nobis quam terrenam remunerationem pollicens. Cum enim praemiserit: Et bene sit vobis cunctis diebus vitae vestrae sicut est hodie, statim adnexuit: Eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta ejus, sicut mandavit nobis. Et quibusdam interpositis cum dixisset: Te elegit Dominus ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, adjecit inferius: Et scies quia Dominus Deus tuus ipse Deus fortis et fidelis custodiens,? pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt praecepta ejus in mille generationes. Quam perfectam autem Dei aut proximi dilectionem in quibus legem naturalem consistere dicis lex ipsa praecipiat non te rem[ reor] latere. Legem quippe Moyses in novissimo consumans ait: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Deum tuum et ambules in viis ejus et diligas eum, et servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua, custodiusque mandata Domini et coerimonias ejus quas ego hodie praecipio, ut bene sit tibi? En Domini Dei tui coelum et coelum coeli terra et omnia quae in eis sunt et cum patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est n[ v] os de cunctis populis sicut hodie comprobatur. Intantum vero dilectionem Dei, ut perfecta sit diligenter lex exprimit atque amplificat, ut Deum diligendum ex toto corde et ex tota anima et ex tota fortitudine nostra praecipiat. Proximum vero tanquam nos diligere jubemur, ut videlicet amor Dei supra nos etiam extensus nulla mensura concludatur? Ipsos quoque advenas apud nos commorantes quasi nosmetipsos amare praecipimur, intantumque dilectionis sinum lex ipsa laxat ut nec ipsis inimicis vel injuriosis desint ipsius beneficia. De quibus nunc aliqua proferamus: Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ei. Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis sed sublevabis cum eo. Peregrino molestus non eris, et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos, ne exprobetis ei, sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmetipsos; fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. Et alibi: Non deerunt pauperes in terra habitationis vestrae, ideo praecipio tibi ut aperias manum fratri tuo et egeno et pauperi qui tecum versantur in terra. Ex his perpende, obsecro, quantum extendat lex tam ad homines quam ad Deum dilectionis affectum, ut tuam etiam legem quam naturalem appellas in nostra concludi cognoscas, ut si alia quoque cessarent praecepta, haec quae perfectae dilectionis sunt nobis etiam sicut et vobis ad salvationem sufficerent. Quibus et priores patres nostros salvari, non denegatis, ut tanto magis nobis securitas relinquatur, quanto superaddita caetera legis praecepta arc[ t] iorem nobis vitam instituerunt. Quae quidem additio non tam ad sanctorum morum religionem quam ad eam tutius muniendam mihi pertinere videtur. Ad omnem quippe animi virtutem vera Dei et hominum dilectio sufficit. Et si desint opera tamen bona ac perfecta voluntas merito nequaquam minuitur. Sed sicut loco nos Dominus ab infidelibus separare voluit, ne per ipsos scilicet corrumperemur, ita et operum ritibus, ut dixi, faciendum esse decrevit. Cum ergo dilectionis perfectio, ad beatitudinem veram promerendam sufficiat, profecto arc[ t] ioris vitae superaddita praecepta vel in hac vita saltem, aliquid insuper obtinere debuerunt, ut terreni quoque beneficii solatio alacriores et securiores in Deum efficeremur, et cum augerentur erga nos ejus dona, cresceret in eum devotio nostra, et infidelium populus externus qui haec videret, commodis nostris ad cultum Dei facilius invitaretur. Quod vero Dominus in remuneratione legis saepius vel apertius terrena beneficia quam aeterna commemorare videtur, maxime propter carnalem adhuc rebellemque populum, quem de opulentia Aegypti super qua jugiter murmurabat, ad asperrimam solitudinem educebat, factum esse intelliges. Superfluumque id in promissione commemorare videbatur, de aeterna scilicet beatitudine, quam etiam sine legis traditione priores ante constabat adeptos esse. Deinde quanta legis sit perfectio hoc uno collige fine, de quo in novissimis Moyses his scribit verbis: Et nunc, Israel, audi praecepta et judicia, quae ego doceam te, etc. Non addetis ad verbum quod loquor vobis, neque auferetis ex eo. Et rursum: Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino, nec addas quidquam nec minuas. Perfectum quippe est cui nihil addendum est. Aut si quid perfectionis deesset, mala haec esset prohibitio, quae quod deest prohibet, et beatitudinis iter nobis obstruit. Quid etiam ad purificationem vel emundationem nostram atque indulgentiam peccatorum nostrorum lex aliqua in sacrificiis vel caeteris observationibus fieri jubet, si hoc ad veram beatitudinem nihil attineat? Nihil quippe illos excludit a beatitudine, quibus peccata dimittuntur. Alioquin nec vobis illa esset speranda. Cur etiam peccata nobis per legem interdicit, nisi ut nobis illud reservet, quod peccata, si desint, conferunt, si adsint, praepediunt.
2.25
PHILOS. Miror, te legis peritum tam inconsiderate loqui, ut adeo circumcisionem extollas, ne mentiri verearis dicendo scilicet post circumcisionem tantum et non antea Deum appellari hominum et eorum tantum qui circumcisi jam fuerint veluti ipse Deus Abraham et Isaac et Jacob appellatur. Unde te aperte ipsa legis Scriptura reprehendit, Noe antea longe dicente: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus. Ecce etenim Noe Deum Sem nominat. Unde et cum dicitur Deus Abraham, Deus Isaac sive Jacob, non incongrue addi solet et Deus patrum nostrorum. Quod si etiam divina beneficia penses ex quibus vos maxime gloriamini tanquam ejus populus peculiaris, inde quia Enoch in paradisum felicius translatus est, quam vos in terram Chanaan introducti, et hoc ille meruisse refertur cum videlicet dicitur: Ambulavitque Enoch cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. Vos autem illud obtinuisse meritis, omnino Moyses denegat, dicens: Ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus: Propter justitiam meam introduxit me ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes, ut compleret verbum suum quod pollicitus est patribus tuis. Scito igitur quod non propter justitias tuas Deus dederit tibi hanc terram optimam, cum durissimae cervicis sis populus. Noe vero propter justitiam suam universis hominibus praeter domum suam subversis universorum quae in terra vel in mari sunt constitutus est dominus, et omnia ei in esum praeter sanguinem concessa, ut juxta Dei beneficia terrena quae vos desiderastis, tanto priorum fidelium vita fuerit felicior, quanto liberior et universis terrenae habitationis dominans creaturis. Quanto autem Noe et suorum vita liberior exstitit quam vestra, nondum videlicet jugo legis vestrae oppressa, tanto et nostra liberior est illa antiquior vita quam nullis exterioribus dirae legis operibus constringi potestis convincere. Quae quidem ab ipso Noe inchoantes, cui de abstinentia sanguinis prior lex instituta est, diligenter consideremus. Novi tamen legis quaedam praecepta usque etiam ad alienigenas extendi, scilicet illos tantum, quos vernaculos vel servos haberetis vel qui intra portas vestras vel in terra vestra vobiscum habitarent. Quos quidem in pluribus locis Scriptura diligenter determinat, et quos tu ipse superius ex ipso legis praecepto, tanquam indigenas misericorditer tractandos esse ostendisti. Quos et vobis in pluribus observantiis lex aggregat et a caeteris peregrinis advenis aperte distinguit. Unde cum ait quodam loco: Septimo anno facies remissionem, quae hoc ordine celebratur, Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini; a peregrino et advena exiges; aperte docet peregrinum et advenam non tam misericorditer tractandum esse, sicut indigenam. Hinc quoque peregrinum superintellexerat, ubi ait: Omne quod mundum est comedite; quidquid morticinum est nemo vescatur ex eo. Peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat, aut vende ei, quia tu populus sanctus Domini tui Dei es. Longe namque antea in alio libro: Advenam etiam qui intra vos habitando non transeundo peregrinatur( sicut ea, quae ibi proxima praemittuntur, insinua[ n] t) a morticino comedendo, sicut vos inhibuit, dicens: Anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam et de advenis lavabit vestimenta sua et se ipsum aqua et cer[ con] taminatus erit usque ad vesperum, et hoc ordine mundus fiet. Quod si non laverit vestimenta sua et corpus portabit iniquitatem suam. Quem vero uno loco peregrinum et advenam dicit quandoque alibi nominat alienum; veluti cum dicitur: Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruger nec quamlibet aliam rem, sed alieno. De his autem advenis, qui peregrinantur inter vos non vos inter eos, alio loco scriptum est cum dicitur: Homo quilibet de domo Israel et de advenis qui peregrinantur inter vos, si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius, et dispergam eum de populo suo. Nullo quippe legis praecepto alium advenam comprehenderis nisi qui apud vos habitat, ac per hoc subjacet vestro dominio et disciplinae. Unde divina nobis providente gratia quae vobis omnino omnem terrae possessionem abstulit, ut nullus videlicet apud vos,[ vos] apud omnes peregrinemini, nullis vos legitimis vestris sciatis obnoxios. Quod vero praecepto circumcisionis et exemplo Abrahae nos ad circumcisionem urgere niteris, ut eos[ quo] que legis sacramento includas quibus tamen nullatenus legem esse datam concedis aut etiam promissionem terrae fieri quae in pacto circumcisionis statuitur, vide quam sit invalidum quod objicis. Cum enim praemisisset Dominus: Circumcidetur ex vobis omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam emptitius et quicunque non fuerit de stirpe vestra; profecto[ per hoc] quod ait ex vobis non tantum Abraham et posteros ejus comprehendit, sed insuper eos, quicunque ad familiam et possessionem eorum pertinent ut eis videlicet imperare possent et ad circumcisionem cogere. Unde etiam postquam dixit, et vobis, et postea subdidit, in generationibus vestris tam vernaculus quam emptitius, et deinde adjecit, et quicunque non fuerit de stirpe vestra,[ per hoc quod dixit, in generationibus vestris et quicunque non erit de stirpe vestra,]: Diligenter expressit quod superius comprehenderet, cum dixit, ex vobis, non solum videlicet suorum generationes posteriorum, sed etiam familiam quam possident alienigenarum. Qui etiam sententiam dicendo: Eritque pactum meum in carne vestra, sic dixit generaliter, in carne vestra, sicut ante dixerat in vobis. Alioquin multum incongrue esset promissum, quasi non pactum Dei in carne ipsorum apparere nisi et caeteri circumciderentur. Unde et per hoc quod dicitur, in carne vestra, ipsos quoque advenas comprehendi constat. Illud quoque quod novissime additam sententiam consumat: Masculus cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit, quomodo ad praemissa, quibus et advenae jam sunt comprehensi refertur, nisi et cum advenis pactum suum sit; saltem cum dicitur: Circumcidetur ex vobis, etc. Quod vero aeternam quoque animarum beatitudinem ex legitimis vestris vobis esse promissam astruere laboras, vilissimae conjecturae esse ex ipsa lege potest ostendi. Per hoc quippe quod dicitur cum foedere sempiterno vel in foedus aeternum eos, qui ex praecepto Dei circumcidentur ei in perpetuum ita foederatos intelligis, ut nec in futuro ab ejus gratia disjungantur. Unde et Israelem seu Esau vel plerosque reprobos nullatenus ambigendum est esse salvandos. Miror etiam quod non attendis aeternum sive sempiternum frequenter in lege sic accipi ut vitae praesentis perseverantiam non excedat. Unde etiam ipso pacto circumcisionis cum praemittitur: Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae et omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, non credo te adeo delirare, ut aeternitatis vocabulo vitae quoque futurae beatitudinem includas, de qua hic superfluum est quidquam praecipere. Saepe etiam sicut nosti in ipsis legis operibus quae in hac tantum vita celebrantur, lex adjungere solet: Legitimum sempiternum erit nobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris. Sic enim ut ex pluribus aliquid afferamus exemplum de celebranda festivitate tabernaculorum adjecit. Cum enim praemisisset: Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum, et ramos ligni diversarum frondium et salices de torrente et laetamini in Domino Deo vestro, celebrabitisque solemnitatem ejus, septem diebus per annum; statim adjunxit legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Qui etiam celebrationem Sabbati septimo die quodam loco instituens ait: Pactum est sempiternum inter me et filios Israel, signumque perpetuum. Sed et cum ait Dominus de Hebraeo servo, qui non vult egredi liber, quod erit servus in saeculum, tempus tantum vitae ejus comprehendit. Non enim Hebraei servi secundum legem transmittuntur ad posteros, sicut illi qui de nationibus assumpti sunt. Unde: Servus et ancilla sint vobis de nationibus qui in circuitu vestro sunt, et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint, in terra vestra, hos habebitis famulos et haereditario jure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum; fratres autem vestros filios Israel ne opprimatis per potentiam. Sufficiebat quippe Domino in remuneratione carnalis populi, qui non nisi terrena sciebat, eam ad tempus vitae tantum praesentis accommodare. Quod vero perfectionem legis commendans asseruisti, ea tantum quae Moyses praecepit, esse facienda, miror quod oblitus sis te quidem superius astruxisse laudabiliter multa praeceptis ex gratia superaddi. Quod omnibus esse verissimum patet. Unde et vos nonnullas primas traditiones post legem accepistis, quas utilissimas( 16 V) judicatis, veluti cum exemplo Danielis cibos regios et vinum respuentis, ne in eis scilicet contaminaretur, vos quoque a nostro abstinetis vino. Sed et Rechabitae praecepto Jonadab patris sui vino in perpetuum abstinentes tam praecepta Moysis, quam omnes patrum vestrorum traditiones supergressi sunt. Ad quos etiam Jeremias a Domino missus, ut vinum biberent, non est ab eis exauditus. Unde in tantum voce Domini eorum obedientia commendatur, ut eis promitteret dicens: Pro eo, quod obedistis praecepto Jonadab patris vestri et custodistis omnia mandata ejus, non deficiet vir de stirpe Jonadab, filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus. Nunquid et rex Ezechias confringendo serpentem aeneum, legis transgressor exstitit, videlicet laudabiliter destructo sine praecepto, quod utiliter factum fuerat ex praecepto. David etiam cum psalmos ad honorem Dei composuit, vel arcam Domini solemniter in Jerusalem adduxit, vel Salomon templum Domini construxit, atque dedicavit id, profecto egerunt quod nequaquam Moyses praeceperat. Omnes quoque prophetiae absque praecepto Moysis conscriptae sunt et legis sibi traditae, et innumera post Moysen a sanctis Patribus vel ex praecepto Domini vel pro manifesta utilitate sunt acta, quae nunquam in praeceptis Moysis continentur. Non enim in his quae manifestam habent utilitatem praecepta Domini sunt exspectanda, nec peccatum est facere quod non est praeceptum, sed facere contra praeceptum. Alioquin nec diem unam praesentis vitae possetis transigere nec domesticam curam uno die peragere, cum multa nos agere opus sit vel emendo vel negotiando vel de hoc loco ad illum transeundo, vel denique comedendo sive dormiendo, quae non habentur in praecepto. Preterea quis non videat, si plus vel minus, quam Moyses praecepit, non sit faciendum, omnes, qui legem custodiunt, aequalis esse meriti, nec inter eos alterum altero meliorem existere, quorum merita non possunt inaequalia esse. Patet igitur ex praemissis, quod nullo modo perfectionem legis per hoc potes commendare quod intelligis contra legem agi, si quid, quod in ea praeceptum non sit, superaddatur. Nec te satis Dominum excusare agnoscas, quod cum legis obedientiam suaderet id, ut dixi maxime[ um] in ejus remuneratione praetermisit, si ad illud etiam promerendum eam sufficere judicaverit. Quod vero spiritale bonum peccatorum purificatione per sacrificia vel quaelibet legis opera exteriora consequi confiditis, miror si, ut ipse professus es et manifesta veritas habet, vestra Dei et proximi dilectio ad justificationem sanctitatis sufficiat. Neque enim sine istis quidquam illa prodere[ i] t quantum ad animae salutem pertineat, nec dubium est cum ista quemlibet justum effecerint jam non in eo reatu peccati esse ut spiritali egeat purificatione. Unde et de peccatore poenitente scriptum habetis: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc., et rursum: Dixi: Confitebor adversum me, injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Ecce quomodo sacrificium hoc contriti cordis commendat, qui illud exterius omnino alibi reprobat ex persona Domini dicens: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Si esuriero non dicam tibi: Meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. Nunquid manducabo carnes taurorum ac sanguinem hircorum potabo. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua et invoca me in die tibi, etc., tribulationis, eruam te et honorificabis me. Cordis sacrificium, non animalium esurit Dominus, et illo reficitur, et cum istud invenit, illud non quaerit, et cum istud non invenit, illud omnino superfluit, quantum, inquam, ad animae justificationem, non ad legalium poenarum circumcisionem, secundum quas tamen peccata vobis condonari dicuntur. Lex quippe vestra, quae tantum in hac vita vel impletionis vel transgressionis suae persolvit merita, et hic solummodo in utroque remunerationem habet, sic ad hanc vitam corporalem accommodat cuncta, ut nihil secundum animam, mundum vel immundum censeat, nec purificationes aliquas ad immunditiam animarum, quas proprie peccata nominamus, ipsa referat. Unde et similiter cibos mundos vel immundos nominat, sicut et homines, lectos, sedes, et totam supellectilem domus seu etiam vestes et pleraque alia inanimata immunda seu polluta frequenter appellat. Quod si immunditias hominum, quarum purificationes institutae sunt, his, qui inquinantur peccatis connumeres, nunquid feminam post partum per sacrificium mundatam ex hoc ipso, quod peperit, peccatum incurrisse judicas, cum illam potius maledictam censeatis, quae non reliquerit semen in Israel? Quid etiam, peto, vir, qui patitur fluxum seminis ex hoc contrahit? Quem tamen adeo abominabilem censet lex, ut lectus in quo dormierit immundus sit et ubicunque sederit. Vas etiam fictile, quod contigerit, confringetur, ligneum vero lavetur. Si quis hominum tetigerit lectum ejus vel sederit, ubi ille sederat, lavabit vestimenta sua, et ipse etiam lotus aqua immundus erit usque ad vesperam. Mulier quoque cum naturaliter accidentem menstruorum patitur fluxum adeo immunda censetur, ut id quoque in quo dormierit vel sederit iterum polluatur, ut suo tactu quaelibet polluat, sicut et de viro patiente fluxum seminis supra dictum est. Quid vero haec, obsecro, ad inquinationem animae, ut lectus videlicet cujusquam contactus etiam polluatur. Quae sunt istae, oro, immunditiae vel pollutiones? Certe illae quae et ciborum, ut sicut illi vobis vitandi sunt in esu, sic ista in tactu, et sicut illa immunda, quia non edenda sic ista immunda vel polluta quia non tangenda, et qui ea tangunt, etiam si compulsi vel ignorantes id faciunt, immundi similiter decernuntur, quia in familiaritate conversationis vitandi usque ad praefixum purificationis terminum. Quae vero manifesta sunt peccata, sicut homicidium vel adulterium et similia morte potius multantur quam sacrificiis expiantur, nec eis talium purificationum indulgetur remedium, quibus salvari, qui ea commiserunt, valeant. Ex quo magis has purificationes ad quamdam vitae praesentis honestatem, quam ad animae salutem intelligas accommodari. Et cum talium peccata condonari dicuntur, poenas illas corporales, quae pro ipsis institutae sunt, his, qui a conversione communi separantur, relaxari constat. Nunquid enim et aliud intelligendum est peccatum condonari, quam poenam ei debitam relaxari, sive illa sit corporalis sive perpetua. Animae vero reatus sicut voluntate ipsius committitur, per ejus cor contritum ac veram poenitentiae compunctionem statim ita condonatur, ut ulterius pro ipso nullatenus damnetur, sicut dictum est: Dixi: Confitebor adversum me. Postquam enim peccator poenitens apud se constituit seipsum inde per confessionem accusare, jam in hoc ipso quod culpa perversae voluntatis per quam deliquerat caret, reatu[ s] admissi et poena ejus perpetua condonatur, etsi adhuc temporalis ad correctionem servetur, sicut idem alibi commemorat vester Propheta dicens: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Nec me super animae meae salute inquirendo de fide tua seu fide mea consuluisse satis arbitror. In qua quidem nostrae consultationis collatione id actum esse perpendo, ut nec auctoritate legis tuae, etsi eam a Deo datam recipias, cognoscere possis, ad ejus sarcinam me debere submittere, tanquam illi, quam nobis exemplo sui Job praescribit, legi quidquam necessarium sit addi, aut illi morum disciplinae, quam de virtutibus ad beatitudinem sufficientibus posteris prophetae nostri reliquerunt. De quo nunc superest praesentis judicis sententiam audire, vel quod mihi superest nostrae inquisitionis operam ad Christianum transferre.
2.26
JUDEX. Asserunt ambo nostri judicii sententiam excipere. Ego vero cupidus discendi magis quam judicandi, omnium prius rationes me velle audire respondeo, ut tanto essem discretior in judicando quanto sapientior fierem audiendo, juxta illud, quod supra memini, secundum summi sapientis proverbium: Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit. In quo omnes pariter assenserunt, eodem accensi desiderio discendi
2.27
PHILOS. Age nunc, Christiane, alloquor, ut tu inquisitioni meae secundum propositi nostri conditionem respondeas. Cujus quidem lex tanto debet esse perfectior et remuneratione potior, ejusque doctrina rationabilior, quanto ipsa est posterior. Frustra quippe populo priores leges scriberentur,[ ni] si quid ad doctrinae perfectionem eis adderetur. Quod quidam nostrorum in secundo Rhetoricae diligenter considerans eum de contrariis legibus causam formaret, attendendum esse praecepit, utra lex posterior data sit. Nam postrema, inquit, quaeque gravissima est.
2.28
CHRISTIAN. Miror te ab his quae in exordio professus es, ita impudenter dissonare. Cum enim praemisisses, te inquisitionibus tuis reperisse Judaeos stultos, Christianos insanos, postmodum dixeris te non ad concertationem contendere, sed ad inquirendam veritatem conferre, qua ratione nunc ab his, quos etiam insanos reperisti, tandem veritatis doctrinam exspectes. Nunquid jam post inquisitiones tuas eorum insaniam arbitraris cessare, ut jam ad eruditionem tuam possint sufficere. Certe si Christianae fidei sectam arbitraris insaniam, et eos qui hanc sectantur deputas insanos, vide, tu philosophus, de summis illis Graecorum philosophis quid aestimandum sit, qui illa rudi et inculta virorum simplicium praedicatione, id est apostolorum, omnes ad hanc conversi facti sunt insanissimi. In tantum vero apud Graecos haec nostra, ut dicis, insania radicata est et confirmata, ut ibi tam evangelica quam apostolica doctrina conscripta ac postmodum magna concilia celebrata, omnem inde mundum repleverit et universas haereses represserit.
2.29
PHILOS. Nonnunquam conviciis et improperiis facilius homines provocantur quam supplicationibus et obsecrationibus flectuntur et qui sic provocantur, studiosius satagunt de pugna quam qui orantur, moventur ex gratia.
2.30
CHRISTIAN. Ignoscendum tibi est, si hac intentione hoc egisti. Nunc vero ne ex diffidentia pugnam hanc differre videar, tam mihi quam tibi orandus est, ut quid tibi quaerendum, quid mihi respondendum sit, ipse Dominus inspiret, qui vult omnes homines salvos fieri et ad cognitionem sui venire. Nunc igitur, si placet, cum ad perfectionem nostrae legis, tam evangelicae scilicet quam apostolicae doctrinae sis ex[ s] ors, hanc primum inspiciamus et cum caeteris conferamus omnibus doctrinis, ut si hanc in illis, quae justificant, praeceptis vel exhortationibus perfectiorem videris, eam sicut oportet magis eligas. Quod et supra memorat rhetor vester de contrariis, ut dixisti, legibus agens, consulit dicens:« Si leges duae vel plures servari non possunt, quia discrepant inter se, ea maxime conservanda putetur, quae ad maximas res pertinere videtur.»
2.31
PHILOS. Nihil hoc consilio probabilius et nihil stultius quam ab antiquis ad novas recedere leges, nisi doctrina potiores. Quas videlicet novas leges qui composuerunt, tanto eas cautius ac perfectius scribere potuerunt, quanto jam priorum legum disciplina et ipsa necessariarum rerum experientia instructi facile, quae deerant, ex proprio addere potuerunt ingenio, sicut etiam in caeteris contingit prophetiae[ vel philosophiae] disciplinis. Tum autem de perfectione posteriorum scriptorum maxime est confidendum, si moderni scriptores aequare ingeniis antiquos potuerint. Sed quid si forte ipsos etiam longe transcendere sperandum est? Quod profecto de legislatore, videlicet Christo, quem ipsam Dei sapientiam dicitis, nequaquam dubitatis. De quo etiam Job nostrum antea cecinisse asseritis: Ecce Deus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. Cujus et Apostolus vester praeferens doctrinam, et primae legis imperfectionem manifeste profitens, ait: Multifarie multisque modis Deus olim loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, etc. Et iterum idem infra de veteris et novae legis discretione indicans: Reprobatio, inquit, fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit lex. Introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
2.32
CHRISTIAN. Certe ut video non te ignorantia fidei nostrae, sed magis tuae infidelitatis obstinatio damnat. Qui et nostrae legis perfectionem ex scriptis ipsius didicisti et adhuc, quod sequaris, inquiris, quasi perfectum ibi et omnibus aliis excellentius non habeas documentum virtutum, quas ad beatitudinem sufficere nullatenus dubitas, de qua quidem perfectione, quae deerant, id est veteri suo complente, cum ipse Dominus Novum traderet Testamentum, statim exorsus discipulis ait: Nisi abundaverit justitia vestra, etc. Et statim per singula novae legis abundantiam prosecutus, quae morali deerant perfectioni diligenter expressit et veram ethicam consummavit, id est cujus comparatione, quidquid tam ab antiquis patribus quam prophetis de disciplina morum ac discretione virtutum traditum fuerat, nihil esse facile convincetur, si diligenter haec conferamus cum prioribus.
2.33
PHILOS. Harum me, ut nosti, collationum tantummodo huc adduxit et hac nos intentione congregati sumus.
2.34
CHRISTIAN. Nunc profecto, quantum percipio, ad omnium disciplinarum finem et consummationem proficiscimur. Quam quidem vos ethicam, id est moralem, nos divinitatem nominare consuevimus. Nos illam videlicet ex eo, ad quod comprehendendum tenditur, id est Deum, nuncupantes, vos ex illis, per quae illuc pervenitur, hoc est moribus bonis, quas virtutes vocatis.
2.35
PHILOS. Assentio quod clarum est, et novam nuncupationem nominis vestri non mediocriter approbo. Quia enim ad quod pervenitur his, per quae venitur, dignius aestimatis et pervenisse felicius quam venire, hoc vestri nominis insigniorum est nuncupatio, ex origine propriae divinationis lectorem plurimum alliciens. Quae, si ita ex documento sicut ex vocabulo praeemineat, nullam ei disciplinam comparandam censeo.
2.36
CHRISTIAN. Nunc igitur, si placet, praefinire te volumus, in quo verae ethicae summa consistat et quid ex hac spectandum sit nobis disciplina et quo cum perventum fuerit ejus sit intentio consummata. Hujus, ut arbitror, disciplinae in hoc tota colligitur summa, ut, quo summum bonum sit et qua illuc via nobis sit perveniendum, aperiat.
2.37
PHILOS. Placet utique vehementer tam paucis verbis tantae rei summam exprimi, et totius ethicae tam diligenter intentionem comprehendi. Quae quidem intentionis verba ista in se statim rapiunt auditorem, et hujus disciplinae studium commendant, ut in ejus comparatione omnium artium vilescant doctrinae. Quo enim summum bonum caeteris omnibus est excellentius, in cujus fruitione vera consistit beatitudo, constat procul dubio ejus doctrina caeteras tam utilitate quam dignitate longe praecedere. Longe quippe aliorum studia infra summum bonum remanent nec beatitudinis contingunt eminentiam, nec ullus in eis fructus apparet, nisi quantum huic summae deserviunt philosophiae, tanquam circa dominam occupare[ tae] pedissequae. Quid enim ad studium grammaticae vel dialecticae vel caeterarum artium de vera hominis beatitudine vestiganda? Longe omnes inferius ab hac eminentia jacent nec ad tantum se attollere valent fastigium. Sed quaedam genera locutionum tradunt vel rerum aliquas exercent naturas, quasi quosdam gradus ad hanc celsitudinem parantes, cum de ipsa nobis disserendum et per aliquas rerum naturas in exemplum vel similitudinem quasi fuerit afferendum; ut per illas quasi quodam pedissequarum ducatu pertingamus ad dominam in illis quidem progressionis nostrae transitum habentes, in hac requiem et nostrae fatigationis finem adepti.
2.38
CHRISTIAN. Gaudeo te hujus philosophiae excellentiam tam diligenter attigisse et a caeteris distinxisse, ex quo te in ejus studio maxime occupatum intelligo.
2.39
PHILOS. Recte, inquam, occupatum. Haec quippe sola est naturalis disciplina, quae praeceptis moralibus tanto amplius philosophis congruit, quanto magis eos lege uti et rationibus constat inhaerere, sicut ille vir doctor meminit. Nam et Judaei, inquit, signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Judaei quippe tantum, quod animales sunt et sensuales, nulla imbuti philosophia, qua rationes discutere queant, solis exteriorum operum miraculis moventur ad fidem, quasi haec facere solius Dei sit, et nulla in eis daemonum illusio fieri possit. Quod quam sit stultum recipere et magi in Aegypto docuerunt et vos Christus praecipue instruxit, qui de pseudophilosophis Antichristi praemonens eos in seductione hominum tanta operari miracula testatur, Ut in errorem, inquit, ducantur, si fieri potest, etiam electi. Quasi ergo haec signa quaerere stultitia sit, e contrario peradjunctum praedictus meminit Apostolus cum adjecit, et Graeci sapientiam quaerunt, hoc est rationes a praedicatoribus exigunt, quae sunt certa sapientiae instrumenta. Unde maxime vestra, id est Christiana, praedicatio commendatur, quod eos ad fidem convertere potuit, qui rationibus plurimum nitebantur et abundabant, omnium videlicet liberalium artium studiis imbuti, rationibus armati. Quorum quidem ipsi non solum inquisitores, verum etiam inventores exstiterunt et ex eorum fontibus in universum mundum rivuli manaverunt. Ex quo praecipue et nunc de vestra confidimus disciplina, ut, quo jam amplius solidata convaluit, in conflictu plurimum possit.
2.40
CHRISTIAN. Imo post tantorum conversionem philosophorum nec tibi nec posteris de fide nostra ambigere licet, nec jam tali conflictu opus esse videtur, cum in saecularibus disciplinis eorum omnia credatis auctoritati et non eorum exemplis ad fidem moneamini, dicentes cum Propheta: Neque meliores sumus quam patres nostri.
2.41
PHILOS. Nec eorum auctoritati ita concedimus, ut dicta ipsorum ratione non discutiamus, antequam approbemus. Alioquin philosophari desisteremus, si videlicet rationum inquisitione postposita, locis actoritatis qui inartificiales indicantur, et a reipsa omnino disjuncti sunt, in opinione potius quam in veritate consistentes, plurimum uteremur; nec ipsos majores nostros ad fidei vestrae confessionem tam ratione ductos quam vi victos crederemus, sicut et vestrae consentiunt historiae. Ante imperatorum quippe vel principum ad fidem vestram per miracula, ut dicitis, conversionem, paucos sapientum vel nullos vestra purificatio acquisivit, quamvis tum facile a patentissimis ido[ lo] latriae erroribus gentes possent evelli et in quemcunque unius Dei cultum transferri. Unde et provide Paulus vester invectionis suae in Athenienses occasionem sumens, sic exorsus ait: Viri Athenienses, per omnia vos superstitiosos esse video, etc. Jam tunc enim legis naturalis et divini cultus scientia evanuerat, et errantium multitudo paucitatem sapientum omnino deleverat vel oppresserat, atque ut ex nostra loquamur conscientia et praedicationis Christianae non modicum approbemus fructum, per hanc maxime ido[ lo] latriam in mundo non ambigimus deletam tunc fuisse.
2.42
CHRISTIAN. Adjunge et quod patet et legem naturalem suscitatam esse et perfectam morum disciplinam, qua vos, ut dicitis, sola nitimini et ad salvandum sufficere creditis, nonnisi ab ipso traditam fuisse, a quo tanquam vera sophia, id est sapientia Dei, quicunque instructi veri sunt dicendi philosophi.
2.43
PHILOS. Ad quae utinam, ut dicis, sic convincere possis, ut ab ipsa, ut dicitis, suprema sapientia, quam Graece logon, Latine Verbum Dei vocatis, vos vere logicos et verborum rationibus exhibeatis esse armatos! Nec illud Gregorii vestri me miserum refugium praetendere praesumatis.« Fides,» inquit,« non habet meritum, cui ratio humana praebet experimentum.» Quia enim apud vos fidem, quam astruunt, disserere non sufficiunt, statim ad suae imperitiae solatium hoc Gregorianum assumunt. Quod quidem juxta eorum opinionem quid aliud agit, nisi ut quibuslibet fidei praedicationibus aeque stultis sicut et sanis acquiescamus. Si enim fides ratione minime sit discutienda, ne meritum amittat, nec quid credi oporteat animi judicio sit discutiendum, sed statim his, quae praedicantur, assentiendum, quoscunque errores praedicatio seminet, suscipere nihil refert, quia nihil licet ratione refellere, ubi rationem non licet adhibere. Dicat idololatria de lapide vel ligno vel qualibet creatura: Hic est Deus verus, Creator coeli et terrae; vel quamlibet patentem abominationem praedicet, quis eum valebit refellere, si de fide nihil sit discutiendum ratione? Statim arguenti se et maxime Christiano et quod praemissum est objicit,« fides non habet meritum,» etc. Statim Christianus ex ipsa sua defensione confundetur, dicens ejus penitus rationes in talibus audiendas non esse, ubi eas ipse penitus induci prohibet, nec eum aliquem rationibus de fide recte impugnari minime permittit.
2.44
CHRISTIAN. Ut ait ille maximus sapientum, sic et plerumque rationes videntur, hoc est rationabiliter et convenienter aliqua dici, cum minime ita sit.
2.45
PHILOS. Quid et de ipsis, quae pro auctoritatibus habentur? nonne in ipsis plurimum erratur? alioquin non essent tot fidei sectae diversae, si eisdem omnes auctoritatibus uterentur. Sed prout quisque propria ratione deliberat, singuli quas sectantur auctoritates eligunt. Alioquin indifferenter omnium Scripturarum sententiae essent suscipiendae, nisi ratio, quae naturaliter prior eis est, de ipsis prius haberet judicare. Nam et ipsi qui scripserunt non nisi ex ratione, qua eorum abundare videntur sententiae, auctoritatem, hoc est credendi statim eis meruerunt dignitatem. Adeo autem ipsorum quoque judicio auctoritati ratio praeponitur, ut sicut vester meminit Antonius, cum humanae rationis sensus inventor fuerit litterarum, cui sensus est incolumis, ei minime necessariae sint litterae. Quae in omni philosophica disputatione in novissimum aut nullum obtinere censetur locum, ut ea, quae a rei judicio, id est ab auctoritate ducuntur argumenta, eos omnino inducere pudeat, qui de propriis viribus confidentes alienae opis refugium dedignantur. Unde bene philosophi talium argumentorum locos cum ad eos orator magis quam philosophus confugere cogitur, omnino extrinsecos, et a re disjunctos et ab omni virtute destitutos judicaverunt, utpote in opinione potius quam in veritate consistentes, et nullo ingenii artificio ad suorum inventionem argumentorum agentes, cum is, qui ea inducit, non suis, sed alienis utatur verbis. Unde et Boetius vester tam Themistianam quam Tullianam locorum di[ c] tionem in Topicis suis complectens:« A rei judicio, inquit, quae sunt argumenta quasi testimonium praebent, et sunt inartificiales loci, atque omnino disjuncti, nec rem potius quam opinionem videlicet sectantes.» Rursus idem de eo dicitur secundum Tullium:« Restat his locus, ait, quem extrinsecus dixit assumi. Hic judicio nititur et auctoritate et totus probabilis est, nihil continens necessarium.» Et post aliqua:« Hic vero locus extrinsecus dicitur esse constitutus, quoniam non de his, qui praedicati vel subjecti sunt terminis, sumitur, sed ab extrinsecus posito judicio venit.» Hinc etiam inartificialis et expers, ait, vocatur, quoniam hinc non sibi ipse conficit argumentum orator, sed praeparatis positisque utitur testimoniis. Quod vero dixisti in rationibus quoque discernendis sive cognoscendis nonnunquam errari, verum utique est atque liquidum. Sed hoc eis accidit hominibus, qui rationalis peritia philosophiae et argumentorum carent discretione; quales se Judaei profitentur esse, qui pro argumentis signa requirunt, et quicunque suum in dictis alterius praesidium ponunt; tanquam de auctoritate vel scripto absentis facilius judicetur, quam de ratione vel sententia praesentis et sensus illius melius quam istius possit inquiri. Dum vero, quantum valemus, de nostra solliciti salute Deum inquirimus, ejus utique supplet gratia, quod nostra non sufficit opera, et volentes adjuvat ut possint, qui hoc ipsum etiam inspirat ut velint. Et qui saepe invitos trahit, volentes non rejicit et nitenti porrigit dexteram, cujus arguere non potest negligentiam. De quo vos ipsa quam dicitis veritas securos Christus efficiens, congrua similitudine praemissa subintulit: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Omnis enim, qui petit, accipit et quaerit, invenit, et pulsanti aperitur. Quae quidem memini praecedentia verba, Augustinus exponens quodam suo tractatu De misericordia inquit:« Petite orando, quaerite disputando, pulsate operando.» Unde et artem disputandi secundo De ordine libro caeteris praeferens disciplinis, et tanquam ipsa sola sciat vel scientes faciat, eam commendans ait:« Disciplinam disciplinarum, quam dialecticen vocant. Haec docet docere, haec docet discere. In hac se ipsa ratio demonstrat quid sit, quid velit, scit sola. Scientesque facere non solum vult, sed etiam potest.» Idem in libro secundo De Christiana doctrina eam admodum sacrae lectioni necessariam ostendens:« Restant, inquit, ea quae non ad corporis sensus, sed ad rationem pertinent, ubi disciplinam regant disputationis et numeri.» Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in sacris litteris sunt penetranda, plurimum valet. Tamen ibi cavenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim multa, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque veras imitantes, ut non solum tardos sed etiam ingeniosos minus attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est.
2.46
CHRISTIAN. Nemo certe nostram, qui discretus est, rationibus fidem vestigari ac discuti vetat, nec rationabiliter his quae dubia fuerint, acquiescitur, nisi cur acquiescendum ratione praemissa. Quae videlicet, cum rei dubiae fidem efficit, profecto id quod a vobis argumentum dicitur ipsa fit. In omni quippe disciplina tam de scripto quam de sententia se ingerit controversia et in quolibet disputationis conflictu firmior rationis veritas reddita, quam auctoritas ostensa. Neque enim ad fidem astruendam refert, quid sit in rei veritate, sed quid in opinionem possit venire et de ipsius auctoritatis verbis pleraeque quaestiones emergunt, ut de ipsis prius quam per ipsa judicandum sit. Post rationem vero redditam etiam si ratio non sit sed videatur, nulla quaestio remanet, quia nulla dubitatio superest. Tecum vero tanto minus ex auctoritate agendum est, quanto amplius rationi inniteris et Scripturae auctoritatem minus agnoscis. Nemo quippe argui nisi ex concessis potest, nec nisi per ea quae recipit convincendus est, et aliter tecum, aliter nobiscum ad invicem confligendum est. Quid Gregorius aut caeteri doctores nostri, quid etiam ipse Christus vel Moyses astruat, nondum ad te pertinere novimus, ut ex ipsorum dictis ad fidem cogaris. Inter nos, qui hoc recipimus, habent ista locum et maxime rationibus nonnunquam fidem astruendam esse vel defendendam, de quibus quidem memini contra eos qui fidem rationibus vestigandam esse denegant, secundus etiam theologiae Christianae liber, tam virtute rationum qua[ m] auctoritate scriptorum, plenius disserit et rebelles convincit. Nunc ad propositum, si placet, revertamur.
2.47
PHILOS. Imo quia placet et super omnia placere oportet, quoad possumus adnitamur et verioris ethicae documentis legem poscitare conemur naturalem. Quod recte et ordine consummari credimus, si juxta comprehensam a te superius ethicae summam, quod sit summum bonum, et quia illuc via perveniendum sit, discusserimus, ut sit videlicet in his ethicae nostrae tractatus bipartitus.
2.48
CHRISTIAN. Approbo tecum quod probas. Sed quia juxta superioris condictum propositi confundendae sunt nostrae cum vestris sententiae, ut potiora valeamus eligere, et tu ex antiquitate legis naturalis, primum tibi locum vindicasti, tuum est, qui priore ut dicis lege, hoc est naturali contentus es, et ea tantum uteris tuas vel tuorum super hoc in medium proferre sententias et postmodum nostrarum, si in aliquo dissentimus, rationes audire.
2.49
PHILOS. Summum bonum sive finem boni, hoc est consummationem vel perfectionem ejus, definierunt sicut plerique nostrorum meminerunt, quo quisque cum pervenerit beatus est, sicut e contrario summum malum, cujus assecutio miserum facit. Quorum utrumque moribus promeremur. Mores autem virtutes vel eis contraria vitia constat appellari. Quidam tamen nostrum, sicut et in octavo De civitate meminit Augustinus, virtutem ipsam summum bonum dixerunt, alii voluptatem.
2.50
CHRISTIAN. Ut quid, obsecro, voluptatem intellexerunt?
2.51
PHILOS. Non ut plerique aestimant carnalium illecebrarum inhonestam et turpem oblectationem, sed quamdam interiorem animae tranquillitatem, qua inter adversa et prospera manet quieta, et propriis bonis contenta, dum nulla eam peccati mordeat conscientia. Absit enim ut philosophi, terrenae felicitatis maximi contemptores et praecipui carnis domitores, in hujus vitae turpitudinibus summum bonum constituerint, sicut Epicuro et ejus sequacibus, id est Epicureis multi per ignorantiam imponunt, non equidem intelligentes quid illi, ut diximus, voluptatem nominarent. Alioquin, ut diximus, Seneca, ille maximus morum aedificator et continentissimae sicut et vos ipsi profitemini vitae, nequaquam Epicuri tanquam magistri sui sententias tam crebro ad instructionem morum induceret, si ita, ut dicitur, sobrietatis atque honestatis tramitem excessisset.
2.52
CHRISTIAN. Esto ut aestimas, sed hoc, quaeso, aperi, utrum hoc modo voluptatem intelligentes ab eis, qui virtutem nominant, sensu etiam sicut et verbis dissident.
2.53
PHILOS. Nulla aut parva, quantum ad sententiae summam, est eorum distantia. Hoc ipsum virtutibus pollere est hanc animae tranquillitatem habere et e converso.
2.54
CHRISTIAN. Una itaque sententia est utrorumque de summo bono, vero nuncupatio diversa; ac si[ c] duae illae quae videbantur de summo bono sententiae ad unam sint[ sint] redactae.
2.55
PHILOS. Sic aestimo.
2.56
CHRISTIAN. Et quam, rogo, viam ad hoc summum bonum id est virtutem perveniendi constituebant?
2.57
PHILOS. Ipsum profecto moralis lectionis studium vel domandae carnis exercitium ut bona in habitum solidata voluntas, virtus dici queat.
2.58
CHRISTIAN. Et quem esse beatum definiunt?
2.59
PHILOS. Beatum quasi bene aptum dicunt, hoc est in omnibus bene et facile se agentem, ut idem sit scilicet beatum esse, quod bonis moribus, id est virtutibus pollere.
2.60
CHRISTIAN. Nunquid de immortalitate animae et quadam futurae vitae beatitudine quidquam aestimant, et eam pro meritis suis exspectant?
2.61
PHILOS. Ita equidem, sed quid inde?
2.62
CHRISTIAN. Nunquid illius vitae beatitudine[ m] judicant majorem, ubi videlicet eos susceptos nullus affligit passionis dolor, ut ibi potius quam hic summum hominis bonum et veram beatitudinem exspectemus.
2.63
PHILOS. Quies quidem illius vitae maxima est ab omni, ut dixisti, passione immunis, sed, cum afflictio cessat, nequaquam augeri beatitudinem dicunt, nisi virtus excrescat; nec quisquam ab eis beatior fieri dicitur, nisi virtute melior efficiatur;[ nec] ipsum quippe, ut dixi, definiunt beatum esse, quod est virtutibus pollere. Unde et quislibet, dum pro justitia patitur et patiendo amplius mereri dicitur, aeque beatus in tormentis, ut ante dicitur, quia aeque bonus. Quamvis enim virtus ejus nunc magis quam prius appareat, nequaquam tamen ex tormento crevit, sed ex tormento, quanta erat apparuit. Absit enim ut quaecunque ad corporalem vel quietem vel afflictionem pertinent beatitudinem nostram vel augeant vel minuant, si in eodem proposito virtus mentem custodiat. Ipse quidem Christus vester nunquid patiendo suam minuit beatitudinem aut resurgendo auxit? Nequaquam igitur quia illic cessant corporales istae afflictiones, nos ibi censeas futuros beatiores, si futuri non sumus meliores.
2.64
CHRISTIAN. Quid, si sumus?
2.65
PHILOS. Utique beatiores quia meliores.
2.66
CHRISTIAN. Illam, ut dixisti, vitam pro meritis tanquam debitam exspectatis, tanquam hic cum vitiis pugna sit, ibi victoriae corona.
2.67
PHILOS. Ita omnibus patens est.
2.68
CHRISTIAN. Quo igitur modo ibi merces recipienda est agonum, si felicius ibi non sit vivendum, nec illa vita sit praesenti melior ac beatior? Quod si illa, quam haec beatior, profecto et qui ea fruuntur beatiores, quam hic esse videntur.
2.69
PHILOS. Utique beatiores, ut dixi, si meliores. Aliter nequaquam recipimus. Nec enim qui coronam adeptus est, majore igitur praeditus est virtute, quam antea fuerit in certamine, nec ejus fortitudo major est facta, licet magis nunquam prius sit probata vel cognita, imo ex ipso gravamine conflictus fortassis diminuta; nec triumphantis quam pugnantis est vita melior, quanquam suavior.
2.70
CHRISTIAN. Egestatem, infirmitatem, mortem et caeteras adversitatum vel passionum molestias tam vestri quam nostri doctores et pariter universi malam[ malis] connumerant, et propter illa quae virtutibus contraria sunt, tam animae quam corporis multa sunt vitia, quae nihilominus inter mala sunt reputanda, ut claudicatio corporis sive caecitas, hebi[ e] tudo mentis vel obliviositas. De contrariis quidem Aristoteles in Categoriis suis disserens:« Contrarium,» inquit,« bono quidem ex necessitate est malum; hoc autem palam est per singulorum objectionem; ut sanitati languor et justitiae injustitia et formitudini[ fortitudini] debilitas. Similiter autem et in aliis. Malo autem aliquando quidem bonum est contrarium, aliquando malum. Egestati enim, cum sit malum, superabundantia contraria est, cum sit ipsa malum. Sed in paucis hoc tale quislibet inspiciet. In pluribus vero semper malum bono contrarium est. Et in Topicis suis Tullius, cum a contrariis locum assignaret: Si bona est, inquit, sanitas, mala est aegritudo. Ipse etiam Dominus de pace, quam obedientibus tribuit et de persecutionibus, quam rebellibus immittat per prophetam ait: Ego Dominus faciens bonum et creans malum. Et in Evangelio Dominus de terrenis bonis et malis ad divitem ait: Recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Ille quoque vester prius et postea noster Augustinus mortem malam astruit.« Sicut lex,» inquit,« non est malum, quoniam auget peccantium concupiscentiam, ita nec mors bonum est, quoniam auget patientium gloriam et efficit martyres.» Lex quidem bona est, quia prohibitio est peccati. Mors autem mala, quia stipendium peccati. Sed quem ad modum injusti male etiam utuntur bonis, ita etiam justi bene utuntur malis. Hinc fit ut et mali male lege utantur, quamvis lex sit bonum, et boni bene moriantur, quamvis sit mors malum.
2.71
PHILOS. Quorsum, obsecro, ista?
2.72
CHRISTIAN. Ut eam, inquam, meliorem esse vitam intelligas, quam et ab istis malis omnino constat esse immunem, et intantum a peccato prorsus remotam, ut non solum ibi non peccetur, sed nec peccari possit. Quae nisi melior vita praesente sit aut magis placeat, frustra est in retributione posita. Sin autem magis placet nec melior est, irrationabiliter huic praefertur et qui eam desiderant indiscrete agunt.
2.73
PHILOS. Certe ut verum fatear nunc te primum philosophum comperior, nec tam manifestae rationi impudenter convenit adversari. Sed ibi potius quam hic juxta propositam rationem tuam summum est hominis bonum exspectandum. Et fortassis hoc fuit Epicuri sententia summum bonum voluptatem dicentis, quoniam videlicet tanta est animae tranquillitas ut nec exterius eam corporalis afflictio, nec interius mentem aliqua peccati conscientia inquietet, vel vitium obstet, ut optima ejus voluntas omnino compleatur? Quandiu autem voluntati nostrae aliquid obsistit, vel deest, vera beatitudo nequaquam est. Quod utique semper evenit, dum hic vivitur, et anima terreni corporis mole gravata et quasi carcere quodam conclusa, vera non fruitur libertate. Quis enim aliquando non desideret calorem, dum nimium friget, vel e converso, aut serenum, dum pluvia gravatur, aut ad esum vel indumentum saepe amplius quam habeat? Innumerabilia sunt et alia, quae si manifestae veritati non resistamus, nobis nolentibus ingeruntur, vel volentibus denegantur. Si autem, ut se ratio habet, illud vitae futurae bonum nobis summum aestimandum est, puto viam, qua illuc pervenitur, virtutes esse, quibus hic adornamur. De quibus postmodum diligentius nobis conferendum erit.
2.74
CHRISTIAN. Ecce ad hoc disputatio nostra perducta est, ut summum hominis bonum, sive ipsum, ut dictum est, finem boni, futurae vitae beatitudinem, et, qua illuc pervenitur, viam virtutes ponamus. Sed prius de hoc summo bono nostram, id est Christianam, cum vestris conferre volo disciplinam, ut quae hujus boni doctrinam vel exhortationem habet uberiorem, tanquam perfectius habeatur et ei amplius obtemperetur; de veteri autem lege, qua Judaei gloriantur, te optime arbitraris monstrasse, nullum ibi praemium hujus beatitudinis promissum fuisse, nec inde aliquam ibi exhortationem adhibitam esse. Dominus autem Jesus, cum novum traderet testamentum, in ipso statim exordio tale doctrinae suae fundamentum collocavit, quod et ad contemptum mundi et ad hujus beatitudinis desiderium pariter incitaret, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; et post aliqua: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Et si diligenter attendamus ad haec, universa ejus praecepta vel exhortationes adhibentur, ut spe illius supernae et aeternae vitae omnia contemnantur prospera, sive tolerentur adversa. Quod nequaquam arbitror vestros attigisse doctores aut ad hunc finem boni vestros animos aeque invitasse. Quod si tales erant, assigna, universa ethicae vestrae percurrens instituta, aut si assignare non possis, tanto doctrinam Christi perfectiorem atque meliorem esse fatearis, quanto nos causa vel spe meliori ad virtutes adhortatur, cum vos potius virtutes vel earum contraria propter seipsa magis quam propter aliud appeti vel vitari debere censeatis. Unde et illa honesta vel inhonesta vocari haec debere censetis. Honestum quippe dicitis, quod per seipsum placet et propter seipsum, non propter aliud est appetendum, sicut e contrario inhonestum, quod ex propria turpitudine est fugiendum. Quae enim propter aliud vel appetenda sunt, vel vitanda, ea potius utilia, vel inutilia nuncupatis.
2.75
PHILOS. Sic profecto nostris visum majoribus, sicut in secundo Rhetoricae suae M. Tullius plenius exsequitur. Sed profecto cum dicitur: Virtus propter se non propter aliud expetenda, non omnino merces meritorum excluditur, sed terrenorum intentio commodorum removetur. Alioquin virtutum finem, id est causam finalem non bene constitueremus beatitudinem, sicut in secundo Topicorum suorum Boetius vester Themistium secutus commemorat. Ibi quippe cum de loco affine subjiceret exemplum:« Si beatum, inquit, esse bonum est et justitia bona est. Hic enim, ait, finis est justitiae, ut si quis secundum justitiam vivat ad beatitudinem perducatur.» Ecce hic aperte monstrat beatitudinem in retributione[ m] justae vitae positam esse, et nobis intentionem juste vivendi esse, ut ad illud perveniamus. Quam, ut arbitror, beatitudinem Epicurus voluptatem, Christus vester regnum coelorum nominat. Quid autem refert quo nomine vocetur? dummodo res eadem permaneat, nec sit beatitudo diversa nec juste vivendi philosophis quam Christianis intentio praeponatur alia; ut enim vos, sicut et nos, hic vivere juste disponimus, ut illic glorificemur, et contra vitia pugnamus, ut meritis virtutum illic coronemur, summum illud scilicet bonum pro mercede adepti.
2.76
CHRISTIAN. Imo longe quantum percipio nostra in hoc et vestra intentio, quam merita sunt diversa et de ipso quoque summo bono non modice dissentimus.
2.77
PHILOS. Id, obsecro, si vales, aperias.
2.78
CHRISTIAN. Nemo recte summum bonum dicit, quo majus aliquod invenitur. Quod enim inferius vel minus est aliquo, id nullo pacto supremum vel summum dici potest. Omnem vero beatitudinem vel gloriam humanam longe et ineffabiliter a divina transcendi constat. Nulla igitur praeter illam recte summa nuncupanda est; praeter ipsum nihil jure summum bonum dicitur.
2.79
PHILOS. Non hoc loco absolute summum bonum, sed summum hominis bonum intendimus.
2.80
CHRISTIAN. Sed nec summum hominis bonum recte dicimus, quo majus aliquod hominis bonum reperitur.
2.81
PHILOS. Ita profecto liquet.
2.82
CHRISTIAN. Quaero igitur an in illa beatitudine alius alio beatior sit, sicut hic alterum alio justiorem vel sanctiorem esse contingit, ut videlicet secundum diversitatem meritorum sit et remuneratio diversa.
2.83
PHILOS. Quid si ita est?
2.84
CHRISTIAN. Imo, quia ita est, oportet concedas alium ibi hominem alio beatiorem effici, nec per hoc ejus hominis beatitudinem, quae minor est, nequaquam summum hominis bonum esse nuncupandum. Unde nec illum, qui minus alio beatus est, jam beatum dici convenit. Summum quippe bonum id definisti, quo cum quisque pervenerit beatus est, aut igitur illum, qui alio ibi minor est, summum bonum adeptum esse concesseris, aut eum minime beatum esse concesseris, sed eum tantummodo, quo nemo ibi sit beatior. Si enim id quod adeptus est, eum beatum efficit, profecto juxta suprapositam definitionem summum bonum illud dici convenit.
2.85
PHILOS. Sustine paululum, obsecro, et attende quid nunc interrogationi novissimae subjecerim, quem[ f. quia] etiam maledicta corrigere licet, cum ad inquisitionem veri non ad ostemationem ingenii, sicut dictum est, conferamus.
2.86
CHRISTIAN. Approbo et concedo quod dicis. Non enim nobis circa inquisitionem veritatis penitus occupatis more puerili vel importunae declamationis corrixari convenit. Ne, si qua minus provide conceduntur, hinc eum, qui doceri vel docere intendit, erubescentiae inferendae occasionem sumere, ubi etiam argumentandi gratia, licet nonnunquam concedere falsa. Omnem itaque licentiam vel mittendae penitus vel corrigendae sententiae damus.
2.87
PHILOS. Memento, inquam, quid dixerim et conditionis appositae recordare, ubi videlicet dictum est: Quid si ita est? Multis namque philosophorum visum est, omnibus bonis hominibus omnes simul inesse virtutes? nec eum ullatenus bonum censeri, cui virtus aliqua desit, ac per hoc omnium bonorum hominum nec in meritis vitae nec in beatitudinis remuneratione ullam esse distantiam. Quod si forte ita sit, eadem omnibus beatitudo retribuitur, et omnes aequaliter summum bonum adepti pariter fiunt beati. Quam patenter sententiam Tullius in secundo De officiis libro his verbis profitetur:« Justitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine justitia nihil valeat ad fidem faciendam. Quo enim quis[ que] versutior et callidior, hoc invi[ dio] sior et suspectior, detracta opinione probitatis. Quam ob rem intelligentia( e) justitia[ e] conjuncta, quantum volet, habebit ad faciendam fidem virium. Justitia sine prudentia multum poterit, sine justitia nihil valebit prudentia. Sed, ne quis sit admiratus, cur, cum inter omnes philosophos constet, a meque ipso disputatum saepe sit, qui unam haberet, omnes habere virtutes, nunc ita sejungam, quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, justus esse: alia est illa, cum veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas alia cum ad opinionem communem omnis accommodatur oratio. Quam ob rem ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios viros bonos, alios prudentes esse dicamus. Popularibus enim verbis est agendum et usitatis cum loquimur de opinione populari.» Qui etiam in paradoxis non solum in virtutibus bonos, verum etiam in peccatis ita aequat malos, ut omnia peccata paria esse astruat.
2.88
CHRISTIAN. Nunc primo te importunum et corrixari magis quam philosophari video. Quippe ne ad confessionem manifestae veritatis cogi videaris, ad patentissimae falsitatis insaniam te convertis, ut omnes videlicet bonos aequaliter bonos, omnes reos aequaliter reos et omnes pariter eadem gloria vel poena censeas dignos.
2.89
PHILOS. Siquidem in re non in hominum opinione consistit, qui operum affectum magis quam morum qualitatem dijudicant atque remunerant, et secundum ea, quae geri exterius videatur, alios justiores vel fortiores sive meliores vel deteriores aliis judicant. A qua profecto sententia nec vos longe esse arbitror, si vestram diligenter consideretis disciplinam. Omnes quippe virtutes, ut vir ille maximus astruit philosophus Augustinus, uno nomine charitas comprehendit, quae sola, ut ipsemet ait, inter filios Dei et filios diaboli discernit. Unde et merito quodam loco meminit: Ubi est charitas quidem, quod possit deesse? Plenitudo quippe legis est dilectio. Quam ipse, qui hoc dicit Apostolus plenitudinem prosequens et tam mala inde removens quam ibi bona comprehendens, ait: Charitas patiens est, benigna est, charitas non aemulatur, non agit perperam, etc.. De qua etiam, cum inter caetera dicatur, quod omnia suffert vel omnia sustinet, utique et mortem; ut autem Christus meminit, Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis; non ergo alius alio magis in charitate abundat, cum haec omnia charitas in se contineat et secum afferat. Quod si in charitate nemo alium transcendit, utique nec in virtutibus aut meritis, cum omnem, ut dicis, charitas complectatur virtutem.
2.90
CHRISTIAN. Revera, si proprie virtus intelligatur, quae videlicet meritum apud Deum obtinet, sola charitas virtus appellanda est. Quae quidem pro eo quod justum efficit vel fortem seu temperantem, justitia recte dicitur vel fortitudo sive temperantia. Sed sicut omnes, qui habent charitatem, non aequaliter ea succensi sunt, nec omnes prudentes aequaliter intelligunt, ita nec omnes justi aequaliter justi sunt, aut omnes aequaliter fortes vel temperantes. Et quamvis secundum priorem distinctionem omnes virtutes aliquibus inesse concedamus, cum videlicet unusquisque illorum sit justus et fortis, temperans,[ et] non omnino tamen in virtutibus aut meritis eos esse pares annuimus, cum alium alio justiorem vel fortiorem seu modestiorem esse contingat. Quamvis enim in praedictis speciebus virtutum, singulos convenire ponamus, magna tamen est in individuis specierum differentia, cum hujus major quam illius, sit justitia vel fortitudo seu temperantia; sed cum charitas omnia, quae dixisti, conferat, non tamen singulis, quibus inest, omnia largitur. Sicut enim a natura omnia corporis commoda tribuuntur, sed non omnia omnibus, sic et in bonis animae seu virtutibus contingit, ut non omnes omnibus aequaliter ditentur. Unde volo ut attendas quam sit illa ratio infirma, imo vilissimum sophisma, quod videlicet ex aliorum opinione in paradoxa praedictus inducit philosophus, ut virtutes sicut et vitia pares in omnibus esse convincat, cum videlicet dixerit bono viro meliorem non esse nec temperante temperantiorem, nec forti fortiorem nec sapienti sapientiorem. Etsi enim bono viro non sit aliquis melior, tamen aliquo bono viro melior est. Quid est enim aliud dicere de aliquo quod sit melior bono, nisi quod sit melior, quam bonus vir, quicunque ille sit. Non enim cum Deum homine dicimus meliorem, aliter intelligimus, nisi quod omnes transcendat homines. Sic etiam cum tamen aliquem bonum dicimus virum bono viro meliorem, id est, quam bonus vir sit, vel quam sit aliquis vir bonus, non aliter accipiendum videtur, nisi generaliter omnibus bonis viris ille praeponatur. Quod omnino falsum est, cum ipse etiam sit aliquis bonorum virorum. Si enim melior sit, quam bonus, vel quam sit aliquis bonus vir, consequens videtur ut neque bonus vir neque aliquis bonus vir sit adeo bonus, sed si quis bonus sit, eo minus sit bonus. Multum itaque referre videtur, si quis dicatur melior aliquo bono viro, et melior quam sit aliquis bonus vir. Et hic quidem sophismatis laqueus in omni incidere comparatione potest, ut quemadmodum omnes bonos aequaliter bonos probare conantur, ita quoslibet pulchros, cum videlicet nemo pulcher sit pulchrior, pulchro simpliciter, scilicet et generaliter licet sit pulchrior alio pulchro. Quis denique, qui non intelligat quam insanissimum sit dicere omnia peccata paria esse? Sive enim peccatum in voluntate sive in operatione constituas, clarum est in malis hominibus, alium alio habere nequiorem voluntatem et amplius nocere sive deterius agere. Voluntas quippe ad actum perducit, et cum facultas nocendi datur, amplius hic quam ille nocet, vel magis aliquem justum persequitur, quia plus eum odit et affligere cupit. Similiter nec omnes boni aequaliter prosunt, vel prodesse volunt. Ex quo liquidum est nec bonos pares invicem nec malos existere, nec eorum merita aequari debere, ut remuneratio quoque par esse intelligatur. Praeterea si stultorum opinione postposita, probatorum philosophorum excellentia de virtutibus dogmata consideres et disertissimi viri Plotini diligenter quaternariam virtutum distinctionem attendas, alias videlicet politicas, alias purgatorias, alias purgati animi, alias exemplares dicentis, ex ipsis statim nominibus et earum descriptionibus confiteri cogeris, plurimum in virtutibus homines differre. Quam etiam differentiam ipse, de quo nobis objecisti, Apostolus non praetermittens, cum de continentia et indulgentia nuptiarum loqueretur, ait: Volo omnes homines esse sicut meipsum. Sed unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius quidem sic, alius sic, etc.. Qui etiam secundum qualitatem virtutum vel meritorum praemia futurae vitae distinguens, Differt, inquit, stella a stella in claritate, sic erit et resurrectio mortuorum. Et alibi: Qui parce seminat, parce et metet. Quod vero plenitudinem legis charitatem esse dixit, hoc est per charitatem legem adimpleri non omnes in charitate pares esse convincit, cum supra mandatum charitas se extendat. Unde et illa est Veritatis adhortatio: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt, dicite: Servi inutiles sumus; quae debuimus facere fecimus. Hoc est, pro modico reputetis, si hoc solum impleatis quod ex praecepto debetis, nisi videlicet debito praecepti aliquid ex gratia superaddatis, et hoc est, quod dicit, quod debuimus facere fecimus. Ac si videlicet diceret. Quia in expletione praeceptorum debita tantum solvimus et quasi necessaria non gratuita operamur. Cum vero aliquis ad eminentiam virginitatis transit, praeceptum utique in ea transcendit, ad quam ex praecepto non cogitur. Unde idem meminit Apostolus: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do. Sed in his etiam qui legem adimpleverint nec transcend[ er] i[ n] t, impar esse charitas potest, cum in eodem videlicet opere major hujus quam illius sit charitatis affectus. Quod etiam objectum est ex illo Augustini dicto:« Ubi est charitas quidem, quod possit deesse, etc.,» nemo est, qui sic eum accepisse hoc aestimet, ut omnibus omnes in virtutibus et meritis unire velit, quod tam Dominum quam Apostolum secutus, fere ubique contradicit. Tale est utique quod ait, quod quidem possit deesse ad salutem, sed non ad virtutum perfectionem. Nemo quippe cum illa perit, sed non omnes in illa aequantur.
2.91
PHILOS. Ne gravet te multas nos sententias seu opiniones inducere, ut ex omnibus veritatem rationum possimus elicere. Qui enim quem adhuc ignorant locum vestigant, multas explorare coguntur vias, ut rectiorem valeant eligere, sicut nunc summum inquirendo bonum facere compellor, dum videlicet majorum nostrorum sententias vel propriam, a te invitatus, propono.
2.92
CHRISTIAN. Non gravaret, si tale quid pro sententia induceretur, quod si verum non esset, aliquid saltem probitatis haberet. Non enim quod patenter falsum est, aliqua refelli ratione opus est.
2.93
PHILOS. Quid si summum hominis bonum dicamus statum illum futurae vitae comparatione tantum bonorum praesentis vitae? Nam et cum vos nobis duos fines a Deo propositos dicatis, summum videlicet bonum in coelo, vel summum malum in inferno, non aliter hoc accipitis, nisi quantum ad vitae praesentis statum bonum vel malum. Sex quippe hominum status nobis ratio suggerit, tres videlicet in hac vita et secundum hoc tres similiter alios in futura. Primus quippe hominis status est in quo nascitur, dum nondum in eo excitata ratione liberum est adeptus arbitrium, ut, secundum quod elegerit, bonus homo, vel malus dicendus sit, quamvis ipse bona res vel bona sit substantia sive creatura. De hoc quidem priore statu hominis, cum ad discretionis aetatem ipse perductus scienter se ad bonum sive ad malum inclinaverit, jam bonus ipse homo vel malus effectus, bonum hominis statum vel malum ingressus est. Primus quidem hominis status quasi indifferens, nec bonus videlicet, nec malus dicendus est. Secundus, si ad virtutes conscenderit bonus, si ad vitia descenderit malus. Sic etiam futura vita tres habet status: Unum quidem quasi indifferentem, nec beatum proprie, sed nec miserum, qui videlicet eorum est, quorum etiam in hac vita indifferens, ut diximus, status exstitit omnibus, videlicet destitutus meritis, nondum excitata hominis ratione, alium vero pro meritis optimum et alium pessimum. Hos autem duos comparatione duorum aliorum praesentis vitae, qui eos promerentur, summum bonum et summum malum dici arbitror, eo quod nihil adversi vel prosperi eis sit admistum, cum alios duos talibus constet esse permistos, ut nec boni nec mali paritas insit eis.
2.94
CHRISTIAN. Ecce secundum te summum bonum illa supernae vitae quies intelligenda est, sicut e contrario summum malum illa malorum damnatio futura. Quorum utrumque, sicut meministi, ipsi nostris acquirimus meritis, per quae videlicet, quasi quibusdam viis, illuc pervenitur.
2.95
PHILOS. Ita aestimo et planum est. Nulla quippe his qui naturalem amplectantur legem, sententia firmior habetur, quam ut virtus ad beatitudinem sufficiat et quod solae faciant virtutes beatum, nulla alia quisquam via hoc nomen adipiscitur. Sic e contrario nullum vere miserum, nisi ex vitiis fieri constat. Unde sicut illas ad summum bonum, sic ad summum malum has esse vias constat.
2.96
CHRISTIAN. Quoniam nunc aliquantum ad summum hominis bonum sicut et ad summum ejus malum accessisse videris et eorum insuper vias attigisti, libet paululum objectionum vestrarum habenas cursui tuo relaxare, quo fa citius ad propositi tui metam pervenias et de consummatione operis verius atque perfectius dijudicari queas. Ostenso itaque quid tu summum hominis bonum seu summum ipsius malum dicas, superest ut has quoque eorum, quas dixisti vias, virtutes scilicet ac vitia diligenter definias atque distinguas, ut vel appetantur vel vitentur, quo melius cognoscuntur.
2.97
PHILOS. Virtus, inquiunt, est habitus animi optimus, sic e contrario vitium arbitror esse habitum animi pessimum; habitum vero hunc dicimus, quem Aristoteles in Categoriis distinxit, cum in habitu et dispositione primam qualitatis speciem comprehendit. Est igitur habitus qualitas rei non naturaliter insita, sed studio ac deliberatione conquisita et difficile mobilis. Unde hanc quam naturalem in quibusdam castitatem nominant, ex corporis videlicet frigiditate vel aliqua complectione naturae, quae nullam unquam concupiscentiae pugnam sustinet, de qua triumphet, nec meritum obtinet, nequaquam virtutibus connumeramus, vel quaecunque animi qualitates facile sunt mobiles. Ubi quippe non est aliqua repugnantiae pugna, non est superantis virtutis corona, juxta illud etiam magni vestri philosophi: Non coronabitur qui non legitime certaverit. Hinc et illud ipsius philosophiae ad Boetium in libro quarto Consolationis suae: Ex quo etiam virtus vocatur, quod suis viribus nitens non superetur adversis, hic etiam virtutem omnem difficile mobilem esse rens[ leg. asserens], cum in praedicto qualitatis tractatu Aristotelem exponeret, scientias et virtutes inter habitus collocans; Virtus enim, inquit, nisi difficile mutabilis, non est. Neque enim qui semel juste judicat, justus est, neque qui semel adulterium facit, est adulter, sed cum ista voluntas cogitatioque permanserit. Optimus vero est ille animi habitus, qui ad verae beatitudinis meritum nos informat, quales sunt singulae virtutis species, quas alii plures, alii pauciores statuerunt. Socrates quidem, per quem primum vel maxime moralis disciplinae studium convaluit, quatuor virtutis species distinguit: Prudentiam, justitiam, fortitudinem, temperantiam. Nonnulli vero prudentiae discretionem matrem potius sive originem virtutum, quam virtutem, nominant. Prudentia quippe est haec ipsa morum scientia, quae, ut tractatus ethicus tradit, rerum bonarum et malarum scientia dicitur, hoc est ipsa bonorum discretio sive malorum, quae videlicet in seipsis proprie bona dicenda sunt aut mala. Quaedam etenim bona aut mala ex seipsis proprie et quasi substantialiter dicuntur, utpote virtutes ipsae vel vitia; quaedam vero per accidens et per aliud. Veluti operum nostrorum actiones, cum in se sint indifferentes, ex intentione tamen, ex qua procedunt, bonae dicuntur aut malae. Unde et saepe cum idem a diversis agitur, vel ab eodem in diversis temporibus, pro diversitate tamen intentionum, idem opus bonum dicitur atque malum. Quae vero substantialiter et ex propria natura bona dicuntur aut mala, ita impermista perenniter manent, ut quod semel bonum est, malum nunquam fieri possit, vel e converso; horum itaque discretio tam bonorum scilicet, quam malorum prudentia dicitur. Quae quidem discretio, quia aeque perversis ut bonis inesse potest hominibus nec meritum habet, nequaquam virtus vel optimus animi habitus recte dicitur. Unde Aristoteles a virtutibus scientias distinguens cum in praedicto qualitatis tractatu De habitu exempla subjiceret: Tales, inquit, sunt scientiae vel virtutes. Quem quidem locum Boetius exponens, ait: Aristoteles enim virtutes non putat scientias, ut Socrates: sic et ille, ut jam supra memini prius noster et postmodum vester Augustinus, quandoque virtutis nomen usque ad fidem etiam et spem extendit, quandoque ad solam charitatem contrahit, quae videlicet propria et specialis est bonorum, cum caeterae duo tam reprobis quam electis sint communes. Scriptum quippe est: Fides sine operibus otiosa est; et spes impiorum peribit. Sicut autem fides aut spes sine operibus inutiles aut potius nocivae nobis efficiuntur, ita etiam prudentia. Magis quippe rei sumus vel dum scienter, quod faciendum est, vitamus, vel quod non est, agimus, quam si hoc per ignorantiam contingeret, quae videlicet aliquam excusationem praetendere posset. Unde et illud est quod nostis: Servus sciens et non faciens voluntatem domini sui, vapulabit multis. Et alibi, Melius esset non nosse viam veritatis, quam post agnitam retrorsum abire. Prudentia itaque, sicut fides vel spes, quae malis aeque ut bonis hominibus conveniunt, non tam virtutes dicendae sunt quam ducatum quemdam vel incitamentum ad virtutes praebere.
2.98
CHRISTIAN. Hoc ad praesens de prudentia satis esse arbitror. Nunc ad reliquas, ut Socrati placet, virtutes superest meare.
2.99
PHILOS. Justitia itaque virtus est communi utilitati servata, suam cuique tribuens dignitatem, haec est ea virtus, qua volumus unumquemque habere id quo dignus est, si hoc commune non inferat damnum. Saepe etenim contingit, ut dum alicui pro meritis sua reddimus, quod singulariter in uno agitur commune inferat damnum. Ne itaque pars toti, singularitas praejudicet communitati, adjunctum est, communi utilitati servata. Ad hunc quippe finem omnia, quae gerimus, recte referri convenit, ut in omnibus scilicet non tam proprium quisque bonum quam commune attendat, nec tam rei familiari quam publicae provideat, nec tam sibi quam patriae vivat. Unde et ille primus et maximus moralis philosophiae doctor, Socrates cuncta in commune redigi et ad commune commodum censuit applicari, ut uxores communes esse institueret, ita scilicet ut nemo proprios recognosceret liberos; hoc est non tam sibi eos quam patriae crederent generatos, ut haec videlicet communitas uxorum non in usu carnis sed in fructu prolis accipiatur. Quod tam verbo quam opere Aulus proprium occidendo filium posterorum memoriae reliquit in exemplum, eum se, inquiens, non Cati linae adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genuisse. Hic vero justitiae zelo accensus, nec in filio filium suum, sed hostem patriae considerans praedictam justitiae definitionem non tam ore quam manu exhibuit. Quisquis igitur in hac constans est voluntate, quam diximus, ut ab ea facile dimoveri non possit virtute, pollet justitia[ ae] etiamsi fortitudine et temperantia nondum sit consummatus. Sed quia quibus difficile amittitur recedere tamen nonnunquam grandi aliqua interveniente causa cogitur, sicut haec ipsa bona voluntas, quae justitia dicitur timore, aliquo vel cupiditate evanescit, contra timorem fortitudo, contra cupiditatem temperantia[ m] necessaria est. Timor quippe rei quam nolumus, vel cupiditas ejus quam volumus, si tantae sint, ut rationi praevaleant, facile ab uno proposito mentem retrahunt et in contraria ducunt. Unde adversus timorem fortitudo clypeum, adversus cupiditatem temperantia sumet frenum, ut quae scilicet per virtutem justitiae jam volumus, per has etiam roborati, implere potentes simus, quantum in nobis est. Unde utramque harum quamdam animi firmitatem et constantiam dicimus, quibus potentes efficimur ad hoc quod per justitiam volumus exsolvendum. Quarum quidem contraria quaedam infirmitates animi, et impotentiae vitiis resistendi recte nominantur, ut ignavia sive pusillanimitas, quae remissum hominem reddunt et intemperantia, quae nos in obscenas voluptates vel turpia desideria resolvunt. Est quidem fortitudo considerata, id est rationabilis laborum perpessio et periculorum susceptio. Haec est ea virtus, quae promptos nos efficit ad suscipienda pericula vel tolerandos labores, prout opportunum est; quod maxime pendet de amore justitiae, quem bonum zelum dicimus in propulsandis videlicet aut vindicandis malis. Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Saepe enim modum excedentes, dum nobis temperantes esse videmur, temperantiae terminos transgredimur, ut dum sobrietati studemus immoderatis jejuniis nos affligamus, et dum vitium domare cupimus, ipsam exstinguamus naturam et sic in multis excedendo pro virtutibus finitima ipsis vitia statuimus. Unde merito postquam dictum est firma, subjunctum est moderata. Cui profecto rationi ipsam prudentiae rationem praeesse necesse est, quam virtutum, ut diximus, matrem nominant, hoc est originem ipsarum atque nutricem. Per hanc enim nisi virtutes praenoscamus et eas diligenter non solum a contrariis et manifestis, verum etiam a finitimis vitiis discernere valeamus, nequaquam eis, quas ignoramus, habendis vel conservandis operam damus. Unde quicunque his consummatus est virtutibus, ei prudentia inesse necesse est, per quam videlicet et justitia quae merita dispensat, quid cuique debeatur sciat. Fortitudo in suscipiendis periculis vel laboribus tolerandis discretionem habet, temperantia, ut dictum est, in concupiscentiis reservandis moderationem. Constat igitur in his tribus quas diximus virtutibus, quibus prudentia deesse non potest, hominem consummari et bonis perfici. Nunc vero ipsarum species seu partes superest distinguere, quo diligentius eas agnoscamus et eorum doctrinam per singula prosequendo verius judicemus.
2.100
CHRISTIAN. Imo quia sic placet et placere oportet, id fieri optamus.
2.101
PHILOS. Ad justitiam itaque, quod suum est, unicuique servantem, ut succincte dicam, pertinent reverentia, beneficentia, veracitas, vindicatio.
2.102
Quid sit reverentia.
2.103
Reverentiam eam partem justitiae dicimus, per quam omnibus debitam venerationem exhibere spontanei sumus, tam videlicet Deo, quae religio dicitur, quam et hominibus potestate vel aliquo merito dignis, quae oobservantia vocatur. Hic igitur obedientiae virtutem constat includi, qua videlicet praeceptis superiorum obtemperando; hinc quoque illis honorem deferimus, quod rationabilia eorum instituta nequaquam contemnimus.
2.104
Quid beneficentia.
2.105
Beneficentia vero est, per quam necessitudinibus hominum opem debitam afferre prompti sumus, vel indigentibus scilicet necessaria dando, quae largitas dicitur, cum in superfluis prodigalitas consitat, vel violenter oppressos liberando quae clementia vocatur. Misericordiam autem a miseris ita vocatam, majores nostri vitium potius et quamdam infirmitatem animi, quam virtutem dixerunt, per quam videlicet aliis eo tantum quo affliguntur naturaliter compatiendo subvenire cupimus. Clementia vero nonnisi rationabili affectu ad subveniendum aliquibus fertur, nec tam quod affliguntur, quam quod injuste affliguntur attendit, ut injustitiae obviando justitiae obtemperet. Alioquin justitiae non sunt opera, quando aliis subvenimus, nisi in hoc sua cuique reddamus. Sed et cum virtus habitus sit animi, quem, ut ex superioribus liquet, per applicationem vel studium magis quam per naturam haberi constat, nequaquam talis compassio naturalis ad virtutes referenda est, per quam videlicet ipsis etiam reis in afflictione positis humano quodam vel carnali, non rationabili affectu, subvenire satagimus, in hoc potius justitiae adversantes, ne illis debitae reddantur poenae. Denique dolori animum submittere, infirmitatis potius quam virtutis est, et miseriae quam beatitudinis et perturbatae, non quietae mentis. Cum enim nihil sine causa Deo cuncta optime disponente fiat, quid accidit, unde justum tristari vel dolere oporteat, et sic optimae dispositioni Dei, quantum in se est, contraire, quasi eam censeat corrigendam esse.
2.106
Quid sit veracitas.
2.107
Veracitas est, per quam ea, quorum nos debitores pollicendo efficimur, observare studemus( fol. 38 R.). Non enim si, quod non oportet, promittimus, rei efficimur, id non implendo, cujus nos debitores mala promissio nequaquam fecit. Qui enim, quod promittendum non fuit, exsequitur, mali operis geminat affectum, cum perversae scilicet promissioni perversum adjungat factum, nec cessando ab opere malam promissionem eligit corrigere.
2.108
Quid vindicatio.
2.109
Vindicatio est ille constans affectus, per quem illatis malis debita inferatur poena. In singulis autem his quatuor justitiae partibus, illud quod in definitione praemisimus, communi scilicet utilitati servata, subintelligendum esse constat. Hunc enim operum nostrorum, ut supra quoque meminimus, finem esse convenit, ut non tam propria quam communia quaerat quisque commoda, nec tam sibi, quam omnibus vivat, juxta illud videlicet, quod in laude Catonis Lucanus decantat: Uni quippe vacat studiis odiisque carenti, Humanum lugere genus............ Hi mores, haec duri immota Catonis Secta fuit, servare modum finemque tenere, Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam, Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo. Et post aliqua:..... Urbi pater est, urbique maritus.................. In commune bonus.
2.110
Quippe quod propriis intendit commodis naturae est infirmae; quod alienis, virtutis egregiae. Et parvi suam aestimare vitam debet qui unius sui curam gerens, propriis contentus est commodis, nec aliorum sibi meretur gratiam et laudem. Imitari quisque pro modulo suo Deum debet, qui, cum nullius egeat, sui minime curam, sed omnium agit, nec sibi necessaria, sed omnibus ministrat, totius mundanae fabricae tanquam unius magnae reipublicae procurator. Sunt qui partes justitiae ampliori numero non rerum, sed nominum distinguentes, plerasque a nobis uno comprehensas vocabulo pluribus distinguunt, et quod in toto conclusum est, in partes discernunt, pietatem scilicet erga parentes, amicitiam, id est benevolentiam erga eos qui nos diligunt ipsorum causa magis quam sperandi alicujus commodi, cum pari eorum erga vos voluntate, gratia in remuneratione beneficiorum. Sed tria haec profecto beneficentiae supponi constat, per quam videlicet animus ad quaelibet debita beneficentia impendenda tam parenti bus scilicet quam caeteris promptus est.
2.111
De naturali atque positiva justitia.
2.112
Oportet autem in his quae ad justitiam pertinent, non solum naturalis, verum etiam positivae justitiae tramitem non excedi. Jus quippe aliud naturale, aliud positivum dicitur. Naturale quidem jus est quod opere complendum esse ipsa quae omnibus naturaliter inest ratio, persuadet, et idcirco apud omnes permanet, ut Deum colere, parentes amare, perversos punire, et quorumcunque observantia omnibus est necessaria, ut nulla unquam sine illis merita sufficiant. Positivae autem justitiae illud est, quod ab hominibus institutum, ad utilitatem scilicet vel honestatem tutius muniendam vel amplificandam, aut sola consuetudine aut scripti nititur auctoritate, utpote poenae vindictarum vel in examinandis accusationibus sententiae judiciorum, cum apud alios ritus sit duellorum vel igniti ferri; apud alios autem omnis controversiae finis sit juratum, et testibus omnis discussio circumferatur. Unde fit ut cum quibuscunque vivendum est, nobis eorum quoque instituta, quae diximus, sicut et naturalia jura teneamus. Ipsae quoque leges quas divinas dicitis, Vetus scilicet ac Novum Testamentum, quaedam naturalia tradunt praecepta, quae moralia dicitis, ut diligere Deum vel proximum, non adulterari, non furari, non homicidam fieri, quaedam vero quasi positivae justitiae sint, quae quibusdam ex tempore sunt accommodata, ut circumcisio Judaeis et baptismus vobis et pleraque alia quorum figuralia vocatis praecepta. Romani quoque pontifices vel synodales conventus, quotidie nova condunt decreta, vel dispensationes aliquas indulgent, quibus licita prius jam illicita, vel e converso fieri autumatis, quasi in Emendavimus locum ex editione Burmanniana. eorum potestate Deus posuerit vel permissionibus, ut bona vel mala esse faciant, quae prius non erant et legi nostrae possit eorum auctoritas praejudicare. Superest autem nunc ut post considerationem justitiae ad reliquas duas virtutis species stylum convertamus.
2.113
De partibus fortitudinis.
2.114
Fortitudo itaque nobis partibus videtur comprehendi, magnanimitate scilicet et tolerantia.
2.115
Magnanimitas vero est, qua cum rationabilis substantiae causa quaelibet ardua aggredi sumus parati. Tolerantia autem est, qua in hujus propositi incepto constanter perseveramus.
2.116
De partibus temperantiae.
2.117
Temperantiae vero quantum mihi videtur, nec vos improbare arbitror, partes haec sunt, humilitas, frugalitas, mansuetudo, castitas, sobrietas.
2.118
Humilitas est per quam ab appetitu inanis gloriae ita nos temperamus, ut non supra quam sumus, videri appetamus.
2.119
Frugalitas vero est superfluae profusionis frenum per quam videlicet supra quam necessarium est possidere respuimus. Sic et mansuetudo frenum est irae et castitas luxuriae, et sobrietas gulae.
2.120
Et notandum quod cum justitia sit constans animi voluntas, quae unicuique quod suum est servat, fortitudo et temperantia potentiae quaedam sunt atque animi robur, quo, ut supra meminimus, bona justitiae voluntas confirmatur. Quorum etenim contraria impotentiae sunt, ea profecto constat esse potentias. Debilitas vero animi, quae fortitudini contraria est, quaedam ejus infirmitas et impotentia est, quam ignaviam seu pusillanimitatem dicere possumus. Intemperantia quoque, temperantiae adversa, quaedam imbecillitas animi et impotentia est, irrationabilium motuum ejus impulsibus resistere non valentis, a quibus quasi quibusdam satellitibus in miseram vitiorum captivitatem mens infirma trahitur et quorum dominari debuit ancilla fit. Sicut autem justitia voluntas illa, quam diximus, bona est, ita injustitia voluntas contraria. Et justitia quidem bonum hominem, for titudo vero ac temperantia probum efficiunt, quia, quod ex illa nolumus[ leg. volumus], ex his ad efficiendum validi sumus. Putas autem me in praesentia[ rum] species seu partes virtutis ita distinxisse, ut in his gradus omnes concludantur, quibus ad beatitudinem pertingitur et summum pro meritis bonum apprehenditur. Nunc si visum sit prudentiae tuae, quid in his probare vel improbare decreveris, vel si quid fortasse ad perfectionem addendum esse censueris, parati sumus excipere.
2.121
CHRISTIAN. Sic profecto convenit. Sed priusquam ad hos summi boni, quos posuisti, gradus veniamus, ad intermissum non dimissum de summo bono vel summo malo conflictum redeamus, et quid simpliciter summum bonum vel summum malum dicatur, et an aliud summum bonum sit, quam summum hominis bonum, vel summum malum, quam summum hominis malum, determinetur.
2.122
Regressio ad intermissam inquisitionem de summo bono.
2.123
PHILOS. Summum utique bonum apud omnes recte philosophantes non aliud quam Deum dici constat et credi, cujus scilicet incorporabilis et ineffabilis beatitudo tam principii quam finis ignara, non augeri potest nec minui. Summum vero malum summam cujuscunque sit sive hominis sive alterius creaturae miseriam vel poenae cruciatum autumo, hominis autem summum bonum vel summum malum, ejus sicut supra jam memini ac determinavi futurae vitae requiem vel poenam perpetuam intelligo. Hoc itaque inter summum bonum et summum hominis bonum referre arbitror, quod, sicut ex praemissis liquet, summum bonum Deus ipse est vel ejus beatitudinis summa tranquillitas, quam tamen non aliud quam ipsum, aestimamus, qui ex seipso, non aliunde, beatus est; summum autem hominis bonum illa est perpetua quies, sive laetitia, quam quisque pro meritis post hanc vitam recipit, sive in ipsa visione vel cognitione Dei, ut dicitis, sive quoquo modo aliter contingat. Summum vero malum summa est, ut dixi, cujuscunque creaturae miseria vel poena pro meritis suscepta. Summum autem hominis malum quoscunque hominum ibi cruciatus pro meritis susceptos nuncupamus.
2.124
De summo malo.
2.125
CHRISTIAN. Quantum percipio, tam summum malum quam summum hominis malum non nisi poenas futuri saeculi, pro meritis redditas, intelligis?
2.126
PHILOS. Ita utique.
2.127
CHRISTIAN. At profecto poenae illae pro meritis collatae utique justae sunt, quia justum est sic eos punire, qui meruerunt. Quidquid vero justum est, bonum esse constat. Poenae itaque illae, quas summum malum, vel summum hominis malum nuncupas, sine dubio bonae sunt. Vide ergo an id quod bonum est potius quam malum, concedere videaris esse summum malum. Qua enim ratione summum malum vel summum hominis malum dicas quod nullatenus malum sit, non video!
2.128
PHILOS. Meminisse te oportet, a teipso superius tam nostrorum quam vestrorum testimoniis ostendi[ sse] omnem quoque afflictionem malum potius quam bonum esse. Non tamen ideo omnem esse malam concedendum arbitror, frequenter quippe generum permutatio in adjectivis nominibus sensum variat, ut aliud significet poenam esse bonam. et aliud dicere poenam esse bonum, id est rem bonam. Sicut aliud est dicere hanc aeream statuam esse perpetuam, quod falsum est, aliud eam esse perpetuum, id est rem aliquam quae perpetua sit, quod verum est, utpote ipsum aes cujus perpes et indeficiens est natura. Sed et cum omnis propositio compositum quoddam sit non tamen omnem compositam dicimus, sed illam tantum, quae praepositiones in partibus habet, hoc est hypotheticam, nec omnem dictionem compositam dicimus, quam esse rem compositam scimus, nec omnem, quam simplicem vocamus, esse rem simplicem concedemus. Sic igitur et cum poenam aliquam justam aut bonam esse dicimus, eo scilicet quod justum sit aut bonum, eum affligi, qui torquetur, non tamen ideo eam esse rem justam aut bonam concedere cogimur. Vos quoque cum omnem creaturam bonam esse ponatis, eo videlicet quod nihil ex creatione Dei non bonum sit, nec etiam hominem creaturam esse negetis et per hoc eum, qui malus est, esse rem bonam annuatis, non tamen ideo eum esse hominem bonum recipitis. Nemo quippe hominum[ esse] bonus dicendus est; nisi qui bonis adornatus est moribus. Bona autem res sive bona creatura dici potest etiam quae irrationalis est et inanimata. Sed cum omnia Deus creasse bona dicatur, et hic parvulus homo vel equus ab eo jam creatus sit, quamvis res bona creatus sit, non tamen bonus homo vel bonus equus jam creatus est, nec ipse Deus hunc parvulum, qui perversus est futurus, aut bonum hominem aut malum hominem creavit, sed bonam rem vel bonae naturae substantiam eum condidit, nec eum equum, qui nunquam bonus est futurus, unquam bonum equum creavit, licet nonnullos equorum vitiosos creare videatur, qui videlicet in ipsa creatione sua vitium aliquod contrahere dicuntur, unde postmodum inutiles aut parum utiles fiant. Ipsos quoque homines naturaliter ex elementorum complexione in ipsa sua creatione nonnulla vitia contrahere constat, ut iracundi scilicet, vel luxuriosi vel aliis irretiti vitiis naturaliter fiant. Sed neque illum fortassis angelum caeteris quasi luciferum praelatum, quem postmodum apostatasse dicitis, bonum angelum vel bonum spiritum condidit, quem nunquam in veritate vel in dilectione Dei constitisse dicitis et[ f. cum] plerique vestrum charitatem semel habitam, nunquam fateantur admitti. Nullus quippe angelus sive spiritus aut etiam homo a dilectione Dei et vera charitate alienus, bonus recte dicitur, sicut nec malus, quandiu peccato caret. Si igitur angelus ille neque cum peccato neque cum charitate Dei creatus est, quomodo bonus adhuc angelus vel malus creatus esse dicendus est. Sic nec singuli homines, cum creantur nondum rationis compotes aut boni homines aut mali creatione dicendi sunt, cum videlicet ipsa creatione sua, ut boni homines aut mali essent, non acceperint. Quorum etiam aliqui cum aegrotativi vel stulti naturaliter fiant, et diversis tam animi quam corporis vitiis occupati nascantur, et omnes communiter homines creentur mortales, profecto ex ipsa sua creatione substantia humanae naturae bona, multorum particeps fit malorum. Ut enim Aristoteles meminit et manifesta tenet veritas, bono contrarium esse non potest nisi malum. Patet igitur tam mortalitatem quam caetera modo praemissa, cum quibus nascimur, mala esse connumeranda, cum eorum scilicet contraria nemo dubitet esse bona, et quaedam vitia seu mala naturaliter ex ipsa creatione quibusdam bonis inesse substantiis, ut mortalitas homini, irrationabilitas equo. Quamvis enim mortalitas non dicatur vitium hominis, cum videlicet secundum eam nemo alio homine de terior sit, qua aequaliter omnes participant, quoddam tamen est vitium naturae in ipso homine, quoniam in hoc humana natura ab ea quae immortalis est, deterior vel infirmior existit. Sicut igitur hominem quemlibet, quantiscunque vitiis deturpetur, rem bonam esse concedimus, nec tamen ideo bonum hominem esse annuimus, ita econtrario quamlibet poenam rem esse malam profitemur, licet nonnullam esse bonam poenam ponamus. Vide itaque non esse consequens ut si bonam et justam poenam summum hominis malum esse statuamus, ideo quod bonum est, summum ejus malum esse credamus. Etsi enim, ut dictum est, poena illa sit bona, non ideo bonum simpliciter, id est bona res est dicenda.
2.129
CHRISTIAN. Esto modo, ut dicis, te videlicet ex concessis non posse argui, ut, quod bonum est, concedas summum hominis malum esse, quamvis poenam illam, quae bona est et justa, summum illud malum esse non abnuas. Sed iterum quaero cum tam culpa praecedens, quam poena inde proveniens malum sit, quod horum deterius ac majus hominis malum dicendum sit, utrum videlicet culpa ejus, quae hominem malum efficit, an poena, quae a Deo illata justum in eo judicium agit?
2.130
PHILOS. Certe, ut aestimo, deterius hominis malum est culpa ejus, quam poena ipsius. Cum enim inter quaelibet mala illud alio majus esse non dubitetur, quod amplius Deo displicet et poena dignum est, quis[ quisnam]( non) dubitet culpam deterius esse quam poenam culpae. Ex culpa quippe homo Deo displicet, unde malus dicitur, non ex poena, quae pro culpa irrogatur. Illa quippe injustitia est, haec justitiae debitus effectus et ex intentione recte proveniens. Patet itaque in homine id deterius esse, quod eum reum constituit, quam quod puniendo justum in eo judicium agit.
2.131
CHRISTIAN. Cum igitur culpa hominis majus sit hominis malum quam poena ipsius, quomodo poenam hominis summum ejus malum nuncupas, qua, ut dictum est, majus malum est culpa.
2.132
PHILOS. Placet itaque, si nostram in hoc improbas opinionem, tuam super hoc audire sententiam, quid videlicet summum hominis malum censeas appellandum?
2.133
CHRISTIAN. Illud itaque quod eum deteriorem efficere potest, sicut econtrario summum ejus bonum per quod eum meliorem effici constat.
2.134
PHILOS. Et quae, obsecro, sunt illa?
2.135
CHRISTIAN. Summum ejus odium, summa dilectio in Deum; per quae videlicet duo ei qui simpliciter ac proprie summum bonum dicitur, displicere amplius vel placere constat. Quorum profecto utrumque post hanc vitam sequitur. Qui enim perpetuis et maximis cruciantur poenis, quanto se amplius his gravari sentiunt, tanto in eum, cujus puniuntur judicio, ex ipsa desperatione veniae odio majori inardescunt. Quem penitus non esse vellent, ut sic saltem a poena liberari possent et ita longe deteriores ibi sunt odiendo quam hic exstiterunt contemnendo. Sic econtrario quicunque illa Dei visione fruuntur, de qua dicit Psalmista: Satiabor, cum apparuerit gloria tua, id est postquam divinitatis tuae majestatem per temetipsum mihi manifestaveris, nihil ulterius indigendo requiram; tanto tunc meliores efficiuntur, quanto amplius eum diligunt, quem in semetipso verius intuentur, ut videlicet summa illa dilectio, illa summi boni fruitio, quae vera est beatitudo, summum hominis bonum recte sit dicenda. Tanta quippe est illa divinae majestatis gloria, ut nemo eam conspicere queat, qui non in ipsa visione ejus statim beatus fiat, unde et dicitur: Tollatur impius ne videat Dei gloriam. Cum igitur fideles ejus, qui eum super omnia dilexerunt, tantam conspexerint beatitudinem, quantam nullatenus fide poterunt aestimare, haec eorum summa exsultatio, perpes erit ipsorum beatitudo.
2.136
PHILOS. Placet itaque summum hominis bonum sive malum illud intelligi quo melior, ut dicis, vel deterior homo efficitur. Sed si hoc in futura vita contingit, ut videlicet meliores ibi vel deteriores, quam hic efficiamur, profecto et ibi aliquid amplius, quam hic promereri videmur. Quo enim meliores efficimur vel deteriores quam prius, majori poena vel praemio digni judicamur. Quod si ibi quoque melior sit affectus, ut quo amplius Deum cognoscimus, magis eum diligamus et cum ipsa retributione pariter nostra dilectio crescat in Deo, ut semper meliores efficiamur, profecto in infinitum ita nostrae beatitudinis extenditur augmentum, ut nunquam sit perfectum, quia semper recipit incrementum.
2.137
CHRISTIAN. Nescis quod in hac vita tantum tempus sit promerendi, et in illa retribuendi, hic videlicet seminandi, ibi colligendi. Quamvis igitur ibi meliores efficimus ex praemio meritorum, quam hic ex meritis fueramus, non tamen necesse est ut ibi rursus aliquid promereamus. Hoc ipsum quoque, quia ibi meliores quam hic efficimur, meritorum hic habitorum retributio est, quae meritis reddita nos meliores efficiat non iterum praemium promeretur, quae in praemium meritorum tantum est constituta, non ad aliquid promerendum rursus habita. Nam et apud nos cum aliquis amicitiae remunerationem ab amico suscipit et eum amplius propter hoc diligit, non iterum apud eum ex hac majori dilectione, quae scilicet venit ex praemio reddito, praemium mereri judicatur, ut sic in infinitum meritum extendatur. Quamvis etenim necessitudinis coactione et retributione praemii augetur dilectio, ut non tam voluntaria quam necessaria videatur, ita quippe omnibus naturaliter insitus est affectus, ut ipsa praemii retributio quoddam dilectionis secum afferat augmentum et quadam nos necessitate, vel amore nostri potius quam virtute vel amore remunerantis in ejus dilectionem nos accendat. Si igitur inter homines amicus ab amico praemium ferat et ex ipso praemio amplius diligere cogatur, nec tamen ex hoc dilectionis augmento rursus promereri dicitur, quid mirum, si et in alia vita ex suscepto praemio amplius Deum diligentes, nequaquam rursum ipsum praemium convertamus in meritum? Aut quid denique concedi prohibeat illam divinae majestatis gloriam tantam esse, ut semper in ejus visione profectus noster aliquis possit esse, ut quo diutius eam conspiciemus et seipsam nobis amplius innotuerit, beatiores nos efficiat? Plus quippe istud jugae beatitudinis incrementum valet, quam major beatitudo, unum tantum modum custodiens et in nullo[ in] cremento proficiens.
2.138
PHILOS. Quomodo, quaeso, in illa visione Dei profectus quisquam esse possit vel aliqua inter ipsos videntes differentia, cum videlicet illud omnino summum bonum sit simplex nec unquam conspici, nisi totum possit, nec aliquid conspici ab uno quod non conspiciatur ab alio?
2.139
CHRISTIAN. Non utique in re conspecta, sed in modo conspiciendi est diversitas, ut quo melius intelligitur Deus, beatitudo nostra in ejus visione augeatur. Nam et animam vel spiritum quaelibet intelligendo non aequaliter omnes intelligimus, quamvis tamen incorporeae naturae partes in suae essentiae quantitate non habere dicatur. Et cum corpus quodlibet vel aliqua pars ejus ab aliquibus simul aspicitur, melius ab isto quam ab alio homine ipsum cognoscitur et perfectius intelligitur, et cum eadem res sit intellecta, non tamen aequaliter ejus naturam percipiunt Sic Deus huic perfectius ac melius quam illi sui notitiam pro meritis impertit, ac se amplius manifestat. Potest quippe contingere ut, cum omnia sciat iste, quae ille, melius tamen ac perfectius singula sciat iste quam ille, et cum tot res ab isto quam ab illo sciantur, non tamen tot de eisdem rebus scientias habet unus, quot alter, aut non tam bene sciat eadem.
2.140
PHILOS. Nunquid illam visionem Dei, in qua beatitudo vera consistit angeli, quos lapsos dicitis, nunquam habuerunt, vel saltem ille inter eos praecipuus, qui caeterorum comparatione lucifero est comparatus?
2.141
CHRISTIAN. Nequaquam utique habuisse credendum est, nec aliquis eorum, qui corruit, nec illi etiam, qui non corruerunt, donec post aliorum lapsum hanc visionem, per quam simul et beati fierent et confirmati, ne amplius cadere possent in remunerationem suae humilitatis acceperint. Omnes quippe angeli sicut et homines tales creati sunt ut bene agere possent et male. Alioquin, qui non peccaverunt, de hoc ipso, quod caeteris peccando non consenserunt, meritum non haberent. Quod autem Lucifer[ o] cujusdam excellentiae praerogativa comparatus est, non tam ex beatitudine quam ex scientiae perspicacitate factum est, eo videlicet, quod scientiae luce praestantior caeteris ad quaslibet rerum naturas intelligendas subtilior conditus esset. Quod quidem in se considerans, ex ipsa scientiae suae magnitudine, qua se caeteris praelatum vidit inflatus intumuit et majora, quam possit sperare praesumpsit, ut videlicet, quia se caeteris praelatum novit, se fieri aequalem Deo aestimarit et ut ipse videlicet, sicut Deus, regnum obtineret.
2.142
PHILOS. Illud quoque obsecro definias, utrum hoc hominis summum bonum illam dico videlicet summam Dei dilectionem quam ex visione Dei homo percipit accidens hominis dicenda sit, et iterum accidens dici conveniat summum bonum, tanquam ipsum substantiae sit praeferendum.
2.143
CHRISTIAN. Cum accidentia eisque subjectas substantias ac propheticae verba doctrinae converteris, et ea tantum quae vitae terrenae non coelestis sunt, metiris, haec quippe disciplina saecularis et terrena his tantum documentis contenta exstitit, quae ad praesentis vitae statum accommodata sunt, nec ad illius futurae vitae qualitatem, in qua nec verba ista nec ulla hominum doctrina artium suarum regulas applicaverunt, cum rerum investigaverunt naturas, sed sicut scriptum est: Qui de terra est de terra loquitur. Si ergo ad illud coelestis vitae fastigium conscendere niteris quae omnem terrenam longe transcendit disciplinam, ne plurimum innitaris terrenae prophetiae regulis, quibus nec adhuc ad plenum comprehendi ac definiri terrena potuerunt, nedum coelestia. Utrum autem dilectio illa, quae in coelesti vita, habenda dicitur accidens sit an qualiscunque qualitas, nihil utilitatis affert definire, quae nisi experimento sui vere cognosci non potest, cum omnem terrenae scientiae sensum longe transcendat. Quid autem ad beatitudinem refert, utrum eam accidens an substantiam sive neutrum esse ponamus, cum quidquid dicamus vel arbitremur, ipsa ideo non mutetur vel beatitudinem nostram minuat. Ac si quae de accidentibus et substantialibus formis philosophi vestri dixerunt, diligenter consideras nec substantialem illam nobis videbis, quae non inest omnibus, nec accidentalem, quae, postquam adfuerit, abesse non potest. Unde accidens etiam vestra opinio describit, quod adesse potest et abesse. Quod etiam impedit, si illam quoque dilectionem ibi futuram, sicut et praesentem, quam habemus hic, accidens concedamus? Quamvis enim nostra substantia quolibet accidenti suo melior censeatur, aut dignior, summum tamen hominis bonum id non incongrue dicendum videtur, quod ipsum hominem participatione sui optimum reddit atque dignissimum, atque, ut verius ac probabilius loquamur, ipsum Deum qui solus proprie et absolute summum bonum dicitur, summum etiam hominis bonum esse constituamus. Cujus videlicet illa, quam diximus, visionis suae participatione qui fruimur, efficimur vere beati. Ex quo ipso quippe, quem in ipso videmus ad nos ejus illa summa dilectio manat, ideoque rectius ipse, qui ab alio non est et nos ita beatos efficit, summum hominis dicendus est bonum.
2.144
PHILOS. Placet utique illa de summo bono sententia quae nec prophetiae nostrae est ignota. Sed si haec, ut dicitis, visio Dei, quae beatos efficit, oculis tantum mentis, non corporis patet, quid necesse est sanctis animabus, ut dicitis, corpora sua tandem resumere, quasi per hoc earum gloria vel beatitudo sit augenda? Cum enim, ut dicitis, mensura quae hominis quae et angeli, quid ad beatitudinem vestram resumptio prodest corporum, quae, cum angelis desint, nequaquam tamen eorum praepediunt vel minuunt beatitudinem?
2.145
CHRISTIAN. Omnium, quae Deus agit, non tam ad beatitudinem nostram quam ad gloriam suam convertit, ut illa quae nonnullis nociva sunt. Unde Salomon: Propter semetipsum omnia creavit Deus, impium quoque ad diem malum. Ipsa quoque etiam poena, qua ejus iniquitatem Deus punit, justitiam Dei commendat, et sic eum glorificat. Quamvis itaque poneremus corporum illam resumptionem nihil sanctis animabus beatitudinis conferre, non tamen eam censeamus superfluam, quae ad divinae potentiae laudem plurimum valet. Quo enim illa prius infirmiora et passioni cognovimus obnoxia, tanto postmodum magis Deum glorificandum ostendit; et cum sic ea videlicet solidata et indissolubilia videbimus facta, ut nulla ex eis passio nobis provenire, nulla in eis dissolutio possit contingere, hinc etiam nonnihil beatitudinis animae videntur contrahere, quia, quo amplius divinae potentiae magnitudinem experientur, amplius eum diligere et beatiores esse non sunt denegandae.
2.146
PHILOS. Illud quoque, obsecro, dilucides, utrum illa Dei visio, in qua beatitudo consistit, aliqua loci differentia vel augeri, vel minui, an ipsa in omnibus locis exhiberi omnibus queat; vel certus ei aliquis deputatus sit locus, quo scilicet necesse sit pervenire, qui illa fruituri sunt visione?
2.147
CHRISTIAN. Qui Deum ubique per potentiae suae magnitudinem non dubitant esse, ita ei omnia loca praesentia credit[ leg. credunt], ut in omnibus quaecunque velit agere possit et tam ipsa loca, quam omnia in illis ejus operatione vel gerantur vel disponantur, nequaquam ista quaestione movendi sunt. Ipse quippe est qui, sic nunc quoque sine positione locali sicut ante tempora consistens, non tam in loco esse dicendus est, qui nullatenus localis est, quam in se cuncta concludere loca, ipsos etiam, ut scriptum est, coelos palmo suo continens. Qui enim ante omnia sine loco exstitit, nec sibi ipsius modum, sed nobis loca fabricavit, cujus nec minui nec augeri beatitudo potest, nec ullam percipere variationem, nullam perfectionem quoque, sicut nec positionem habet localem, cujus omnino simplex et incorporea perseverat aeternitas. Cum igitur nusquam sit localiter, id est positione locali conclusus, ubique tamen in omnibus locis, quam circa omnia loca per operationis potentiam esse dicitur. Etenim in omnibus locis nulla nisi eo disponente geruntur, et sic ei loca cuncta praesentia sibi vel ipse illis, ut quodcunque velit ibi fieri necesse sit, et sic ubique, ut dictum est, per potentiae suae magnitudinem esse dicitur. Unde in semet per prophetam loquitur: Coelum et terram ego impleo, et Psalmista, nusquam irati potentiam se effugere posse considerans, dicebat: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es, si descendero ad infernum, ades, etc.. Sicut autem in omnibus locis vel intra omnia per potentiae suae operationem vel dispositionem dicitur esse, quia videlicet cuncta ibi vel disponi per eum necesse est, sic etiam ipsa loca concludens circa ea nihilominus asseritur esse, hoc est, sic ea in sua potestate habere, ut nihil in eis sine ipso vel ejus dispositione fieri possit. Cum itaque per potentiam suam, ut dictum est, tam intra omnia quam extra Deus sit et omnia, quantumcunque solida sint, propria virtute penetret, quis eum locus impediat, ne, ubicunque omnibus velit, aeque suam impertire notitiam possit? Eo quippe modo, quo locis omnibus inesse vel praeesse per potentiam, non per localem positionem dicitur, ubique sui noti tiam, quibuscunque voluerit, habet impertire, nec summa et spiritalis virtus, cui omnia sunt pervia loca, quae sunt, aliqua soliditate vel qualitate praepediri potest. Quippe cum claritas solis solidissimum vitrum sic penetret, ut per ipsum quoque suam nobis illuminationem infundat, et corpora nostra post resurrectionem tantae subtilitatis fore credamus, ut jam eis quodam modo spiritalibus factis, nulla possit obstare materia, unde et Dominicum corpus, quod adhuc mortali clauso vitro natum fuerat, post resurrectionem jam immortale et impassibile clausis januis ad discipulos intravit. Multo ergo magis summam illam divinae claritatis visionem nullo praepediri posse obstaculo, vel loci propinquitate ad illuminandum adjuvari credendum est. Nam et ignem, qui caeteris subtilior est elementis, inde non recipere sectionem dicitis, quia nullo interposito corpore partes ejus dividi queant. Multo autem minus spiritalis substantia, quae longe omni corpore subtilior est, corporeo praepeditur obstaculo. Cum vero divinitas tantae subtilitatis sit, ut in ejus comparatione quaelibet aliae naturae corporeae censeantur, et ipsa sola respectu aliarum incorporea judicetur, quomodo summa ejus claritas, quae cuncta cognoscendo considerat, obstaculum habebit? Qua etiam, qui fruuntur, cum[ videntur] omnia videant, quidquid eos scire conveniat, quantumcunque remotum non ignorant. Alioquin paradiso fruentes tormenta inferni non conspicerent, ut eo amplius Deum diligant, quo per ejus gratiam graviora se evasisse viderint. Quem quidem paradisum in ipsa visione Dei ubique consistere Dominus Jesus patenter insinuat, dum ipso die quo ejus anima in carne passa descendit ad inferos, ut inde suos liberaret, latroni eum confesso, ait: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. A quo quidem paradiso ne tunc etiam anima Christi extranea exstitit, cum, ut dictum est, ad inferos descendit. Juxta itaque hanc fidem nostram et rationem manifestam quocunque loco fidelis sit anima, quia ubique praesentem, ut dictum est, reperit Deum, et quoniam nullo impeditur obstaculo, ubique in sua aeque perseverat beatitudine, quam videlicet ex visione Dei nobis per eum infusa, non ex nostris viribus apprehensa, consequimur. Quippe nec ad corporalis solis apprehendendam claritatem conscendimus, sed ipsa se nobis infundit, ut ea fruamur. Ita et nos tam Deo quam ipse nobis appropinquat, tanquam desuper claritatem suam nobis et amoris sui calorem infundens, ad quem etiam nusquam localiter consistentem, si quo modo propinquare dicimur, non id locis, sed meritis fieri est intelligendum, videlicet quantum similiores in bono efficimur vel ejus amplius voluntati concordamus, sic e contrario ab eo recedere intelligendi sumus. Quod venerabilis doctor Augustinus et doctrinarum quoque vestrarum peritissimus diligenter aperiens; Deo, inquit, qui ubique est non locis, sed moribus aut propinqui aut remoti sumus. Unde cum post resurrectionem tantae facilitatis corpora sanctorum futura sint, ut ubicunque velint animae, ipsa statim esse credantur, nullus tamen eorum recessus visionem Dei praepediet, quominus animae sint beatae, nec ulla loci qualitas poenalis esse his poterit, in quibus nihil puniendum erit, sicut nec ante peccatum primis hominibus quidquam potuit esse nocivum. Unde et cum sancti angeli ad nos missi jussa Dei exsequuntur, nequaquam loci aliqua qualitate vel intervallo ejus visione, qua beati sunt, privantur seu inaniuntur. Nec daemones in aere commorantes unde et volucres coeli dicuntur, quamvis positione loci superiores nobis esse videantur, non ideo tamen ad Deum, qui propriae dignitate naturae cunctis superior est naturis, amplius quam nos appropinquare dicendi sunt. Unde Satan veniens inter filios Dei et stans in conspectu Domini et mutuo loquens sicut in libro Job conscriptum est( Job I), nequaquam hoc adventu suo a sua relaxatur miseria, ut beatior fiat. Qui etiam de coelis caeteris altior corruendo, patenter ostendit nihil ad beatitudinem conferre loci dignitatem. Non enim quia inter filios Dei, hoc est inter sanctos angelos, veniens in conspectu Dei astitit, in ejus conspectum Dominus venit, ut ab eo scilicet Dominus conspiciatur, cum ipse a Domino conspicitur, quasi caecus in sole inter videntes assistens, non ab eis positione loci, sed beneficio lucis dissidens. Quod enim agit in visione corporalis solis qualitas corporum, hoc in visione spiritalis solis qualitas meritorum, et quemadmodum hic nulla differentia consistit virtutum in qualitate corporum aut locorum, sic nec ibi retributionum; et tanto mirabilior illa divinae gloriae visio, qua beati fiunt, apparet, quanto amplius nulla loci qualitate vel diversitate ad hoc impediri vel juvari potest, cum in his etiam qui etiam loco disjuncti non sunt, sic agat ut alios illuminando beatificet, alios in sua caecitate miseros derelinquat, sicut et in hac vita per impertionem gratiae suae non desistit agere. Sic quippe Deus ubique per potentiam esse dicitur, ut nihilominus alicubi per gratiam adesse, alicubi dicatur deesse. Quocunque igitur modo vel adesse vel abesse, seu advenire vel recedere, divinitatis gratia dicatur, non id localiter vel corporaliter fit, sed magis spiritaliter vel per aliquam suae operationis efficaciam contingit. Si enim ubique localiter esset, quo advenire localiter vel unde recedere posset? Nonnunquam ad nos descendere dicitur, vel per aliquod gratiae suae beneficium nobis collatum, vel per aliquam ex signo visibili manifestationem, sive cum aliquid insolitum gerit in terra. Sic sol iste descendere ad nos dicitur vel mundum ipsum implere non localiter sed efficaciter, id est non locali sui positione, sed illuminationis operatione.
2.148
PHILOS. Miror te rationibus tuis, quibus me arguere niteris, eas quoque auctoritates ex Scripturis vestris proferre, quibus non dubitas minime cogendum esse.
2.149
CHRISTIAN. Propositum est, sicut nosti, non me tibi proprias inferre sententias, sed communem majorum nostrorum tibi fidem, seu doctrinam aperire. Quae igitur testimonia de nostris affero non, ut per hoc cogaris, intendo, sed ut aliorum magis ista intelligas esse, quam meipsum finxisse.
2.150
PHILOS. Certe nec istud improbo, si talis processerit intentio. Sed nunc ad reliqua festinemus. Si ergo, ut asseris, tanta virtus est divinae visionis, ut ubicunque sint animae participatione sui aeque illas beatas efficere queat, cur, obsecro, regnum coelorum Deo et sanctis animabus spiritaliter assignantur, ut in coelo scilicet praecipue dicuntur esse, quasi beatius illic habeantur esse? Quod etiam in tantum Christus vester proprio exhibuit exemplo, ut in conspectu suorum corporaliter coelum ascenderit, et illic ut scriptum est, ad dexteram Patris residens inde ad judicium venturus promittatur in aera obviam occurrentibus. Cum igitur divinae habitationi nulla mundi regio, nisi coelum, deputetur, si ubique, ut dicitis, Deus existens ubique beatitudine sua aeque fruatur, et ejus visionis claritas quibuscunque velit sese, prout vult pariter infundens, aeque illos ubique beatos efficiat nullo adminiculo nulla loci qualitate vel propinquitate ad hoc indigens, sed ex se penitus sufficiens; cum, inquam, Dominus ubique per potentiam existens et quasi in uno loco suae majestatis mansionem concludens dicat: Coelum mihi sedes est, et omnes tam Novi quam Veteris Testamenti scriptores non aliam mundi partem nisi coelum ejus habitationi deputent, non immerito videri potest hujus superioris loci serenitas ipsis vel nobis non nihil conferre beatitudinis. Unde et per Isaiam ad hujus beatitudinis plenitudinem lux lunae sicut lux solis futura, et lux solis septempliciter promittitur tunc splendere et nova tam coeli quam terrae creatio, ut ipsa quoque in nomine rerum natura felicitas augeatur.
2.151
CHRISTIAN. Si prophetizare magis quam judaizare in littera nosses et quae de Deo sub specie corporali dicuntur non corporaliter ad litteram, sed mystice per allegoriam intelligi scires, non ita ut vulgus quae dicuntur acciperes. Cujus profecto si communem sequeris opinionem nec eorum fidem tua transcendat intelligentia, qui nihil nisi corporeum vel admodum rei corporeae mente concipiunt[ ur,]( in eum) iterum utique dilaberis errorem, ut Deum nullatenus, nisi rem quamdam corpoream et quibusdam partibus consistentem, capite videlicet, manibus ac pedibus seu reliquis membris compositum intelligere queas, maxime cum omnes fere humani corporis partes ei juxta similitudinem aliquam in Scripturis assignentur. Quis enim illitteratorum aut simplicium hominum audire sustineat, si Deum praedices nec oculos nec aures habere nec caetera quae nobis videntur necessaria membra? Statim quippe objiciet eum nequaquam videre posse, qui oculos tales non habeat, similiter non audire, ne[ c] operari, cui aures desint et manus. Sicut ergo omnia, quae corporis sunt nonnisi parabolice judicas in Deo intelligenda, sic quaecunque ad corporalem loci positionem de divinitate dicuntur non dubites accipienda. Cum itaque Isaiam audis dicentem: Haec dicit Dominus. Coelum sedes mea et terra scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi, et quis est iste locus quietis meae? Omnia haec manus mea fecit, etc.; sicut minime eum corporalem intelligis, sic nec corporalem sedem coelum nec corporale scabellum pedum ejus terram, neque ullam ejus localem positionem intelligas, qua sedem aestimetur. Absit enim ut ejus majestas aliquid infirmitatis habeat, ut sede aliqua vel scabello sustentari egeat! Coeli ergo nomine et terrae, hoc loco bonae et malae distinguuntur animae, tanquam ex meritis suis superiores et inferiores. Bonae itaque animae, tanquam templum ejus seu coelum dicuntur, juxta illud Psalmistae: Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo, sedes ejus, eo quod ipsis, qui sunt meritis celsiores, praesideat et quasi in propria domo et templo sibi sanctificato per gratiam inhabitet. Carnales vero animas quae videlicet terrenis et infimis inhiant desideriis, quasi scabellum pedibus conculcat, quia eos quos despicit nec ad se misericorditer attollit, tanquam inferius derelictos premit et conculcando conterit et quasi in pulverem dissolutum redigit. Cum ergo, inquit Dominus, qui in manu factis non habito et ita excellentem in sanctis animabus habitare sedem, et tanto despectui carnales et terrenos habeam homines, cur mihi terreni aedificii quasi necessariam construere domum quaeritis, et non potius apud vosmetipsos domum mihi spiritalem aedificatis? alioquin cassa est significatio templi visibilis, si invisibilis desit. Cum itaque coelum vel regnum coelorum futuram beatitudinem audis appellari, sublimitatem futurae vitae magis quam corporalem coeli positionem intellige, quam etiam nonnunquam nomine terrae propter stabilitatem ejus sicut et nomine coeli propter ipsius dignitatem constat designari. Unde et Psalmista: Credo videre bona Domini in terra viventium; et per Ezechielem ipse Dominus post resurrectionem electis suis futuram beatitudinem promittens: Ecce ego, inquit, aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulturis vestris, populus meus: et inducam vos in terram Israel, et requiescere vos faciam super humum vestram. Quod autem Dominus noster Christus corporales coelos corporaliter et visibiliter ascendit, non ejus gloriae, in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat, sed fidei nostrae praefuit. Qui ergo prius clausis januis ad discipulos intrando resuscitandorum corporum subtilitatem, qua videlicet cuncta penetrare queant, ex ipsa sua resurrectione monstraverat, postmodum ipse in ascensione sua tantam ipsorum futuram levitatem exhibuit, ut terrenitatis mole, qua prius gravabantur, sicut scriptum est: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, quoquam ulterius propediantur ascendere, sed quocunque animae velint sine ulla difficultate statim eo transferri. Quod tamen ad dexteram Patris sursum conscendisse memoratur, sic nec dextra patris intelligitur corporalis, ita nec ista sessio, qua ipse Pater sedeat, est localis positio, sed per hoc pariter cum Patre dominandi potestas et aequalis dignitas exprimitur, cum ei collateraliter a dexteris consedisse dicitur, quod quidem sedere ad dexteram cum corporaliter ad litteram stare non possit, id quoque, quod de corporali ejus ascensione praemittitur, quamvis in re ita corporaliter sit factum, quemdam tamen ejus ascensum in mentibus fidelium meliorem designat. De quo videlicet ascensu ipse ad Mariam jam antea dixerat: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum Tunc enim tanquam in nube ab oculis hominum sustollitur Christus ad coelum, ut ad dexteram Patris resideat, quando praedicatione sanctorum ab aspectu laboriosae vitae subtractus, praedicatur ita in gloria sublimatus, ut Patri corregnando pariter universis imperet et tanquam coaequalis substantia, vel Filius aeque dominetur omnibus. Quod vero de splendore lunae vel solis multiplicando subjecisti, tanquam corporaliter fieri ad futuram beatitudinem, facile est tam ex auctoritate ipsius prophetae, qui illud dixit, quam ex ratione manifesta refelli. Dominus quippe postmodum per eumdem Isaiam ad Hierosolymam loquens et ei futurae vitae claritatem promittens, ait: Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam. Non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur tibi. Sed Dominus erit tibi in lucem sempiternam et complebuntur dies luctus tui: populus autem tuus omnes justi haereditabunt terram, etc.. Quae est ista terra, ab his, qui in perpetuum justi sint haereditanda et praesentia divinae claritatis, tanquam sole, qui nunquam occidat, illuminanda, nisi illa futurae beatitudinis aeternitas? Quae profecto claritas, cum tanta sit, ut nullo ad illuminandum egeat adjumento, recte sol iste amplius illuminandi officium admittere dicitur, postquam videlicet non jam animales, sed spiritales effecti illud experiemur, quod praemissum est mensura hominis, quae et angeli. Quis denique ignoret minora luminaria majorum apposita luce statim obtenebrari, aut vigorem perdere illuminandi? Quod igitur officium illuminandi lux ibi corporea possit habere, ubi divinae claritatis praesentia sic illuminabit abscondita tenebrarum, ut ipsa etiam manifestet consilia cordium. Videmus nunc, inquit Apostolus, per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut cognitus sum. Tum quippe perfecte tunc verissime cuncta cognoscuntur, a nobis, sicut et ab angelis per oculos cordis, ubi omnium sensuum, omnium administrationum cessabunt officia, cum erit Deus omnia in omnibus. Ejus quippe visio sic omnibus nostris per omnia satisfaciet desideriis, ut ipsa per se omnia nobis conferat, quae verae beatitudini sunt necessaria. Ipsa illa divinae majestatis visio nobis erit lux indeficiens, sanctitas summa, quies perpetua, pax omnem sensum exsuperans, omne denique bonum, omnis virtus, omne gaudium. Cum itaque Deus erit omnia in omnibus, constat tunc, ut idem Apostolus dicit, omnem evacuari principatum et potestatem, cum jam videlicet sola illa[ sit] per semetipsam principaliter potestas, quae omnia, ut dictum est, bona per suae visionem praesentiae omnibus electis ministrat. Nullus jam nobis principatus angelicus vel humanus in administratione aliqua, nulla potestas in aliquo regimine praeerit, quia nihil deesse poterit, ubi omnia in omnibus Deus erit, ubi; cum aderit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Nihil quippe nunc nobis nisi ex parte aliqua proficit, nihil omnia nobis necessaria conferre sufficit. Quidquid nobis nunc ad doctrinam vel ad aliquam virtutem vel ad aliquam proficit administrationem, imperfecte agit, quia solus est Deus, qui omnia possit. Cessabunt itaque, quaecunque imperfecte aguntur, cum ille per se suffecerit qui omnia potest. Quod itaque ibi oculos carnis cum caeteris corporis membris resumpturi sumus, non utique fiet propter officia eorum, quibus egeamus, sed ad glorificandum Deum, ut praefati sumus. In quibus videlicet ejus potentiam tanto amplius experiemur, quanto illa in officiis suis, si opus esset, peragendis, validiora esse sentiemus et longe fortiorem ac meliorem consecuta statum esse viderimus. Quod si etiam de luce solis ac lunae multiplicanda corporaliter, non mystice tantum accipiamus, ad gloriam Conditoris potius quam ad officii sui necessitatem referendum est, sicut et universus mundi status in melius est commutandus quod etiam coelestium luminarium adjumento vel commutatione mundi manifeste Deus nobis innotescit, id quod ante minus habebant non ex impotentia Conditoris exstitisse, sed pro vitae suae mortalis et infirmae necessitudine, quae nequaquam talia vel tanta ferre posset nec etiam tantis uti beneficiis digna esset. Mystice tamen intelligi facile est lunam tunc ut solem fulgere, id est Ecclesiam electorum sicut et ejus solem Deum indeficientem lucem habere et in ipsum ejus solem tunc quoque ita lucem ipsius lunae transcendere, ut in ipso solo lucis sit perfectio, quae septe nario designatur numero.
2.152
PHILOS. Quantum video, si haec ita se habent, ut dicitis, multa fidei vestrae Deus videtur debere, cujus in omnibus maxime gloriam praedicatis. Restat autem nunc, ut quid de inferis etiam sit sentiendum, diligenter aperias. Sicut enim summum hominis bonum eo amplius appetendum, quo magis cognitum; ita e contrario summum malum eo magis erit vitandum, quo minus erit ignotum.
2.153
CHRISTIAN. Hic quippe apud nos sicut et apud vos diversa olim exstitit opinio. Alii quippe infernum, corporalem quemdam locum sub terris existimant, qui ex ipsa locali quoque positione, quae inferior caeteris mundi partibus, dicatur infernus; alii quoque non tam corporale tormentum, quam spiritale arbitrantur infernum, ut quemadmodum nomine coeli, qui superior est pars mundi, summam animarum beatitudinem distinguimus, ita nomine inferni summam miseriam, quae tanto inferius jacere perhibetur, quanto ab illa summa beatitudine amplius distare cognoscitur, et ei amplius contraria videtur. Sicut enim, quod melius est, per excellentiam suae dignitatis dicitur altum; ita e contrario, quod pejus est, per abjectionem sui dicitur infimum. Multa quippe de poenis inferni tam Vetus quam Novum Testamentum narrat, quae nequaquam ad litteram accipi posse videntur. Quid est enim ad litteram, quod de justis et impiis Dominus per Isaiam ait: Et egredientur, et videbunt cadavera eorum qui praevaricati sunt in me. Vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur. Quis iste sanctorum corporalis egressus, ut poenas impiorum videant aut qui vermes sunt corporales in corporibus reproborum, quae omnibus integra sicut et sanctorum corpora sunt resurrectura? Quae ibi erit corrosio vermium, ubi omnium pariter immortalitas absque ullo defectu erit corporum? Sed et Dominus de divite et Lazaro de functis in Evangelio refert, Quomodo ad litteram stare potest, quippe cum corporalem sepulturam non inferno anima illa divitis habere queat? Aut quis sit ille corporalis Abrahae sinus, quo anima Lazari refertur ab angelis deferri? quam ibi linguam anima divitis habeat? vel quem digitum habeat anima Lazari? aut quae est ibi corporalis aqua, cujus stilla linguae ardentis infusa incendium ejus exstinguere possit, aut minuere? Unde cum haec juxta litteram nequaquam in animabus jam exutis carne contingere queant, sicut nec illud, quod alibi dicitur: Ligatis manibus et pedibus, mittite eum in tenebras exteriores. Ibi erit fletus et stridor dentium( Matth. XXII, 13). Tam ex Veteri quam ex Novo Testamento innui videtur ea quae de inferno dixerunt, mystice magis quam corporaliter accipi debere, ut videlicet, sicut ille Abrahae sinus, quo suscepta est anima Lazari spiritalis est, non corporalis intelligendus, ita et infernus spiritalis ille cruciatus, quo anima divitis sepulta memoratur. Quandiu animae corporibus carent, quo ferri localiter aut moveri vel quasi corporis ambitu coerceri possint, quae nullatenus locales sunt omnique corpore propria natura longe subtiliores existunt, aut quae sit vis elementorum corporea tam videlicet ignis, quam caeterorum, quae ipsas sine corporibus contingere vel cruciare possit, non facile disseri aut intelligi potest. Unde et daemones post lapsum, ut corporaliter etiam pati possint, in quaedam devoluti aeria corpora dicuntur, quae quasi carcerem acceperunt. Hinc et aeriae dicti sunt potestates, quod videlicet in illo plurimum possint elemento, cui sunt incorporatae, sicut et terrenae potestates vocati sunt homines, qui in terris principantur. Sin autem vermes animarum quamdam earum interiorem corrosionem, qua de conscientia sua, desperatione veniae et futurae poenae augmento jam cruciantur, ac postmodum ignem, quo resumptis corporibus cruciabuntur, intellexisse propheta dicatur, facile est tam spiritale quam corporale tormentum definiri infernum, comparatione scilicet aliarum poenarum, his tanquam infimis vel extremis ita vocatis, sive sub terris sive alibi dicantur exerceri. Cum enim terras super aquas fundatas esse constat, quomodo sub terris corporeus aliquis ignis esse dicetur, nisi forte sub terris intelligatur quaecunque terrae profunditas post hanc, in qua sumus, terrae superficiem. Sed rursum cum infinitus reproborum numerus et juxta Veritatis assertionem parvus sit electorum futurus, non facile fortassis recipietur tantum alicubi terrae sinum haberi, qui tot corpora capere possit. Unde si cuidam videatur tantam divini judicii potentiam esse, ut in omnibus aeque locis, quos voluerit, punire possit, nihilque ad poenam sicut nec ad gloriam referre qualitates locorum, non dubito id tanto faciliorem assensum invenire, quanto amplius et divinam potentiam videtur commendare et rationi magis propinquare. Ut enim communem fere omnium sequamur opinionem, qui in eodem igne positos, alios magis, alios minus, pro meritis suis non pro quantitate incendii cruciari dicunt, non video, qualiter ejusdem ignis tanta moderatio per divinam potentiam in poena fieri possit, et non potius diversis locis positos diversos affligere queat tormentis, vel quoslibet etiam, ubicunque sint, quibuscunque velit torquere poenis et omnia eis in quaslibet poenas elementa convertere, sicut scriptum est: Pugnabo pro Deo contra insensatos orbis terrarum. Nam et juxta eorum existimationem in ipso aethereo coelo, ubi, quo purior tanto acutior et vehementior ardet ignis et splendet, absque laesione ulla beatorum corpora communis fides asserit permanere, et hoc eis post resurrectionem ad gloriam collatum esse, quod animae nullatenus nostrae sustinere infirmitas possit. Sic quippe et sanos oculos lux recreat et infirmos gravat. Quis etiam quotidie tam diversas animalium non experiat naturas, ut quod aliorum vitam construat aliorum exstinguat et corporum diversa complexione, quod uni profuit alteri obsistit, tam animatis scilicet quam inanimatis. Homines sub aqua, pisces sub divo moriuntur. Salamandr[ i] a sic igne vivere constat, qui maturum caeteris animantibus affert interitum. Venenum vita serpentis, mors hominis, et eadem aliis animantibus gustum praebent necessarium aliis mortiferum. Nihil omnino est quod omnibus possit convenire naturis. Qui ex eodem utero, ex eodem patre geniti processerunt, nequaquam iisdem vivunt moribus, nec iisdem pariter rebus oblectantur, vel offenduntur, nec in eodem aestu vel gelu consistentes pariter cruciantur. Non hoc[ haec] profecto diversitas passionum ex qualitate punientium, sed punitorum provenit. Quid itaque mirum, si resuscitata corpora pro meritis cujusque vel eodem loco, vel diversis consistentia, sic divinae potentiae justitia moderetur ad poenam, ut ubicunque omnia illis aeque poenalia sint? Quod utique ille diligenter attendebat, qui vindictam Dei nusquam se effugere posse fatebatur, dicens: Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades. Denique quis malorum hominum animas in inferno plus cruciari censeat quam spiritales nequitias in aere consistentes sua aeque tormenta secum ubicunque circumferentes? Quas utique tanto majore tormento dignas esse certum est, quanto nequiores esse minime dubitantur; quis eodem modo neget, animas impiorum in corporibus resumptas, quocunque loco moveantur, sua secum tormenta gestare, etsi nihil exterius inferatur tormenti. Multas quippe passiones animae adhuc in corpore manenti vel intrinsecus inferri, vel extrinsecus ex aliqua perturbatione vel corporis inaequalitate videmus, quae semel habitae nulla possint auferri loci permutatione. Ut enim caeteras omittam passiones, quid valet ad remedium poenae, quo loco nunc constituas morientem, vel maxima passione laborantem, si minime illa passio lenienda sit ex loco. Aut cum modo nobis morientibus, ut beatus meminit Augustinus, tanta sit in corpore passio mortis, ut propter hanc ipsum relinquere anima compellatur, quasi in corporibus resumptis et jam immortalibus factis hanc passionem, qua hic moriendo dissolvimur, ubi perpetua fuerit, ad damnationem satis esse non censeat, vel si qua forte alia possit esse major nullo extrinsecus tormento adjuncto? Quid enim magis justitiae convenit, quam quod ipsa praecipue corpora sua resumant animae ad tormentum, quibus male usae sint ad oblectamentum? Tantam vero in dissolutione mortis passionem esse certum est, ut pro quovis peccato, irrogata quamvis sit brevissima, ad purgationem tamen ejus, quod non aeterna damnatione dignum fuerit, sufficere credatur, unde ut beatus asserit Hieronymus illa est prophetae sententia: Non judicabit bis Dominus in idipsum, et non consurget duplex tribulatio. Legimus et nonnullas defunctorum animas damnatas noluisse reddi vitae praesenti, ut bene operando salvarentur, si eam rursum morte interveniente finire cogerentur. Scriptum esse alibi reperimus quasdam sanctorum morientium animas timore poenae dissolu tionis suae tempore ad paratam beatitudinem egredi prorsus refugere, donec eas Dominus jussisset ab angelis suscipi sine dolore. Ex quo liquidum est quanta sit hujus mortis passio, cujus, ut diximus, metu alius ad salutem redire non voluit, alius ad beatitudinem egredi trepidavit. Et hanc tamen omnino passionem auferre, quibuscunque voluerit, divinae constat esse potentiae, sicut et praedictus asserit doctor dicens Joannem apostolum tam a dolore mortis quam a corruptione carnis alienum fuisse. Qui ergo in morte passionem mortis sic omnino auferre potest, ubique, cuicunque velit, id ipsum posse videtur. Pronior quippe est natura passibilis, ut poenam incurrat, quam careat. Ex quibus omnibus liquere jam arbitror nihil ad poenam damnatorum loci qualitatem referre, sicut nec ad gloriam beatorum, sed hoc sit in inferno cruciari vel perpetuo igni tradi, quod illis summis poenis torqueri, quae in praecipue igni comparantur, quod hujus elementi cruciatus acrior videtur. Id quoque plurimum divinae potentiae gloriam commendare videtur, si in omnibus aeque locis et damnationis poenam et beatitudinis gloriam ipse largiatur, qui ubique per potentiam deesse non dubitatur.
2.154
PHILOS. Aeque ut video poenam damnatorum sicut et gloriam electorum ad divinae potentiae laudem convertere studes, ut in summis etiam malis ejus bona praedices.
2.155
CHRISTIAN. Et sic certe convenit, quia nulla ejus sunt opera, nisi magnifica et admiratione plena. Superfluum autem censeo, quibus in locis haec contingant definire, dummodo haec adipisci possumus aut vitare.
2.156
PHILOS. Et hinc equidem adhuc sermo est, ut tam summo bono nostro, quam summo malo, ut tibi visum est, descriptis, juxta propositum nostrum, quibus ad ea pertingere vis, non minus diligenter aperias, ut eo melius has tenere vel illas vitare possimus, quo amplius noverimus. Sed et quid summum bonum sit vel summum malum, quod bonum vel malum generaliter sit dicendum, id quoque, si vales definire, desidero. Multas quippe harum species cognoscimus. Sed tamen in quo bonae vel malae res dicendae sint, non satis intelligere vel disserere sufficimus. Nostri quippe auctores, qui dicunt alia bona, alia mala, alia indifferentia, nullatenus haec definitionibus distinxerunt, sed quibusdam exemplis ad eorum demonstrationem contenti sunt.
2.157
CHRISTIAN. Quantum aestimo, difficile definire ea censuerunt, quorum nomina vix unquam in una significatione consistere videntur. Quippe cum dicitur bonus homo vel bonus faber, aut bonus equus, et similia, quis nesciat hoc nomen bonus ex adjunctis diversum mutuare sensum, hominem quippe bonum ex moribus, fabrum ex scientia, equum ex viribus et velocitate, vel quae ad usum ejus pertinent. Adeo autem ex adjunctis boni significatio variatur, ut etiam cum nominibus vitiorum ipsum jungere non vereamur, dicentes scilicet bonum vel optimum furem, eo quod in hac malitia peragenda sit callidus vel astutus. Nec solum ad res ipsas, verum etiam ad ea quae de rebus dicuntur, hoc est ad ipsa propositionum dicta, sic nonnunquam boni vocabulum applicamus, ut etiam dicamus, quia bonum est malum esse, quamvis minime concedamus bonum malum esse. Aliud quippe est dicere malum est bonum, quod omnino falsum est, aliud dicere malum esse bonum est, quod minime negandum est. Quid itaque mirum si et nos sicut et illi horum significationem, quae ita inconstans est, definire non sufficiamus? Quantum tamen mihi nunc occurrit, bonum simpliciter, id est bonam rem dici arbitror, quae cum alicui usui sit apta, nullius commodum vel dignitatem per eam impediri necesse est. Indifferens vero, id est rem, quae neque bona est, neque mala, illam arbitror, per cujus existentiam nec ulla bona deferri, nec impediri necesse est, sicut est fortuita motio digiti, vel quaecunque actiones hujusmodi. Non enim actiones, vel bonae vel malae, nisi secundum intentionis radicem judicantur, sed omnes ex se indifferentes sunt; et, si diligenter inspiciamus, nihil ad meritum conferunt, quae nequaquam ex se bonae sunt aut malae, cum ipsae videlicet tam reprobis quam electis aeque conveniant.
2.158
PHILOS. Hic paululum nobis standum arbitror atque immorandum, si forte, quae dixisti, pro definitionibus stare possint.
2.159
CHRISTIAN. Difficillimum equidem est omnia propriis definitionibus sic circumscribere, ut ab omnibus aliis ea separari queant, maxime nunc, cum nobis ad definitiones excogitandas mora temporis non concedatur. Pleraque nominum, quibus rebus conveniant, ex rationis usu didicimus. Quae vero sit sententia eorum vel intelligentia minime assignare sufficimus. Multa etiam reperimus, quorum nec nominationem, sicut sententias definitione possumus terminare. Etsi enim rerum naturas non ignoremus, earum tamen vocabula in usu non sunt et saepe promptior est mens ad intelligendum, quam lingua sit ad proferendum, vel ad ea, quae sentimus disserendum. Ecce omnes ex usu quotidiani sermonis cognoscimus, quae res appellantur lapides. Quae tamen sunt lapidis propriae differentiae, aut quae sit hujus speciei proprietas nullo adhuc credo valeamus assignare vocabulo, quo lapidis aliqua distinctio seu descriptio perfici possit. Nec id tibi mirabile videri debet si me in his deficere videas, ad quae nequaquam magnos illos viros doctores, quos jactatis philosophos, suffecisse cognoscimus. Quae tamen potero, ad objectionem tuarum inquisitionum de his quae praemisi, conabor.
2.160
PHILOS. Et ratione satis et probatione, quae nunc dicis, videntur abundare. Sed revera, quae dicuntur nisi intelligantur frustra proferuntur, nec docere alios possunt nisi disseri queant. Nunc si placet, imo quia et sic consensisti, ipsa quae dixisti, aliquantulum expedire te volo. Quare ergo, inquam, cum rem bonam definires, non visum est sufficere, ut diceres, quae alicui apta est usui, hoc est alicui commoda utilitati.
2.161
CHRISTIAN. Commune proverbium atque probabile vix aliquod bonum esse, quod non noceat et malum, quod non prosit. Verbi gratia: Ecce jamdudum aliquis in bonis operibus se adeo exercuit, ut inde saepius laudatus, vel de suis confisus virtutibus in superbiam extollatur, vel alius invidia hinc accendatur. Sic itaque malum de bono constat provenire, et frequenter mali etiam bonam causam esse. Quippe vitia nostra vel peccata, quae sunt proprie mala dicenda, nonnisi in anima vel bonis habent consistere creaturis, nec nisi a bono surgere possit corruptio; quis e contrario non videat, saepe homines post magnas peccatorum ruinas fortiores aut meliores per humilitatem vel poenitentiam surgere, quam antea fuerint? Ipsam denique poenitentiam peccati, quia mentis afflictio est, nec cum beatitudine perfecta, quia dolorem ingerit, convenire potest, malum esse potius, quam bonum constat, et tamen hanc ad indulgentiam peccatorum nemo necessariam esse dubitat. Quis etiam nesciat summam Dei bonitatem, quae nihil sine causa fieri permittit, adeo mala quoque bene praeordinare, et eis etiam optime uti: ut etiam sit bonum malum esse, cum tamen malum nullatenus sit bonum. Sicut enim summa diaboli nequitia ipsis etiam bonis saepe pessime utitur, ut videlicet ea in causas pessimorum effectuum convertat, ac si per ea quae bona sunt, quaedam pessima operetur, ita e contrario Deus illis optime utitur, quae ille pessime molitur. Quippe et tyrannus et principes eodem gladio male uti possunt et bene, ille quidem ad violentiam, ille ad vindictam, et nulla credo sunt instrumenta, vel quaecunque usibus nostris sunt commodata, quibus pro intentionum qualitate tam male uti non possumus quam bene, scilicet nihil refert quid fiat, sed quo animo fiat. Unde et quilibet homo tam bonus quam perversus, tam bonarum quam malarum causae sunt rerum, et per eos tam bona quam mala esse contingit. Non enim bonus homo a malo in eo dissidere videtur, quod id quod bonum sit, facit, sed potius quod bene facit. Etsi enim nunc usus sermonis pro eodem habet bene facere et bonum facere, vis tamen et proprietas locutionis non ita fortassis sonat. Sicut enim bonum saepe dicitur, nec tamen bene, id est bona intentione, ita et bonum fieri posse videtur, cum tamen bene non fiat. Saepe quippe contingit idem adversis fieri, ita ut pro eorum intentione alius bene, alius male illud faciat. Veluti, si duo aliquem reum suspendant, alter quidem eo solummodo quod eum odit, alter vero quia habeat hanc exercere justitiam, justa haec suspensio ab isto juste fit, quia recta intentione, ab illo injuste, quia non amore justitiae, sed odii zelo vel irae. Nonnunquam etiam mali homines, vel ipse quoque diabolus in eodem facto ita Deo cooperari dicuntur, ut idem tam a Deo quam ab illis fieri asseratur. Ecce enim a Satan ea quae Job possidebat ablata videmus, et tamen haec a Deo sibi auferri Job ipse profitetur, dicens: Dominus dedit, Dominus abstulit. Unde autem et ad illud veniamus, quod Christianorum mentes charius amplectuntur, etsi tibi vel tibi similibus ridiculum videatur. Traditio Domini Jesu in manus Judaeorum, tam ab ipso Jesu quam a Deo Patre, vel a Juda traditore fieri memoratur, nam et Pater Filium et Filius seipsum et Judas eumdem tradidisse dicitur, cum tamen in talibus, vel diabolus, vel Judas id ipsum fecerit quod Deus. Et si forte ideo bonum aliquod videantur fecisse, non tamen dicendi sunt bene fecisse. Aut si fecerint id, vel fieri voluerint, quod vult fieri Deus, vel eamdem faciendo aliquid voluntatem habeant, quam Deus habet, nunquid ideo benefacere dicendi sunt, quia scilicet faciunt quod Deus vult fieri, aut ideo bonam habent voluntatem, quia volunt id quod Deus? Non utique. Etsi enim faciant, vel facere velint quod Deus vult fieri, non tamen id faciunt, vel facere volunt, quia credant Deum id velle fieri, nec eadem intentio est in eodem facto illorum, quam Dei et quanquam id velint quod Deus, eadem illorum et Dei voluntas ideo dici possit, quod idem volunt; mala tamen eorum voluntas est, et bona Dei, cum scilicet id diversis de causis velint fieri. Sic et cum eadem sit actio diversorum, quia videlicet idem agunt, pro diversitate tamen intentionis actio hujus bona est et illus mala, quia quanquam idem operentur, tamen bene hic, ille male id ipsum facit, et( quod dictu mirabile est) nonnunquam etiam bona est voluntas, cum quis vult ab altero malum fieri, quia id videlicet bona intentione vult. Saepe namque Dominus per diabolum vel tyrannum aliquem decrevit eos affligere qui innocentes sunt, vel qui illam afflictionem non meruerunt ad purgationem scilicet alicujus peccati eorum qui affliguntur, vel ad augmentum meriti, sive ad exemplum aliis dandum, vel quacunque causa rationabili, quamvis nobis occulta. Unde et de eo quod, permittente Domino, bene diabolus egerat malo, Job meminit, dicens: Sicut Domino placuit, ita factum est. Quod quia bene a Domino permissum esse non dubitet, referendo ei gratias ostendit, cum addit: Sit nomen Domini benedictum.
2.162
Liber quoque Regum tertius spiritum mendacem ad decipiendum Achab impium docet a Domino missum fuisse. Cum enim diceret Dominus: Quis decipiet Achab? Egressus spiritus mendax stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: In quo? Et ille ait: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies et praevalebis; egredere et fac ita. Quod quidem Micheas propheta, cum coram ipso Achab exposuisset sibi revelatum fuisse, adjecit: Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacem in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt; et locutus est contra te malum. Sive autem in sanctos sive in impios Dominus diabolum saevire permittat, constat profecto nec ipsum nisi bene permittere, quod bonum est permitti, nec illum nisi male facere, quod tamen bonum est fieri, et cur fiat, rationabilem habet causam, licet nobis incognitam. Ut enim ille magnus philosophus vester in Timaeo suo meminit cum Deum optime cuncta facere probaret: Omne, inquit, quod gignitur ex aliqua causa gignitur necessaria. Nihil enim fit, cujus ortum non legitima causa et ratio praecedat. In quo patenter ostenditur, quaecunque a quocunque fiant, quia haec optima divinae providentiae dispensatione contingunt, rationabiliter et bene sic ea provenire, sicut eveniunt, quia videlicet rationabilem, cur fiant, habeant causam, quamvis is qui ea facit non rationabiliter ac bene ipsa faciat, nec eam in his faciendis, quam Deus causam attendat. Cum itaque nihil nisi Deo permittente fieri constet, nihil quippe eo invito vel resistente fieri possit, certumque insuper sit nequaquam aliquid Deum sine causa permittere, nihilque omnino nisi rationabiliter facere, ut tam permissio ejus quam actio rationabilis sit, profecto cum videat cur singula quae fiunt, fieri permittat, cur et ipsa facienda sint, non ignoret, etiamsi mala sint vel mala fiant. Non enim bonum esset ea permitti, nisi bonum esset ea fieri, nec perfecte bonus esset, qui, cum posset, non disturbaret id quod fieri non bonum esset. Imo patenter arguendus in eo quod non sit bonum fieri, consentiendo ut fiat. Patet itaque quidquid contingit fieri, cur fiat vel non fiat rationabilem habere causam. Ideoque bo num est illud fieri vel bonum est non fieri, etiam si ab eo a quo bene non fit, fiat, vel ab eo[ a] quo non fit, male non fiat, hoc est mala intentione dimittatur fieri. Unde etiam ipsa mala esse, vel fieri bonum est, quamvis ipsa mala nequaquam sint bona. Quod et Veritas ipsa patenter profitetur, cum ait: Necesse est enim ut veniant scandala. Vae autem homini illi per quem scandalum venit! Ac si aperte dicat: Opportunum est, et humanae congruum saluti, ut quidam etiam offensi vel irati scandalum inde animae suae, id est damnationem incurrant, ut per quorumdam scilicet malitiam id agatur, per quod omnes salventur, quicunque videlicet sanandi praedestinantur. Sed tamen vae illi, hoc est damnatio erit, cujus consilio vel persuasione hoc scandalum movetur. Malum itaque est scandalum, sed bonum est scandalum esse. Sic et bonum est, quodlibet malum esse, cum tamen nullum malum sit bonum. Quod et ille magnus veritatis discipulus attendens Augustinus, et, quam optime ipsa etiam mala Deus ordinet, considerans ita de ejus bonitate et diaboli nequitia loquitur: Deus sicut naturarum bonarum optimus creator est, ita malarum voluntatum justissimus ordinator, ut cum ille male utatur naturis bonis ipse bene utatur etiam voluntatibus malis. Item dicit idem de diabolo: Deus, cum eum creavit et futurae malignitatis ejus non erat ignarus et praevidebat quae bona de malis ejus esset facturus. Item post aliqua: Neque enim Deus ullum non dico angelorum vel hominum creasset, quem malum esse praescisset, nisi pariter nosset quibus eos bonorum usibus commendaret. Item alibi: Sunt bona singula simul vero universa valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis amabilis pulchritudo. Item illud, quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona ut magis placeant, et laudabiliter sint, dum cooperatur bonis. Nec enim Deus omnipotens cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo. Item: Nec dubitandum est Deum facere bene etiam sinendo fieri quaecunque fiunt mala. Non enim hoc nisi justo judicio sinit et profecto bonum est, quod justum est. Quamvis ergo ea, quae mala, in quantum mala sunt, non sunt bona, tamen, ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo sinerentur ab omnipotente bono, cui procul dubio quam facile est, quod vult facere, tam facile est, quod non vult esse non sinere. Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult potest, nec voluntate cujuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus. Ecce audisti aperta ratione monstrari, quia bonum est malum esse, quamvis nequaquam verum si bonum malum esse. Aliud quippe est dicere, malum est bonum, aliud dicere malum esse bonum. Ibi enim ad rem malam, hic ad rem malam esse applicatur bonum, hoc est ibi ad rem hic ad eventum rei. Rem autem, ut dictum est, eam bonam dicitur, quae cum alicui apta sit usui, nullius rei commodum vel dignitatem per eam impediri aut etiam minui necesse est; quod quidem impediri vel minui, tunc eam rem necesse esset, si per ejus contrarium vel defectum dignitas illa vel commodum necessario non remaneret. Verbi gratia, vita immortalis, laetitia, sanitas, scientia, castitas talia sunt, quae cum aliquid habeant dignitatis vel commodi, constat illud supervenientibus horum contrariis non remanere. Sic et quaslibet substantias constat bonas res esse dicendas, quia cum aliquid conferre valeant utilitatis, nihil per eas dignitatis vel commodi necesse est praepediri. Nam et perversus homo. qui corruptae vel etiam corrumpentis vitae est, sicut esse posset, ut perversus non esset, ideoque per eum nonnihil deteriorari necesse esset.
2.163
Hoc autem ad praesens ad descriptionem rei bonae satis esse arbitror. Cum vero ad eventus rerum, hoc est ad ea, quae a propositionibus dicuntur et per eas evenire proponuntur boni vocabulum applicamus, ut videlicet hoc esse vel non esse bonum dicamus, tale est ac si diceretur ad aliquam Dei optimam dispositionem complendam, illud necessarium esse, etsi nos omnino illa lateat dispositio. Non enim aliquem etiam bene facere bonum est, si hoc eum facere alicui divinae ordinationi non competit, sed potius obsistit, qui nec fieri potest, quod rationabilem, cur fiat, causam non habet. Tunc autem rationabilem non habet causam, cur nat, si quid a Deo dispositum praepediri necesse esset, si illud contingeret. Saepe itaque decepti dicimus, quia bonum est nos hoc vel illud facere, quod faciendum esse ab omnibus censetur. Sed cum a divina dissentiat ordinatione per errorem mentimur, sed mendacii rei non sumus ita opinantes, ut dicimus. Qui etiam saepe per errorem multa in oratione petimus, quae nobis a Deo denegantur, qui melius quam nos ipse, quid nobis sit necessarium, agnoscit. Unde praecipuum est sic dicere: Fiat voluntas tua. Hoc in praesentiarum satis est me dixisse, ad ostendendum videlicet qualiter nomen boni est intelligendum, quando pro re bona simpliciter sumitur vel quando etiam rerum eventibus vel quae[ leg. quando] a propositionibus applicatur. Quod quia ex inquisitione summi boni pendebat, si quid superest, quod de ipso ulterius quaeri censeas, licet te subinferre vel ad reliqua festinare......
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).