Petrus Abaelardus1079–1142
Hymni et Sequentiae
Sequ 1.10
Choose a text
More by Petrus Abaelardus
—
11122 Hyetse
1.1
MONITUM.
1.1
Nonaginta tria carmina, quae modo edituri sumus, conscripta fuisse ab Abaelardo, idque ab eo factum circa annum 1130, paulo antequam librum Sermonum in lucem daret, certissimum est. Ipse enim in epistola, quam praefationis loco Sermonibus his praemisit, scripsit ad Heloissam sese non ita pridem ad eam destinasse libellum Hymnorum vel Sequentiarum, quae Paraclitenses monachae inter divina celebranda officia concinerent.
1.2
Non praeterivit hanc scriptionem Henricus Gandavensis seu quisquis ille est qui Appendicem ad Henrici Gandavensis Scriptores ecclesiasticos subjecit; nec plerique alii qui deinde commentarios de historia literaria publici juris fecerunt.
1.3
Verum ambigi potest videritne ex eis ullus illa Abaelardi poemata, an ex solo prooemio Sermonum ea habuerint cognita. Sed vidit ea Ambaesius, deprehenditque( quemadmodum in Praefatione ad Opera Abaelardi apologetica testatur ipsemet)« magnam in eis catholicae pietatis lucem seu legenti seu canenti effulgere.» Quod ea reliquit in tenebris jure merito admiratus est Cl. V. Cousin, recentissimus Operum Abaelardi editor.
1.4
Porro, ut fit, evanuere postmodum omnia Hymnorum et Sequentiarum illarum vestigia; adeo ut D. Clement ea inter Opera Abaelardi deperdita recensuerit. Et quidem nondum inventae Sequentiae ullae, sed Hymni nonaginta tres cum initio sequentis.
1.5
Hi autem latebant in codice quincunciali, saeculo XIII magnam partem conscripto, et varii generis complexo opuscula.
1.6
Belgicum origine hunc esse librum, res manifesta; ubi vero locorum scriptum dubium maxime. Fragmentum aliquod genealogicum, ad imos margines folii versi 75 et 76 adjectum, vicorum continet nomina qui Sabim inter et Mosam sunt positi; et folio 17 ad supremum marginem legitur versus Theotiscus seu Flandricus: Scone en ghi hebet mi ghevaen, ich...; quae verba ad dialectum Limburgicam pertinere videntur: ita ut si dixeris olim id volumen exaratum et servatum fuisse in Leodiensi dioecesi, periculum errandi non incurreris; secus, si proprius libri patriam determinare libuerit.
1.7
Occupato Belgio ab reipublicae Gallicanae militibus, Parisios delatus est codex, ibique detentus, donec Napoleonis I regnum stetit. Quo cadente, rediere in Belgium membranae, sigillo reipublicae et imperialibus insignibus notatae, deinceps vero bibliothecae Burgundicae Bruxellensis characterem laturae. Et quidem, quae his pergamenis chartis inscribuntur opuscula, in generali bibliothecae Burgundicae catalogo indicantur numeris 10147- 10158.
1.8
Jam vero forte fortuna factum est ut Oehlerus, domo Germanus, in ultimum hujus codicis libellum inciderit, maximam hymnorum Abaelardi partem continentem. Nec mora, octo prima cantica dedit in lucem, et reliqua manu propria descripsit. Quod deinde apographum justo pretio vendidit Cl. V. Cousin.
1.9
Interea temporis Aemilius Gachet Belga, rei palaeographicae non infaustam dans operam, universas illius codicis partes exposuit, primusque initium Abaelardi epistolae, ipsis hymnis praemissum, cum eruditis communicavit, simul nuntians Cl. V. Cousin postulasse a gubernio Belgico Bruxellenses membranas quibuscum Oehieri conferret apographum.
1.10
Hic enim, quum novam Abaelardi Operum moliretur editionem,« officii sui ratus erat codicis Bruxellensis veluti imaginem quamdam fidelissime reddere, quum opus illud nondum fuisset editum.»
1.11
Atque haec jam aliquot annos lucem vidit editio, quam accuratissime, si praefationi credere sit, juxta Bruxellensem codicem comparata.« Perpauca tantum, ait cl. editor, mutavimus, ubi aperta scripturae vitia occurrebant, variis etiam lectionibus in parte paginarum inferiore subjunctis.»
1.12
Neque nobis alias leges praestituimus; sed curabimus alio eas observare modo. Quocirca quum Bruxellensis codex ubique habeat caelum, caelestis, etc., id non mutabimus in coelum, coelestis. Re quidem vera, dictionaria aliquot docent coelum scribendum esse, quasi radix hujus vocabuli esset Graecum κοῖλον; sed non putem eorum auctoritatem tantam esse ut praevaleat antiquissimis monumentis lapideis et pergamenis, non Latinis tantum, verum etiam Graecis, in quibus v. g. itacismi vitandi causa Κελεστίνος dicitur, qui Romanis est Caelestinus. Similiter necesse non arbitror vocabulum ceteri( quemadmodum in codice scribitur semper) mutare in caeteri; non enim apertum scripturae vitium appellari potest id de quo etiamnum litigant grammatici. Idem dixerim de voce seculum, quod in saeculum vertendum aestimavit Cl. V. Cousin; sane communius dixere Romani veteres saeculum, quod et Graeci σαικουλον scripsere; verumtamen fuere qui pro seculum pugnarint, arbitrati id vocabulum a senescere deductum, vel a secare: ridicula utique derivatio; sed non de ea, verum de vocis seculum orthographia hic quaeritur. Praeterea in codice Bruxellensi ubique sollemnitas, sollemnis legitur; quae in solemnitas, solemnis, mutanda visa sunt Cl. V. Cousin. Equidem iterum asserere non ausim sollemnitas, sollemnis, esse aperta scripturae vitia. Etenim, ut ex senatus consulto de bacchanalibus aliisque antiquissimis monumentis constat, non solebant Romani veteres duplicare consonantes. Postea alius usus paulatim invaluit, nullis tamen certis observatis legibus. Hinc factum est ut alii geminarent consonantes in his verbis, alii in illis. De vocabulo sollemnis multa disputatio: analogia tamen huic favet formae, eamque doctissimi grammatici plerumque tuentur. Demum, ut alia multa praetereantur, inter aperta scripturae vitia referri nequit cum conjunctio, quamquam Cl. V. Cousin contra fidem codicis ubique quum scribendum censuit. Antiquissima haec iterum grammaticorum lis. Certe quum ejusdem originis est ac quando, qui, quis, etc.; sed id non firmum argumentum, quum sicubi, alicubi, alicunde, etc., scribamus omnes. Adeoque in priscis marmoribus cum aeque legitur ac quum. Subtiliora quaedam grammaticorum ingenia tres formas excogitasse qum, cum et quum testis est Quintilianus, quarum prima tempus, secunda comitatus, tertia significaretur causa: verumtamen ipse Quintilianus, non secus ac codex Bruxellensis, illo discrimine non utebatur, ubique scribens cum.« Frigidiora his alia, inquit idem grammaticus: ut quidquid C quartam haberet, ne interrogare bis videremur. Et quotidie, non cotidie: ut sit quot diebus: verum haec jam inter ipsas ineptias evanuerunt.» Unde simul patet quantum temporis duret certamen grammaticum de quotidie et cotidie: quod ultimo animadvertimus loco, quoniam, quum in codice Bruxellensi ubique legatur cottidie, cottidianus, id in quotidie, quotidianus mutandum visum est Cl. V. Cousin. Minus recte; recenseatur, si lubet, cottidianus inter ipsas ineptias, nil repugnabimus, quamquam Quintilianus hanc notam inureret alteri formae; si inter aperta scripturae vitia, durius esset judicium. Neque duplex t culpandum severius, quum Catullus cecinerit, legem metricam satis notam secutus: Conjugis in culpa flagravit quottidiana.
1.13
Sed de his quisquiliis grammaticis satis superque.
1.14
Piget addere in majoribus nonnumquam rebus cespitasse cl. editorem, verbis interdum omissis, vocabulorum, quin etiam versuum ordine aliquando inverso, una voce substituta alteri, et id genus aliis: quos naevos ad imum marginem indicabimus, quando operae videbitur pretium.
1.15
Mutationes alias vix non probamus omnes. Quum enim in Bruxellensi codice diphthongus ae litera e caudata passim scribatur, eadem diphthongus recte servata est ubi cauda illa a librario omissa fuit. Praeterea codex non novit diphthongum oe, sed ubique habet fedus, pena, cepit, etc.; placuit Cl. V. Cousin scribere ubique foedus, poena, coepit: placuit et nobis. Alius generis est fortuna literae y quae in paucis vocabulis, v. g. hymnus seu ymnus, legitur; alibi ejus locum occupante elemento Latino i. Praetulit cl. editor scribere mysteria, martyr, etc.: non improbamus; verumtamen maluimus cum codice dicere misteria, martir, etc. quoniam hic iterum integrum systema grammaticum latet. Lege quae recentiores grammatici scripserunt de vocabulis aliquot Graecis jure Latii donatis, v. g. στυλος, stylus, stilus. In aspirationis signis codex varius quam maxime: praesentem, qui nunc in Gallia viget, usum secutus est ubique Cl. V. Cousin: idem fere fecimus; nisi quod hymnus diximus uno loco, ymnus alio, quoniam ipse librarius studiose in utramque ivisse partem visus est; et quod ad marginem notavimus, si quid in aspiratione correximus. Peculiare Bruxellensi codici est eicio pro ejicio, prodigi pro prodii, et contra prodii pro prodigi; quae ex aspirationis Theutonicae legibus fere explicanda sunt. Atque haec, ut rationem reddamus de decessorum nostrorum in eadem palaestra labore et ut ne nostra prorsus inutilis habeatur nova editio.
1.16
Quod vero ad suscepti ab Abaelardo operis causas attinet, eas ipse aperit in prima epistolae seu praefationis parte; in secunda idem attingit argumentum, modumque quem secutus est his declarat verbis:« Superiori namque libello cottidianos feriarum hymnos qui toti sufficere possint ebdomadae comprehendimus. Quos ita compositos esse cognoscatis ut bipartitus sit eorum cantus sicut et rythmus, et sit una omnibus nocturnis melodia communis atque altera diurnis, sic et rythmus. Hymnum etiam gratiarum actionum post epulas exsolvendum non praetermisimus, secundum quod in Evangelio scriptum est« Hymno dicto exierunt.» Caeteros vero suprapositos hymnos hac consideratione digessimus, ut, qui nocturni sunt, suarum opera feriarum contineant; diurni autem ipsorum operum allecoricam seu moralem expositionem tradant. Atque ita factum est ut obscuritas historiae nocti, lux vero expositionis reservetur diei.»
1.17
Quum secundum scripsisset libellum Hymnorum, ejus quoque rationem explicuit in subjecta epistola seu, si praeplacet, praefatione tertia:« Quod de ornatu, inquiens, deest eloquentiae, recompensavimus hymnorum multitudine, singulis videlicet singularum sollemnitatum nocturnis proprios componentes hymnos, quum unus solummodo hucusque hymnus in festis quoque, sicut in feriis, ad nocturnos praecineretur. Quattuor itaque hymnos, singulis festivitatibus ea ratione decrevimus ut in unoquoque trium nocturnorum proprius decantetur hymnus, et laudibus insuper matutinis non desit suus. Ex quibus rursus IIII instituimus ut duo in vigilia pro uno conjungantur hymno et duo reliqui similiter ad vesperas ipso die sollemni recitentur, aut ita bini et bini in singulis vesperis dividantur ut cum duobus prioribus psalmus unus et cum duobus reliquis alius decantetur. De cruce autem memini quinque conscripti sunt hymni; quorum primus singulis praeponatur horis, invitans diaconem crucem de altari tollere et in medio choro afferre, atque ibidem eam quasi adorandam ac salutandam statuere, ut in ejus quoque praesentia tota per singulas horas peragatur sollemnitas.»
1.18
Sed quorsum haec hoc loco sistimus, quae inferius suo ordine recurrent? videlicet ut novae hujus editionis norma manifesto pateat. Quum enim in codice Bruxellensi nulli uspiam sint tituli atque ex hoc defectu multa oriantur incommoda, illa praesertim verba tamquam clarissima fax nobis continuo praeluxerunt. Atque secundum haec non tantum licuit sub singulis hymnis apponere indicia, verum etiam obscura quaedam illustrare et turbatum interdum ordinem agnoscere.
1.19
Mutare tamen ordinem noluimus, tum ut codex Bruxellensis genuinus in lucem veniat, tum quoniam hoc mutationum genere( maxime quum jam alia praecessit editio) parum utilitatis lectoribus et plerumque multum turbationis creetur; aliis hunc ordinem in suis libris, aliis illum reperientibus in suis. Lege epistolas sanctorum Cypriani, Hieronymi, Augustini: quot enim secundum varias editiones eis apponuntur numeri?
1.20
Ex quo tempore e tenebris prodire coeperunt hymni illi, conjecturae de his jam factae sunt multae; quas operae pretium non est memorare, si unam exceperis: videlicet ex adjuncta epistola et ex ipsis hymnis constare, consilium Abaelardi fuisse liturgiam sacram immutare. Improbanda opinio. Qui enim eam amplexi sunt, in ea videntur fuisse sententia easdem tunc viguisse leges, quas nunc servari praecipit Ecclesia. Sane, si quis impraesentiarum manus inferret Breviario, aliosque substitueret consuetis hymnis, non id impune ferret. Verum saeculo XII non eadem erat severitas, et multa permittebantur episcoporum, praepositorum, abbatum, aliorumque praestantium virorum auctoritati et religioni; praecipue quod ad hymnos pertinet et sequentias, quum aliae Ecclesiae eas omitterent, aliae adhiberent; et quae adhiberent, uterentur maxime variis. Sed nolim haec latius declarare quae passim in libris de rebus liturgicis exposita sunt. Caeterum omnia in hac hymnorum sylloge probe sunt catholica; et, quamquam quo eos Abaelardus scripsit tempore animo minus esset pacato, vix tamen aliquod eis impressit pugnacitatis suae vestigium; quinetiam ut nonnulla hic occurrunt satis poetica, sic quaedam quoque obvia sunt vere pia, maxime in libello secundo.
1.21
Nemo tamen arbitretur thesaurum nunc tandem detectum fuisse pretii maximi; non ita est. Hymni Breviarii Romani aliorumque antiquorum generatim longe praestant pietate, numero, selectu verborum, sententiis; neque laus novitatis inest Abaelardi conatibus, quum plerumque nil aliud agat quam rhythmo qualicumque ligare quae jam pridem ante soluta oratione explicuerant alii. Facili negotio indicare possemus unde sua omnia deprompserit scriptor; verum his in immensum cresceret haec editio. Praeterea novissimis temporibus complures antiquarii, maxime R. P. Carolus Cahier in opere De fenestris pictis Bituricensibus, explicuerunt symbola fere omnia et interpretationes Scripturae sacrae mysticas, quae in tribus Abaelardi hymnorum libellis occurrunt; ipsaque harum rerum origines et historiam felicissime patefecerunt Oxonienses aliquot theologi in sylloge tractatuum praesenti aevo opportunorum: ita ut nil fere spicilegis derelictum fuerit. Pluribus praefandum non videtur.
1
Ad tuarum precum instanciam, soror mihi Heloysa, in seculo quondam cara, nunc in Christo karissima, ymnos Graece dictos, Hebraice tillim nominatos, composui; ad quos quidem me scribendos cum tam tu quam quae tecum morantur sanctae professionis feminae saepius urgueretis, vestram super hoc intentionem requisivi. Censebam quippe superfluum me vobis novos condere, cum veterum copiam haberetis, et quasi sacrilegium videri antiquis sanctorum carminibus nova peccatorum praeferre vel aequare. Cum autem a diversis diversa mihi responderentur, tu inter cetera talem, memini, subjecisti rationem: Scimus, inquiens, Latinam et maxime Gallicanam Ecclesiam, sicut in psalmis ita et in ymnis magis consuetudinem tenere quam auctoritatem sequi. Incertum etenim adhuc habemus cujus auctoris haec sit tanslatio Psalterii quam nostra, id est Gallicana, frequentat Ecclesia. Quam si ex eorum dictis dijudicare velimus qui translationum diversitates nobis aperuerunt, longe ab universis interpretationibus dissidebit, et nullam, ut arbitror, auctoritatis dignitatem obtinebit. In qua quidem adeo longaevae consuetudinis usus jam praevaluit, ut, cum in ceteris correcta beati Hieronimi teneamus exemplaria, in Psalterio, quod maxime frequentamus, sequamur apocrypha. Ymnorum vero quibus nunc utimur tanta est confusio, ut qui, quorum sint, nulla vel rara titulorum praescriptio distinguat; et si aliqui certos habere auctores videantur, quorum primi Hilarius atque Ambrosius exstitisse creduntur, deinde Prudentius et plerique alii, tanta est frequenter inaequalitas syllabarum, ut vix cantici melodiam recipiant, sine qua nullatenus ymnus consistere potest, cujus descriptio est laus Dei cum cantico. Plerisque etiam sollemnitatibus addebas deesse proprios ymnos, utpote Innocentum et Evangelistarum, seu illarum sanctarum quae virgines vel martires minime exstiterunt. Nonnullos denique asserebas esse in quibus nonnunquam hos a quibus decantantur mentiri necesse sit, tum videlicet pro temporis necessitate, tum pro falsitatis insertione. Casu quippe aliquo vel dispensatione, eo modo saepius praepediti fideles constituta horarum tempora vel praeveniunt, vel ab ipsis praeveniuntur, ut de ipso saltem tempore mentiri compellantur, dum videlicet aut nocturnos die, aut diurnos nocte hymnos decantant. Constat quippe secundum propheticam auctoritatem et ecclesiasticam institutionem, nec a laude Dei noctem ipsam vacare, sicut scriptum est:« Memor fui nocte n. t. D.,» et iterum:« Media nocte s. ad c. tibi,» hoc est ad laudandum te; nec septem reliquas laudes de quibus idem meminit Propheta:« Septies in die l. d. tibi,» nisi in die persolvendas esse. Quarum quidem prima, quae matutinae laudes appellantur, de qua in eodem scriptum est Propheta:« In matutinis D. m. in te,» in ipso statim diei initio, illucescente aurora seu lucifero, praemittenda est: quod etiam in plerisque distinguitur hymnis. Cum enim dicit:« Nocte surgentes v. o.,» et iterum:« Noctem canendo r.,» vel.« Ad confitendum surgimus morasque n. r.,» et alibi:« Nox atra rerum contegit ter. c. o..» vel:« Nam lectulo consurgimus n. q. t.,» et rursum:« Ut quique horas noctium nunc c. r.,» et similia, ipsi sibi hymni quod nocturni sunt testimonium praebent. Sic et matutini hymni proprii temporis, quo dicendi sunt, institutionem nonnunquam profitentur: verbi gratia cum dicitur:« Ecce jam n. t. u.,» et iterum:« Lux ecce s. a.,» vel:« Aurora jam s. polum,» seu:« Aurora lucis r.,» et alibi:« Ales diei nuntius l. pro. praecinit,» vel:« Ortus refulget l.,» et si qui sunt hujusmodi, ipsi nos instruunt ymni quo tempore sint cantandi, ut si eis videlicet sua tempora non observemus, in ipsa eorum prolatione mendaces inveniamur. Hanc tamen observantiam non tam negligentia plerumque tollit, quam necessitas aliqua vel dispensatio praepedit; quod maxime in parochialibus, seu minoribus ecclesiis propter ipsas plebium occupationes cottidie fieri necesse est, in quibus omnia et fere continue peraguntur in die. Nec solum tempora non observata mendatium ingerunt, verum etiam quorumdam ymnorum compositores, vel ex proprii animi compunctione alienos pensantes, vel improvidae studio pietatis extollere sanctos cupientes, in aliquibus ita modum excesserunt, ut contra ipsam nostram conscientiam aliqua in ipsis saepius proferamus tanquam a veritate prorsus aliena. Paucissimi quippe sunt qui contemplationis ardore vel peccatorum suorum compunctione flentes ac gementes, illa digne valeant decantare:« Preces gementes f. d. q. p.,» et iterum:« Nostros pius cum canticis f. b. s.,» et similia quae sicut electis ita paucis conveniunt. Qua etiam praesumptione singulis annis decantare non vereamur:« Martine, par apostolis,» vel singulos confessores immoderate de miraculis glorificantes dicamus:« Ad sacrum cujus tumulum frequenter membra languentum modo sanitati, etc.,» discretio vestra dijudicet. His vel consimilibus vestrarum persuasionibus rationum ad scribendos per totum anni circulum ymnos animum nostrum vestrae reverentiae sanctitas compulit. In hoc itaque mihi vobis supplicantibus, sponsae Christi vel ancillae, et nos e converso vobis supplicamus, ut quod nostris honus imposuistis humeris, vestrarum orationum manibus sublevetis, ut qui seminat et qui metit, simul operantes congaudeant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).