Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Abaelardus1079–1142
Hymni et Sequentiae
Sequ 5.31.2
Choose a text More by Petrus Abaelardus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11122 Hyetse
5.31.1
HYMNI SOLEMNITATUM DIVINARUM. LIX. AD LAUDES ET AD VESPERAS.
5.31.1
Ecce domus Domini, En fidelis populus, Psalmis, hymnis, canticis Vacans spiritalibus.
5.31.2
Christus cujus domus est, Ipsam sibi protegat, Et ovile proprii Gregis pastor muniat.
5.31.3
Manum spiritalium Tutelam adhibeat. Lupos invisibiles Super illos arceat.
5.31.4
Angelorum praesidens Semper hic custodia Ad fidelis populi Vigilat praesidia.
5.31.5
Ad superbum Zabulon Conterendum Michael, Ad medendum sauciis Dirigatur Raphael.
5.31.6
Corda titubantium Grabriel corroboret, Et perseverantia Stantes idem adjuvet.
5.31.7
Nunquam, cum sit regis hoc Caelestis palatium, Ministris caelestibus Decet esse vacuum.
5.31.8
Horum ministerio Disponantur omnia, Qui norunt quae Domino Sint vel non sint placita.
5.31.9
Christi vota populi Ipsi preces offerant, Et quid ipse voveat, Quid precetur doceant.
5.31.10
Nichil cassis precibus, Nichil votis irritis Hic fideles postulent Vel sibi vel aliis.
5.31.11
Quisquis hic fidelium Preces Deo fuderit, Impetrasse gaudeat Se, quidquid petierit.
5.31.12
Hiezita nullus hic, Nullus simoniacus, Corrumpat hereticis Gregem Christi pestibus.
5.31.13
Quos a domo propria Per semet expulerit, Iram ejus sentiat Quisquis hos reduxerit.

Intertext edge

Open linked passage

Note