Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 11.1
Choose a text
More by Petrus Abaelardus
—
11126 Sermon38
11.1
SERMO IX. IN EADEM DIE.
11.1
Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani. Columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum. Media charitate constravit propter filias Jerusalem. Ferculum hoc loco a ferendo, id est portando, vehiculum dicitur, quasi lectica potentium vel infirmorum, qua molliter deferantur. Ligna Libani, duo ligna sunt crucis. Libanus quippe candidatio interpretatur. Ligna itaque crucis, ligna sunt candidationis et emundationis nostrae: quia in illis verus immolatus est Agnus, cujus sanguine a peccatis mundati sumus. Unde et Apocalypsis ita meminit: Hi sunt qui laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni. Haec ligna Libani, ex quibus Dominica crux fuit composita cedrina; et ob hoc imputribilia esse dicuntur. Unde Hieronymus, in Cantico canticorum: Ferculum crucis secundum historiam, de lignis Libani cedrinis factum est. Quid autem per haec imputribilia ligna, nisi Dominicae passionis perpes memoria in cordibus fidelium est expressa? Quam praecipue nobis Dominus commendans ait: Hoc facite in meam commemorationem. Et Apostolus: Quotiescunque, inquit, manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Haec Domini passio dum per praedicatores annuntiatur, quasi quodam ferculo atque vehiculo crucis verus Salomon per mundum defertur.
11.2
Crux itaque, duobus lignis composita, vehiculum est Salomonis. Qui dum crucifixus praedicatur, in ipsa cruce tanquam vehiculo, ut dictum est, quodam ubique circumfertur. Hoc vehiculum ipse sibi Salomon fecit, qui bonis operibus Judaeos in invidiam accendens, ipsos ad hoc commovit ut eum crucifigerent. Quod nequaquam factum est per illorum coactionem, sed tantummodo per ejus praemissionem, atque optimam ipsius dispensationem. Ipse quippe est qui ait: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam. Et rursum: Potestatem habeo ponendi animam meam, etc. Ferculi columnas ipse idem fecit argenteas, quae sunt apostolicae praedicationis eloquia, et de ore ipsius accepta documenta. De quibus eloquiis Psalmista praedixerat: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Casta eorum praedicatio dicitur, quia sicut unus eorum dicit, non erant adulterantes verbum Dei, quia praedicationem suam gratis impendebant: non spe alicujus terreni lucri vendere intendebant, nec se in pretio more adulterarum sive meretricum ponebant. Argentea dicuntur apostolicae praedicationis verba, quia claritatem habent intelligentiae, non obscuritatem velaminis, sicut lex et prophetiae, quae mysticis magis quam apertis utuntur verbis. Haec tanquam columnae ferculum sustentant, et Dominicam crucem corroborant, dum passionis Dominicae crucis virtutem annuntiant. Et quod dicunt eduxerunt. Unde bene per excellentiam eloquia dicuntur, quasi extra caeteras sacrae doctrinae locutiones, quibus sunt ex utilitate longe commodiores. Omnis quippe locutio ad intelligentiam est accommodata, et propter eam in auditore faciendam etiam reperta, et ad hoc unum instituta. Quaelibet itaque verba quo intelligibiliora sunt, et ita quod debent magis efficiunt, caeteris utique praeponenda sunt.
11.3
Sicut autem apostolicae praedicationis verba columnas ferculi diximus, sic et ipsos ex virtute verborum suorum, vel gratia miraculorum eis collata, qua corroborant sua dicta, columnas novimus appellatas. Unde et unus eorum, nomen cujus supra meminimus, Galatis scribit: Jacobus, et Cephas Joannes, qui videbantur columnae esse. Reclinatorium dicitur, non lectus in quo jacendo moriamur, sed loculus quidam in quem se reclinando qui sedent paululum quiescendo se refovent, et fatigatos se ad horam recreant. Reclinatorium igitur in ferculo a Salomone praeparatum, somnus est Dominicae mortis in cruce, de quo scriptum est: Et inclinato capite, tradidit spiritum. Hic somnus sicut velociter advenit, ita et velociter transiit. Scimus quippe Dominum hora sexta crucifixum, circa nonam expirasse, et Pilatum miratum fuisse quod tam celeriter obierit, antequam latrones fractis cruribus mori cogerentur. Velox quoque ad transeundum iste somnus fuit, quia cito Dominus resurrexit. Quasi ergo in reclinatorio Dominus obdormivit, quia mortis somnum velocem et transitorium habuit. Somno, qui maxime fessos recreat, mors fidelium comparatur, qui quanto amplius hic pro Deo laboraverunt, ad majorem requiem moriendo transire meruerunt. De hac igitur dormitione et matura ejus resurrectione Psalmista in ejus persona praedixerat: Ego dormivi, et soporatus sum, et exsurrexi. Dormit fidelis et separatur, quia moriendo ad illam requiem transit, qua maxime oblectatur, et eo jam Dei visione fruente, summum desiderium ipsius impletur. Unde et Hieronymus de praedicta Christi dormitione ait: Dormire Dei est, cum unigenitus Patris in assumpta carne mori pro nobis dignatus est. Quibus mors recte dulcis somnus praedictus est, ipso dicente per Jeremiam:« Ideo quasi ex somno excitatus sum, et vidi, et somnus meus dulcis est mihi.» Aureum dicitur declinatorium Salomonis, quia cum sit pretiosa mors sanctorum in conspectu Domini, pretiosissima dicenda est Christi, quem non solummodo sanctum, verum etiam constat esse Sanctum sanctorum. Quanti quippe pretii mors illa est dicenda, quae in nostrae redemptionis pretium data, vitam omnibus emit, et paradisi januam aperuit? Unde bene hoc singulare pretium excellentiori metallo est comparatum, ubi reclinatorium est descriptum aureum.
11.4
Ad quod denique reclinatorium ipsius, Salomon purpureum aptasse memoratur ascensum: et horum media, tam reclinatorium scilicet quam ascensus purpurei, interposita charitate constravisse, et tanquam haec sibi conjunxerit illius interpositione. Ascensus iste purpureus ad illud reclinatorium jam in Christo completum, nobis etiam ab ipso est factus; cum per ejus exemplum et exhortationem malis resistimus usque ad sanguinis effusionem, et sic tanquam purpureum ascensum ad supernae quietis, quo jam ille praecessit, pervenimus reclinatorium. Sed quia humanae infirmitatis non est mortem excipere, sed naturaliter fugere, charitate media hic ascensus et illud reclinatorium sibi conjunguntur, quia nullus hominum in tanto agone persisteret, ut illuc perveniret, nisi charitas, quae omnia suffert, omnia sustinet, interveniret. Denique cum adjungit propter filias Jerusalem hunc ascensum ad reclinatorium fieri, vel media eorum charitate consterni, patenter innuit per hanc charitatis interpositionem, hoc tam arduo ascensu illuc conscendere nostram infirmitatem. Quod enim filias dicit potius quam filios, ex infirmiori sexu humanam exprimit imbecillitatem. Sicut filiae Babylonis animae intelliguntur reprobae, sic filiae Jerusalem electae. Duae quippe sunt istae civitates Dei et diaboli, quarum haec in malo, sicut illa generat in bono. Potest etiam quod dicitur, media charitate, accipi intransitive: ad eumdem casum, scilicet ablativum, sibi sociantur substantivum et adjectivum. Et tunc quidem ita est legendum, quod illum ascensum purpureum media charitate constravit, dum ejus videlicet gradibus eam interpositam inseruit. Tres quippe sunt gradus, quibus ad supernae quietis reclinatorium conscenditur: fides videlicet, charitas et spes. Primus itaque gradus fides est, secundus charitas, tertius spes habetur. Non enim recte speranda est illa felicitas, nec de ea confidendum, nisi cum eam ex charitate meruerimus: nec charitas haberi potest, nisi fide praeeunte, tanquam omnium bonorum fundamento. Charitas ergo his duobus extremis gradibus quasi media inseritur, quia de fide ad charitatem, de charitate ad spem, ut diximus, est procedendum. Quod quidem est ascensum illum purpureum media charitate consterni.
11.5
His igitur praemissis de illo sancto ferculo Salomonis, et reclinatorio aureo, et ascensu purpureo, filiabus Jerusalem per Christum praeparato, ipsae filiae consequenter invitantur egredi ad videndum ipsum Salomonem in diademate suo. Sic quippe subinfertur: Egredimini, filiae Sion, etc.. Ut enim in agone passionum viriliter pro Christo persistamus, ipse semper prae oculis est habendus, et ejus passio nobis semper esse debet in exemplo ne deficiamus. In cujus videlicet passionis recordatione, ipse corporis et sanguinis sui sacramenta frequentari praecepit in Ecclesia, unde et Apostolus: Dominus, inquit, Jesus qua nocte tradebatur accepit panem, et gratias agens fregit, et dixit: Hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur. Hoc facite in meam commemorationem. Similiter et calicem: Quotiescunque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. Sed quid prodest nobis hoc in nostram reducere vel aliorum memoriam, nisi sic ei compatiamur, sicut idem dicit Apostolus, ut et conglorificari resurgendo mereamur? Alioquin illud terribile judicium incurremus, quod ipse consequenter adnexuit, dicens: Itaque qui manducaverit vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Per ascensum, ut dictum est, purpureum condescendendum nobis est ad reclinatorium aureum; quia nisi communicemus passioni Christi, participes non erimus suae resurrectionis. Quod ut eo trahente possimus, ipse manum porrigat, qui ut conscendamus invitat. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).