Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 12.1
Choose a text
More by Petrus Abaelardus1079–1142
—
11126 Sermon38
12.1
SERMO X. IN EADEM DIE.
12.1
Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate suo, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus. Quo egredi admoneantur filiae Sion, ipse textus Cantici canticorum ex illis quae praemissa sunt patenter insinuat. Cum enim dixisset: Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani, atque ipsum miraculum quam mirabile fuerit diligenter descripsisset, statim filias Sion egredi hortatur ad ipsum regem in hoc ferculo suo conspiciendum. Hae vero sunt ipsae, quas in proximo dixerat filias Jerusalem, cum ait: Media charitate constravit propter filias Jerusalem. Quas tanquam ad conscendendum in ipsum ferculum admonens, jubet eas egredi, ut in ipso ferculo rege conspecto ejus amore ad eum ascendere niterentur in ipsum ejus feretrum, hoc est ejus imitatione crucem ejus tollendo, sicut ipsemet admonet dicens: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; hoc est passiones sustinens me imitetur. Filiae itaque Sion, id est Jerusalem, non Babylonis, fideles animae sunt, quae ad civitatem Dei tanquam cives pertinent, non diaboli. Has tanquam filias vera Jerusalem, hoc est mater Ecclesia Deo parit vel generat, dum eas praedicando instruit, vel baptizando regenerat. Unde et Apostolus tam matri quam patri se comparans ait: Filioli mei, quos adhuc parturio, donec Christus formetur in vobis. Et rursum: Nam etsi multos habetis paedagogos, sed non multos patres. In Christo enim Jesu per Evangelium ego vos genui. De hac matre nostra, cujus conversatio in coelis est, et per desiderium semper sursum inhabitat, idem Apostolus ait: Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra.
12.2
Hujus itaque Sion praedictas filias Salomon exhortatur egredi, ut verum Salomonem nostrum, id est Christum, egressae mereantur videre. Egressae, inquam, maxime de terrena conversatione, ut in his tam sanctis diebus Dominicae passionis per abstinentiam carnem macerantes, crucem ejus tollamus: attendentes quod scriptum est, quia si compatimur, et conregnabimus. Qui enim dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Mactantes in nobis vitia, nos ipsos praeparemus tanquam hostiam viventem et Deo placentem. Nemo enim ad ejus hostiam, quae nunc generaliter, pascha imminente, universis proponitur Christianis, digne accedere poterit, nisi se ille prius talem, ut diximus, hostiam praeparaverit. Alioquin de mensa vitae mortem sumemus, et quasi pro cibo venenum hauriemus. Unde et Apostolus Corinthiis ait: Quicunque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. Idem ad Hebraeos: Habemus, inquit, altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra. Propter quod et Jesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. Non enim hic habemus manentem civitatem, sed futuram inquirimus( Hebr. XIII, 10 et seq.). Altare nostrum altare Christi est, in quo sacrificium ejus celebramus, imo ipsum in sacramento proprii corporis et sanguinis Patri offerimus. De quo sancto altari edere non habent qui tabernaculo deserviunt, quia de hoc tanto ac spiritali sacrificio digni sumere non sunt qui carnaliter vivunt. Tabernaculum quippe dicit hujus mortalis corporis, quod nunc habemus habitaculum, quod dissolubile est atque infirmum, sicut tabernacula, id est umbracula pastorum vel peregrinantium, quae non sunt firmae domus ac stabiles, sed mobiles, et ad modicum inhabitandae mansiones. Tabernaculo ergo deservit, qui mortalis carnis concupiscentiis obedit. Regendum est corpus, et caro spiritui subjicienda, servire potius quam dominari digna. Quorum enim, etc. Ac si aperte dicat: Bene dixi eos nequaquam sacrificio Christi dignos, qui tabernaculo deserviunt, hoc est carnalibus indulgent concupiscentiis. Hoc enim et in sacrificio veteri, quod figura nostri fuit, Dominus praesignare decrevit, cum animalium corporibus extra castra in eremo crematis, purus eorum sanguis offerretur a pontifice in Sancta sanctorum. Sanguis quippe, in quo maxime vita carnis consistit, juxta illud Moysi, quia anima omnis carnis in sanguine est, bona fidelium vita vel anima est. Quod quidem per pontificem Christum, qui pro nobis interpellat, quasi sacrificium offertur in Sancta sanctorum, quod est secundum tabernaculum, dum dignando efficitur, ut ad supernam mansionem assumatur, ubi pura et perfecta est sanctitas, per Sancta sanctorum significata. Sed ut hoc fiat, necesse est prius in hac vita horum animalium corpora cremari extra castra: hoc est carnem affligi atque macerari zelo divini amoris nobis sic extra castra positis, hoc est extra voluptates carnis constitutis. Hae quippe voluptates quasi quaedam castra vel carceres animae sunt, qui ipsam constringunt et comprimunt, ne se omnino erigat ad superna, et libere toto affectu surgat ad coelestia. Propter quod etiam significandum ipse noster pontifex passus est extra portam, hoc est extra septa Jerusalem, non intra ut videlicet significaret non aliquos per suum sanguinem sanctificandos atque redimendos, nisi qui, ut dictum est, extra castra positi, id est voluptates carnis, ipsum imitarentur. Ad quod consequenter nos adhortans Apostolus, ait: Exeamus igitur, hoc est imitando eum sequamur, extra castra, ut determinatum est, facti: ut eum apprehendere possimus in supernis. Improperium hoc est pati, pro eo quaecunque probrosa vel turpia tolerare, sicut et ipse pro nobis nulla respuit perferre. Non enim, etc. Exeamus, inquam, ad eum, relictis castris, hoc est properemus ad ipsum pervenire per quaecunque adversa, postpositis voluptatibus carnis; quia non habemus in hac vita stabilem mansionem, nec ad hanc vitam creati sumus, sed futuram, quae indeficiens est, apprehendere nitimur.
12.3
Quod igitur Apostolus hoc loco nostrum exire dicit, hoc Salomon superius nostrum egredi praesignavit, dicens: Egredimini, filiae Sion, etc. Tanquam si diceret: Egredimini mente semper ad eum conspiciendum, qui extra portam crucifixus pro vobis, vestrum factus est sacrificium. A nobis ad eum egredimur, cum abrenuntiantes propriis voluptatibus, ejus voluntati nos dicamus, et eum imitando sequimur, qui Patri usque ad mortem obediens, ait: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Hoc utique modo crucem post Jesum portamus, quod de illo Simeone Cyrenaeo Lucas refert, cum usque ad mortem in ejus obedientia persistere parati sumus, crucifigentes corpora nostra cum vitiis et concupiscentiis, sicut et Apostolus praecipit. Simon quippe obediens interpretatur, qui post Christum crucem ejus bajulans eos significat, qui per imitationem eo usque Christum sequuntur, ut consummatam obedientiam usque ad mortes ei exhibere parentur. De qua profecto perfectione obedientiae etiam ipse Simoni Petro ait: Sequere me, ut videlicet id quod ille Simon Cyrenaeus egit in ministerio, iste Simon Petrus Ecclesiae typum gerens consummaret in facto. Refert supra memoratus evangelista, quod Simone post Jesum crucem ejus bajulante, sequ[ eb] atur illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant, et lamentabantur eum. Non enim hic Simon solus per passionem Christum imitatur, verum innumera fidelium multitudo tam in viris quam in feminis per martyrium Christum sequitur, et ad Deum extra portam passum hoc modo egrediuntur. Quem et nos hodie egressum praesentamus, cum de urbibus, vel castellis, aut villis, clerus pariter ac populus cum sanctuario crucem adorare procedunt in campo, ipsa videlicet die qua primum in anno Dominica recitatur passio. Qua quidem generali fidelium processione, tanquam ad Dominum extra portam passum egredientes, passionis ipsius nos memores esse profitemur, quasi eum prae oculis crucifixum pro nobis aspicientes. Ad quem utique aspectum admonemur cum dicitur, ut post egressum nostrum videamus regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua: mater, inquam, sua, hoc est Judaea, de qua ipse natus est secundum carnem.
12.4
Diademate coronavit eum, hoc est ad modum victoris eum exaltavit, qui in ipsa morte maxime de diabolo triumphavit. De hac exaltatione in ipsa crucis suspensione, ipsemet Nicodemo ait: Sicut Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Legimus et a Judaeis ipsum Dominum corporaliter spinea corona esse coronatum. Quod cum illi ad irrisionem et poenam intenderent, mysterium ignari gesserunt rei convertendae in gloriam. De qua et Psalmista dudum praedixerat: Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Quod quidem testimonium Apostolus prosequens, Hebraeis scribit: Eum autem, qui in modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum per passionem mortis gloria et honore coronatum. Scriptum quoque est in Joanne, quia exivit Jesus portans spineam coronam: ut etiam juxta litteram nobis ad eum sit exeundum, sicut praedictum est, in diademate suo videndum.
12.5
Sive ergo coronatus, sive crucifigendus exire Christus memoratur, ut reprobatis Judaeis, qui in eum ista commiserunt, gratiam suam praesignaret transituram in latitudinem gentium, ubi videlicet crucifixionis salus, et exaltatio ipsius in acquisitione multorum populorum, uno Judaeo reprobato, sese dilatavit. Unde et bene hodie ad crucem ejus in campo adorandam procedimus, in hoc mystice demonstrantes, tam gloriam quam salutem de Judaeis egressa esse, et in gentibus sese dilatasse. Quod autem postmodum revertimur ad loca nostra, unde fueramus egressi, significat in fine mundi ad Judaeos redituram gratiam Dei; quando videlicet per praedicationem Henoch et Eliae constat eos convertendos esse. Unde et Apostolus: Nolo, inquit, vos ignorare, fratres, quia caecitas ex parte contingit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eripiat et avertat impietatem a Jacob. Unde et ipsum Calvariae locum, quo Dominus crucifixus est, nunc intra civitatem novimus contineri, cum prius extra fuerit. Coronavit, inquit, eum mater sua in die desponsationis illius. Tunc enim magna jucunditas regibus exhiberi solet, quando, desponsatis uxoribus, solemnia celebrant nuptiarum. Dies autem Dominicae crucifixionis quasi dies ei fuit desponsationis, quia tunc Ecclesiam veraciter sibi quasi sponsam sociavit, cum eodem die animas fidelium ad inferos descendens, hoc in eis inde assumptis complevit, quod latroni promisit dicens: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Haec itaque dies desponsationis dies laetitiae illi fuit, quando illud ad quod venerat, et quod maxime in ejus desiderio erat, in salute credentium complevit.
12.6
Laetitiae, inquit, cordis ejus, quia tanquam tristis in corpore fuit, in quo molestias doloris toleravit; sed dum caro tristitiam doloris afferret de his quae inferebantur exterius, cordis, id est animae, summa exsultatio erat inferius, de nostra scilicet salute, quam sic operabatur. Unde et cum ad crucifigendum exiret, bene mulieres super eum lamentantes compescuit, dicens: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. Tanquam si diceret: Non est propter me dolendum in his passionibus, tanquam hinc aliquod incurram damnum; sed potius vobis imminet super vos ipsas et filios vestros, gravissima vindicta, quae in me committuntur, plexuros. Sic et nobis, fratres, super nos potius quam super ipsum flendum est, quod ea videlicet commiserimus ex culpa, quae ille tam graviter portavit in poena. Sic de ipso gaudeamus cum ipso, ut de nostris doleamus offensis, quod hujus sive servorum reatus commiserit, quod innocens Dominus tantam poenam sustinuit. Ipse nos docuit flere nos ipsos, qui nunquam se flere legitur; sed non flevit Lazarum suscitaturus, pro cujus suscitatione honor hodiernus est ei a turbis exhibitus. Flevit et hodie cum a turbis exsultantibus susciperetur, sicut Lucas meminit, dicens: Et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae descendentium gaudentes laudare Deum voce magna, super omnibus quas viderant virtutibus, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini, pax in coelo, et gloria in excelsis. Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu, etc..
12.7
Flevit Lazarum, quem de refrigerio et sinu Abrahae revocaturus erat aerumnis praesentis vitae. Flebat ruinam civitatis, nostra videlicet damna, non propria. Utinam sic nos mala nostra deplorare possemus sicut et ille, sic solliciti de nobis essemus sicut ipse! Qui de ipso laetamur tanquam de Salvatore nostro, cujus morte redempti sumus, super nos defleamus, qui quod ille tam graviter plexus est commisimus. Egredientes itaque semper mente ad eum, ut diximus, et ipsum sic pro nobis coronatum memoriter intuentes, sequamur ipsum, crucem ejus tollentes. Quod si jam in eo tempore non sumus ut pro eo mori cogamur, quoties tamen nos pro ipso affligimur, crucem ejus tollimus. Crux quippe a cruciando dicta est. Crucem ejus tollimus, cum quaslibet adversitates pro eo sustinemus, vel abstinentiae virtute carnem nostram macerando, dominio spiritus eam subjicimus. Quod his praecipue diebus nobis est providendum, quibus spiritaliter nos praeparari convenit, ad ipsum Dominum in sacrificio propriae carnis et sanguinis suscipiendum. Certe, si quis potentum vel amicorum hospitio suscipiendus a nobis exspectaretur, cum omni diligentia domum nostram praeparemus, ne quid immundum vel indecens oculos intrantis offenderet. Quanta igitur cura, quanto studio providendum est, ne ipsum Creator ac Redemptor a nobis, ut diximus, suscipiendus, immundum reperiat habitaculum; cum propriam injuriam tanto gravius vindicet, quanto amplius potest ac debet? Et quoniam ejus quoque est gratiae in nobis sibi mansionem parare, ipse sibi hanc praeparet, qui hoc nobis sacrificium ad salutem instituit, non ad judicium. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).