Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 14.1
Choose a text More by Petrus Abaelardus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11126 Sermon38
14.1
SERMO XII. DE CRUCE.
14.1
Quanta devotione Dominicae crucis venerationem prosequi debeamus, beatus Apostolus ad Galatas scribens diligenter declarat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi( Gal. VI, 14). Tanto quippe amplius crux Dominica, in qua sumus redempti, a nobis est glorificanda, quanto verius ex hoc genere redemptionis homo redemptus gloriari valet. Quid est autem gloriari, nisi quemcunque se aliquid magnum et pretiosum aestimare? In nullo autem quaelibet res quanti sit ita cognosci potest, sicut in pretio ejus. Sic et homo quanti fuerit apud Deum, quantam semper sollicitudinem divina super eum gesserit clementia, quantaeque pietatis visceribus eum sit amplexatus, pretium ipsum pro redemptione hominis datum patenter insinuat. Quod diligenter Apostolus intuens, et de hoc singulariter glorians, sicut supra meminimus, ait: Mihi autem absit gloriari, etc. Ac si patenter dicat: Glorientur alii in quocunque voluerint, pretiosos se aestiment quibuscunque divitiis vel honore; mihi autem absit gloriari nisi in hoc redemptionis meae genere, quod apud infideles ignominiosius judicatur et vilius. Quo enim Dominus indigniora pro homine sustinuit, digniorem apud se et gratiorem eum haberi demonstravit. Nullum autem patibulum exsecrabilius cruce antiquitus censebatur, nulla mors adeo turpis et detestabilis judicabatur. Unde et hoc genus patibuli non solum ad poenam Christi, verum etiam ad ignominiam impii eligere decreverunt, sicut ante per Sapientiam de ipsis prophetatum fuerat dicentibus: Morte turpissima condemnemus eum. Et Apostolus, cum dixisset: Factus obediens usque ad mortem, quasi parum hoc videretur, nisi etiam ipsum genus mortis tanquam abominabile determinaret, statim adjecit: mortem autem crucis. Quod est dicere non solum usque ad mortem, sed usque ad tam ignominiosam mortem, qua specialiter blasphemi, hoc est qui in aliquam blasphemiam Dei praesumebant, puniebantur. Unde et Domino improperantes quod se Filium Dei diceret aiebant: Blasphemavit. Quid adhuc desideramus testes?. Et quasi hoc genus mortis ex blasphemia promeruisset, exclamabant: Crucifigatur! De quo etiam genere mortis, quam detestabile videretur, et divina maledictione plenum, Deuteronomii liber his verbis profitetur: Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo, non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo qui pependit in ligno: et nequaquam contaminabit terram tuam, quam Dominus dederit tibi in possessionem. Cujus quidem capituli memor Apostolus, cum Galatis scriberet, ait: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum, quia scriptum est: maledictus omnis qui pendet in ligno.
14.2
Ex his itaque verbis liquide monstratur quam ignominiosum crucis patibulum apud Judaeos praecipue habebatur, qui solam litterae superficiem, non mysticos sensus in lege perquirunt. Sed quid est magis absurdum, quam omnes eos divinae maledictionis damnatione dignos credi, qui hoc genere mortis potius quam alio puniantur? Non enim modus poenae, sed lapsus culpae reum efficit. Unde et scriptum est: Justus qua morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Sin autem velamen Moysi detrahentes revelata facie legem interius speculemur, convenienter hanc maledictionem tam singulis hominibus per culpam quam ipsi Christo per poenam poterimus applicare. Pro peccato quippe priorum parentum, quod in ligno vetito commissum est, omnes inde damnationem incurrimus, et tanquam in ligno morimur, qui cum originali peccato nascimur, juxta quod et Dominus Adam increpans, et quasi maledictionis sententiam intorquens, ait: Maledicta terra in opere tuo. Omnes itaque, sententiam hanc damnationis ab Adam contrahentes, quasi cadaver sine vita nascimur et permanemus, antequam ex aqua et spiritu renati, ab hac animae morte vivificemur. Cadaver autem suspensione ligni mortuum eadem die sepeliri praecipitur, quia in hac ipsa vita praesenti qua nascimur, consepeliendi Christo per baptismum sumus; ne videlicet terra nostra contaminetur, hoc est, ne in contagio terrenae generationis remaneamus, si regenerati specialiter non fuerimus. Bene itaque dicitur maledictus a Deo qui pendet in ligno, quia etsi nondum propria incurramus peccata, illud tamen unum quod originale dicitur peccatum in ligno, ut dictum est, scientiae boni et mali commissum ad damnationem nostram sufficit, cui divino judicio deputati sumus, et ob hoc a Deo quadam maledictione percussi. Quae quidem maledictio, et in Christum retorquetur per poenam, quem percussum a Deo et attritum propter scelera nostra Propheta longe ante praedixerat. Et sicut caeteri in ligno, ut dictum est, mortem animae incurrerunt, sic iste mortem corporis, ut per hanc ab illa nos liberans, maledictionem nostram in benedictionem converteret. Unde et Apostolus cum praemisisset: Factus pro nobis maledictum, sicut scriptum est, statim adjecit, ut in gentibus benedictio fieret. Sicut ergo in ligno, id est pro transgressione ligni vetiti, Christus corporaliter est mortuus, ita et corporaliter per poenam a Deo maledictus, hoc est ex sententia Dei poenae huic deputatur. Hinc enim et peccata nostra suscepisse seu portasse dicitur, hoc est peccatorum nostrorum poenam tolerasse, et sic quodammodo nostrae maledictioni communicasse. Cujus quidem poenam vel passionem, qua perductus est ad mortem, si per singula revolvamus, reperiemus ea quae mortem praecesserunt, longe graviora et intolerabiliora morte ipsa fuisse. Imminente quippe passionis articulo, in tantum animam ejus anxiatam legimus ut sudor ejus fieret tanquam guttae sanguinis decurrentis in terram. Qui enim noverat quantus passionis dolor in illa dissolutione corporis et animae futurus esset, mirabile non est si, juxta infirmitatem assumptae humanitatis, hanc supremam passionem amplius horreret. Captus autem postmodum et tentus, et insuper, Joanne referente, vinctus, ad sacerdotes primum adductus est, ubi, sicut Marcus meminit, coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et, ut scribit Matthaeus, in eam conspuere, et tam colaphis quam alapis ipsum caedere, atque illudere dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Ubi inter caetera, cum a pontifice interrogaretur de discipulis suis et doctrina ejus, et ipse respondisset: Ego palam locutus sum, etc., unus assistens ministrorum dedit alapam ei, dicens: Sic respondes pontifici?. Haec autem in nocte captionis suae constat in eum facta esse. Mane autem facto, de concilio sacerdotum ad Pilatum praesidem ipsum adhuc vel iterum vinctum perduxerunt. Quo adducto, ut Matthaeus ait, stetit ante praesidem. Stetit, inquam, ut dictum est, ligatus, potius quam sedit, ut videlicet in utroque, tam statione scilicet quam ligatione eum affligerent. Quanta autem constantia illic persisteret, patenter ostenditur, ubi interrogatus a Pilato, responsum ei non reddebat. De qua ejus confidentia, et quasi de suo contemptu Pilatus admirans: Nescis, inquit, quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te? Qui etiam a Pilato ad Herodem missus, cum multis ab ipso quoque interrogaretur sermonibus, nihil ei respondebat. Unde tam ab ipso quam ab exercitu ejus spretus et illusus est, veste alba indutus, et sic ad Pilatum remissus.
14.3
A principibus itaque interrogatus, qui ad eum liberandum plurimum poterant, responsione sua dignos eos non censuit; qui tamen, ut supra meminimus, a ministro pontificis percussus, blandam ei responsionem non negavit, dicens: Si male locutus sum, perhibe testimonium: si autem bene, cur me caedis? Quanta denique apud Pilatum sustinuerit, non ignoramus. Qui cum tertio, ut Lucas meminit, eum innocentem esse confessus esset, idque ipsum ex ablutione manuum demonstraret, ipsum tandem flagellavit, quasi illud implens quod antea dixerat: Corripiam eum et dimittam, ut sic saltem ad misericordiam Judaeorum flecteret saevitiam. Quod cum efficere non posset, caesum eum flagellis tradidit eorum voluntati. Tunc milites, ut Matthaeus refert, suscipientes eum, congregaverunt ad eum universam cohortem. Quibus quidem congregatis, et hoc ei objicientibus et improperantibus quod se regem faceret, quasi in modum regis illudentes ei, exutum vestimentis suis vili purpura induerunt, et pro diademate spinis coronaverunt, et pro sceptro arundine ipsum insignierunt, et genu flexo, ipsum quasi regem salutantes, ac dicentes: Ave, rex Judaeorum, simul et in faciem ejus iterum spuebant, et caput ejus arundine percutiebant. Item Pilatus, ut Joannes refert, exiens ad eos, ipsum secum tam crudeliter tractatum adduxit, tentans utrum ex hoc si quomodo eorum duritiam mollescere posset, et ad pietatem inclinare. Ad quos quidem egressus: Ecce, inquit, adduco eum vobis foras, ut cognoscatis quia in eo causam non invenio. Exiit ergo Jesus portans spineam coronam, et purpureum vestimentum, et dicit eis: Ecce homo. Ac si diceret: Ecce quod humanae infirmitatis est, in me vobis apparet, non quod divinae fortitudinis. Postquam autem, ut praedictum est, illuserunt ei, exuerunt eum purpura, et induerunt vestimentis suis quibus iterum nudaverunt eum, cum crucifigendus esset: quae postea invicem partiti sunt, sicut Joannes commemorat. Susceptus tandem ut ad crucifigendum duceretur, ipsum quoque crucis patibulum gestare compulsus est, ut nec interim ei parceretur, ipso crucis pondere prius afflictus quam in ea crucifixus. Qui, cum pro vinculis suis vel pro praedictis afflictis expedite vel celeriter non gestaret, moras mortis ejus impii non ferentes, quemdam alium Simonem nomine crucem coegerunt portare. Crucifixus denique ad summam ejus ignominiam inter latrones constituitur, ut ex similitudine poenae simul reus crederetur culpae. Poena autem hujus patibuli quanta sit, nemo est qui possit ignorare. Quae tanto prolixior est, nec statim suspensum interimit; quanto ejus passio gravior diutius affligit. Quid etiam hoc patibulo gravius, ubi totum corpus ita clavis confixum extenditur, ut non minus ex pondere suo, quam ex ipsa fixura clavorum susspensus crucietur? Unde recte hoc unum mortis patibulum, crux a cruciando cognoscitur dictum.
14.4
Ecce seriem Dominicae passionis, prout memoriae occurrit, ex evangelicis collegimus scriptis; quae super singula, ut dictum est, consideremus, ea quae mortem praecesserunt ipsa morte profecto graviora, vel intolerabilia, fuerunt. Unde nec ut moreretur, frangi ei crura sicut latronibus vel lancea vulnerari necesse fuit, qui ad celerem mortem ex tot et tantis, quae ante crucem tulerat, perductus est. Conferant martyres quae passi sunt, et videant in comparatione Dominicae passionis nulla esse vel parva quae passi sunt. Unde et bene in ejus persona suspirantis Jeremiae lamentatio proclamat: Attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus. Attendant hoc mulieres, et, ut Ezechiel meminit, facta voce supra firmamentum, stent animalia, et submittant alas suas. Quid autem firmamentum aliud, quam beati angeli, caeteris corruentibus confirmati, est intelligendum? Qui cum nobis adhuc mortalibus dignitate quadam sint superiores, longe tamen supra eos Deus homo praeeminet. Fit autem quandoque nobis vox de firmamento, cum videlicet de illa beatitudine angelorum, quae nobis promittitur, aliquid praedicatur, vel interiori verbo mente concipitur. Desuper firmamentum alia fit vox, cum ea quae Deus pro nobis humanitus gesserit, corporis vel mentis auribus concipitur: quod profecto cum fit, quasi in admiratione vel in timore sancta stant animalia, et alas deponunt, dum in consideratione tantae rei propriae virtutes illis vilescunt. Cum autem de firmamento, ut dictum est, aliquid audiunt, quasi erectas adhuc alas habent, quia pro magno vel mirabili non ducunt, quod per tot agones ad illam angelorum beatitudinem perveniunt, quam illi per Dei gratiam humilitate servata perceperunt.
14.5
Ecce martyres multa propter Deum passi, et in magnis virtutibus probati, plurimam gloriandi occasionem viderentur adepti, nisi occurreret Dominum vel tanta vel majora pro ipsis fuisse passum. Quod profecto dum occurrit, statim, ut dictum est, submittunt alas, pro nihilo ducentes quae passi sunt servi in considerationem Dominicae passionis. Quae tanto gravior ac miserabilior, quanto ignominiosior exstitisse probatur. Ut enim omittamus caetera, quis tam turpiter, quis tam diu illusus, ut ipse? De captione quippe primum ad Judaeos adductus, post tot colaphos et alapas, quos velata facie suscepit, impiis improperantibus ut prophetaret, ita est consputus et sputis deformatus, ut, juxta Isaiam, non esset ei species neque decor, et pro tanta vilitate novissimus omnium videretur virorum. Qui et inde postmodum Pilato praesentatus, hanc quoque injuriam cum caeteris ibidem sustinuit. Quis unquam martyrum ita sputis oblitus et deformatus injuriari legitur? Quis toties illusus modo apud Judaeos, modo apud Pilatum vel Herodem, nunc exspoliatus, nunc indutus suis vel alienis vestibus, et per tot loca tam impie distractus, ut ab omnibus magis illuderetur? quis denique sanctorum ipsum, quo necandus esset, patibulum bajulare compulsus est? Quid ad hoc, fratres, recogitare, vel dicere valemus, nisi illud propheticum in nobis semper ingemiscere: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? et pro viribus nostris ad vicem tantae charitatis ejus reddendam nos praeparare, sicut et subditur: Calicem salutaris accipiam, etc.. Quod quia virium nostrarum non est, ut calicem salutaris accipiamus, hoc est passioni Jesu patiendo communicemus, et nostram quoque crucem bajulando, eum sequamur; ipse sua gratia nobis conferat, ad honorem cujus ipsam, qua redempti sumus, crucem die veneramur hodierna. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note