Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 15.1
Choose a text More by Petrus Abaelardus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11126 Sermon38
15.1
SERMO XIII. IN DIE PASCHAE.
15.1
Quantum ad devotionem vel honorem feminarum paschalis exsultatio solemnitatis pertineat, tam Veteris quam Novi Testamenti paginae testantur. Veteri quippe Pascha in Aegypto a populo Dei primum celebrato, et ea nocte per submersionem Aegyptiorum fidelibus liberatis, canticum gratiarum non solum viri, sed etiam feminae, ut Exodus narrat, Domino persolvunt. Scriptum quippe ibidem est: Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.. Ubi et de cantu quoque feminarum seorsum adjungitur: Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu. Egressaeque sunt omnes mulieres post eam, cum tympanis et choris, quibus praecinebat, dicens: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.. Quod quidem feminarum canticum quanto mysterio plenum describatur, diligenter attendite. Hic quippe Maria, quae choro illi feminarum praecinebat, quae cum virum habuisse non legatur, virgo intelligitur, ut non solum voce cantici, sed etiam privilegio dignitatis praeiret caeteris, non solum cantasse memoratur, sicut Moyses vel populus, sed etiam prophetes esse describitur, et tympanum in manu tenuisse. Quid enim prophetes, nisi videns interpretatur? Cum visionem autem, id est revelationem cantat, cui verborum quoque mysteria Dominus revelat; cum in illa videlicet populi liberatione, et hostium submersione non tam corporum salutem attenderet, quam animarum figurari prospiceret, quam quotidie in sacramento baptismatis divina operatur gratia. Tympanum autem quod manu gestabat, mortificationem carnis insinuat, quam habebat in opere, quo ejus canticum Deo magis esset acceptum. Unde et Psalmista in tympano Deum laudare nos adhortans, ait: Laudate eum in tympano, etc.. Saepe, autem tympanum in ore magis quam in manu habemus, cum sanctorum mortificationem carnis ita praedicamus, ut eam opere non imitemur. Tanto diligentius Mariae cauticum describitur, quanto ipsum devotius et Deo gratius fuisse intelligitur.
15.2
Quod si Novi quoque Testamenti revolvamus seriem, et in hac Maria et caeteris cum ea feminis alteram Mariam, et cum ipsa devotas feminas, quibus primum Dominus suae resurrectionis gaudium exhibuit, competenter intelligamus, reperimus singula his convenienter aptari. Illa quippe prophetes memoratur, haec apostolorum apostola dicitur. Illa corporale tympanum sumpsit, haec spiritale habuit. Quo enim haec viventem Dominum amplius dilexerat, super ejus morte amplius afflicta, et quasi mortificata fuerat. Unde et prima de resurrectione consolationem meruit, quae de ejus morte amplius anxia et moesta fuit. Apostolorum autem apostola dicta est, hoc est legatorum legata: quod eam Dominus ad apostolos primum direxerit, ut eis resurrectionis gaudium nuntiaret. Maria illa caeteris in cantico praecinebat, et haec ante alias, gaudio resurrectionis primo est potita; et haec prima nuntiando praecinit quod prima viderat. Post ipsam vero, ad caeteras feminas hoc gaudium resurrectionis priusquam ad apostolos vel quoslibet viros pervenit. Quas etiam Dominus ad apostolos dirigens ait: Ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam. Ubi praeposterus quidem ordo beatior et honorabilior pensandus est. In veteri quippe Pascha praedicti viri primitus, etiam postmodum feminae cecinisse memorantur; in nostro autem Pascha, hoc est Dominicae resurrectionis die, spiritale canticum exsultationis de apparitione resurrectionis prius feminae quam viri adeptae sunt. Pascha autem Hebraice, phase Graece, Latine transitus dicitur. In veteri quippe Pascha, Dominus per Aegyptum transiens, primogenitis interfectis, et per transitum maris Rubri populum suum liberans, de nomine transitus hanc solemnitatem insignivit. Praesens quoque Dominicae resurrectionis dies non incongrue Pascha dicitur. Ipsa quippe immutatio humanae naturae de mortalitate ad immortalitatem, de corruptione ad incorruptionem, quidam in Christo transitus et motus fuit. Transit quippe in aliam statim, et quodammodo movetur, quia in aliud quam prius fuerat, commutatur; veluti cum quod mortale erat fit immortale, et quod corruptibile et passibile sive mutabile in contrarium vertitur.
15.3
Hunc quidem transitum et evangelista considerans: sciens, inquit, Jesus, quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, etc. Quid enim nomine Patris, nisi potentia divinae majestatis exprimitur? In hoc autem mundo, hoc est in praesenti vita aerumnosa et misera, quasi impotens et infirmus secundum fragilitatem assumptae humanitatis exstiterat, et quasi a Patre, hoc est divinae potentiae virtute se humiliando descenderat, ac quodammodo recesserat, minor etiam angelis in hoc effectus. Nunc autem in resurrectione omnem hanc infirmitatem deponens, ad Patrem ascendere vel transire dicitur, cum jam in se nihil infirmitatis vel potentiae retinet, sed totum quod habet, potentiae ac virtutis est, ut quasi jam totus in Deum transit, qui jam non, ut caeteri homines, homo proprie, id est animal rationale mortale dicendus est. Quod et beatus Apostolus diligenter attendens, cum electionem suam a caeteris apostolis distingueret, ad Galatas scribens, ita exorsus est: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis, etc. Caeteri quippe apostoli, ut beatus meminit Augustinus, a Christo tanquam homine, id est adhuc mortali, sunt electi. Hic vero postmodum Christo jam quasi toto Deo facto, id est jam divinitus magis quam humanitus in perpetuum vivente, singularem sortitus est electionem. Quod quidem, ut ita dicam, deificationem, et immortalitatis gloriam statim Apostolus exponens, ait: Qui suscitavit eum a mortuis. Et attende quod juxta hanc immutabilitatis et stabilitatis gloriam, quam a die resurrectionis in Christo humanitas est adepta, non incongrue tam dies ipsa resurrectionis quantum ascensionis Domini, quae jam non de mortali et mutabili, sed de immortali et immutabili celebrantur, feriarum variationem non habent, sed in eadem feria semper observantur. Caeterae vero Christi solemnitates a die Conceptionis ejus usque ad Pascha, sicut et sanctorum quaelibet festivitates per ferias variantur, ut modo videlicet in prima feria, modo in secunda vel in alia celebrentur.
15.4
Solet nonnullos movere, cur dies Dominicae passionis, quae maxime nostram operata est salutem, celebritatis non habeat exsultationem, sed in moerore potius quam in laetitia peragatur, praesertim cum singulorum passionibus sanctorum festivam jocunditatem Ecclesia persolvat. Ad quod respondendum arbitror pro Dominicae resurrectionis gloria, quae tertio die passioni succedit, diligenter ab Ecclesia id esse constitutum, ut quo major praecesserit in nobis de passione Domini compassio, gratior de resurrectionis gloria sequatur exsultatio. Unde et paschalis solemnitatis laetitiae non solum proximum moestitiae biduum praeponitur, verum etiam totius quadragesimae abstinentia praemittitur. In qua quidem quadragesima, voces illae gaudii: Alleluia, Gloria in excelsis Deo, et apud clericos etiam: Te Deum laudamus, reticentur, et paschalibus gaudiis reservantur, ut eo tunc gratiores sint quasi novae, quominus antea fuerant usitatae. Constat quippe quadragesimam Dominicae abstinentiae, ad cujus exemplum vel imitationem nostra est instituta, nequaquam eo tempore exstitisse, quo nunc nostra peragitur, sed a die Theophaniae ipsa incoepisse, ipsumque Dominum post baptismum statim ad desertum transiisse, sicut Marcus commemorat, ibique quadraginta dierum et noctium abstinentiam habuisse; non in diebus proximis Paschae, sicut nunc nostra fit quadragesima; ea quam diximus congrua dispensatione, ut videlicet ea gratior Dominicae resurrectionis exsultatio fiat, quo major abstinentiae maceratio, vel poenitentiae praecessit afflictio. Quid igitur mirum, si et biduum illud Dominicae passionis ac sepulturae in luctu compassionis praecipue ducimus, ut post fletum gratior habeatur risus, nec jam Dominicae pressurae recordemur, resurrectionis gloria superveniente? Unde et Apostolus: Etsi Christum noverimus secundum carnem, sed jam non novimus. Ac si aperte dicat: Et si olim corpus Christi carnale, hoc est infirmum ac passibile seu mortale fuisse non dubitemus, jam ipsum quasi spirituale factum novimus; nec jam tam infirmitatem illam quae praecessit, quam gloria resurrectionis, quae subsecuta est, attendimus. Quae quidem gloria si in ipsis quoque membris Christi, sicut in ipso capite jam esset completa, nequaquam eorum passiones vel dormitiones solemnem haberent celebrationem. Cum enim, inquit Apostolus, venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Perfecta autem glorificatio sanctorum in resurrectione est futura, ubi tunc singulis erunt geminae stolae, quibus jam datae sunt singulae. Adeo autem propter excellentiam resurrectionis proximae dies crucifixionis solemnitatem non habet, quod ubi Paschae solemnitas imminet, festiva jocunditate crucis venerationem celebramus, quod totum ad Dominicae passionis honorem pertinere dubium non est, propter quam solummodo haec tota reverentia cruci exhibetur. Unde et hymni vel caetera quae de passione sunt, ibidem decantantur.
15.5
Illud quoque non praetermittendum aestimo, primitias dormientium Christum ab Apostolo dictum esse, quod primus in hanc immortalitatis gloriam surrexerit. Nam etsi plures ante eum, vel ab ipso, vel a prophetis suscitati sunt, iterum mortui esse non dubitantur. Illi quoque, quos in testimonium suae resurrectionis suscitatos Evangelium narrat, cum dicitur: Et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis; nequaquam ex his verbis intelligendi sunt ipso die Dominicae crucifixionis resurrexisse, sed tunc tantum in fissura petrarum eorum sepulcra aperta fuisse, et postmodum, ipso die resurrectionis, post ejus resurrectionem suscitatos esse, et statim in civitatem venisse, et fidelibus apparuisse. Quod itaque dicitur, exeuntes de monumentis, post resurrectionem ejus, manifeste indicat, non ante, eos resurrexisse. Quod igitur evangelista et apertionem sepulcrorum, et resurrectionem eorum, breviter et succincte commemorat, quasi simul facta sint, per anticipationem rei futurae narrationem suam breviavit. Notandum quoque ad gloriam Dominicae sepulturae, de qua Isaias praecinit: Et erit sepulcrum ejus gloriosum, non minimum profuisse tam horum fidelium quam caeterorum sanctorum sepulturas, qui Jerosolymis fuerant, ita nunc occultas esse, ut ubi fuerint ignoretur, nullasque ibi reliquias sanctorum ibidem tumulatorum apparere: sed omnes inde vel asportatas esse, vel Deum eas occuluisse, ut tota celebratio honoris Dominico vacet sepulcro.
15.6
Quoniam vero infidelium multi in tantum de resurrectione hominum dubitant, ut nullatenus corpora nostra in pulverem reducta, et dissoluta iterum suscitari aestiment posse, decrevit divina pietas non solum verbis, verum etiam rerum exemplis hanc nobis exhibere, ne quod in minimis saepius operatur natura, nonnunquam in maximis facere divinae potentiae dubitetur gratia. Nemo quippe est qui phoenicis naturam cognoverit, et quam ei gloriam saepius morienti et suscitatae divina gratia contulerit, qui de nostra quandoque resurrectione futura diffidere debeat. Cujus quidem avis naturam et resurrectionis modos si ad Christum mystice referamus, convenienter singula ei convenire videbimus. Haec quippe avis quia unica esse perhibetur, nec masculini, nec feminini sexus esse cognoscitur, et quia pullos non generat, nequaquam nidificat. Quae cum sibi mortem post annos plurimos imminere praesenserit, struem quamdam et domunculam sepulcri ex ramusculis aromaticis vel ipsis aromatibus sibi praeparat, tanquam fetorem cadaveris sui per fragrantiam exprimere satagat. In hanc itaque aromatum structuram se conferens expirare dicitur, et sole desuper aestuante, et aromata ipsa calefaciente, combustus in cinerem solvitur. Unde post aliquot dies, in modum apis suscitatus, paulatim alas et plumas induens in pristinum redit statum. Quae singula nulli tam congrue ut Christo videntur convenire. Quod enim unica est avis, nec parem vel dignitate vel coitu cognoscit, tam excellentiae quam virginitati Christi pulcherrime aptatur. Quis enim unicus et dignitate singularis ita ut Christus? In quo quoque nec masculum, nec feminam Apostolus esse dicit: quia in Christi corpore, quod est Ecclesia, nullam dignitatem diversitas sexuum operatur; nec sexuum qualitatem, sed meritorum Christus attendit. Nidum haec avis ut caeterae non curat, et Filius hominis ubi caput reclinet non habet; nec etiam in proprio, sed in alieno natus est. Sepulcrum sibi praeparat, quo et aromata congregat. Et Dominus ipse per Joseph sive Nicodemum tam sepulcrum sibi quam aromata praeparavit, quibus ipse hanc devotionem inspiravit. Concrematio quoque phoenicis a Christi mysterio non discrepat, in cujus typo carnes paschalis agni non elixae, sed assae praecesserunt. Resurgens phoenix formam apis induit, quae corruptionem carnis nescit; quia in illa resurrectionis gloria neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in coelo. Quam quidem gloriam et vos, Christi virgines, jam in terris adeptae, nec tam humane quam angelice viventes, tanto hujus solemnitatis diem devotius colite, quanto eam, ut ante praefati sumus, ad excellentiam vestri honoris amplius pertinere constat.

Intertext edge

Open linked passage

Note