Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 17.1
Choose a text
More by Petrus Abaelardus1079–1142
—
11126 Sermon38
17.1
SERMO XV. IN DIE ASCENSIONIS.
17.1
Ascensionis Dominicae festiva jucunditas, quaedam est ab angelis Christo triumphanti pompa victorialis exhibita. Ipse quippe rex hominum pariter atque angelorum, alteram ab hominibus, alteram ab angelis hujusmodi venerationem, sicut justum fuerat, suscepit. In Ramis quippe palmarum Jerosolymam veniens, imperiali more, a turbis cum laudibus est susceptus, tanquam rex Israel et haeres Davidicae stirpis ab eis salutatus ac benedictus. Cujus humili, cui insidebat, jumento devotione populi non solum ramos arborum, sed etiam propria vestimenta substernente, aliquid supra consuetudinem terrenorum regum haec ejus veneratio habuit. Inde ad templum tanquam ad proprium palatium populis laudes acclamantibus deductus, sacrilegium negotiatorum inde potenter expellens, tanquam regia usus potestate ipsum expiavit, et divina virtute caecos illic illuminans, miraculorum beneficiis domum suam consecravit. Sicut autem ibi tunc ab hominibus more triumphalis pompae, ut diximus, est honoratus; ita hodierna die ascendens in coelum, ab angelis ei occurrentibus est susceptus. Quorum duo assistentes in albis solemnibus pia allocutione discipulos consolantur, dicentes: Viri Galilaei, etc. Hujus autem ascensus mirabilem gloriam illis mutua laude concinentibus, cum aliis admirantibus saepius quaererent: Quis est iste rex gloriae? alii respondentes dicebant: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio. Et rursum: Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Horum duplex responsio, quorum et duplex praecesserat jussio, bis ita dicentium: Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales. Super quo alii hoc audientes, quasi quadam admiratione commoti, geminatae jussioni geminatam subnectunt interrogationem, cum videlicet aiunt: Quis est iste rex gloriae?
17.2
Legimus Dominum, ejectis a terrestri paradiso primis hominibus, diligentem atque solertem angelorum custodiam, quae minime falli possit, ibi constituisse. Unde et bene cherubim, id est plenitudo scientiae a propheta vocantur. Hi ergo gladio quodam flammeo atque versatili ejectos illos ab aditu paradisi arcentes atque inhibentes, hoc ipso gladio quasi quibusdam portis introitum clauserant atque obstruxerant paradisi. Ad quos quidem principes, id est angelos ibi ad custodiam illam praesidentes in figura coelestis paradisi, hodie nobis in ascensu Christi reserati, nunc dicitur: O vos, principes, id est praepositi paradisi custodes, attollite jam vestras portas, id est submovete illam vestram quam diximus obstruentem clausuram, et illum versatilem avertite gladium, qui proinde versatilis, id est mobilis potius quam fixus est dictus, quia quandoque avertendus et submovendus est. Et, o vos, portae, elevamini aeternales, id est sublatae et submotae in aeternum estote, et introibit rex gloriae, non quidem terrenus, sed qui ad coelestis gloriae celsitudinem suos de potestate diaboli ereptos in hoc hodierno triumpho secum pariter introducat. Super quo tam glorioso et admirabili triumpho, aliis quaerentibus et cum summa admiratione dicentibus: Quis est iste? ut dicitis, tantus rex, quem in humana forma et a nobis olim despecta, super omnem naturam, id est angelicam conscendere videmus altitudinem; vel unde inferior natura hanc adipisci meruit dignitatem? Alii respondentes concinunt: Dominus iste est fortis et potens, Dominus potens in praelio. Fortis scilicet ad omnia adversa toleranda, nec remissus in aliquo, quamvis in forma humanae infirmitatis appareat. Potens, sicut statim determinans, subjungit, potens in praelio, nec, ita ut vetus Adam, a tentante superatus diabolo, sed ipso mortis auctore morte sua triumphato, quasi spoliorum tropaea in suis, quos eruit, captivis, nunc refert gloriosa, sicut et de ipso olim Psalmographus praecinerat dicens: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem. Captiva quippe captivitas genus humanum bis a diabolo captivatum dicitur; primo videlicet ejus persuasione a paradiso exsulatum, et praesentibus aerumnis expositum, postmodum de hac luce ad inferni tenebras dejectum.
17.3
Suos itaque, ut diximus, bis captivatos, nunc secum ad coelestia perducens, quasi victor hodie de antiquo hoste superato, triumphat. Dominus ipse virtutum, non solum videlicet hominum quos sic liberat, verum etiam supernarum virtutum, per quas ubicunque vult, operatur magnalia. Conferamus autem cum gloria hujus triumphi illam, quam diximus venerationem in Ramis palmarum ei primum exhibitam, et qua similitudine jungantur per singula videamus; ita tamen ut hanc illi longe praecellere consideremus.
17.4
Ut igitur Joannes refert, illa prior generatio pro resuscitatione Lazari ei facta est, cui nec ipse Lazarus cum eo Jerosolymam veniens defuisse credendus est: Sicut ergo suscitatio Lazari illud praeconium laudis ab hominibus meruit, ita praedictae liberatio captivitatis triumphales hodie laudes ab angelis habuit. Et ibi quidem Jerosolymam veniens, ut dictum est, benedictus a turbis. Hic autem coelos ascendens benedixit discipulis, ut tanto excellentior haec dies habeatur, quanto felicior ex benedictione divina efficitur. Nec solum qui praeibant, verum etiam qui sequebantur, laudes ibi praecinebant. Sic et hodie tam praecedentium angelorum chori quam captivi liberatorem suum sequentes, summa et ineffabili jubilatione victori laudes acclamabant, sicut scriptum est: Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae, id est cum signo victoriae. Denique illo ibi ingrediente civitatem, cum tanta turbae circumstantis exsultatione, alii admirantes quaerebant: Qui est hic? Et alii quaerentibus respondebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae. Sic et in hodierno triumpho, aliis angelis, ut diximus, interrogantibus: Quis est iste rex gloriae? alii respondebant: Dominus fortis, etc. Turbis comitantibus usque ad templum, id est propriae domus palatium, Dominus perductus est. Et sicut legimus in Daniele, in illo angelorum comitatu quasi oblatus paternae majestati, usque ad Antiquum dierum Filius hominis eductus ab angelis pervenit. Et ibi quidem pigro jumento insidere, hic levi nubi describitur praesidere. Tunc quippe adhuc corruptibile corpus, quod aggravat animam, id est mortale gestabat. Jam vero omni mortalitatis pondere deposito, nubi praesidere voluit, et sic ascendere; ut quantae levitatis haec gravia, quae nunc gestamus, corpora futura sint, in se nobis primum exhiberet. Sicut enim nascendo ex nobis, et patiendo pro nobis summum nobis honorem vel charitatem exhibuit; ita postmodum resurgendo, vel discipulis apparendo, et nunc denique ascendendo futuram corporum gloriam demonstravit; ut tanto libentius corporalium passionum agones sustineant membra, quantum in ipso capite habent experimentum de futura corporum gloria. In resurrectione quippe corporum immortalitatem nobis exhibuit. Januis vero clausis ad discipulos intrans appariturus illis, subtilitatem eorum qua quaelibet solida penetrare possint ostendit. Nunc vero super altitudinem coelorum ascendens, quantam sit habitura levitatem demonstrat, ut videlicet ubicunque voluerit animus, illuc statim sine difficultate transferatur corpus. Ut igitur Apostolus ait, ipsum nunc mente sursum quaeramus, ubi est in dextera Dei sedens, ut postmodum etiam corpore ad ipsum, nunc mente mereamur pervenire, non tam ascensuri quam ab ipso trahendi, cui honor est et gloria per infinita saeculorum saecula. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).