Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 18.1
Choose a text
More by Petrus Abaelardus1079–1142
—
11126 Sermon38
18.1
SERMO XVI. IN OCTAVA ASCENSIONIS.
18.1
A minimis Dominus inchoans, ut ad majora perveniat, tanquam a minore ad majus argumentum ducens, fidem ex infimis astruit summis; ut cum in istis magna viderimus, in illis talia mirari desistamus. Unde contra infidelium errores de his, quae in se ipso mirabiliter gessit, quaedam in creaturis exempla praemisit, quibus quaelibet haereseos schismata scindi ac dissipari possint. Verbi gratia, partum Virginis adeo nonnulli abhorruerunt haeretici, ut dicerent:« Si Virgo peperit, phantasma fuit.» Cujus quidem erroris vulneri medicamentum Dominus apponens, nonnunquam equas, ut beatus in Civitate Dei asserit Augustinus, a spiritu ventorum concipere facit; quo mirari desistamus, si ex Spiritu sancto Virgo conceperit. Corvos quoque in osculo concipere et nunquam coire, pluribus non esse ignotum novimus. Apes quoque sine detrimento suae integritatis fructu non privantur prolis. Quotidie insuper ex insensibilibus et vilissimis rebus, vermes innumeros, et animantium diversa genera procreari videmus. Unde nec vermi comparari Dominus dedignatur, cui dicitur: Noli timere, vermis Jacob. Qui etiam de semetipso dicere non erubescit: Ego sum vermis, et non homo. Desperationem quoque resurrectionis phoenicis defuncti saepius in tanta vivificatio tollit. Denique et Domini ascensionem raptus Eliae praecessit, qui mortale adhuc corpus et corruptibile gestans, curru igneo translatus est in paradisum. Constat ignei elementi naturam caeteris longe subtiliorem esse atque leviorem. Si ergo Eliae corpus adhuc terrena gravitate ponderosum illa ignis levitas sustinere, nec comburere potuit, quid mirum si Christi vel nostra corpora jam immortalia facta, nec tam animalia quam spiritualia dicenda, illud quoque igneum et supremum coelum, quod agnis contegi constat, conservare possit illaesa?
18.2
Quoniam autem ad ascensionis Dominicae fidem, Eliae translationem induximus, juvat denique mysterium hujus ascensionis ab Elia sumere. Quem ergo rectius Elias ex ipsa quoque nominis interpretatione vel affinitate, quam Christum verum animarum solem figurat? De quo, ut beatus meminit Gregorius, in cantico Habacuc prophetae ita continetur: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo. Post ascensionem quippe Domini missus ab eo Spiritus sanctus, sicut ipse promiserat, dicens: Nisi ego abiero, etc. Ecclesiam quae per lunam significatur, in tantum ordinare studuit, ut perversos in ea nequaquam toleraret, sed statim a palea grana purgaret, sicut per Petrum de Anania et Saphira egit. Quod et Petrus Ananiam increpans profitetur: Cur, inquit, tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sancto? Et post aliqua: Non est mentitus hominibus, sed Deo. Cum enim Veritas apostolis dicit: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis, quoties Spiritus aliquid occultum revelat fidelibus, de quo interrogant, ipse potius quam ipsi hoc agere dicitur, cum inspiratione vel suggestione hoc faciunt. Sublato etiam Elia in coelum, et spiritu ejus in Elisaeo geminato, congregatis filiis prophetarum ad Elisaeum, tanto magis ordinatam duxerunt vitam, quanto majoris abstinentiae vel continentiae virtutem arripuerunt, in solitudine monasticae vitae perfectionem inchoantes, quam et apostoli post ascensionem Domini per Spiritus sancti missionem non minus servare studuerunt. Elias sublatus in coelum, dimisit in terram pallium suum. Christi vero pallium, corpus quod se Verbum induit intelligitur, de quo per Jacob praedictum fuerat: Lavabit vino stolam suam, et sanguine uvae pallium suum( Gen. XLIX, 11). Hoc itaque pallium Christus ascendens ad dexteram Patris in sacramento dereliquit, cujus participatione purgati, et sic quodammodo Christum induti, praecedentium peccatorum foeditatem tegimus. Elisaeus, pallio Eliae assumpto, Deique ipsius nomine invocato, aquas Jordanis eo percussas divisit. Et nos, virtute divini sacrificii et invocatione superni auxilii, aquas dividimus, ne in ea submersi pereamus, dum carnales concupiscentias quasi quosdam noxios humores in nobis reprimimus vel exsiccamus, ut quasi sicco vestigio ad veram permissionis terram perveniamus, ad quam caput nostrum conscendisse novimus. Quod quia nostrarum virium non esse scimus, ipse nos illuc post se gratia sua trahat, cujus regnum et imperium permanet in saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).