Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 20.7
Choose a text
More by Petrus Abaelardus
—
11126 Sermon38
20.1
SERMO XVIII. IN DIE PENTECOSTES.
20.1
Duae sunt solemnitates Dominicae tam auctoritate praeclarae, quam utilitate praecipuae. Hae vero sunt Pascha et Pentecoste, quae tam in Veteri quam in Novo sancitae sunt Testamento. Etsi enim prior populus Abraham magis umbram rerum quam veritatem haberet, nec Pascha tamen, nec Pentecosten mysticis ejus figuris defuisse certum est. Illi quippe, ut de servitute liberarentur Aegyptia, primum Pascha in Aegypto celebraverunt, assas igni carnes cum lactucis agrestibus immolantes. Inde quadragesimo die, in monte Sinai lege suscepta, ritu postmodum perpetuo diem Pentecostes, id est quinquagesimae singulis annis ex Dominico celebraverunt praecepto. A Pascha quippe septem hebdomadas dierum, id est quinquaginta dies jussi sunt computare, et extunc solemnitatem Pentecostes celebrare, quando in susceptione legis digito Dei scriptae, perceperunt a Domino potioris donum gratiae. Cujus quidem gratiae praerogativam nulli tunc alii populo concessam Psalmista considerans, et hinc maxime populum illum ad gratiarum actionem exhortans, cum praemisisset: Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion, unde id praecipue debeat, subjunxit, atque ita consummavit: Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israel. Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Hanc et Paulus gratiam longe caeteris praeferens donis: Quid, inquit, amplius est Judaeo, aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. Ac si aperte dicat: Hoc amplius et hoc primum, id est maximum donum, Judaicus populus prae caeteris a Domino habuit, quod ei credita sunt, id est commissa scripta divina. Unde et idem apostolus, horum scriptorum amplius scientiam adeptus, ad hanc solemnitatem Pentecostes plurimum anhelans, cum summo quoque periculo vitae eam Jerosolymis festinabat celebrare, sicut in Actibus apostolorum his continetur verbis: Navigantes sequenti die venimus contra Chium, et alia die applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum. Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, neque mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. A Mileto autem mittentes Ephesum, vocavit majores natu Ecclesiae. Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis: Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, serviens Domino cum omni humilitate, et lacrymis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Judaeorum: quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis, et docerem vos publice, et per domos, testificans Judaeis et gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum. Et nunc ecce alligatus ego spiritu vado in Jerusalem, quae in ea mihi ventura sunt ignorans, nisi quod Spiritus sanctus super omnes civitates protestatur mihi dicens, quoniam vincula et tribulationes me manent. Sed nihil horum vereor, nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium Dei. Multas tam in antiquo quam in novo populo solemnitates institutas legimus, verum ad nullam earum Jerosolymis celebrandam, vel hunc apostolum, vel caeteros, postquam ad gentes transierunt, nisi ad istam, ut dicimus, redisse novimus. Venit itaque Paulus Jerosolymam cum summo, ut dictum est, vitae suae discrimine, praescius eorum quae ibi pateretur. Venit, inquam, celebraturus Pentecosten, non tam veterem cum Judaeis in templo, quam novam cum Christianis in coenaculo. Ibi quippe uberiore Spiritus sancti gratia discipulis infusa, angelicam custodiam de templo migrantem noverat consistere, et antiquam gloriam Synagogae ad novitatem Ecclesiae translatam esse. Quod et beatus commemorans Augustinus Epistolae Joannis homilia secunda sic ait:« Ubi inchoat Ecclesia, nisi ubi venit de coelo Spiritus sanctus, et implevit totum locum, et factus est sonus quasi ferretur flatus vehemens, et linguae divisae sunt velut ignis?»
20.2
Liquet itaque quantum huic solemnitati debeat Ecclesia, quando, ut dictum est, uberiore gratia suscepta, quam discipulis Dominus promiserat, dicens: Vos autem baptibizamini Spiritu sancto non post multos hos dies, vitae spiritalis sumpsit exordium, donis omnibus cumulata, tanto proinde a carnali Synagoga amplius discreta, quanto spiritalior effecta. In hujus quidem coenaculi typo, charissimae sorores, et virgines Paracletenses, vestrum oratorium constructum, et ipsius summi Paracleti nomine glorioso insignitum, quanta sit devotione tam vobis quam toti populo Dei venerandum perpendite, quantum vos spiritales oporteat esse semper attendite: quae Spiritus sancti proprio templo, eique spiritaliter consecrato, ex professione vestra estis dicatae. Sic ergo vivite in hoc manufacto et corporali templo, ut ipsius spiritale templum effici mereamini. Hujus quanta sit offensa, et quam periculosa in eam transgressio facta, ipsa Veritas testatur, dicens: Quicunque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei. Qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro. Si autem offensa in Spiritum dicti tantam habet poenam, quae vindicta manet facti transgressionem? Non autem sufficit vobis a transgressione cavere, nisi ei toto affectu studeatis placere, a quo speranda sunt omnia dona divinae gratiae. Qui cum ea singulis prout vult dividit, prout vult distribuit, adeo ut non solum dator eorum, verum etiam ipsum Dei dicatur donum: quantum satagere debemus, ut hunc talem ac tantum dispensatorem habeamus propitium? Quisquis in cujuslibet potentis familia conversari desiderat, nihil aut parum ei prodest habere gratiam Domini, si careat gratia dispensatoris: praesertim cum ipse idem simul et Dominus domus sit et dispensator, sicut de Spiritu sancto manifeste clamat Apostolus: Divisiones, inquit, gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et divisiones ministrationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. Qui etiam consequenter enumerans dona divinae gratiae, quae Spiritus ipse distribuit, dicens: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, etc., ita hanc donorum distributionem conclusit: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Ex quibus quidem patenter insinuat eumdem distributorem ac dispensatorem divinorum donorum, tam Dominum esse quam Deum, et pro arbitrio suo ipsum tanquam Dominum, non sub Domino dispensatorem constitutum, ea quibus voluerit libere impertire. Cujus hodie largitas uberior ampliore gratia praesentem diem tanquam propriam solemnitatem ditavit, in qua divinorum beneficiorum promissiones complevit. Post adventum quippe Filii in mundum, post ejus ad Patrem in ascensione reditum, Spiritus sancti hodiernus restabat adventus, per quem complerentur omnia quae per Filium ad salutem nostram fuerunt inchoata. Unde et ipse Filius: Mitto, inquit, promissum Patris mei in vos. Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Et rursum: Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. Et iterum: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.
20.3
Ex his itaque testimoniis Veritatis liquet quanta gratia sit praedita solemnitas hodierna, in qua discipuli Christi tam virtute constantiae, quam perfectione scientiae sunt consummati. Quid est enim virtute indui ex alto, nisi fortitudine animi contra terrores saeculi, et quaslibet adversitates armari? Quid enim apostoli ante sancti Spiritus adventum fuerant, nisi quaedam, ut ita dicam, lutea figuli vasa nondum ignis coctione solidata, ut alicui usui fierent apta? Haec vasa tanquam figulus antea Christus de terra plasmaverat, cum eos a terrena carnalis populi conversatione assumptos fide instruxerat. Quos postmodum Spiritus adveniens zelo divini amoris accensos, quasi quaedam lutea et adhuc cruda vasa hoc igne solidavit et coxit, ut cum fiducia verbum Dei deinceps ubique praedicarent. Unde factum est, ut ipse apostolorum Princeps, qui prius unius ancillae voce territus, Christum negaverat, nec semel id, sed ter praesumpserat, ante gladios Neronis, et erectum sibi crucis patibulum in confessione et praedicatione Christi intrepidus staret. De hoc igne dilectionis, et flamma charitatis, ipse olim Filius dixerat: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Ac si aperte dicat: Omnia quae in mundum veniens egi tam nascendo quam praedicando, tam moriendo quam resurgendo, seu etiam ascendendo, ad hunc unum terminum et supremum finem spectabant, ut hoc igne scilicet terram concremarem, hoc est Spiritu sancto, qui divini amoris dicitur ignis, terrena ipsius et frigida corda hominum inflammarem. Ascendit Filius, ut descenderet Spiritus sanctus, sicut ipsemet testatur, dicens: Expedit vobis, ut ego vadam. Nisi ego vadam, Paracletus non veniet, etc. O quam gloriosus, quam dignus iste sancti Spiritus est descensus, qui nequaquam potuit fieri, nisi per ascensum Filii, nec ita mitti potuit Spiritus, nisi ad eum mitten dum ascenderet Filius. Ipsa itaque Christi ascensio quasi parasceve hodiernae festivitatis est, et quaedam praeparatio. Passio quoque Christi quantum ad hoc divini amoris donum pertineat. Apostolus diligenter declarat. Cum enim praemisisset: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, consequenter adjecit: Utquid enim Christus cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Ac si diceret: Propter quid aliud, nisi propter hanc charitatis effusionem in cordibus nostris faciendam, mortuus est ad tempus, id est transitoriam et quasi horariam sustinuit mortem, cum adhuc infirmi essemus, hoc est debiles in fide, vel in toleranda persecutione? Diffusa charitas est, dilata et ampla in cordibus facta, et usque ad inimicos etiam extensa; de qua et per Psalmistam Christo dicitur: Diffusa est gratia in labiis tuis, hoc est tota praedicatio tua nihil aliud quam perfectionem resonat charitatis. De qua et Apostolus: Finis praecepti charitas, de corde puro et conscientia non ficta.
20.4
Sicut ergo praecepta Dei, sic et praecepta Christi ad hunc unicum finem, id est aedificandam in nobis charitatem, tota intendit. Cujus quidem intentionis perfectio per Spiritum sanctum hodie consummata, et omnium bonorum gratia distributa, tanto praesentem solemnitatem fecit gratiorem, quanto potioribus donis hanc esse praestitit ditiorem, quam ut dictum est, tam fortitudine quam scientia peregit clariorem. Simul quippe Spiritus hodie adveniens, corda discipulorum et corroborat, ut dictum est, et illuminat, ut promissum est, eorum scilicet quae Filius dixerat intelligentiam suggerendo, et omnem eos veritatem docendo. Cujus quidem adventum diligenter hodie descriptum audivimus, cum illud Actuum apostolorum legeretur: Factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis Spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis diversae linguae tanquam ignis, etc. Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, etc. Adventus Spiritus sancti in sono declaratur venti, quem ventum hoc loco dicit vehementem spiritum. Flatus quippe venti cum sit invisibilis, tamen est audibilis. Sic et inspiratione spiritus in discipulorum cordibus videri non poterat interius, sed exteriori auditu ex diversitate linguarum spiritalis gratiae donum perpendebatur. Repentinus sonitus iste fuit, quia super humanam existimationem hujus inspirationis gratia crevit. Vehemens iste venti flatus dicitur, ut virtus verbi, hodie collata, contra quaelibet obstacula vel humanae sapientiae rationes ostendatur valida. De qua quidem virtute verbi loquens Apostolus Corinthiis: Arma, inquit, militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum. Et per semetipsam Veritas apostolorum corroborans animos, ne de imperitia sua contra sapientes saeculi desperarent aut trepidarent, ait: Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. Et alibi: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
20.5
Recte igitur haec impraemeditatae responsionis per spiritum facienda suggestio praefiguratur hodie flatu venti repentino. De coelo sonus fieri dicitur, quia de commotione aeris, quae ventus dicitur, audiebatur sonitus, in typo videlicet summi Spiritus locuturi per apostolos linguis omnibus, sicut scriptum est: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum, etc. Et attende quod non ait: sonus advenientis Spiritus, sed: tanquam advenientis, ut cum in veritate corporalis sonus venti fuerit, quadam tamen similitudine sonum validum exprimeret praedicationis futurae, vel quamdam in cordibus factam vocem locutionis internae, Spiritu scilicet suggerente interius, unde loquerentur exterius. Merito vehemens sonus ille dicitur quasi flatus fortissimus, ut videlicet designaret praedicationem apostolicam, non infra terminos unius Judaeae, sicut prophetarum esse concludendam, sed quasi per universum mundum flaturam et dilatandam. Flatus ille vehemens domum replet, non concutiendo vel impellendo subruit, quasi Spiritus sancti est supplere imperfecta, non destruere inchoata bona. Unde Veritas: Non veni solvere, inquit, legem, sed adimplere. Et de hoc ipso adventu Spiritus et de perfectione doctrinae promiserat, dicens: Ille docebit vos omnem veritatem, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis.
20.6
Legimus ventum a Satana immissum, cum ruina domus quam concussit, filios et filias Job exstinxisse, quia illius est perdere, non salvare et destruere magis quam aedificare. Hic autem flatus venti nequaquam domum labefactat, sed incolumem conservatam intrat, et vehementis motus agitatione ignem concitans in aere, ipsam quam intrat, illuminat. Ignis qui et splendet et calet, hoc flatu venti super apostolos generatus in aere, illuminatio mentis est, et flamma charitatis apostolorum cordibus hodie inspiratae, et in superiore hominis parte, hoc est in animam, per spiritum factae. Ignis iste in forma linguarum exterius apparuit, quia per verba praedicationis, quid intus scientiae, quid charitatis habeatur, audientibus innotescit. Linguae igneae, hoc est de igni factae memorantur, cum apostoli ex ipsa charitate qua fervebant, et scientia quam ob hoc acceperant, praedicare compulsi, his quoque duobus corda auditorum illuminaturi erant atque accensuri. Dispertitae in se sunt linguae, non solum pro diversitate earum, verum etiam pro discretione praedicantium. Sicut enim pro diversitate gentium diversis utendum est linguis, ita etiam pro qualitate auditorum praedicationem temperari convenit, ut parvulos lacte nutriamus, adultos pane reficiamus. Super sedentes in domo ignis ille apparens sedisse dicitur, quia super humilem et quietum spiritum suum requiescere Dominus testatur; et qui superbi sunt, divini amoris ignem suscipere non merentur. Hinc quoque bene illis insedisse dictus est ignis ille, quia percepta illa gratia cum eis erat perseveratura, sicut et antea Dominus de ipso Spiritum promiserat dicens: Ut maneat vobiscum in aeternum. In una domo congregati Spiritum perceperunt, quia quicunque non sunt de Ecclesia, sunt alieni a gratia. Unde et agnus paschalis in una domo comedi praecipitur, quia extra Ecclesiam veri sacrificii locus non habetur, et quicunque in arca non fuerunt, submersi diluvio perierunt. Jam juxta quaedam dona Spiritum sanctum acceperant, quibus insufflans Veritas dixerat: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, etc. sed repleti Spiritu sancto non erant, sicut hodie factum esse monstratur cum dicitur: Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Primo itaque quibusdam donis initiati, hodie cumulati sunt et consummati. De qua quidem repletione Spiritus quasi statim eructuantes, coeperunt loqui aliis linguis, sicut in Graeco habetur, quam antea fecerant. Nam sua propria lingua, id est Hebraica, nequaquam tunc loqui incipiebant, sed aliis quas ignoraverant, pro diversitate scilicet hominum ex omni natione, quae sub coelo est, ad diem festum Jerosolymis congregatorum. De qua quidem diversitate linguarum, quo mirabilior habeatur, id quidam senserunt, ut cum omnes unius linguae prolatione uterentur, singulis auditoribus propria cujusque lingua loqui viderentur. Sed hoc profecto nequaquam esset loqui aliis linguis, sed videri aliis loqui; nec veritas esset linguarum, sed opinio deceptorum hominum; nec de linguis quidquam esset apostolis collatum, sed de intelligentia auditoribus inspiratum. Falsum denique et illud esset quod ab auditoribus dicebatur: Audivimus eos loquentes linguis nostris. Si enim locutio linguarum non erat, sed videbatur, falsum est eos audisse in illis verbum quod non erat in ipsis.
20.7
Non solum igitur de intelligentia interioris verbi, verum etiam de pronuntiatione soni hodie sunt instructi, ne quid desit in ulla gratia. Unde praesens solemnitas quanto multipliore gratia fit praedita, tanto majore devotione est celebranda, et omnium linguarum laudibus honoranda, quando ad praedicandum gentibus universis genera omnia linguarum apostolis sunt collata. Atque utinam vos, sponsae Christi gloriosae, quibus ut supra meminimus, haec solemnitas specialiter incumbit celebranda, omnium linguarum generibus divinas in ea laudes resonare possetis! Quod quia non sufficitis, vel hoc saltem efficite, ut doctrinae trium principalium linguarum, quibus duo Testamenta conscripta sunt, et Dominicae crucis titulis insignitus, operam dantes, aliquid amplius quam caeteri fideles his festivis addatis praeconiis. Quod et ipse Spiritus ad honorem sui vobis suggerere dignetur, qui, ubi vult spirans, sive sono docet interius, sive calamo scribit in mentibus, nec moras patitur in docendo, nec dilationem habet in scribendo. Ipse infirmitatem vestram in sancto roboret proposito, qui hodie apostolos induit ex alto. Ipse fictilia vasa vestra, et luteam adhuc crudam testam igne divini amoris excoquendo solidet, quo discipulorum corda hodie replevit. Ipsum sponsus vester Dominus Jesus Christus vestris semper mentibus inspiret, et tanquam arrham desponsationis et spiritale pignus dotis vobis custodiat, ut sicut apostolis promisit, maneat vobiscum in aeternum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).