Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 24.1
Choose a text
More by Petrus Abaelardus
—
11126 Sermon38
24.1
SERMO XXII. IN FERIA QUINTA PENTECOSTES.
24.1
Tam ipsum diem Paschae quam Pentecostes dono Spiritus sancti legimus insigniri, ut non solum hanc, verum etiam illam solemnitatem, quae praecipuae habentur, ad honorem quoque Spiritus sancti referendas esse sciamus. Ut enim Joannes commemorat: Cum esset sero die illo, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum, venit Jesus, et stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis. Et cum haec dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino. Dicit ergo eis iterum Jesus: Pax vobis; sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixisset, insufflavit et dixit illis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Et quidem actum esse constat in extremae ejus apparitione illarum quinque quas illo die legitur habuisse, videlicet quinta vice apparens, tunc Spiritum daret in terra, quem postmodum de coelo missurus erat, quinta de eadem completa. Quam quidem missionem, et supremum Spiritus sancti adventum, quem nunc colimus, ipse antea promiserat. Ego, inquit Veritas, veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. Quae est ista, obsecro, necessitas, ad Spiritus sancti adventum, ut prius abire oporteat Christum? Nunquid in terra consistens, eum dare non poterat, cujus plenitudinem ipse semper habebat? Quid causae exstitit, ut in coelum ascenderet, tanquam missurus Spiritum de longinquo, quem dare poterat de proximo? Non enim localis est Spiritus non solum divinus, sed nec humanus, nec more corporum spiritalis natura moveri habet de loco ad locum. Coelum, inquit Deus, et terram ego impleo. Et sicut Veritas ait: Spiritus est Deus, qui ubi vult spirat, dividens singulis prout vult. Cujus immensitatem et divinitatis potentiam locis omnibus praesidentem Psalmista conspiciens, ad Dominum ait: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades; ac si aperte dicat: Si summa tua bonitas, de quo illud est: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, meis te peccatis iratum reddiderit, quo mihi patebit a praesentia tua locus fugiendi? vel.... tua abditus abscondendi? Quem statim per hanc incircumscripti spiritus sui majestatem ubique conspiciens praesentem, adjecit: Si ascendero in coelum, etc. Tanquam si diceret: Nullus mihi tutus locus refugii, tam in supernis quam in infimis, cum me persequi decreveris, cum ad quaelibet agenda tibi sint cuncta loca praesentia. Denique et in ipso die resurrectionis, ut jam supra meminimus, Spiritum sanctum ab eo apostolis datum esse novimus.
24.2
Qui ergo jam dederat in terra spiritum, quid ad eum iterum dandum necesse fuit eum ascendere in coelum, tanquam eum ibi reperiret, quem in terra non haberet, aut inde illum mitteret, quem in terra jam sicut prius de se insufflando dare non posset; adeo, inquam, necesse fuit ut diceret: Nisi ego abiero, etc.? Aut fortassis haec missio Spiritus superior fuit ac major, ut de coelo danda esset, quam illud praedictum donum in remissione peccatorum per insufflationem apostolis in terra collatum. Revera longe superior et eminentior dignitate, si diligenter et illud donum discernere valeamus. Ibi quippe potestas illa collata est apostolis, quae omnibus eorum vicariis, hoc est episcopis, creditur esse communis, in remittendis scilicet vel retinendis aliorum peccatis. Haec vero Spiritus sancti gratia, quae die Pentecostes apostolis est infusa, quanto magis est rara, tanto amplius pretiosa. Quid enim illae igneae linguae super apostolos apparentes, nisi summam hominis exprimunt perfectionem in tribus consistentem? tribus his, inquam, quae in omnibus bonis hominem consummant. Haec vero ita sunt: Illuminatio mentis, ne simplicitas eorum ullis deinceps oberraret infidelitatis tenebris, sicut et ipse Dominus eis promittens, ait: Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Sed quia, ut beatus meminit Petrus, melius est non nosse viam veritatis, quam post agnitam retrorsum abire, post fidei lucem necesse est infundi charitatis ardorem, ut quae jam agenda esse per Deum novimus, per ejus amorem implere studeamus, qui Spiritus sanctus intelligitur. Unde et Apostolus: Charitas, inquit, Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ignis itaque, in quo dispertitae apparuerunt linguae, quia ex propria natura tam lucem habet quam calorem, duas praedictas gratias tam de illuminatione fidei, vel saluberrimis documentis, quam de inflammatione charitatis diligenter exprimit. Forma vero linguarum, quae dispertitae memorantur, praedicatio est futura, non uno genere linguae, non in una parte per apostolos proferenda, ut non solum sibi, sed omnibus vivant. Duae quippe priores gratiae hominem in se moribus consummant, et beatitudine dignum efficiunt. Sed quia adhuc praedicare non sufficit, quasi sibi tantum ad hoc proficiens non aliis vivit. Etsi enim praecepta Dei jam tenet in vita, quia tamen aliis praedicare non sufficit illa, nondum magnus est in regno coelorum, juxta illam Domini sententiam: Qui autem fecerit et docuerit sic homines, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Nullus quippe in Ecclesia major est, quam qui praecepta Dei vivendo custodit, et ad imitationem sui alios praedicando trahit. Quid ergo de apostolis aestimandum est, quorum praedicatione non pars una terrarum, sed universus mundus conversus est ad Deum? Quae divinae dona largitatis huic, quam diximus, eorum trinae gratiae poterit comparari? Quam quidem ut apostoli mererentur accipere, in coelum primitus Dominum oportebat ascendere, et sic eis ibi locum quodammodo conversationis, sicut ipse promiserat, parare. Unde et Paulus: Nostra, inquit, conversatio in coelis est. Illuc ergo Christus conscendit opere, ut eum apostoli sequerentur mente, et tanto ardentius appeterent esse, quod Dominum suum noverant praecessisse. Unde et praedictus Apostolus nos adhortans ait: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dexteram Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Ut enim beatus meminit Hieronymus, nihil majus potest parari servo, quam esse cum Domino. Et profecto quisquis praesentiam alicujus plurimum diligit, majoribus in absentem desideriis inardescit. Abire ergo in coelum eum oportuit, ut Spiritum mitteret, quia recedendo ab eis, quanto amplius ad sequendum se desideria ipsorum accendebat, tanto perceptione majoris gratiae dignos eos efficiebat. Bene prius Spiritum quo peccata dimitterentur dedit eis in terra, quia ubi committitur, ibidem remissio est facienda, et quisquis indulgentiam non meretur in hac vita, frustra eam exspectat in futura. Hanc ergo, Domine, per Spiritum tuum, qui pro sanctis postulat, nobis hic impetra; illic te comprehendere mereamur, quo ut te sequi tua membra valerent, Spiritum nunc illis misisti de supernis; illum, inquam, Spiritum, de quo Propheta confidens, ait: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Quae enim terra recta, nisi illa viventium ab iniquitate penitus aliena? Per hunc nobis Spiritum in hac terra non recta remissionem tribue peccatorum, ut ad eam quae recta, per ejus veniamus ducatum, Salvator mundi, qui cum Patre et eodem Spiritu unus es Deus in aeternum, et ultra. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).