Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 25.1
Choose a text
More by Petrus Abaelardus1079–1142
—
11126 Sermon38
25.1
SERMO XXIII. DE SANCTO PETRO.
25.1
Beati Petri apostolorum principis solemnitas tanto celebrius ab Ecclesia veneranda est, quanto ipsi a Domino amplior principatus in Ecclesia concessus est. Ipsum quippe quasi fundamentum Ecclesiae Dominus collocavit, cum in confessione fidei suae, qua dictum est: Tu es Christus Filius Dei vivi, tanquam in petra quadam firmissima Ecclesiam suam aedificandam esse praedixit: et ei specialiter ligandi atque solvendi potestatem commisit. Cujus quidem petrae fundamentum beatus considerans Cyprianus in epistola quadam ad Jubaianum ita meminit:« Manifestum est autem et per quos remissa peccatorum dari possit. Nam Petro primum Dominus, super quem aedificavit Ecclesiam, dedit ut id solveret in terris quod ille solvisset.» Idem de eodem ad Quintum:« Petrum quem primum Dominus elegit, et super quem aedificavit Ecclesiam suam.» Ambrosius quoque ipsum Petrum, super quem, etc., intelligens, quodam loco ait:« Hoc, ipsa petra Ecclesiae canente, culpam diluit.» Et Hieronymus ad Marcellam de fide nostra et Montani haeretici dogmate scribens, de hoc ipso ait:« Si igitur apostolus Petrus, super quem Dominus fundavit Ecclesiam, etc.» Quanta autem firmitas et constantia Petri esset in fide, ut hinc ipse merito petra vocaretur, Dominus ipse alibi protestatur, dicens: Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua. Ac si diceret: Quantumcunque alii titubent, quantumcunque de morte mea desperent, tua fides inconcussa manebit. Ex qua quidem fidei firmitate, et ipse Petrus fratres confirmare admonetur, cum statim ei a Domino dicitur: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Neque enim credendum est tunc fidem Petri defecisse, cum divina dispensatione Dominum permissus est negare, ex infirmitate scilicet carnis et timore mortis. Hic est Petrus, ut dictum est, tanquam unicum caeterorum firmamentum et confirmatio, cui post trinam amoris sui confessionem, Dominus oves suas et agnos committens, ipsum totius Ecclesiae summum constituit pastorem. Unde et merito sedes ejus, quam passionis suae martyrio decoravit, inter universas Ecclesias primatum accepit, ut sicut ille omnibus apostolis, ita episcopatus ejus praelatus sit caeteris. Scimus antiquitus tres tantum patriarchatus, hoc est tres principales episcopatuum sedes Ecclesiam habuisse, Romanam scilicet, Alexandrinam, Antiochenam. Quarum quidem dignitas ad honorem beati Petri maxime respicit; cum videlicet tam Antiochena quam Romana sedes ejus propriae fuerint, et tertia, id est Alexandrina, Marco ejus discipulo cesserit.
25.2
Hic est Petrus post Christum, quasi alter Eliseus post Eliam. Legimus post raptum Eliae, ad Eliseum filios prophetarum congregatos esse, eosque juxta fluenta Jordanis in casulis habitantes, quasi monasticam et coenobialem vitam cum ipso duxisse. De quorum conversatione beatus Hieronymus quodam loco meminit, dicens:« Filii prophetarum, quos monachos legimus in Veteri Testamento, etc.» Sicut autem tunc ad Eliseum illi, ut diximus, sunt congregati, monastice et communiter cum ipso viventes; ita et post ascensionem Domini, fideles ad Petrum adunati hanc vitae perfectionem vel etiam majorem arripuerunt. Quod quidem in Actibus apostolorum Lucas diligenter describens: Multitudinis, inquit, credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Constat etiam Eliseum, quia vidit Eliam, quando a se tollebatur, duplicatum spiritum Eliae, id est ampliorem gratiam in miraculis accepisse. Qui non solum vivus sicut Elias mortuos suscitavit, verum etiam mortuus cum tactu ossium suorum defunctum vitae reddidit. Quid est Eliam intueri, quando sustollitur, in coelum scilicet aereum, nisi Christum ad Patrem ascendentem cernere, hoc est eum Patre non esse inferiorem credere, sed per divinitatis naturam ipsum ei tanquam aequalem occurrere? Unde et Psalmista: A summo coelo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Summum quippe coelum Dei Patris excellentiam dicit, qui per hoc quod ab alio non est, summus per existentiam dicitur potius quam per dignitatem.
25.3
Ex hoc utique coelo Filius nascendo procedit, quia Platoni mens ex summo Deo nata dicitur, hoc est sapientia de ipsa Patris substantia existens tanquam genita. De hoc quidem egressu generationis Filii de Patre illud est propheticum: Et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis. Et ipse Filius: Exivi, inquit, a Patre. Qui ne inferior vel indignior Patre videretur, occursus ejus usque ad summum ejus adnectitur, quia per plenitudinem divinitatis Patri coaequalis assurgit. Cujus quidem aequalitatis dubitationem ipse increpans in Maria dicit: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. Ac si diceret: Non es me digna manibus tuis contingere in terris, quae nondum fide me tanquam Patri aequalem contingis in supernis, quod est, me nondum tibi ad Patrem ascendisse; hoc est, te nondum credere me illi per plenitudinem divinitatis aequalem occurrere. Quod quia Petrus caeteris firmior in fide amplius credidit, quasi alter Eliseus Eliam sustolli vidit. Unde et spiritum Eliae quasi geminatum vel multiplicatum accipere meruit, qui ab ipso Christo majorem miraculorum gratiam accepit, quam ipse Christus per semetipsum exhibuit, sicut et ipse antea promiserat, dicens: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, quia ad Patrem vado; hoc est, in corde ipsius per fidem ad aequalitatem Patris conscendo. Quo itaque Petrus in hac fide firmior exstitit, majorem quam caeteri gratiam miraculorum meruit. Qui non solum infirmos et umbra corporis curavit, verum etiam eadem umbrae suae virtute dicitur suscitasse. Unde Augustinus in psalmo CXXX:« In Christo, inquit, majora fecisse videntur apostoli, quam ipse Dominus Jesus. Ad vocem Domini surrexerunt mortui. Ad umbram transeuntis Petri surrexit mortuus.» Isidorus De vita et obitu sanctorum Patrum:« Simon Petrus praeteriens, umbra mortuos suscitavit.» Quod ergo Dominus ait:« Qui credit in me, majora horum faciet,» ut dixit generaliter quicunque, sic specialiter ad singularem constantiam fidei Petri visus est retulisse. Mirabilius autem fuit miraculum umbrae Petri, quam fimbriae Christi. Fimbria quippe aliquid veritatis habet, umbra vero similitudinem tenet, et illa permanet, haec praeterit.
25.4
Quod si post hanc miraculorum gratiam, dignitatem quoque honoris, quam Petrus a Domino est adeptus, consideremus, videbimus sedem Petri ipsi quoque propriae sedi Dei, quam ab initio Jerosolymis habuit, praeeminere, ut ex hoc etiam quodammodo in terris Christus videatur praeferre. Quis enim nesciat ipsam quoque Jerosolymitanam Ecclesiam, sicut et caeteras, Romanae subjacere? Quam tamen Ecclesiam ipsum fratrem Domini Jacobum primum habuisse constat episcopum; nec tamen illa ejus prima cathedra vel caeterorum apostolorum festivitatem in Ecclesia meruerunt, ut hoc soli Petro privilegium reservaretur. Qui etiam successoribus suis in Sylvestro papa id propriis acquisivit meritis, ut deinceps Romanus pontifex vicarius quoque Constantini in urbe imperiali ab ipso constitutus, a quo et insignia, quae hanc exornant dignitatem concessa sunt; quasi juxta ordinem Melchisedech perfectus tam sacerdotali quam regia praeemineret dignitate, ut in Ecclesia Petrus, in urbe Caesar habeatur. Geminam quippe gratiam tam in constantia fidei quam in fervore dilectionis adeptus, tam ecclesiasticam quam regiam meruit sibi monarchiam vindicare. Caeteris quippe discipulorum opinionem hominum magis, quam assertionem suam de Christo proferentibus, et cum ipse Dominus ab eis requisisset: Vos autem quem me esse dicitis? quasi adhuc haesitando reticentibus, Petrus ut fluctuantes confirmaret respondere non distulit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Unde statim specialiter ac solus beatus a Domino praedicatur, ac singulariter privilegium ecclesiasticae potestatis suscipere meretur, cum ei a Domino totum coelorum regnum, non pars, ei commendandum a Christo promittitur: Tibi dabo, inquit, claves regni coelorum. Quamvis enim generaliter dictum sit omnibus apostolis: Quaecunque ligaveris super terram, etc., soli tamen Petro insuper claves regni coelorum datae sunt. Sicut enim multae civitates sunt in uno regno, ita multae partes in populo Christiano. Regnum itaque Christi universalis est Ecclesia, ita in potestatem Petri tradita, ut nihil in ea fieri nisi ordinatione vel permissione liceat Romani pontificis; nullus alius generalem super omnes habet excommunicationem vel absolutionem. Qui etiam nonnullis discipulorum recedentibus, et omnibus plurimum dubitantibus, cum eis Dominus requireret: Nunquid et vos vultis abire? tanquam scilicet in quodam anxietatis articulo constitutus, nequaquam reticere Petrus sustinens respondit: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Ex hac denique intrepidus constantia, quam tunc in animo gerebat, et maxima semper dilectione flagrabat, profiteri non timuit: Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Et rursum: Etiamsi oportuit me mori tecum, non te negabo. Et iterum: Domine, tecum paratus sum, et in carcerem et in mortem ire. Non enim minori charitate succensus, quam fuerat fide firmus. Quae namque illa erat in eo amoris flamma, cum Dominum nec pro redemptione sua pati toleraret, cum ei passionem suam praedicenti responderet: Propitius esto tibi, Domine, ne fiat hoc. Quem denique zelum amoris in ipsa captione Domini caeteris omnibus fugientibus ita exhibuit, ut in tanto trepidationis articulo, servo principis aurem amputaret. A qua quidem ultione nec caeteris Dominum comprehendentibus parceret, nisi ab ipso Domino cito correptus fuisset.
25.5
Memor itaque illius Dominici sermonis: Majorem hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, morti se opponebat a qua Dominum liberare volebat. Qui contra vitia ipsamque radicem omnium malorum cupiditatem quanto armaretur zelo, vindicta illa in Ananiam et uxorem ejus patenter ostendit; quos non gladio sicut dictum servum percussit, sed mirabilius servi sui virtute peremit. Toleravit diu Dominus avaritiam Judae, iste nec ad momentum sustinuit sacrilegium cupiditatis commissae. Quo enim amplioris zeli virtute fervebat, omne virtuti contrarium minus tolerabat, et quo se amplius a Domino sublimari noverat, magis se pro Domino semper humiliare studebat. Unde et ad passionem crucis tandem veniens, quo videlicet genere mortis Dominum maxime secutus est, sicut ei antea praedixerat, non tam de passione sua trepidus, quam de honore Domini sollicitus, nequaquam crucifigi se permisit ut Dominum, sed capite deorsum verso pedibusque sursum erectis, ex ipsa quoque corporis sui positione augmentum elegit poenae. Ex qua etiam sua humiliatione quantum a Domino meruit exaltari, dubium non potest esse, a cujus etiam honore nec id reor alienum esse, quod quantocius mundi caput praeeminebat Romana sedes, ejus facta est, ut hoc etiam jure in toto mundo principatum obtineret. Per eam videlicet omnium regnorum principem, quam ipse proprio sanguine Domino consecravit, et hoc tanquam indissolubili bitumine quasi aliarum fundamentum fundavit. Ad cujus insuper civitatis gloriam id a Domino collatum est, ut cum caeterae sedes apostolorum reliquiis eorum sint privatae, hoc de Romana Dominus non tulerit, ne ad comparationem ejus caeterae possint gloriari; imo et de corpore coapostoli Pauli eam voluit insigniri, ut haec quoque civitas ex his duobus gratiae donis quasi geminatum acciperet spiritum, sicut et de hoc Eliseo nostro praefati sumus. Unde factum est, ut haec civitas a duobus fratribus Remo videlicet et Romulo prius aedificata, multo felicius a majoribus fratribus Petro et Paulo sit postmodum in Christo fundata. His duobus tota distributa est gratia quae ad totius mundi confessionem sufficeret, cum Petrus in miraculis, Paulus emineret in verbis. Quae videlicet duo ipse Paulus distinguens, ait: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt. Ne quem forte moveat, quod ex privilegio divini amoris, Joannes Petro praeferri videbatur in meritis, cum iste plus a Domino diligeretur, sicut ille amplius Dominum diligere creditur, agnoscat, secundum beatum Augustinum, hoc nequaquam de personis ipsis esse accipiendum, sed de duabus vitibus per eos significatis intelligendum. Nec enim dubitat eum, qui plus diligit Christum, esse meliorem, nec eum qui plus a Christo diligitur, beatiorem. Quod si cui forte displiceat nos ad mysterium hic declinare, nec in ipsis personis veritatem historiae dissentire, si in eo, ut opinamur, Joannes magis a Christo diligi dicatur, quod Christus majorem ei charitatem vel familiaritatem exhibebat in opere, tum pro munditia carnis, qua ille tanquam virgo praeeminebat, tum etiam quia pro juvenili aetate majorem circa eum providentiae curam habebat. Plus igitur ipsum Christus amare dicitur per effectum operis, non per affectum dilectionis. Habeat itaque Joannes hunc dilectionis effectum a Domino tanquam virgo, ita tamen ut martyri, et per affectum amoris meliori non invideat Petro. Utrique autem suis nos magnis meritis ita juvent apud Dominum, ut ad eorum pertingere valeamus consortium.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).