Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 27.1
Choose a text More by Petrus Abaelardus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11126 Sermon38
27.1
SERMO XXV. DE SANCTO JOANNE EVANGELISTA. ( Textum emendavimus ope codicis Einsedl. )
27.1
Qui sermones in sanctorum festivitatibus componunt, a praerogativa, hoc est dignitate ipsorum non incongrue sumunt exordium; ut eorum festa tanto devotius a fidelibus celebrentur, quanto amplius ipsorum commendatio est audita et eos Deo gratiores intelligimus, et de meritis ipsorum magis confidimus. Constat autem inter universos apostolos, sicut et beatus meminit Augustinus, Epistolam Pauli ad Galatas exponens, tres honorabiliores exstitisse, Petrum videlicet, et Jacobum et Joannem, qui, ut memoratus ait Apostolus, videbantur columnae esse, quasi fulcimentum scilicet ac robur aliorum. Hos quippe tres familiarissimos Christi fuisse ex multis locis Evangeliorum colligimus, et his seorsum Dominum sua secreta saepius commisisse et tanquam inseparabiles comites eos habuisse. His enim seorsum assumptis transfigurationis suae gloriam in monte revelavit, et ad passionem veniens eisdem secreto assumptis ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic, et vigilate mecum. Ad quos etiam post orationem regressus: Vigilate, inquit, et orate, ne intretis in tentationem. Unde patenter innuitur, quam inseparabiliter isti tres ei semper adhaeserint, quos et in gloria transfigurationis, et in agonia passionis, et tam in vigiliis quam in oratione tanquam comites indivisos habuerit, nec a se unquam sicut caeteros separari permiserit.
27.2
Cum itaque isti, ut dictum est, inter apostolos non dubitentur honorabiliores, quanto praeemineat honore Joannes quis dubitet, qui inter hos quoque qui honorabiliores exstiterunt, privilegio Dominicae dilectionis ampliorem quemdam honorem est adeptus, et ab ipso Domino matri ejus virgini tanquam alius filius pro ipso est virgo substitutus? Sic enim utrisque cruci ejus astantibus de ipsa cruce loquitur, dicens: Mulier, ecce filius tuus. Ad discipulum autem: Ecce mater tua. Ubi et ipsemet Joannes annexuit: Ecce filius tuus, dicens: Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. In sua, inquam, subaudis stipendia, et quasi virginitatis suae praemia, non in suam, quasi uxorem. Felix haec incomparabilis remuneratio discipuli, cui virgine matre Salvatoris commendata, quasi lateri Christi quasi alter Christus filius ei a Domino deputatus est, ut ejus gaudiis, ejus colloquiis assidue frueretur, ei sedulius usque ad exitum ministraret, ejus corpusculum immaculatum virgineis et quasi angelicis manibus sepulturae praepararet, et praeparatum in sepulcro componeret, beatos illos oculos clauderet, angelicam illam faciem aptaret, et tam manibus quam caeteris membris devote compositis officii sui devotionem sacerdos magnus consummaret. Cujus sanctissimae postmodum vitae atque immarcessibili carni nec rosam martyrii, sicut nec lilium virginitatis certum est defuisse, sequenti, ut scriptum est, Agnum, quocunque ierit. Hic quippe et in ferventis olei dolium missus, et in exsilio diutino relegatus, illud constantia mentis implevit, quod de calice Dominicae passionis bibendo Dominus antea tam ipsi quam fratri ejus praedicens: Calicem, inquit, meum bibetis. Cujus quoque constantia et insuperabilis charitas maxime circa crucem probata est, cum ipse solus apostolis dispersis per fugam cruci assisteret intrepidus, et cum matre Domini crucifixo Domino compateretur.
27.3
Ex qua denique perseverantia constantiae stipendium illud quod diximus singulare de commendatione matris a Domino meruit suscipere. O beatum commercium! o commutatio incomparabilis! Abstractus a nuptiis virgo est, et ab uxore divisus, et a lecto concupiscentiae sequestratus, ut immaculatus immaculatam susciperet Domini matrem, filius efficeretur virginis, et spiritalis frater Christi, potius quam maritus uxoris. Cui profecto tam in hoc quam in caeteris Christus quantam semper exhibuerit dilectionem, multis manifestum est indiciis. Soli quippe ipsi concessum est supra pectus Domini in coena recumbere, et tanquam impavidum et fide constantem quiescere in illo imminentis passionis articulo, ubi jam omnium corda fluctuabant, ut hinc quoque constantia ejus probaretur, sicut et Jonae prophetae, qui de imminente periculo, caeteris desperatis, securus in sentinam ut dormiret descendit. Quod quidem apostolus nequaquam praesumeret, nisi de mira ejus familiaritate confideret, ut in ejus gremio tanquam in stratu aliquo, et in ejus pectore quasi in pulvinari quodam sese reclinaret. De quo quidem pectore, ubi, sicut Paulus meminit, omnes sapientiae et scientiae thesauri erant absconditi, fluenta Evangelii caeteris altius exhaurire meruit, ut plus ex hac quasi dormitione sua perciperet recumbendo, quam caeteri prolixum illum coenae sermonem audiendo. Unde et ab ipso tantum sermo ille postmodum est descriptus, cujus spiritalibus auribus per revelationem amplius fuerat impressus. Cujus etiam vitae longitudo usque ad senium porrecta patenter indicat quam necessarium Dominus ad instructionem Ecclesiae suae tandiu eum reservaret in mundo. Quem nec ita ut caeteros apostolos passionibus exposuit, nec affligi permisit, cum et eum in ferventi oleo custodierit illaesum, et ut ejus citius terminaret exsilium, in persecutorem ejus vindictam maturavit Domitianum. Cujus omnibus decretis a senatu quassatis, occulta Dei dispensatione ab exsilio ipse reductus fidelibus populis cum summa exsultatione est restitutus. In quo etiam exsilio quanta a Domino sit ei collata consolatio, revelatio ibidem ei facta, quae Apocalypsis dicitur, manifeste testatur. Qui etiam quam mirabilem et jucundum vitae habuerit terminum, in morte quoque circa eum summa dilectio Domini claruerit, multorum relatione didicimus. Solum quippe ipsum ab ipso Domino legimus invitatum, ut ad supernum fratrum suorum conscenderet convivium, ut eo veniente sic omnium compleretur gaudium. Qui et ut voluit, et quando voluit, animam suam in manus Domini commendans, tam alienus exstitit a dolore mortis, quam ignarus fuerat a corruptione carnis.
27.4
Cujus denique corpus nec corruptione vel putredine corruptum in specie mannae perhibetur conversum, ut ex ejus speciei candore munditia carnis probaretur immaculatae. Quod nonnulli quoque sanctorum jam gloria resurrectionis donatum astruere non dubitaverunt. Unde illud est Augustiniani sermonis in Natale martyrum:« Ut taceam quia omnia possibilia sunt Deo, et quod clausis tumulis possit corpus spirituale educere, Joannis tantum apostoli habemus exemplum, quem tumulus susceptum claudere potuit, custodire non potuit. Nam depositum corpus perdidit, non assumpsit. Hic enim clausis tumuli foribus, gratia resurrectionis ablatum est, ut constaret sepultura, nec inveniretur sepultus. Denique cum sacerdotes honorandi causa corpus inquirerent, reserato aditu, tumulus non potuit reddere quem suscepit.» Cujus etiam locum, quo castissimum corpus ejus tenebatur cum Evangelium scriberet, vel orationi instaret, quanta gratia Deus insignierit, Gregorius Turonensis, libro Miraculorum I commemorat, dicens:« In Epheso habetur locus, in quo hic apostolus Evangelium scripsit. Sunt autem in summitate montis illius proximi quatuor parietes sine tecto, ubi orationi insistens, Dominum exorabat, obtinuitque ne in loco illo imber ullus descenderet, donec ille Evangelium adimpleret. Sed usque hodie ita praestatur a Domino, ut nulla ibi descendat pluvia, nec imber violentus adveniat.»
27.5
Ex his itaque specialis iste dilectus Domini quam honorabilis inter caeteros, quam acceptus exstiterit Deo, quantis praeemineat meritis, quantis sit extollendus praeconiis, et vos, Deo dilectae virgines, attendite, tantoque devotius ejus solemnitatem celebrate, quanto amplius ejus excellentiam sanctam imitamini puritate. Cujus nos intercessio ita in sancto confirmet proposito, ut ad illud supernum, quo ipse invitatus est, convivium perveniatis: ut illic mentem felicius quam hic carnem reficiatis, sponso vestro coelesti perenniter conjunctae, cujus praesentiae visio ipsa est summa beatitudo.

Intertext edge

Open linked passage

Note