Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 31.1
Choose a text More by Petrus Abaelardus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11126 Sermon38
31.1
SERMO XXIX. DE SANCTA SUSANNA, AD HORTATIONEM VIRGINUM.
31.1
Audistis, charissimae, atque utinam exaudissetis beatam illam sponsae sollicitudinem in Cantico canticorum, ad exhortationem vestram diligenter descriptam. Quae cum diu quaesitum in lectulo dilectum invenire non posset: Surgam, inquit, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. In lectulo dilectum quaerit, et non invenit, cum anima perfecta fatuis virginibus adjuncta opera ipsarum considerans, exemplis earum instrui cupit, quas de continentia carnis in magna virtutum perfectione esse credit. Cum enim etiam ista carnis continentia, et hujus tam ardui propositi observantia paucorum sit, talium vita a tumultu saeculi remota lectulo potius quam lecto comparatur, quia magna quies est a molestiis nuptiarum vacare, et voluptatibus carnis operam non dare. Sed quia non magnum quid hanc continentiam, quae paucorum est, imperiti aestimant, et ideo facile ex charitate sua in elationem simplices trahit, non potest in talibus Christus reperiri, qui superbis resistit semper, et humilibus dat gratiam. Hoc itaque sponsa conspiciens quasi de lectulo surgit, et egressa circuivit civitatem, quaerens ibi sponsum per vicos et plateas, quem in lectulo reperire non potuit, dum mente foras exiens bonam vitam fidelium intuetur, qui in hoc saeculo tanquam in civitate, quae multos capit, conversantur, et quas imitetur exempla virtutum inde assumit, in quibus per gratiam Domini habitare non desperat. Et quoniam in omni gradu fidelium alii perfectiores sunt aliis, quosdam ibi in plateis, quosdam in vicis reperit, quia quorumdam vita quo altior est in meritis in paucioribus consistit, qui quasi in vicis morantur, qui strictiores sunt quam plateae, quales Job et Susannam legimus, et plerosque alios, qui de magna virtutum perfectione tam viris quam feminis in exemplo sunt positi. Quorum tanto laudabilior vita exstitit, quanto in saeculari conversatione religiosior fuit, et quasi purissimum aurum in fornace non arsit.
31.2
Et quoniam de virtutibus Job, quas diligenter commemorat Scriptura, supervacuum me nunc vobis scribere arbitror, ad Susannam conjugatam, quae vestri..... minoris propositi et majoris virtutis fuit, stylum converto; ut in ejus comparatione, si quae sacri propositi feminae minus quam noverint habeant, de suo defectu erubescant. Prima vero laus ejus describitur, cum eam pulchram nimis, et timentem Dominum Scriptura commemorat. A pulchritudine corporis ad decorem mentis ascendit, juxta illud Gregorii:« A minimis quisque inchoat, ut ad majora perveniat.» Pulchra corpore, sed pulchrior mente, tanto laudabilius haec duo simul, quanto difficilius custodiebat. In altero habebat pugnandi materiam, ex altero cepit victoriae coronam. Ex illo in concupiscentiam ejus exarserunt sacerdotes, ut hoc per constantiam virtutis probaretur, cum morti addicta vitae periculum elegit, ne contagium incurreret corporis, atque ipsum corpus quod appetebatur ad culpam, hostiam offerret immaculatam. Proh dolor! proh pudor! Tot videmus in sacro proposito constitutas adeo deformes, ut, sicut scriptum est, larva non indigeant, quas divinae reverentiae, ac voti sui prorsus oblitas ita libidinis furor exagitat, ut cum ad turpitudinem peragendam gratis aliquos habere nequeant, emere incestuosos cogantur, et quae de forma confidunt, venales sese prostituunt; aut si de mercede diffidunt, ipsas luxuriae sordes quas excipiunt pro mercede sibi constituunt. Adulteras tam leges saeculi quam divinae morte puniendas censuerunt. Quanta autem vindicta in sponsas Christi corruptas exercenda sit, datur intelligi, quibus vix locum etiam poenitentiae canones reliquerunt. Sunt et nonnullae inter eas vetulae meretrices, quae cum jam se omnino contemni praesenserint aliena corpora vendendo, cum propria non possunt, detestanda exercent lenocinia. De qualibus quodam loco me scripsisse recolo: Vetus meretrix se propagat in adolescentulis.
31.3
Quam severam quoque sententiam de laenis sancti Patres instituerint, ex eorum manifestum est scriptis, quas in fine quoque a communione privarunt. Unde et illud est Eliberitani concilii, cap. 11:« Mater vel parens, vel quaelibet fidelis si lenocinium exercuerit, eo quod alienum corpus vendiderit vel suum, placuit nec in fine communicandam.» Quod si in feminis saeculi adeo lenocinium sunt detestati, quantum in sponsis Christi istud est abhorrendum, ubi proprium Dei templum violatur, et haec ei vindicta specialiter reservatur? Si quis, inquit Apostolus, templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Beata laica, et saeculi non claustri, femina praedicta, hominis potius conjux quam Christi sponsa dicenda, surget in judicio, et condemnabit generationem hanc pessimam; quae ut hominis servaret fidem, elegit interire munda, ne viveret immunda. Unde autem tanto castimoniae zelo succensa, tanto constantiae muro esset munita, subinfertur cum dicitur: Parentes autem ejus cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. De justis parentibus justissima filia nata memoratur, et in communi eorum laude sanctissima studia praedicantur.
31.4
Quod et beatus Hieronymus diligenter attendens, cum in explanatione Danielis ad hunc locum veniret, ait:« Hoc utendum est testimonio ad exhortationem parentum, ut doceant juxta legem Domini, sermonemque divinum, non solum filios, sed filias suas.» Hoc adhuc sacrarum litterarum zelo judaicus populus in ipsis etiam tenebris caecitatis suae plurimum fervens, non mediocriter nostram, id est Christianorum negligentiam accusat. Tanto quippe ardore legem amplectuntur, ut quislibet eorum quantumcunque pauper, quotquot habeat filios, neminem divinas litteras ignorare permittat. Quorum tanto zelo Apostolus maxime compatiens, ait: Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem. Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam, hoc est magnum fervorem in Deum, ac desiderium in mandatis ejus, quae in lege acceperant, cognoscendis atque implendis, licet in magno persistentes errore, cum haec ad salutem sufficere credant. Aemulatio quippe seu zelus quislibet animi fervor vehemens ad desiderium cujuslibet nuncupatur. Unde et tam bonus quam malus zelus dicitur vehemens, scilicet commotio animi ac sollicitudo ad aliquid agendum. Nulli vero, vel pauci Christianorum sunt, qui evangelicae doctrinae perfectionem tanto studio vel causa amplectuntur, ut ejus desiderio filios suos sacris imbuere litteris curent, sed temporalis tantummodo commodi causa, ut hujus vitae necessaria sibi ipsis vel illis inde provideant, aut de officiis clericorum, aut de habitu monachorum Unde recte ab intentione talium patrum Susannae parentes distinguuntur cum tam in eorum laudibus quam in ipsius Susannae dicitur, quia parentes ejus, cum essent justi, erudierunt filiam suam, etc. Cum essent enim justi, dictum est, non cum essent avari; quia quod isti nunc per avaritiam agunt, illi per religionem egerunt; et amore Dei, non ambitione saeculi, tanquam illud quod scriptum est attendentes: Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Quos in hac spe sua nequaquam frustratos fuisse praesentis historiae sequentia clamant, tantam filiae suae describendo perfectionem, quam de divinae legis eruditione provenisse, praecedentia insinuant, ob hoc videlicet commemorata.
31.5
Quali autem agone matrona mirabilis mirabiliter triumphaverit, perpendite, virgines, ut ex ea discatis qualiter et ipsae dimicare debeatis, et sponsionis votum servare Christo, sicut illa fidem custodivit marito. Comprehendentes igitur eam senes, et ad consensum adulterii cogere nitentes: Ecce, inquiunt, ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt. Quamobrem assentire nobis, et commiscere nobiscum. Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. O caeci caecorum duces, et expertes justitiae judices, nunquid si ostia pomarii sunt clausa, janua coeli nonne est aperta? Frustra hominum conspectum fugitis, qui conspectum Dei fugere non potestis. Hoc illa praecipue attendebat, cum diceret: Melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. Nemo, dicitis, nos videt. Quid, si Deus? Pudet ab homine deprehendi, et non a Deo conspici? mortem corporis temporalem ab hominibus deprehendi timetis, mortem animae perpetuam non formidatis, cujus comparatione nec illam dici mortem illa profitetur? Sic quippe ait: Si enim hoc egero, mors mihi est; si autem non egero, non effugiam manus vestras. Mortem utique potius animae quam corporis appellandam censuit; et quia illam plus timuit, utramque pariter evitare meruit. Vos autem e converso, hanc magis quam illam metuentes, a neutra fuistis immunes. Illa judicem Deum plus quam hominem verita, tam divino quam humano judicio liberata, quorum neutrum vos ipsi judices effugere non potuistis.
31.6
Attendite, sponsae Christi, quid dixerit ac fecerit conjux hominis, et si quis profanus, et Dei prorsus oblitus, consimilem a vobis exegerit turpitudinem, et in tantum etiam fortasse perstiterit ut vim facere praesumat, respicite vestrum maritum non hominem, sed Deum, non Joachim, sed Christum, et intrepida Susanna vestrum unaquaeque dicat: Si hoc egero, mors mihi est. Latere Joachim fornicatio poterat uxoris, sponsum autem vestrum quis latere potest? Injuriam suam tam ipse, quam gloriosa mater ejus, ac tota pariter coeli curia desuper intuebitur. Quae adeo impudens, adeo insana, ut hunc maxime non erubescat, et expavescat aspectum? Cum quis te falsi nominis Christianus super hoc convenire, imo circumvenire tentaverit, sufficit tibi uno te statim responso absolvere: Assentiam tibi in isto, si peragi potest inscio sponso meo, aut si fortiores eo fuerimus, quo ejus offensam minus timeamus. Denique instantibus impudicis senibus, cum vi non posset eos Susanna repellere, ore usa pro manibus, quod unum restabat, impetum eorum compescuit, dicens.... Perpendite, virgines, virtutem conjugatae, et de majoribus minora cogitate. Non timetis mortis periculum, si a vobis incestuosos repuleritis, sicut illa, ut dictum est, faciebat. Non est tanta vis eorum, ut ab ipsis clamore liberari sitis compulsae. Aut si clamare necesse sit, facilius vos sponsus quam Susannam exaudiet maritus, et quo potest amplius, liberabit citius.
31.7
Egressae itaque de lectulo mente, Susannam in vico requirite, ut quas non invenitis in claustro virtutes, reperiatis in saeculo. Videte quid in secreto comprehensa, quid in publico gesserit accusata. Et quia partem agonis ejus jam diximus, quae restant breviter perstringamus. Deducitur illa, ut dictum est, ad judicium cum parentibus et filiis, et universis cognatis suis. Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. Quae flens, suspexit ad coelum. Erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino, et dixerunt presbyteri: Cumdeambularemus in pomario soli, etc. Et vos itaque, piae virgines, innocentem matronam, et tantam sustinentem injuriam pio prosequimini fletu, ut quo major vestra fuerit compassio, jucundior existat innocentis liberatio. Flebant non solum sui, sed omnes qui noverant eam; non quidem omnes qui ejus laudem audierant, quae nullos aut paucos latere poterat, sed qui rei veritatem multis indiciis experti fuerant. In medium matrona sanctissima trahitur, et innocens pro rea statuitur. Anxius maritus, anxii tam parentes quam filii, et omnes qui noverant eam, quanto pudore confusi, quantis lacrymis perfusi ejus innocentiam deplorarent, quis commemorare vel cogitare non plorando queat? Soli tam naturae quam humanitatis immemores senes in ejus judicium, imo suum potius consurgere ausi, et immundas manus sanctae vertici ejus imponentes tanquam testimonium accusationis in eam dicturi: Cum deambularemus, inquiunt, in pomario soli, etc. Bene, inquam, dicitis, deambularemus, et soli, qui concupiscentiae stimulis agitati, a Deo pariter et lege jam eratis alieni.
31.8
Bene autem cum dictum sit: Consurgentes in medio populi, manus suas super caput ejus, statim adjunctum est, quae flens suspexit ad coelum; erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. Quid est quod hucusque cum sui eam deflerent, non est memorata flere, sed tunc tantum cum castissimum ejus caput contingerent manus impudicae? Nunquid tunc primo vel praecipue de periculo timebat vitae? Quod quidem ne suspicemur, mox annectitur: Erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino. Quamvis enim superius dixisset: Si autem non egero, non effugiam manus vestras, et postmodum dicat: Et ecce morior, cum nihil horum fecerim; confisa tamen et secura de salute animae, et gloria palmae, nequaquam tristis erat de transitoria morte, per quam se transituram sciebat ad gaudia perennis vitae. Unde et bene suspicere ad coelum memoratur quo ejus intentio toto desiderio ferebatur.
31.9
Cur igitur flebat tunc tantum cum ejus capiti manus imponerent illi, ac non potius cum ad mortem duceretur, nisi quod ea quae mortem non timebat, ab obscenis manibus caput suum contingi dolebat, quibus nec inferiores corporis partes tangi consenserat? Audite haec, et intelligite, virgines sacrae, quae corpora quoque vestra tanquam propria Deo templa consecrastis, ut nullo lasciviae tactu haec pollui permittatis, nullo immunditiae sacrilegio violari. Si peccaverit vir in virum, Samuel ait, placari ei Deus potest. Si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? In virum suum peccare Susanna timuerat, si aliquo lasciviae tactu corpus suum ei dicatum contingi permitteret. Quid igitur sponsae Christi faciendum est, cum quis incestus ad eam accesserit, summam injuriam Deo facturus, si hoc ejus proprium templum aliquod lasciviae contagium praesumpserit? Cui judici nisi summo haec summa injuria; cui nisi cujus est propria vindicanda servatur? Et utique qui ad timorem sui maxime nos adhortans, ait: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animae vero non habent quid faciant; sed potius eum timete qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam. Ac si aperte dicat: Non est eorum guerra plurimum metuenda, quae in una tantum nostri ac minori parte est, hoc est in corpore, et cito praeterit; sed ea praecipue, quae in utraque parte perenniter saevit. Quam et Apostolus considerans, ingemiscit, dicens: Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Si enim illas, quae torum maritalem maculaverunt, lex divina senserit morte puniendas, quid eas manet quae ipsum Dei templum prostituerint? Nunquid praejudicium illis fecit, quae minus deliquerunt, si majora crimina, et proprii tori maculas expiaverit minore vindicta? Certum est, ut supra memoratus Apostolus ait, in manufactis templis nequaquam Deum habitare, sed magis in illis, qui vera ejus templa spiritalia sunt dicendi. De qualibus ipse quibusdam ait: Nescitis quia Dei templum estis, et spiritus Dei habitat in vobis. Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Qui autem intra parietes corporalis templi sordes aliquas corporales intuens, non eas statim asportare festinet? Quis sibi fornicari non abhorreat, ac magis illud quam verius animae templum polluere trepidet?
31.10
Flebat, ut dictum est, Susanna, et fletus ejus causa jam ex parte est exposita, pro contactu scilicet obscenarum manuum, quae nec ad horam sustinere potuit. Flebat utique de praesente, et si diligentius attendimus, non solum corporis contactum, sed et famae futurum flebat detrimentum, cum illi scilicet ad testificandum prorumperent, quorum testimonio plurimum credi providebat, sicut et postmodum Scriptura commemorat, dicens: Credidit eis multitudo quasi senibus populi, et judicibus, et condemnaverunt eam ad mortem. Flebat opprobrium domus suae, nec tam suam calamitatem quam suorum deplorabat anxietatem. Quid enim? quid, inquam? Circumstantes suos, virum, parentes, filios, cognatos, ut dictum est, et omnes qui noverant eam, in summa anxietate positos, et tam innocentiam ejus quam suam infamiam deplorare cernebat. De quorum compassione magis quam de propria passione dolebat; nec tam corporis mortem quam infamiae labem plangebat. Quo enim quaeque castior est, verecundior esse cognoscitur, et castimoniae summum istud est argumentum. Unde bene sicut re, ita et nomine pudor, et pudicitia ita sunt adjuncta, ut frequenter nomine pudoris ipsa castitas designetur, quod, ut dictum est, signum est ejus praecipuum argumentum. Quod et Apostolus diligenter attendens cum muliebris honestatis habitum describeret, id in commendatione ipsarum primum assumpsit, per quod eas maxime commendari censuit: Mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate, etc. Hinc e contrario scriptum est: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Heu! quid jam novimus, vel audivimus inter eas, quae per habitum sanctum Deo mentiuntur, non solum turpitudinem carnis incurrere, sed nec infamiae notam abhorrere. Quibus hoc ipsum pro gloria videtur, quod Christo dedecorato amasiae hominum, imo detestanda scorta daemonum praedicantur. A quibus si nonnulla munuscula quandoque suscipiunt, tam Christi quam sui oblitae miserandam mortem suam, cum summo dedecore sui quibus audent ostentant, quasi non parvi se aestimantes, quae se aliquibus vendere possint; plura tamen fortassis largiturae quam accepturae. Paucos quippe emptores reperiunt et magis damnum quam lucrum conspiciunt; et quae minus appetuntur merces, facilius omnibus exponuntur, et publicatae citius obtinentur.
31.11
Ut autem a proposito[ ad propositum] revertamur, et de summa ignominia Christi ad laudem feminae saecularis redeamus, cum falso testimonio senum populus credidisset, et eam ad mortem condemnassent, exclamavit voce magna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, tu scis quoniam contra me falsum tulerint testimonium, et ecce morior, cum nihil horum fecerim. In judicio prius constituta, cum illi in accusationem ejus testificarentur, non loqui, sed flere, et in coelum suspicere narratur, ut ejus patientia primum probaretur quam et in Christo propheta praedixerat his verbis: Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Exspectabat ibi tacita damnationis suae sententiam, et tacens hominibus, soli Deo fletu loquebatur. Nunc vero damnationis accepta sententia, ad excusationem sui, non liberationem, suam innocentiam protestata, famae potius quam vitae decrevit consulere, et suos saltem de morte sua minus sollicitos reddere quam minime dubitarent ad feliciorem vitam transire. Certissimum quippe vel innocentiae, vel culpae testimonium est, extrema confessio damnatorum, maxime cum quidquid jam dicatur apud homines, sibi profuturum desperent, et tanto amplius de servanda veritate sunt solliciti, quanto se magis ad divinum judicium propinquare trepidant. Bene autem dicitur exclamasse voce magna, non quae solum aures hominum tetigit, sed quae ad piissimas aures Dei perfectius venit, nec tam terram quam coelum replevit. Quod statim subsecutus indicat effectus, cum dicitur: Et exaudivit Dominus vocem ejus. Quam, obsecro, vocem ejus audivit, imo, ut audistis, exaudivit? Quid enim oravit unde meruit exaudiri? Tu, Domine, inquit, omnia nosti antequam fiant; tu scis quam falsum contra me tulerint testimonium. Nunquid orando adjecit ut liberaretur a poena quam non meruerat ex culpa? nequaquam id rogare decreverat, quae sic se ad vitam transire magis quam mori attendebat, nec tam de morte quam de infamia propulsanda curabat, ut suis potius quam sibi consuleret. Dominus autem, cui conscientia magis quam lingua loquitur, non solum ab infamia, verum etiam a morte ipsam liberare non differens, in eo vocem ejus exaudivit, quod confessionis suae veritatem certis indiciis comprobavit. Unde et subditur: Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri junioris, cui nomen Daniel. Spiritum, inquit, potius quam corpus suscitavit, cum aetatem pueri junioris mirabiliter exaltavit, ut Spiritus sanctus, qui in eo jam erat per gratiam, per prophetiae cognosceretur efficaciam; et per virginem puerum pudicitiae defensorem impudici senes judicati damnarentur. Ex qua quidem spiritus suscitatione ad pudicae, ut dictum est, defensionem matronae, et condemnationem impudicorum senum, id non immerito puerum hunc meruisse credimus, ut perpetuae virginitatis florem obtineret. Hinc quoque non incongrue credimus in tantam puerum famam ex hoc tam mirabili judicio suo crevisse, ut ipse quoque Nabuchodonosor, qui eum captivaverat, cum caeteris eum praecipue toti terrae suae quasi judicem praeficeret.
31.12
Exclamavit autem voce magna, et dixit: Mundus ego sum a sanguine hujus. Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo quem locutus es? Qui cum staret in medio eorum ait: Sic fatui, viri Israel, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? Revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. Reversus est ergo populus cum festinatione. Quod vero tam mirabile, vel tam divinae virtutis manifestum signum, ut tam cito ad unius pueri subitam increpationem totus subsisteret populus, et eo diligenter audito, ad judicium festinanter rediret? Quid in eo cernebat, quem aetas parvulum monstrabat et despicabilem, nec omnino ad tantum negotium sufficientem ostendebat? Profecto non est ambigendum eum quo repletus est, spiritum aliquo manifesto signo in eo esse visum, et quiddam divinum in vultu ejus vel habitu apparuisse, sicut de Domino creditur, cum ipse solus omnes pariter tam ementes quam vendentes de templo ejiceret. Reverso autem ad judicium populo, quam constanter, quam sapienter judex senum puer, imo in puero Spiritus sanctus loquatur audiamus: Separate eos ab invicem procul, et dijudicabo eos. Et primo quidem graviter increpando atque arguendo eos dixerat: Sic fatui, filii Israel, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, etc. Quae est ista, obsecro, confidentia ejus, qui non solum puer, sed et junior memoratur, ut unus duos tam acriter arguat, tam publice puer increpet seniores, et tam cito judicium ipse consummet? Audistis pueri constantiam, sed miramini prudentiam, de qua in examinandis testibus universa per orbem Ecclesia sumpsit auctoritatem. Puer erat, et captivus, etiam Ecclesiae legem non scripto, sed facto promulgabat. Quid est, puer, quod audes praesumere, et supra aetatem pueri, et non trepidas dicere: Dijudicabo eos? Dic saltem: Dijudicabit eos Dominus. Sed quia, ut ait Apostolus, Qui adhaeret Deo unus spiritus est, secure profiteris quod per divinum agatur, per tuum fieri spiritum; praesertim cum et Veritas dicat: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.
31.13
Quid interim agis, o Susanna? quanta subsistis admiratione suspensa! quod a puero speras auxilium, quae per commune damnaris judicium? Sed quia scriptum legisti de tuo et omnium Salvatore: Puer natus est nobis, etc., ne diffidas eum te per hunc puerum salvare, quem ut omnes salvet puerum fieri credideras ex lege. Non attendas pueri aetatem, sed praesidentem puero Deitatem, de cujus potentia scriptum meministi: Dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt. Confidens Domino, atque omni auxilio destituta praeter divino, illud Apostoli jam in te completum experiris: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Filia Juda, ut ipse Daniel profitetur, et de regio sanguine clara, atque Dominicae stirpi per cognationem conjuncta, quem fueras habitura cognatum, jam in agone tuo praesentis propitium; ut quod speras de salute animae, jam experiaris in corporis liberatione, ut ex beneficio minori certior reddaris de majori, et de perceptione amplioris gratiae ei semper studeas deservire. Audistis, virgines et sponsae Christi, virtutem laicae conjugatae, quam a vobis de lectulo, ut diximus, foris egressis voluimus conspici, ut eam scilicet imitantes, sponsum vestrum reperiatis in vico, quem fortassis non habetis in claustro. Audistis, et vos, tam presbyteri quam clerici, judicium vestrum, qui circa sponsas Dei aliqua de causa conversantes, vel eis familiaritate qualibet adhaerentes, tanto a Deo longius receditis, quanto eis turpiter amplius propinquatis. Maculare hominis torum praesumentes presbyteri, dignam, ut dictum est, mortis sententiam exceperunt. Quid eos maneat perpendite, qui proprium Dei lectum non verentur polluere. Cum apud ipsas missarum solemnia celebratis, vel ad infirmas venire cogimini, saepe, ut audio, earum ori hostias porrigitis manibus illis, quibus ipsarum nates vel obscenas partes contrectare soletis. Si corruptis monialibus vix a sanctis Patribus remedium indulgetur, quid de ipsis sentiendum est corruptoribus? Quorum sexus quo naturaliter est fortior, tanto et eorum lapsus damnabilior. Ac ne prolixitate tam abhorrendae maculae finem nostri foedemus sermonis, sufficit utrisque suum nos proposuisse judicium, et de propositae historiae judiciis a minori ad majus traxisse argumentum. Dominus ipse, sorores charissimae, qui sicut audistis, cubile hominis servavit immaculatum, proprium quem ei consecrastis lectum custodiat incontaminatum, et longe a vobis releget fornicationis spiritum; et qui sancti propositi vobis inspiravit voluntatem, ipse perseverandi tribuat facultatem. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note