Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 33.1
Choose a text
More by Petrus Abaelardus
—
11126 Sermon38
33.1
SERMO XXXI. IN NATALI SANCTI STEPHANI, VEL CAETERORUM DIACONORUM, QUI AB APOSTOLIS DERIVATI SUNT OBSEQUIO SANCTARUM VIDUARUM.
33.1
En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi. Uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. Quam gloriosus et quam pretiosus, fratres, iste sit lectulus Salomonis, cui tam diligens custodia tot et tantorum virorum sic praeparatorum, sic armatorum deputatur, mirari magis quam eloqui possumus. Quid in noctibus rex tantus metuebat, qui ex ipso quoque nomine suo, quantam sit adeptus pacem, insinuat? Quid, inquam, in noctibus potius quam in diebus verebatur, ut tanta custodiae providentia lectulum suum ambiente muniret? Cur haec denique quies ejus lectulo magis quam lecto comparatur? Lectum quidem in Evangelio legimus duos in se continentem, quorum alterum assumi, et alterum relinqui Veritas testatur. De lectulo autem, qui in hoc Cantico canticorum saepius memoratur, nihil tale dicitur; nec quisquam in eo quiescens relinqui perhibetur. Lectus itaque qui major est, et multos capit, quorumlibet continentium vitam designat. Hi namque quo amplius ab inquietudine saecularium curarum sunt remoti, nec conjugalibus molestiis impliciti, ampliori quiete fruuntur. Sed quia et inter virgines nonnullae fatuae inveniuntur quae a sponso clausa janua repelluntur, et multi post sacrum propositum apostatantur et ob hoc assumi a sponso non merentur, derelinqui dicuntur. Lectulus vero, qui arctior est et paucos capit, sanctae continentiae quietem exprimit, cujus vitae perfectio Deo se arctius astringit, et quasi cum eo unus spiritus fit. Talium vita Deo penitus vacans, atque illi soli dedita, sponsae nomine recte censetur, sed tunc rectius et specialiter, cum tanta virtus in feminis praeminet, quae, virili copula spreta, et contemptis voluptatibus, Christum sibi pro marito proposuerunt: non solum virgines, ut Maria, sed etiam viduae, sicut Anna, et quae abrenuntiantes saeculo, apostolico adhaerebant collegio. Quas denique apostoli tanto pietatis amore sunt amplexi, ut, cum crescente numero fidelium ipsi jam ut antea mensis earum non sufficerent ministrare, septem huic officio diaconos, id est ministros deputaverint, quibus earum necessitudini diligenter providentibus, ipsae spiritali lectuli quiete fruerentur ampliore. De quorum quoque numero, sicut et de coetu apostolico diabolica tentatione uno cribrato et ventilato, sex tantum diaconi hujus viri Salomonis lectuli custodes, et tanquam excubiae nocturnae remanserunt. De quibus nunc dicitur: En lectulum Salomonis, etc. Ac si patenter diceretur: Jam in hac incarnati Verbi manifesta foederatione veri Salomonis lectulum sexaginta viri fortes diligenter ambiendo et circumspiciendo protegunt, ne quo diabolicae tentationis adulterio violetur, ne quo carnalium voluptatum contagio maculetur, aut curae mundialis tumultibus inquietetur.
33.2
Sexagenarius numerus constat ex senario atque denario, quia sexies decem sexaginta fiunt. Sex autem illi diaconi tam senarium in numero suo habuerunt, quam in perfectione et custodia mandatorum Dei, quae per Decalogum legis designantur, denarium tenuerunt. Sic igitur in eis senario atque denario pariter conjunctis, recte sexaginta fuisse perhibentur. Fortes praecipue, nec in carnalibus remissos voluptatibus esse oportuit, qui sanctarum castimoniae feminarum custodes praepositi. De quorum collegio ille solus expelli meruit, qui zelo pulchrae conjugis suae nimium accensus, nec ab hac concupiscentiae carnalis infirmitate vel correptus destitit, sed vehementis doloris vesania commotus, tam illam suam, de qua corripiebatur, quam caeteras feminas publicari censuit. Quem adeo detestandum apostoli decreverunt, ut in locum ejus neminem judicarent substituendum, sicut in Mathia Judam restauraverunt. In omni quippe religionis conventu tolerabilior avaritia videtur, et minoris infamiae, quam turpitudo luxuriae, et maxime in devotis feminis. Haec labes est detestanda, et ab eis penitus semovenda.
33.3
Expulso denique illo misero et tam infirmi animi Nicolao a praedicto illo diaconorum forti consortio, mysticus ille quem diximus sexagenarius numerus recte est conservatus. Ex fortissimis Israel hi sunt diaconi electi, quia ex discipulis Christi mira continentiae et abstinentiae virtute praeditis sunt assumpti. Unde gladiis armati et ad bella doctissimi describuntur, quia doctrinis instructi divini verbi, qui gladius spiritus nuncupatur, quaelibet antiqui hostis tentamenta cum hoc gladio resecabant, et tam continentiae quam abstinentiae clypeis muniti ignea tela illius nequissimi quasi quodam umbone valido repellebant. Qui etiam in qua sui parte gladios praecipue gestarent provide est determinatum, cum subditur: Uniuscujusque ensis super femur suum. Qui enim sanctimoniae praeerant feminarum, et praedictum miserum de concupiscentia carnis damnatum a consortio suo moverant ejectum, ab hoc sibi vitio maxime providebant, et incentiva libidinis continentiae gladio a se maxime resecabant. Unde et bene super illam corporis partem enses habere describuntur, ubi sedem luxuriae constat esse tanquam propriis partibus libidinis. Quod diligenter maximus ille Christianorum philosophus Origenes attendens, corporali quoque gladio in semetipso usus, manus sibi inferre sustinuit, quo sine suspicione infamiae ad mulieres quoque instruendas liberum accessum posset habere. Ex primo quoque Dialogorum beati Gregorii libro didicimus venerabilem Equitium abbatem, ut feminarum quoque monasteriis praeesse deberet, ab angelo per visum ita spiritaliter eunuchizatum esse, ut incentiva carnis quibus primo graviter incestabatur, sic in eo penitus exstinguerentur ac si omnino deinceps viveret sine sexu.
33.4
Sunt qui super femur alienum potius quam super suum gladium habent, cum aliqui non tam bene viventes quam praedicantes, aliorum incestuosam vitam magis corrigunt quam propriam. Timores nocturni sunt sollicitudines sanctorum de quibuslibet diaboli vitandis insidiis. Tanquam enim in tenebris omnis insidians latet, et perfecti quilibet, qui jam manifesta vicerunt tentamenta, de his superest ut cogitent quae magis sunt occulta, et difficilius deprehendi possunt. Unde et secundum veterem Ezechielis translationem, ut beatus meminit Gregorius, sancta illa quatuor animalia oculos in dorso habere dicuntur. Quod ipse diligenter exponens, ait:« Et haec quidem vitia quae virtutibus finitima sunt, majori sollicitudine consideranda sunt, ne per speciem fallant.» Et post aliqua:« Ea enim quae in facie sunt, saepe etiam peccatores custodire solent. Justi autem quia se et in eis custodiunt quae in promptu et in facie non videntur, in dorsis oculos habent; quia et ea quae in oculis sunt discutiunt, et ab his se custodiunt quae latent.» Pensate itaque, dilectissimae sorores, quam obsequii vicem his tam egregiis ministris referre debeatis, et tanto majori devotione natalitia ipsorum celebrate, quanto fidelibus his viris dispensatoribus amplius estis obnoxiae. Perpendite et quanto vos honore divina gratia sublimaverit, qui vos primum suas et postmodum apostolorum habuit diaconas, cum tam illis quam istis sanctis viduis de suis facultatibus constet ministrasse. Unde et ipsas tam diaconas quam diaconissas appellare doctores sancti consuevere. De quarum etiam mensis ordo diaconatus in praedictis viris incoeptus, ad dominicam altaris mensam postmodum est translatus; ut qui diaconarum fuerant diaconi, nunc levitae efficiantur Christi. Quibus pariter et feminas in hoc diaconatus ordine ab Apostolo conjunctas esse, doctores sancti multis profitentur in locis. Qui ad Romanos Epistolam scribens: Commendo, inquit, vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio Ecclesiae, quae est Chencris. Quem quidem locum Cassiodorus in hujus Epistolae commentariis suis exponens:« Significat, inquit, diaconissam fuisse matris Ecclesiae, quod in partibus Graecorum hodie usque peragitur, quibus et baptizandi usus in Ecclesia non negatur.» Hinc et Claudius ita meminit:« Hic locus apostolica auctoritate docet etiam feminas in ministerio Ecclesiae institui, in quo officio positam Phoeben apud Ecclesiam, quae est Chencris, Apostolus magna cum laude et commendatione prosequitur.» Hieronymus quoque illum Apostoli locum ad Timotheum scribentis exponens, dicit:« Adolescentiores autem viduas devita in ministerio diaconatus praepoponere, nec malum pro malo detur exemplum.»
33.5
Idem quoque apostolus, cum supra in eadem Epistola post episcopos etiam diaconorum vitam ordinaret, institutionem quoque diaconarum illis conjunxit, dicens: Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non tempore lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. Diacones sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus, etc. Ubi et illud notandum est, quod quemadmodum hoc loco diaconos quoque, sicut episcopos, unius uxoris viros approbat, ita et postmodum diaconissarum ordinem instituens, eas etiam unius viri uxores maxime commendat: Vidua, inquit, eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, ut videlicet tanto sit ad sui ordinis administrationem idoneior, quanto jam calore corporis refrigescente, ardorem libidinis minus sentit: et tanto solertius ecclesiasticis ministeriis valeat praeesse, quanto magis in rei familiaris cura bene cognoscitur exercitata. Quae de intemperantia libidinis ne plurimum possit notari, si videlicet per plures decurrerit viros, unius viri uxor eligenda censetur. Vos tandem alloquor, virgines, ut ministrorum quoque differentiam de vestra cogitetis praerogativa. Ecce enim sanctorum obsequio viduarum ab apostolis, locum quorum obtinent episcopi, minoris ordinis viros, id est diaconos, videtis deputatos: ab ipso vestro Christo in matre ejus Virgine didicistis, quid vobis debeant episcopi. Non enim illi diaconum, sed apostolum dedit ministrum, per hoc patenter insinuans tanto vos digniores promereri ministros, quanto ad excellentiam Dominicae matris amplius propinquatis. Quae quidem non diaconum, sed apostolum in obsequio sui ministrum adepta, quid vobis episcopi debeant insinuat, qui apostolorum gradum in Ecclesia possident. Unde et devotis communiter feminis, tam virginibus quam caeteris, quanto studio tam apostolorum quam praedictorum diaconorum ab eis electorum festivitates sint celebrandae, nolo vos ignorare. Quorum vos intercessionibus plurimum adjutas ille vos in sacro proposito custodiat, qui tales vobis deputavit ministros, et eosdem apud se vestros habeat advocatos sponsus vester Dominus Jesus Christus, qui cum Patre, etc.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).