Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 36.1
Choose a text
More by Petrus Abaelardus
—
11126 Sermon38
36.1
SERMO XXXIV. IN NATALI INNOCENTUM.
36.1
Si ad corporalem aspiciamus pacem hodierna passio Innocentum prima professata est quam verum fuerit, quod ipsa Veritas postmodum ait: Nolite putare quia veni pacem mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Etsi enim adventus ejus pacem maximam mundo dederit, bellis prioribus sub Augusto finitis, nequaquam ipse sibi hanc praestitit quam omnibus contulit. Quod quidem non sine magna dispensatione factum esse credimus, ut in ejus scilicet persecutione tam cito inchoata singuli fideles in propria se maxime consolarentur, quam et ipse Dominus consolationem discipulis anteponens: Mementote, inquit, sermonis mei, quem ego dixi vobis: non enim est servus major domino suo; si me persecuti sunt et vos persequentur. Bene autem ab ipsa statim infantia Christi persecutio ejus est incoepta et in infantibus debacchata ut tanto irrationabilior comprobetur, quod tam crudelis innocentiam manifestam prosequitur, ut prius imperatur supplicium quam patrandi facultatem aetas habeat. Ne quis forte Dominum crudelitatis arguat quod ipse persecutionem declinans in Aegypto latuerit, nec ab ea innocentiam infantum liberare decrevit, sciat hoc Dominicae pietati magis imputandum esse. Quis enim nesciat eos qui tunc occisi sunt quandoque morituros, aut quis certus sit eos, si non interficerentur, fuisse salvandos, de quorum salute neminem fidelium nunc constat dubitare? Quod cum id sola gratia Dei eis absque aliquibus eorum meritis collatum sit, quis non pietatem Dei magis commendet quam crudelitatem accuset? Ipse denique mortis cruciatus tanto in eis levior exstitit, quanto momentaneus et improvisus magis fuit. Videns Herodes, inquit evangelista, quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethlehem, etc.. Illusus a Magis occidit innocentes qui illudere nec peccare poterant. An illusum te, impie, credis quia dolum conceptum perficere nequis, et ordinationem Dei tuo scelere praevenire non permitteris, et prius illudere quam illudi, seducere quam decipi, fraudem inferre quam errorem pati? Usque adeo insensibilis factus es, ut quem justitia non reprimit, humanitas non commovet, ut his quos innocentes non dubitas parcere nequeat crudelitas? Insanus in alios factus, in te ipsum crudelior es repertus, qui dum Filium Dei persequeris, tuorum filios occidis; nec ipse filius tuus a tantae malitiae crudelitate persistit immunis. Quo quidem cum caeteris interfecto, illusionis tuae crudelitas incomparabilis in ludum proverbii conversa, titulum tibi quem merueras inscriptum dereliquit, non a Pilato, ut titulus Domini in ejus honorem compositus, sed ab Augusto in illusione tui perpetua promulgatum. Unde et Macrobius, Saturnaliorum libro II de Augusto et jocis ejus inter caetera sic meminit:« Cum audisset inter pueros quos in Syria rex Judaeorum Herodes in tribunatu jussit interfici, filium quoque ejus occisum, ait:« Melius est Herodis porcum esse quam filium.» Credebat quippe Augustus ipsum etiam Herodem regem Judaeorum more populi sui a carne abstinere porcina, et ob hoc eum nequaquam porcos occidere velle, a quorum usu decreverat abstinere.»
36.2
Utrum vero hoc scienter an per ignorantiam ad generale edictum regalis imperii sit factum, non satis ex praedictis verbis liquide apparet. Potuit quippe fieri, ut qui pro uno turbatus infante, ab omnibus verebatur, suum quoque filium suspicaretur, per quem regnum amitteret, vel in eo dolorem aliorum leniri crederet, et ob hoc etiam ipsum occidi furor immoderatus praeciperet, ut sic sceleris immensitas in admiratione sui cunctos commoveret. Quod si, eo ignorante, divino judicio, quacunque occasione id actum sit, benedictus Deus qui impii gaudium retorsit in ipsum, et quam a proprio Filio[ necem] avertit, in maledictum germen nequissimum convertit. Quem denique divina ultio in tantam insaniam dejecit, ut cum ipse miserabilis mortis cruciatus ferre non posset, proprias sibi inferret manus, ut qui tot innocentum vitam eripuerat, ipse suam, non alius, eripere mereretur. A Magis illusus, ab Augusto delusus, a se ipso interfectus, quas poenas meruit, tam vitae perversitate quam perversitatis suae fine patenter edocuit. Neminem malitiae suae praeconem tam certum habuit quam se ipsum.
36.3
Quod ejus tempore Christus nasceretur prophetia praedixerat, quod ejus fraude Christus perderetur malitia ejus disponebat. Completum est quod prophetia dixit, non quod dolus cogitavit; non enim furere permissus, nisi prius in Aegyptum Christus infans esset transmissus. Cum occultatus Christus in Aegypto, filius Herodis remanet in regno. Qui utique si cum Christo transisset, nequitiam pariter patris vitasset. Sed in quo regno? Christi potius quam Herodis alienigenae. Scriptum quippe de Christo est: In propria venit, et sui eum non receperunt. Parum est quod dixi: Non receperunt, imo eum expulerunt. De Judaea in Aegyptum translatus, quasi de proprio ad alienum migrans regnum, tutus in alieno persistit regno. Dum filius Herodis jugulatur in paterno, patrem filius hostem sustinuit, quia servus Dominum non cognovit. Filius pro filio traditus est, filius Herodis pro Filio Dei. Traditus est ad mortem non ab hoste, sed a patre, ut ex morte filii maxime patris crudelitas innotesceret. Reservatur ad vitam Filius Dei in quo vita omnium constituta fuerat, sicut ipsemet ait: Ego sum via et veritas et vita. Non erat in manu hominis mors Dei, nec terrenus rex poterat praevalere coelesti; coelestis est terrena disponere, non terreni coelestia. Quantum voluit ille, quievit iste; at ubi permissus furere, est aggressus. Quod diligenter evangelista describens, cum ad imperium angeli puer in Aegyptum de Judaea translatus fuisset: Tunc, inquit, Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, etc.. Tunc quidem, non ante illusionem advertere permissus est. Quod vero dicitur pueros occidisse a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis, nec solum in Bethlehem unde audierat prophetiam, verum et in omnibus finibus ejus, magnitudo sceleris exaggeratur, sic ut loco nativitatis, ita et temporum aetati crudelitas adderetur iniquitate occisionis. Nonnullam tamen quaestionem habens quod dicitur a bimatu, hoc est a duobus annis, et infra, per tempus quod exquisierat a Magis. Si enim illi, ut Chrysostomus super Matthaeum ex scriptura quadam refert, in profectione sua biennium consumpserunt, magis depressisse tempori quam addidisse visus est Herodes. Constat quippe Magos ante biennium illud stellam vidisse, cujus apparitione proficisci coeperunt. Si ergo Herodes ab eo quod didicit a Magis stellam apparuisse biennium computaverit, plus quam integrum annum depressit de tempore, cum videlicet constet hanc occisionem nequaquam peragi, nisi post anni revolutionem quam nos hodie hujus interfectionis passionem recolimus. Ut ergo tempori quoque sicut et loco crudelitas adderetur, intelligendum nobis videtur, ut est, a duobus quoque annis supra stellae apparitione et deinceps usque ad interfectionis diem.
36.4
Quod vero de completione prophetiae tunc facta dixit evangelista magis ad mysterium quam ad historiam referendum est. Illud quippe juxta historiam de persecutione Nabuchodonosor in Jeremia constat prophetasse; quae quia futuram Ecclesiae persecutionem quae hodie incoepit, figurabat in mysterio, et impletum quod in historia erat praedictum. Rachel quam post Liam Jacob accepit, Ecclesia est quae a tempore Joannis, Synagogae successit. Quae quidem, ab adventu Christi, crebris passionibus afflicta, primum in infantibus hodie est passa. Sed nondum quia per Dominicam passionem et hostiae verae oblationem regnum coelorum nobis fuerat reseratum, compassio Ecclesiae de istis primis martyribus consolationem non accepit, quos a regno Dei differre cognoscit. Non vult ergo consolari, quia nondum sunt isti quos compassionis affectu materno deplorat, intelligens eos nondum habere verum esse, quandiu exclusi a beatitudine, nec adhuc in eo sunt statu ad quem creati fuerunt ac praedestinati. Unde etiam provide a sanctis Patribus institutum est ut haec Innocentium solemnitas non ita, ut caeterorum martyrum Natalitia, voces illas exsultationis habeat, Te Deum laudamus, Gloria in excelsis Deo, Alleluia in missa. Non enim Natalitia sanctorum proprie dicenda sunt, nisi quando qui in terris sunt nati, in coelo meruerunt renasci. Hic igitur natalitia sunt hominum, ibi natales sanctorum, quia hic per humanae naturae conditionem nascimur miseriis, ibi per sanctitatis gratiam perpetuis renascimur gaudiis. Nec tam nativitas ista deputanda est nativitati quam morti, ubi de paradiso ejecti cadimus per culpam, ut inferiores ad paradisum resurgamus per gratiam. Tunc ergo Rachel tempus habuit moeroris, sed nunc jam adepta tempus consolationis. Quae tunc flevit ad inferos descendentes, nunc super eos gaudeat cum Christo regnantes. Attendat Dominicam consolationem in his quoque jam completam: Amen, amen, dico vobis quia plorabitis et flebitis vos: mundus autem gaudebit, vos vero contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Quid enim mundus, nisi Herodes et caeteri mundi amatores? Gavisus est Herodes, completa nequitia sua de morte Innocentium praedicta, quasi jam mundum quietus haberet, qui coelestem Regem occidisset, et risit deceptus, potius quam securus. Flevit Rachel, compassione filiorum afflicta. Nunc autem omnibus in contrarium conversis, haec perenniter gaudet de suis, sicut ille cum suis sine fine moeret. Per omnia benedictus Deus qui impios tradidit et innoxios salvavit; qui, ut quodam loco beatus meminit Hieronymus, adeo misericors et benignus est, ut quos non potest salvare justitia, salvet misericordia, et invitis quoque beneficia et ingratis gratiam largiatur, sicut specialiter haec severitas testatur. Unde spes maxima sanctorum meritis repromittitur, si tanta perceperunt ex gratia, quorum nulla praecesserunt merita. Super omnia benedictus Deus. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).