Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Abaelardus1079–1142
Sermones
Serm 6.1
Choose a text More by Petrus Abaelardus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11126 Sermon38
6.1
SERMO IV. IN EPIPHANIA DOMINI. ( Textum emendavimus ope codicis Einsied. )
6.1
Epiphaniae praesens solemnitas vocabuli sui proprietatem multis et variis rerum eventibus mundo exhibuit. Quod enim Theophania vel Epiphania Graece dicitur, id Latine Dei apparitio, vel superapparitio nuncupatur. Salvator igitur mundi, post illam temporalis sui ortus apparitionem, qua de utero prodiens Virginis carne se visibilem mundo praebuit, et in praesepio pastoribus innotuit, una postmodum per revolutionem temporum die, signis mirabilibus sese amplius manifestare decrevit, ut qui eum ex Scriptura non cognoscerent, rerum saltem admiratione traherentur ad fidem. Novum quippe coelestis regis ortum in terris nova stella magis revelavit, et super baptizatum Dominum, coelis apertis, et columba in eum descendente, et paterna voce de Filio testificante, non solum populo circumstanti, verum etiam ipsi Baptistae Joanni plenarie quantus esset innotuit, sicut et ipse Joannes profitetur dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. Et ego nesciebam eum. Sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei( Joan. I, 32). Denique miraculo aquae in vinum conversae divinitatis ejus potentia declaratur, sicut evangelista commemorat dicens: Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam. Et crediderunt in eum discipuli ejus. Nunc igitur singulas istas revelationes Domini ordine prosequentes, ad praesentis diei gloriam inceptam consummemus operam.
6.2
Bene magi, primitiae gentium, ad fidem primo tracti fuerunt, ut qui maxime erroris tenuerant magisterium, ipsi postmodum etiam suae conversionis exemplo fidei facerent documentum, et magistrorum conversio discipulorum maxima fieret aedificatio; sicut et in Gamaliele, Nicodemo, Paulo, Dionysio Areopagita, et multis aliis, tam in lege quam in philosophia praeminentibus, postmodum actum est. Quis enim magos, sive ariolos in tantum detestandos esse ignoret, ut non solum ipsos, sed etiam quemlibet ad eos declinantem lex interfici jubeat? Quorum nefariam et exsecrabilem doctrinam a daemonibus inventam atque assumptam, ipse quoque Hieronymus in Isaiam his asserit verbis:« Magi ab Oriente docti a daemonibus, vel juxta prophetiam Balaam intelligentes natum Filium Dei, qui omnem artis eorum destrueret potestatem, venerunt Bethlehem, et ostendente stella, adoraverunt puerum.» Isidorus quoque Etymologiarum lib. IX, magorum etiam proprietatem distinguens: Magi sunt, inquit, qui vulgo malefici, ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi elementa convertunt, turbant mentes hominum, ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt. Unde et Lucanus: Mens hausti nulla sanie polluta veneni Incantata perit.
6.3
PHARS. lib. IV, vers. 457).
6.4
Daemonibus enim accitis audent ventilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. Quod vero ait Hieronymus, quod edocti a daemonibus magi venerint quaerere Salvatorem, per quem magisterium suum destrui formidabant, non ita accipere cogimur, ut hac eos intentione diabolica suggestio vel exhortatio mitteret, ut se ad Dominum Christum converterent, sed magis ut eum inquirendo proderent, quem Herodis sive Judaeorum nequitia ad perdendum inveniret; quasi ab eo metuentes, vel summum eum magum, vel maleficum opinantes, ad quem tam cito magos confluere viderent. Unde et callide eos ad Herodem et metropolim Judaeorum urbem primo direxit, ut consulendo eos proderent quem quaerebant. Qui enim concubitus hominum quando fuerit non ignorat, non immerito videtur agnovisse eum de Virgine natum fuisse, cujus nullum noverat concubitum, et sive per angelum ad Mariam primo missum, sive per angelos postmodum pastoribus apparentes, vel certum habere vel suspicatum esse quam excellens ipse fuerit, et suae contrarius malignitati. Cui etiam nonnulla alia praecedentia signa, quae in historiis continentur ecclesiasticis, satis indicio potuerunt esse, quanta rerum in proximo naturus excellentia praemineret. Qualia quidem sunt illa quae Paulus Orosius Antiquitatum ab Urbe condita libro VII commemorat. Docet quippe ibi, Augusto Caesare ab oriente triumphos importante, tantam a Domino pacem mundo esse collatam, ut ipse Augustus sopitis finitisque omnibus bellis, jam portas pacis prorsus obstruxerit, cujus in templo arma conservabantur; ut etiam juxta litteram illa impleretur Isaiae prophetia, qua pax mundo maxima in adventu Domini fuerat promissa, cum dicitur: Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lances suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium.« Hodie, inquit praedictus Paulus, primum ille Augustus consalutatus est, atque ea die summa rerum et potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci monarchiam vocant.» Porro autem hunc esse eumdem diem dicit VIII Idus Januarii, quo nos hodie Regi summo Epiphaniae laudes excolimus. Ad quem etiam hodie quasi salutandum atque adorandum, fideles gentium primitiae magi convenerunt, quasi eum alterum Augustum, imo plus quam Augustum aestimantes, quem coelum pariter et terra tantis signis praedicarent tam apud Romam, quae caput erat gentium, quam apud Hierosolymam metropolim, ut dictum est, Judaeorum.
6.5
Refert quippe idem Paulus in eodem tractatu, praedicti tempore imperatoris, hora circiter tertia, repente liquido serenoque die circulum ad speciem coelestis arcus orbem solis ambisse, et Romae sub eodem Caesare de taberna meritoria olei largissimum liquorem per diem integrum emanasse. Quae profecto quid aliud praetendebant, nisi eum eodem tempore nasciturum esse, qui tam coeli quam terrae monarchiam obtineret? Quid enim praedicta corona solis, aut de terra unctio profluens, nisi coeli pariter ac terrae promittebat regem? Ipse quippe Salvator tam sol justitiae, quam Christus a chrismate, id est unctus ab unctione, nuncupatus est. Haec autem secundum humanam naturam larga ejus unctio est, illa spiritalium donorum et septiformis gratiae plena et perfecta ei facta collatio, de qua ipsi dicitur: Unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. De hujus plenitudine unctionis, sicut scriptum est, omnes accepimus, tanquam de taberna exuberanter oleum manat, secundum quod ei dicitur: Oleum effusum nomen tuum. Quasi namque taberna quaedam ejus seu tabernaculum assumpta humanitas fuit, in qua, ut Apostolus meminit, plenitudo divinitatis corporaliter inhabitabat. De hac itaque ipsius humanitate, divinae gratiae donis, ut diximus, inuncta; hoc in nobis gratia derivante, quasi de taberna oleum per totum diem manans exuberat. Diem autem totum hunc tempus gratiae vocat, quod adventus sui praesentia Dominus illustravit, de quo illud est Apostoli: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Per hanc totam diem oleum indeficienter a capite illo nostro defluit ad membra, cum de ejus plenitudine tempus hoc gratiae specialiter dicatur. Unde hoc ipsum ejus nomen, quod Christus est, ad hujus quoque gratiae abundantiam denotandam, quasi unguentum in nobis effusum atque dilatatum recte dicitur, dum ex ejus nomine insigniti, a Christo vocamur Christiani. Meritoria autem taberna illa domus aestimatur[ leg. existimatur], ubi emeriti milites fovebantur. Quae tanto magis eorum necessitatibus quotidianis sufficere poterat, quanto amplius ejus porticus venalium rerum abundabat copia.
6.6
Hoc in loco, basilica S. Mariae, quae ideo fundentis oleum agnominata Romae adhuc ostenditur, celebris habetur. Merito autem domus illa, quae propitiationis bene merentibus existebat, assumptae a Domino humanitati comparatur, per quam universis fidelibus propitiatus est Deus. Quis enim Spiritu sancto suggerente factum esse non videat, cum in tanta sublimatus gloria Augustus praemineret, se dominum vocari omnino interdixerit, nec vel joco id se appellari, sed solummodo Augustum permitteret; quasi quadam divina dispositione venturo Christo hujus appellationis decus reservaret, qui discipulis ait: Vos vocatis me, Magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim. Unde et ejus humilitatem Dominus ipse respiciens, cum ait: Qui se humiliat exaltabitur ipsum Augusti nomen proprium adeo extollere decrevit, ut deinceps Romani imperatores se generaliter Augustos vocitari gloriarentur: et quod prius proprium atque personale, factum est generale vocabulum et imperiale. Patenter eum avunculo suo Julio Caesari in humilitate contrarium videmus, cum ille, ut Lucanus quoque meminit, omnium dignitatum gradus in se retinens, jam non se numero singulari, sed plurali proferri permitteret, non se jam quasi unum hominem, sed plures juxta dignitatum multitudinem considerans. Quem adhuc nostra superbia quantum valet aemulans, non solum rerum, sed etiam nominum gloriam in tantum amplectitur, ut non solum abbates, verum etiam domini vocari gloriemur; et magnae imputemus injuriae nos qui humiliores esse debemus, si in appellatione nostra subjecti alterum praetermittant vocabulum. Sed nec illud a tempore gratiae et verae libertatis alienum est, quod omne servorum genus a suo penitus dominio removit, nec a se aliquem servitute opprimi ferret, sed omnium libertate gauderet, quibus tanquam amicis prodesse magis quam tanquam servis praeesse eligeret, et amari potius quam timeri appeteret. Qui etiam in tantum servitutem a regno suo studuit exstirpare, ut, sicut praedictus historiographus meminit, omnes servos, quorum dominos reperit, eis restituerit, caeteros vero servos omnes necari fecit: ne videlicet eorum poste ritas in regno remaneret. In quo quid aliud prae signabat, quam Christianam libertatem futuram, et servitutem tam legis quam peccati per Christum removendam, qui ait: Jam non dicam vos servos, sed amicos. Et alibi: Si vos, inquit, Filius liberaverit, vere liberi eritis. Hinc et Apostolus tempus timoris sub lege a tempore gratiae distinguens, conversis inter Romanos Judaeis scribit: Non enim subditi estis iterum in timore, etc.. Idem ad Galatas: Vos, inquit, in libertatem vocati estis fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem servite invicem.
6.7
Sunt qui praedictos magos non sic appellari autumant, quia fuerint malefici, sed quod astrorum periti, quasi astronomici, vel quacunque alia de causa sic vocati. De quibus quid antiquitus scriptum fuisse Chrysostomus referat, non est incongruum hoc loco subjicere. Ait quippe sic praedictus doctor, cum Matthaeum exponeret:« Legi apud aliquem magos istos, ex libris Balaam divinatoris appariturae illius stellae scientiam accepisse, cujus divinatio posita est et in Veteri Testamento: Orietur stella ex Jacob, etc.. Et audivi aliquos referentes de quadam scriptura, etsi non certa, non tamen destruente fidem, sed potius delectante: quoniam erat quaedam gens sita in ipso principio Orientis juxta Oceanum, apud quos ferebatur quaedam scriptura inscripta nomine Seth, de apparitura hac stella, et muneribus ejusmodi offerendis, quae per generationes studiosorum hominum patribus referentibus filiis suis habebatur deducta. Itaque, elegerunt inter seipsos duodecim quosdam ex ipsis studiosiores, et amatores mysteriorum coelestium, et posuerunt seipsos ad exspectationem stellae illius: et si quis moriebatur ex eis, filius ejus, aut aliquis propinquorum, qui ejusdem voluntatis inveniebatur, in loco constituebatur defuncti. Dicebantur autem magici lingua eorum, quia in silentio et voce tacita Deum glorificabant. Hi ergo per singulos annos post messem trituratoriam ascendebant in montem aliquem positum ibi, qui vocabatur lingua eorum Mons Victorialis, habens in se quamdam speluncam in saxo, fontibus et electis arboribus amoenissimus, in quem ascendentes et lavantes se orabant et laudabant Deum in silentio tribus diebus, et sic faciebant per singulas generationes exspectantes semper ne forte in sua generatione stella illa beatitudinis oriretur, donec apparuit eis descendens super montem illum Victorialem, habens in se quasi formam pueri parvi, et super se similitudinem crucis; et locuta est eis, et docuit eos, et praecepit ut proficiscerentur in Judaeam. Proficiscentibus autem eis, per biennium praecedebat stella, et neque esca neque potus defecit in peris eorum. Caetera autem, quae gesta esse referuntur ab eis, in Evangelio compendiose posita sunt. Tandem cum reversi fuissent. manserunt colentes et glorificantes Deum studiosius magis quam primum, et praedicaverunt omnibus in genere suo, et multos erudierunt.» Legimus mortem terrenorum regum, vel commutationes regnorum stellis quibusdam, quas cometas appellant designari solere: non tamen novis, sed noviter de se quasi quemdam crinem producentibus. Unde et cometae, quasi a coma, crinitae sunt appellatae. Summi vero Regis novum nativitatis modum, sicut et conceptum, nova stella et incomparabili splendore praesignare debuit. Cujus et mortem tanquam expavescens, vel de sceleris magnitudine dolens sol obscuratus, mundo indicavit universo; ut tam ortum quam occasum veri Solis et coelestis Regis gloriam coelestia protestarentur signa.
6.8
Sunt qui non mediocri admiratione moventur, quo modo tam paucis diebus, a Natali scilicet Domini usque ad Theophaniam, magi ab oriente usque Bethlehem pervenire potuerunt. Quod quidem tum recte mirarentur, si et quaererent, si constaret hanc stellam nequaquam ante Dominicam nativitatem apparuisse, nec et magos iter hoc arripuisse. Cum vero Chrysostomus ex supradicta scriptura commemoret eos per biennium proficiscentes stellae apparentis ducatum habuisse, et tandem Domino jam nato Hierosolymam pervenisse, nihil quaestionis relinquitur. Illud autem fortassis plurimum movet, quomodo tantus, ut dicitur, splendor stellae solos commoverit magos, nec ab Herode vel caeteris comperiri potuerit, maxime cum eam propinquiorem caeteris exstitisse plerique arbitrentur, quo melius super puerum veniens locum magis designaret. Sed, cum nihil impossibile Deo esse credatur, non est dubitandum eum quibus voluerit hanc stellam occultasse, et eis tantum qui digni fuerant revelasse. Potuerunt et isti magi tantam prae caeteris astrorum habuisse notitiam, ut soli novam animadverterent stellam, et in ejus progressu vel statione non oberrarent. De quibus cum scriptum sit quia viderunt eam in oriente: et rursum quia antecedebat eos stella, usque dum veniens staret supra ubi erat puer, patet profecto eos a terra sua usque Hierosolymam, et rursum a Hierosolyma usque Bethlehem, praecedentis stellae ducatum habuisse. Quod ergo illis ab Herode recedentibus scriptum est: Et ecce stella quam viderant in oriente antecedebat eos. Et iterum: Videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde, satis innuitur quod ex consortio Herodis, vel impiae urbis ad quam diverterunt stellae apparitionem, quandiu ibi fuerunt, amiserunt. Quod eo maxime factum esse credimus, ut per hoc eis Dominus intimaret, nequaquam se ab Herode et sceleratis illis hominibus cognosci voluisse.
6.9
Nonnulli hos magos reges arbitrantur fuisse, juxta illam prophetiam Psalmistae: Reges Arabum et Saba dona adducent. Unde et Isidorus contra Judaeos cap. 13 ita meminit:« Quia ei magi munera obtulerunt;» Isaias ait: In tempore illo deferetur munus Domino a populo terribili. Hoc autem propter Persarum gentem terribilem, et cujus potentiae nullus populus comparabatur. De his muneribus et David: Reges Tharsis et insulae, etc.. Nam et magos reges habuit Oriens. Quot vero isti magi fuerint, ex numero trinae oblationis tres eos fuisse multi suspicantur; cum hoc tamen nulla auctoritate Scripturae definiatur, et juxta hoc quod Chrysostomus superius retulit duodecim magis fuisse memorentur; ac si jam in ipsis gentium primitiis, primi discipulorum Christi praesignarentur apostoli. Cum autem praesens solemnitas, ut supra meminimus, non solum ex apparitione stellae mirabilis, verum etiam ex Dominico baptismo, vel nuptiarum miraculo habeatur insignis, juvat et de istis pauca memorare in hujus maxima diei laude.
6.10
Factum est, inquit evangelista, cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato et orante, apertum est coelum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum. Et vox de coelo facta est, dicens: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. Quod Dominus cum populo ad baptismum venerit, vel inter turbas dignatus sit baptizari, magnum est humilitatis indicium, atque congruum mysterii signum. Baptizatus quippe cum caeteris, nequaquam circumcisus fuisse legitur cum aliis. Ex quo non absurdum est praesignare, non jam populo Dei circumcisionem necessariam esse, sicut baptismi sacramentum, quod constat generaliter cunctis ab ipso institutum esse. Quod baptizatus ad orationem se convertit, innuit patenter his qui baptizati sunt semper necessarium esse opem divinam postulare, ut in ea quam perceperunt sanctificatione valeant permanere, et sic sibi aperiri januam coelestis vitae. Quod statim declaratur, cum eo baptizato et orante, coeli aperiri referuntur, et Spiritus descendere commemoratur. Baptismus quippe coelos reserat, et perseverantiae gratiam oratio nobis impetrat. Multis cum Jesu baptizatis, pariter nemo est praeter eum, super quem aperiri coelum, vel Spiritus descendere memoretur: quia quicunque in corpore ejus, quod est Ecclesia, non continentur, tam a janua coeli quam a gratia Dei sunt exclusi. Solus quippe ipse est qui aperit, et nemo claudit, per quem unumquemque salvandum ad vitam ingredi necesse est.
6.11
De columba autem, in qua Spiritus sanctus figuratus ostenditur, sicut et de stella, sciendum est, ex elementis scilicet creata noviter utraque credatur: quae officio suo ad quod creatae sunt completo esse desierunt, in elementa ipsa resolutae. Spiritus autem, qui per praesentiam divinitatis ubique est, nec localiter quoquam descendere potest in sua incorporali substantia atque invisibili, dicitur tamen descendisse super Dominum in specie corporali sicut columba: eo videlicet quod ad plenitudinem Spiritus sancti, quam semper habuit, demonstrandam, vera illa columba licet noviter facta, super eum insederit juxta illud propheticum: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me: ad annuntiandum mansuetis misit me. Unde et bene in hujusmodi ave, quae prae caeteris in tantum blanda et mansueta esse creditur, ut iracundiae felle carere dicatur. Quanta mansuetudine vel innocentia iste Agnus Dei, sicut de ipso Baptista protestatur, praeminuerit, universa ejus opera loquuntur atque praecepta, quae tantam suavitatem redolent charitatis, ut nec inimicis liceat irasci. Nec putandum est ita Spiritum sanctum in specie columbae visum esse, ut ullatenus ei incorporaretur, aut in personam uniretur; sed solummodo ea usum esse pro signo, sicut et linguis illis igneis, quibus super apostolos ostensus est. Unde, et beatus meminit Augustinus, nunquam Spiritum sanctum Patre minorem dici legimus, secundum aliquem unionem naturae: cum tamen Filius secundum humanitatis assumptionem, Patrem se majorem esse testetur. Columba super Dominum insidente, et eum a caeteris distinguente, et tanquam digito suo, qui Spiritus intelligitur, Patre ipsum demonstrante, vox desuper Patris audita est. Quae quidem vox in persona Patris in aere facta est sive per angelum, sive quocunque alio modo formata. Non enim Pater corpus habet, aut ipsum unquam assumit, ut corporalibus instrumentis ipse vocem formare possit. Diligenter vero dictum est, non in quo placuit, sed in quo complacuit, ut non solum caput ipsum sibi placere insinuet, sed cum ipso etiam ac per ipsum membra ejus grata sibi denuntiet.
6.12
Restat denique tertiam Dominicae manifestationis apparitionem, in miraculo scilicet nuptiarum, breviter comprehendere. De quo quidem Joannes refert, quod post vocationem Philippi die tertio, ab hac videlicet ejus vocatione nuptiae factae sunt, ad quas Jesus et discipuli ejus convocati fuerunt. Quod autem Dominus ad nuptias venire dignatus est, et eas tam praesentia sui, quam beneficio miraculi decorare, eorum haeresim patenter damnat qui nuptias damnant. Sunt nonnulli clericorum, qui hoc ipsum Domini factum in exemplum trahentes, moleste sustinent, et graviter ferunt, quod ad convivium nuptiarum sanctorum auctoritas Patrum parcere decrevit atque inhibere, non quidem attendentes Dominus qua illud ratione gesserit, et quod opportune hoc etiam postmodum interdictum sit. Non ut carnalibus escis se compleret, venit quippe ad nuptias Dominus, qui nulla tentatione commoveri poterat, sed ut praesentia sui magis sanctificaret, et ipsum, de nuptiis, ut dicitur, sponsum magnitudine miraculi ad se traheret, et nuptiarum copulam non esse improbandam, virgo ipse probaret. Si quis igitur clericorum tantae opportunitatis occasionem se habere confidit, accedat intrepidus: gerat quae Christus, et ei indulgemus. Cum autem vita hominis tentatio sit, et inter epulas maxime sobrietas pereat, honestas periclitetur, luxuria convalescat: tanto haec convivia amplius vitanda sunt, quanto eorum vitam in virtutibus praeminere decet. Quod vero aquis in vinum conversis convivas Dominus refecit, patenter ostendit nequaquam ex indigentia cibi se ad nuptias venisse, sed quasi more illorum qui symbola conferunt plus illic posuisse, quam sumpsisse. Ipse quippe est, qui nihil gratis accipit, teste Apostolo qui ait: Beatius est dare magis quam accipere.
6.13
Quantum igitur praesenti solemnitati universa debeat Ecclesia, ex his quae dicta sunt attendat. Magos primitias gentium nova hodie stella quasi quodam praedicationis modo ad fidem convertit, et ad Christum adduxit. Unde nos qui de gentibus vocati venimus, hanc praecipue festivitatem tanquam nostrae conversionis exordium celebremus. In baptismo etiam Christi ipsum totius christianitatis initium nobis commendatum veneremur. Honor denique nuptiis exhibitus per ipsum, magnum est solatium infirmitati conjugatorum. Bene omnia fecit, et benedictus in saecula sit. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note