Petrus Abaelardus1079–1142
Sic et non
non 1.7
Choose a text
More by Petrus Abaelardus
—
11127 Sietno
1.1
PRAEFATIO.
1.1
Quam antiquiores operum Petri Abaelardi editores omnes typis exscribendam curare religioni habuerant« collectionem sententiarum ab ipso Sic et Non appellatam,» quindecim abhinc annis vir celeberrimus Victor Cousin, ipsius Petri in cathedra philosophica successor et languescentis in Gallia philosophici studii hoc tempore stator et vindex, in volumine scriptorum Abaelardi, quod anno 1836 Parisiis edidit et eruditissima introductione exornavit, omnibus aperuisse, votisque omnium, qui ex hoc libro ad rationem et methodum scholarum medii aevi recte cognoscendam non parcos fructus carptum iri sperabant, tandem satisfecisse videbatur. Cum autem accuratius inspiceretur ab iis nova editio, quibus plurimum cordi essent haec studia temporis scholastici inde illustranda, statim apparuit, tot partes libri Sic et Non, ut aut brevitati consuleretur, aut illi religioni hodieque satisfieret, qua hucusque libri editio prohibita fuerat, consulto omissas et resectas esse, ut ne dimidium quidem totius operis exscriptum esset. Non deerat quidem index, quo de quibus quaestionibus dicta veterum Abaelardus collegerit notatum esset; ipsae autem sententiarum collectiones LXVIII tantum eaeque breviores propositis quaestionibus additae erant, caeterae vero eaeque longiores denuo recisae et prohibitae. Hinc denuo eorum falsa spes, qui integrum opus et ex eo universum apparatum historico- theologicum, cui Petri sive dubia sive placita superstructa fuissent, cognoscere cupiverant. Accessit quod celeberrimus editor, gravioribus, uti par erat, in edendo Abaelardo intentus negotiis, hoc est doctrinae et methodo ejus perspiciendae et e fontibus derivandae, textui antiquorum effatorum, etiam eorum, quae exscribenda curaverat, non eam sive suam sive aliorum perfunctorie forte agentium operam impenderat, ut ei restituendo in omnibus satisfecisse videretur. Neque cum anno superiore novam operum Abaelardi editionem vir perillustris auspicaretur, in ea se suppleturum si quae hic forte infecta essent pollicitus est, sed indice edendorum, quem praefationi inseruit, eos libros se non repetiturum esse indicavit, quos in collectione anno 1836 edita jam absolvisse videbatur.
1.2
Quae cum ita essent, non omnia in his studiis subeunda negotia curae et operae virorum doctorum in patria Abaelardi, vel sic longe magis quam nostrates de illustrando aevo scholastico meritorum, committenda esse, sed nobis ipsis quam nimium nonnunquam Germani prae aliis gentibus jactamus diligentiae litterariae consulendum esse duximus. Antiquissimum libri Sic et Non codicem etiam in Germania exstare, nimirum quem antea in monasterio Tegernseensi reconditum suis thesauris minus inaccessis Monacensis bibliotheca addidit, omnibus innotuerat, ex quo Fr. Henr. Rheinwaldus Abaelardi epitomen theologiae Christianae inde ediderat codicemque in praefatione hujus editionis paucis descripserat. Quem jam decem abhinc annis Monaci visum per benevolentiam illustrium virorum, qui incomparabili hujus urbis bibliothecae praesunt, intercedente viro summo Friderico Thiersch, contigit mihi, ut domi per satis longum tempus diligentius examinare et cum textu Cousinianae editionis eorumque scriptorum, unde ipse Abaelardus sententias suas excerpserat, comparare possem. In quo negotio mox quidem deprehendi quantum etiam post Cousinii labores ille codex valeret ad textum Abaelardi in iis quae hic jam ediderat restituendum et emendandum, et quantum esset operae pretium, ut ea quoque inde depromerentur et supplerentur, quae in editione ejus omissa essent. Verum statim quoque apparuit, tot difficultatibus impeditum esse hoc negotium, maxime si quidem quos Abaelardus collegerat scriptorum aliorum dicta in ipsis eorum operibus exquirenda et ita, quantum fieri potuit, restituenda erant, ut per mearum virium meique otii tenuitatem desperandum fuisset, nisi operam suam suasque vires mihi commodare voluisset vir juvenis optimus mihique conjunctissimus Georgius Stephanus Lindenkohl, V. D. M. et tam in bibliotheca academica quam in seminario Philippino gubernandis mihi muneris socius additus, et plurimum in textu ex codice enucleando et cum Patrum editionibus comparando laborem fortiter subiisset. Itaque junctis viribus novam imo primam totius libri Sic et Non editionem suscipi a nobis posse et fortasse debere arbitrati sumus, in qua adornanda quam simus rationem et methodum secuti jam paucis dicendum est.
1.3
Monacensis codex, CV membranis eo modo iisque litteris quarum exemplum adjunximus infra conscriptus, universi operis, ut ab ipso auctore absolutum est, imaginem exprimit; nam ea quoque in eo leguntur, quae aliunde exscripta ipse Abaelardus etiam prologo libri praefigenda censuit.« Placuit nobis, inquit, huic operi nostro, quod ex sanctorum dictis compilavimus in unum volumen congregatis, decretum illud Gelasii papae praescribere, quo videlicet sciatur nihil nos ex apocryphis induxisse.» Itaque decretum illud Gelasii papae dictum, re vera autem si non Pseudoisidorianum, certe paulo antiquius, eodem modo, quo ut antea collectionibus Pseudoisidori, Burchardi et Ivonis, ita Gratiani quoque decreto dist. 15, cap. 3 insertum est, nimirum inde a verbis« sancta Romana Ecclesia» usque ad verba« in aeternum confitemur esse damnata,» etiam in codice Monacensi primum locum obtinet; pauca tantum omissa sunt, etenim sub initium indicis scriptorum receptorum post Athanasii Basiliique mentionem quinque nomina Patrum desunt, Joannis Constantinopolitani, Theophili et Cyrilli Alex., Ambrosii et ipsius Augustini; haec autem non de industria ab Abaelardo vel antiquiore decreti editore, sed serioris librarii incuria omissa esse vel ipsa nomina testari videntur; similem ob causam in indice scriptorum prohibitorum Hesychii et Luciani nomina deesse, et in haereticorum catalogo corrupta haud dubie Calixti, Subiani et Euticii nomina rectiori scriptioni, quae Coelestium, Jovinianum et Eutychem his locis indicat, substituta esse videntur. Proxime additi autem sunt loci quatuor, infra in margine appositi, qui quo consilio sequantur aegre suspiceris, nisi forte eum in finem accesserint, ut jam in ipso limine operis affirmanti scriptori, hoc est Gelasio certum quemdam numerum recipiendorum scriptorum definienti, usumque aliorum plurimorum tanquam apocryphorum interdicenti, statim contradicerent alii iique non minus orthodoxiae laude insignes, qui praeter ea quae a Gelasio sancita essent, alias quoque revelationes earumque testes agnoscerent, et quorum dicta hac ipsa re auctorum dissensum et discordiam, quam indoles totius operis ferebat, si non aperte indicarent, certe innuerunt et praesagire cogerent.« Excerpta,» ita in prologo pergit Abaelardus,« etiam Retractationum beati Augustini adjunximus, ex quibus appareat nihil hic ex his, quae ipse retractando correxerit, positum esse.» Hinc in Monacensi quoque codice decretum Gelasii et locos quatuor ei additos excipit totius libri retractationum epitome. Et primum quidem operum omnium ibi descriptorum eodem ordine, quo ab Augustino ipso recensentur, tituli enarrantur post haec Abaelardi verba:« Sicut ex libro Retractationum Augustini colligitur, antequam has retractationes scriberet, XCIII opera jam composuerat in libris CCXXXII; haec autem opera quae sint et quo ordine sint scripta ex ejusdem retractationibus atque ipsorum capitulis insinuatur, quae quidem capitula hujusmodi sunt.» Deinde ex libris Augustini De Trinitate inseruntur loci tres, eo haud dubie consilio, ut apud summum Ecclesiae doctorem animum a nimia sui admiratione alienum semperque ab aliis meliora edoceri paratum ostendant, et ita non solum indolem et praestantiam librorum retractationum, verum ipsius Abaelardi quoque mentem in ipso operis initio simul exprimant. Tum demum decem foliis uberior sequitur Retractationum Augustini epitome, jam pari modo ac ipse liber Sic et Non comparata, ita quidem, ut auctor non suis verbis sensum Augustini complecti et reddere conatus sit, sed optima quaeque Augustini effata ex textu ejus excerpta tesselati instar operis in novum ordinem compingat, et tam libri argumento enarrando satisfaciat, quam quae ipse ex his maxime commendare suaque simul haberi velit prae caeteris eligat et conjungat. Denique huic introductioni ante prologum finem imposuit effatis aliquot Patrum de laudibus Augustini additis, quibus et ipsis, postquam hujus nobilitatis et discendi cupidinis imagine suimetipsius similem Augustinum effinxerat, nonnihil apologiae inerat, qua sua quoque indoles et methodus defenderetur et commendaretur.
1.4
Haud scio, haecne omnia, ut immutata libri Sic et Non imago restitueretur, hic quoque ad verba repeti et typis exscribi debuerint. Cum autem Gelasianus catalogus vel cum decreto Gratiani, cui insertus est, in omnibus decreti et corporis juris canonici editionibus legatur, et Retractationes in quavis operum Augustini editione primum locum tenere soleant, non opus erat ut hic repeterentur, sed sufficiebat indicasse quo ordine et consilio in universi operis vestibulo adhibitae essent, et caetera effata, quae aliunde petita ab Abaelardo iis addita sunt, id quod supra in margine factum est, apposuisse.
1.5
In ipso autem textu Abaelardi edendo id maxime nostrum habuimus, ut quantum fieri posset, codice Monacensi tanquam fundamento operis uteremur, neque tamen ea negligeremus, quae tam ex Cousinii editione, Abrincensem et Turonicum codices secuta, quam ubi haec deficeret ex scriptorum, quorum dicta ipse Abaelardus excerpserat, operibus eorumque editionibus rei nostrae adhiberi poterant. Et primum quidem quoties Cousinii textui contradiceret Monacensis, hunc quidem recepimus non solum ubi rectiora continere, sed etiam ubi ferri posse videbatur, et Cousinii lectionem in adnotatione indicavimus; verum ubi codicem apertis librariorum vitiis corruptum haberemus, ejus scriptionem in margine apposuimus, Cousiniumque in textu secuti sumus; quatuor praeterea quaestiones, a 139 usque ad 143, quae in codice prorsus deerant, e Cousinio adjecimus. Magis autem quo esset modo scribendum dubii haesimus, quoties optimae Patrum editiones, eae maxime quae Maurinorum monachorum insigni industriae debentur, rectiorem scriptionem indicare viderentur, quam aut solus Monacensis textus aut praeter illum Cousinianus quoque ostenderet; poterant quidem vitia his quoque irrepsisse et medela egere; poterant autem commissa esse a librariis aut ante aut post Abaelardum viventibus; cum autem non veterum Patrum, sed Abaelardi textus restituendus esset, de lege quidem, secundum quam agendum esset, vix poterat ambigi, nimirum posterius hoc vitiorum genus, si fieri possit, emendandum, illud prius autem consulto retinendum esse; ubi vero de singulis decernendum erat, vix unquam erui poterat, utrum suspecta quaedam lectio librariis antiquioribus, an paucis iis demum deberetur, per quos Abaelardi textus ex ipsius autographo ad Monacensis codicis librarium usque traditus et translatus esset. Quid igitur agendum erat? Cum ad id, quod Abaelardi intererat, dum dictum cujusdam scriptoris alicui quaestioni addit, plerumque nihil referat dissensus inter vitiosam hujus effati scriptionem, et eam quae rectior visa est, vix unquam dubitari potest, ipsum Abaelardum, si hanc rectiorem novisset, eam non improbaturum, sed libenter in textum suum recepturum fuisse. Ut igitur boni interpretis est, non solum verba scriptoris singulatim respicere et per alia explicare, sed quibusvis aliis quoque adminiculis sententiam ejus cognoscere, in qua verbis exprimenda quoties auctor ipse sibi nonnunquam minus satisfecerit non aegre feret, ut hoc ab interprete verborum suorum intelligatur et distinguatur, ita ejus est, qui scriptoris aliorum dicta colligentis mentem assequi velit, adspersas forte his dictis maculas abstergere, licet dubium sit an scriptor ipse eas jam deprehenderit. Nos certe hoc non semper a nobis impetrare potuimus, ut quas rectiores censeremus lectiones in textum non reciperemus, quanquam neque in codice, neque apud Cousinium, sed in Patrum tantum editionibus eas inveneramus. Verum bene memores, non licere nobis antiqua cum recentioribus miscere, et ita Abaelardi librum emendare velle, nunquam tamen ex Patrum editionibus contra auctoritatem codicum tam Monacensis quam Gallicorum in textum quïdquam admisimus, quod non uncis, imo plerumque editionis, unde receptum esset, significatione insigniremus, et cui non scriptionem Monacensis codicis certe in margine apponeremus. Excusatiores erimus, quod orthographiam codicis, variam hic illic et nulli certae legi accommodatam, ad litteram reddere operae pretium non duximus, sed communem scribendi usum in commodum lectorum sequi maluimus; neque hoc ab iisdem improbatum iri speramus, quod quae in codice prima tantum singulorum verborum littera indicata invenimus Scripturae sacrae dicta, ex Vulgata ejus versione plenius transcripsimus, iisque capitis versusque significationem fere adjecimus. Non prorsus quidem immutatum his omnibus reliquimus textum codicis Monacensis, neque nobis persuasimus, his ad ea, quae sua manu Abaelardus ipse scripserit, propius nos accessisse. Existimavimus autem usum libri ita plurimis commodiorem et acceptiorem fore, et hunc usum quamplurimorum lectorum adjuvare maluimus, quam laudem mereri, vel minutissima antiqui temporis vestigia nos conservasse vel restituisse. Concedimus omnino non ab omni quidem parte laudandum esse mentem et consilium, quibus ad scribendum hunc librum Abaelardus permotus esse videatur, et inesse huic dissensum inveniendi et explicandi libidini nonnihil fortasse partium studii et voluptatis ex alieno incommodo; non diffitemur graves exstitisse causas iis quibus Catholica Ecclesia ejusque immota auctoritas cordi erant, cur eum librum« aeternis tenebris potius quam luce dignum existimarent,» qui consensum eorum, quos testes veritatis sibi soli concreditae haec Ecclesia habet, non in levibus solum quaestionibus, sed et in summis quibusdam fidei articulis evanescere faciat, et dissensum horum testium saepe quidem per fictam ejus speciem exaggeret et simulet, verum non raro ita quoque re vera demonstret, ut dubitandi de eo nulla materia relinquatur, et his omnibus ipsum hujus Ecclesiae fundamentum concuti et everti videatur; non negamus denique, a saeculo duodecimo longe diversum esse nostrum, et quo salutari sive remedio sive toxico illius aevi theologi maxime sanandi erant, ut e veterno expergefacti ab antiquorum placitorum languida repetitione ad suarum quoque virium usum primaque in studiis theologicis et criticis tirocinia converterentur, nostrates minus egere, quorum non pauci jam oppositum vitium incurrerint, ut pharmacum parce aegrotis profuturum ipsam quoque vivam aquam sitientibus animis satisfacturam, et novaculam criticorum, μάχαιραν τοῦ πνεύματος mundum superaturam habeant. Attamen scimus quoque, quovis tempore eosdem morbos, licet variam formam indutos rursus erumpere et semper impugnandos esse, quovis tempore ad stuporem et pigritiam, ad languorem in amando et quaerendo vero, ad ignaviam et hebetudinem in testimonio animae pie audiendo, ad sui admirationem et rectius sentientium contemptum proclivem esse turbam hominum, eoque gravius affligi et corrumpi, si superveniunt, qui haec vitia etiam virtutes esse et non corrigenda, sed fovenda esse deceptae plebeculae persuadeant; neque in scholis theologorum hodieque cessavisse haec mala videmus, imo e rep. in Ecclesiam rediisse, jamque pari modo, ac sexto illo saeculo, quo imperator clausis philosophorum scholis monasteriisque solis relictis disciplinae futurorum Ecclesiae ministrorum optime se consuluisse existimavit, novam apud nos quoque imminere barbariem, cum in dies augeantur qui dociles praebeant aures lenocinio profitentium, non per laborem et sudorem honestamque studiis theologicis et philosophicis dicatam diligentiam, sed per vociferandi libidinem et calumniandi audaciam ad sacrum munus instructiorem quemque fieri; abstinendum esse ab antiqua omnium virium in indagando vero contentione, quae superbiam toties aluerit, a discendi et quamplurimos audiendi cupidine, qua nimium omnes perturbentur; indulgendum inertiae, qua nemo superbire et tranquillitate animi privari possit, i. e multa unico obsequio erga receptam ab imperium tenentibus formulam cum inquirentium in eam despicientia hoc est exstincto veri amore opus esse; hoc unico sacrificio pro caeteris omnibus virtutibus satisfieri earumque defectum expiari. Quae mala latius quidem serpserunt et validius etiamnum crescunt, quam ut subito evelli queant; fieri tamen potest non minus nostro quam olim duodecimo saeculo, ut aliquam certe medelam ut ut pharmaci instar iis afferat liber, qui dum tempore omnibus subsidiis litterariis, quibus nos abundamus, pene destituto initia licet inculta ostendit fere incognitarum hucusque disciplinarum theologicarum, nimirum criticae sacrae, historiae dogmatum, theologiae biblicae, eisque superstruendae dogmaticae, nostratibus non solum haec studia historica et diligentiorem hodie ad ea concessi apparatus usum gravius commendat, et ingeniose decerptam ex Patribus anthologiam ad ea offert, sed eo maxime consilio ab auctore compositus est, ut« lectores ad maximum inquirendae veritatis exercitium provocaret, et acutiores ex inquisitione redderet.» Q. D. b. v.
1.6
Dab. Marburgi, in bibl. acad., die 15 Aprilis anni 1851.
1.7
E. H.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).