Petrus Abaelardus1079–1142
Sic et non
non 13
Choose a text
More by Petrus Abaelardus
—
11127 Sietno
1.1
PRAEFATIO.
1.1
Quam antiquiores operum Petri Abaelardi editores omnes typis exscribendam curare religioni habuerant« collectionem sententiarum ab ipso Sic et Non appellatam,» quindecim abhinc annis vir celeberrimus Victor Cousin, ipsius Petri in cathedra philosophica successor et languescentis in Gallia philosophici studii hoc tempore stator et vindex, in volumine scriptorum Abaelardi, quod anno 1836 Parisiis edidit et eruditissima introductione exornavit, omnibus aperuisse, votisque omnium, qui ex hoc libro ad rationem et methodum scholarum medii aevi recte cognoscendam non parcos fructus carptum iri sperabant, tandem satisfecisse videbatur. Cum autem accuratius inspiceretur ab iis nova editio, quibus plurimum cordi essent haec studia temporis scholastici inde illustranda, statim apparuit, tot partes libri Sic et Non, ut aut brevitati consuleretur, aut illi religioni hodieque satisfieret, qua hucusque libri editio prohibita fuerat, consulto omissas et resectas esse, ut ne dimidium quidem totius operis exscriptum esset. Non deerat quidem index, quo de quibus quaestionibus dicta veterum Abaelardus collegerit notatum esset; ipsae autem sententiarum collectiones LXVIII tantum eaeque breviores propositis quaestionibus additae erant, caeterae vero eaeque longiores denuo recisae et prohibitae. Hinc denuo eorum falsa spes, qui integrum opus et ex eo universum apparatum historico- theologicum, cui Petri sive dubia sive placita superstructa fuissent, cognoscere cupiverant. Accessit quod celeberrimus editor, gravioribus, uti par erat, in edendo Abaelardo intentus negotiis, hoc est doctrinae et methodo ejus perspiciendae et e fontibus derivandae, textui antiquorum effatorum, etiam eorum, quae exscribenda curaverat, non eam sive suam sive aliorum perfunctorie forte agentium operam impenderat, ut ei restituendo in omnibus satisfecisse videretur. Neque cum anno superiore novam operum Abaelardi editionem vir perillustris auspicaretur, in ea se suppleturum si quae hic forte infecta essent pollicitus est, sed indice edendorum, quem praefationi inseruit, eos libros se non repetiturum esse indicavit, quos in collectione anno 1836 edita jam absolvisse videbatur.
1.2
Quae cum ita essent, non omnia in his studiis subeunda negotia curae et operae virorum doctorum in patria Abaelardi, vel sic longe magis quam nostrates de illustrando aevo scholastico meritorum, committenda esse, sed nobis ipsis quam nimium nonnunquam Germani prae aliis gentibus jactamus diligentiae litterariae consulendum esse duximus. Antiquissimum libri Sic et Non codicem etiam in Germania exstare, nimirum quem antea in monasterio Tegernseensi reconditum suis thesauris minus inaccessis Monacensis bibliotheca addidit, omnibus innotuerat, ex quo Fr. Henr. Rheinwaldus Abaelardi epitomen theologiae Christianae inde ediderat codicemque in praefatione hujus editionis paucis descripserat. Quem jam decem abhinc annis Monaci visum per benevolentiam illustrium virorum, qui incomparabili hujus urbis bibliothecae praesunt, intercedente viro summo Friderico Thiersch, contigit mihi, ut domi per satis longum tempus diligentius examinare et cum textu Cousinianae editionis eorumque scriptorum, unde ipse Abaelardus sententias suas excerpserat, comparare possem. In quo negotio mox quidem deprehendi quantum etiam post Cousinii labores ille codex valeret ad textum Abaelardi in iis quae hic jam ediderat restituendum et emendandum, et quantum esset operae pretium, ut ea quoque inde depromerentur et supplerentur, quae in editione ejus omissa essent. Verum statim quoque apparuit, tot difficultatibus impeditum esse hoc negotium, maxime si quidem quos Abaelardus collegerat scriptorum aliorum dicta in ipsis eorum operibus exquirenda et ita, quantum fieri potuit, restituenda erant, ut per mearum virium meique otii tenuitatem desperandum fuisset, nisi operam suam suasque vires mihi commodare voluisset vir juvenis optimus mihique conjunctissimus Georgius Stephanus Lindenkohl, V. D. M. et tam in bibliotheca academica quam in seminario Philippino gubernandis mihi muneris socius additus, et plurimum in textu ex codice enucleando et cum Patrum editionibus comparando laborem fortiter subiisset. Itaque junctis viribus novam imo primam totius libri Sic et Non editionem suscipi a nobis posse et fortasse debere arbitrati sumus, in qua adornanda quam simus rationem et methodum secuti jam paucis dicendum est.
1.3
Monacensis codex, CV membranis eo modo iisque litteris quarum exemplum adjunximus infra conscriptus, universi operis, ut ab ipso auctore absolutum est, imaginem exprimit; nam ea quoque in eo leguntur, quae aliunde exscripta ipse Abaelardus etiam prologo libri praefigenda censuit.« Placuit nobis, inquit, huic operi nostro, quod ex sanctorum dictis compilavimus in unum volumen congregatis, decretum illud Gelasii papae praescribere, quo videlicet sciatur nihil nos ex apocryphis induxisse.» Itaque decretum illud Gelasii papae dictum, re vera autem si non Pseudoisidorianum, certe paulo antiquius, eodem modo, quo ut antea collectionibus Pseudoisidori, Burchardi et Ivonis, ita Gratiani quoque decreto dist. 15, cap. 3 insertum est, nimirum inde a verbis« sancta Romana Ecclesia» usque ad verba« in aeternum confitemur esse damnata,» etiam in codice Monacensi primum locum obtinet; pauca tantum omissa sunt, etenim sub initium indicis scriptorum receptorum post Athanasii Basiliique mentionem quinque nomina Patrum desunt, Joannis Constantinopolitani, Theophili et Cyrilli Alex., Ambrosii et ipsius Augustini; haec autem non de industria ab Abaelardo vel antiquiore decreti editore, sed serioris librarii incuria omissa esse vel ipsa nomina testari videntur; similem ob causam in indice scriptorum prohibitorum Hesychii et Luciani nomina deesse, et in haereticorum catalogo corrupta haud dubie Calixti, Subiani et Euticii nomina rectiori scriptioni, quae Coelestium, Jovinianum et Eutychem his locis indicat, substituta esse videntur. Proxime additi autem sunt loci quatuor, infra in margine appositi, qui quo consilio sequantur aegre suspiceris, nisi forte eum in finem accesserint, ut jam in ipso limine operis affirmanti scriptori, hoc est Gelasio certum quemdam numerum recipiendorum scriptorum definienti, usumque aliorum plurimorum tanquam apocryphorum interdicenti, statim contradicerent alii iique non minus orthodoxiae laude insignes, qui praeter ea quae a Gelasio sancita essent, alias quoque revelationes earumque testes agnoscerent, et quorum dicta hac ipsa re auctorum dissensum et discordiam, quam indoles totius operis ferebat, si non aperte indicarent, certe innuerunt et praesagire cogerent.« Excerpta,» ita in prologo pergit Abaelardus,« etiam Retractationum beati Augustini adjunximus, ex quibus appareat nihil hic ex his, quae ipse retractando correxerit, positum esse.» Hinc in Monacensi quoque codice decretum Gelasii et locos quatuor ei additos excipit totius libri retractationum epitome. Et primum quidem operum omnium ibi descriptorum eodem ordine, quo ab Augustino ipso recensentur, tituli enarrantur post haec Abaelardi verba:« Sicut ex libro Retractationum Augustini colligitur, antequam has retractationes scriberet, XCIII opera jam composuerat in libris CCXXXII; haec autem opera quae sint et quo ordine sint scripta ex ejusdem retractationibus atque ipsorum capitulis insinuatur, quae quidem capitula hujusmodi sunt.» Deinde ex libris Augustini De Trinitate inseruntur loci tres, eo haud dubie consilio, ut apud summum Ecclesiae doctorem animum a nimia sui admiratione alienum semperque ab aliis meliora edoceri paratum ostendant, et ita non solum indolem et praestantiam librorum retractationum, verum ipsius Abaelardi quoque mentem in ipso operis initio simul exprimant. Tum demum decem foliis uberior sequitur Retractationum Augustini epitome, jam pari modo ac ipse liber Sic et Non comparata, ita quidem, ut auctor non suis verbis sensum Augustini complecti et reddere conatus sit, sed optima quaeque Augustini effata ex textu ejus excerpta tesselati instar operis in novum ordinem compingat, et tam libri argumento enarrando satisfaciat, quam quae ipse ex his maxime commendare suaque simul haberi velit prae caeteris eligat et conjungat. Denique huic introductioni ante prologum finem imposuit effatis aliquot Patrum de laudibus Augustini additis, quibus et ipsis, postquam hujus nobilitatis et discendi cupidinis imagine suimetipsius similem Augustinum effinxerat, nonnihil apologiae inerat, qua sua quoque indoles et methodus defenderetur et commendaretur.
1.4
Haud scio, haecne omnia, ut immutata libri Sic et Non imago restitueretur, hic quoque ad verba repeti et typis exscribi debuerint. Cum autem Gelasianus catalogus vel cum decreto Gratiani, cui insertus est, in omnibus decreti et corporis juris canonici editionibus legatur, et Retractationes in quavis operum Augustini editione primum locum tenere soleant, non opus erat ut hic repeterentur, sed sufficiebat indicasse quo ordine et consilio in universi operis vestibulo adhibitae essent, et caetera effata, quae aliunde petita ab Abaelardo iis addita sunt, id quod supra in margine factum est, apposuisse.
1.5
In ipso autem textu Abaelardi edendo id maxime nostrum habuimus, ut quantum fieri posset, codice Monacensi tanquam fundamento operis uteremur, neque tamen ea negligeremus, quae tam ex Cousinii editione, Abrincensem et Turonicum codices secuta, quam ubi haec deficeret ex scriptorum, quorum dicta ipse Abaelardus excerpserat, operibus eorumque editionibus rei nostrae adhiberi poterant. Et primum quidem quoties Cousinii textui contradiceret Monacensis, hunc quidem recepimus non solum ubi rectiora continere, sed etiam ubi ferri posse videbatur, et Cousinii lectionem in adnotatione indicavimus; verum ubi codicem apertis librariorum vitiis corruptum haberemus, ejus scriptionem in margine apposuimus, Cousiniumque in textu secuti sumus; quatuor praeterea quaestiones, a 139 usque ad 143, quae in codice prorsus deerant, e Cousinio adjecimus. Magis autem quo esset modo scribendum dubii haesimus, quoties optimae Patrum editiones, eae maxime quae Maurinorum monachorum insigni industriae debentur, rectiorem scriptionem indicare viderentur, quam aut solus Monacensis textus aut praeter illum Cousinianus quoque ostenderet; poterant quidem vitia his quoque irrepsisse et medela egere; poterant autem commissa esse a librariis aut ante aut post Abaelardum viventibus; cum autem non veterum Patrum, sed Abaelardi textus restituendus esset, de lege quidem, secundum quam agendum esset, vix poterat ambigi, nimirum posterius hoc vitiorum genus, si fieri possit, emendandum, illud prius autem consulto retinendum esse; ubi vero de singulis decernendum erat, vix unquam erui poterat, utrum suspecta quaedam lectio librariis antiquioribus, an paucis iis demum deberetur, per quos Abaelardi textus ex ipsius autographo ad Monacensis codicis librarium usque traditus et translatus esset. Quid igitur agendum erat? Cum ad id, quod Abaelardi intererat, dum dictum cujusdam scriptoris alicui quaestioni addit, plerumque nihil referat dissensus inter vitiosam hujus effati scriptionem, et eam quae rectior visa est, vix unquam dubitari potest, ipsum Abaelardum, si hanc rectiorem novisset, eam non improbaturum, sed libenter in textum suum recepturum fuisse. Ut igitur boni interpretis est, non solum verba scriptoris singulatim respicere et per alia explicare, sed quibusvis aliis quoque adminiculis sententiam ejus cognoscere, in qua verbis exprimenda quoties auctor ipse sibi nonnunquam minus satisfecerit non aegre feret, ut hoc ab interprete verborum suorum intelligatur et distinguatur, ita ejus est, qui scriptoris aliorum dicta colligentis mentem assequi velit, adspersas forte his dictis maculas abstergere, licet dubium sit an scriptor ipse eas jam deprehenderit. Nos certe hoc non semper a nobis impetrare potuimus, ut quas rectiores censeremus lectiones in textum non reciperemus, quanquam neque in codice, neque apud Cousinium, sed in Patrum tantum editionibus eas inveneramus. Verum bene memores, non licere nobis antiqua cum recentioribus miscere, et ita Abaelardi librum emendare velle, nunquam tamen ex Patrum editionibus contra auctoritatem codicum tam Monacensis quam Gallicorum in textum quïdquam admisimus, quod non uncis, imo plerumque editionis, unde receptum esset, significatione insigniremus, et cui non scriptionem Monacensis codicis certe in margine apponeremus. Excusatiores erimus, quod orthographiam codicis, variam hic illic et nulli certae legi accommodatam, ad litteram reddere operae pretium non duximus, sed communem scribendi usum in commodum lectorum sequi maluimus; neque hoc ab iisdem improbatum iri speramus, quod quae in codice prima tantum singulorum verborum littera indicata invenimus Scripturae sacrae dicta, ex Vulgata ejus versione plenius transcripsimus, iisque capitis versusque significationem fere adjecimus. Non prorsus quidem immutatum his omnibus reliquimus textum codicis Monacensis, neque nobis persuasimus, his ad ea, quae sua manu Abaelardus ipse scripserit, propius nos accessisse. Existimavimus autem usum libri ita plurimis commodiorem et acceptiorem fore, et hunc usum quamplurimorum lectorum adjuvare maluimus, quam laudem mereri, vel minutissima antiqui temporis vestigia nos conservasse vel restituisse. Concedimus omnino non ab omni quidem parte laudandum esse mentem et consilium, quibus ad scribendum hunc librum Abaelardus permotus esse videatur, et inesse huic dissensum inveniendi et explicandi libidini nonnihil fortasse partium studii et voluptatis ex alieno incommodo; non diffitemur graves exstitisse causas iis quibus Catholica Ecclesia ejusque immota auctoritas cordi erant, cur eum librum« aeternis tenebris potius quam luce dignum existimarent,» qui consensum eorum, quos testes veritatis sibi soli concreditae haec Ecclesia habet, non in levibus solum quaestionibus, sed et in summis quibusdam fidei articulis evanescere faciat, et dissensum horum testium saepe quidem per fictam ejus speciem exaggeret et simulet, verum non raro ita quoque re vera demonstret, ut dubitandi de eo nulla materia relinquatur, et his omnibus ipsum hujus Ecclesiae fundamentum concuti et everti videatur; non negamus denique, a saeculo duodecimo longe diversum esse nostrum, et quo salutari sive remedio sive toxico illius aevi theologi maxime sanandi erant, ut e veterno expergefacti ab antiquorum placitorum languida repetitione ad suarum quoque virium usum primaque in studiis theologicis et criticis tirocinia converterentur, nostrates minus egere, quorum non pauci jam oppositum vitium incurrerint, ut pharmacum parce aegrotis profuturum ipsam quoque vivam aquam sitientibus animis satisfacturam, et novaculam criticorum, μάχαιραν τοῦ πνεύματος mundum superaturam habeant. Attamen scimus quoque, quovis tempore eosdem morbos, licet variam formam indutos rursus erumpere et semper impugnandos esse, quovis tempore ad stuporem et pigritiam, ad languorem in amando et quaerendo vero, ad ignaviam et hebetudinem in testimonio animae pie audiendo, ad sui admirationem et rectius sentientium contemptum proclivem esse turbam hominum, eoque gravius affligi et corrumpi, si superveniunt, qui haec vitia etiam virtutes esse et non corrigenda, sed fovenda esse deceptae plebeculae persuadeant; neque in scholis theologorum hodieque cessavisse haec mala videmus, imo e rep. in Ecclesiam rediisse, jamque pari modo, ac sexto illo saeculo, quo imperator clausis philosophorum scholis monasteriisque solis relictis disciplinae futurorum Ecclesiae ministrorum optime se consuluisse existimavit, novam apud nos quoque imminere barbariem, cum in dies augeantur qui dociles praebeant aures lenocinio profitentium, non per laborem et sudorem honestamque studiis theologicis et philosophicis dicatam diligentiam, sed per vociferandi libidinem et calumniandi audaciam ad sacrum munus instructiorem quemque fieri; abstinendum esse ab antiqua omnium virium in indagando vero contentione, quae superbiam toties aluerit, a discendi et quamplurimos audiendi cupidine, qua nimium omnes perturbentur; indulgendum inertiae, qua nemo superbire et tranquillitate animi privari possit, i. e multa unico obsequio erga receptam ab imperium tenentibus formulam cum inquirentium in eam despicientia hoc est exstincto veri amore opus esse; hoc unico sacrificio pro caeteris omnibus virtutibus satisfieri earumque defectum expiari. Quae mala latius quidem serpserunt et validius etiamnum crescunt, quam ut subito evelli queant; fieri tamen potest non minus nostro quam olim duodecimo saeculo, ut aliquam certe medelam ut ut pharmaci instar iis afferat liber, qui dum tempore omnibus subsidiis litterariis, quibus nos abundamus, pene destituto initia licet inculta ostendit fere incognitarum hucusque disciplinarum theologicarum, nimirum criticae sacrae, historiae dogmatum, theologiae biblicae, eisque superstruendae dogmaticae, nostratibus non solum haec studia historica et diligentiorem hodie ad ea concessi apparatus usum gravius commendat, et ingeniose decerptam ex Patribus anthologiam ad ea offert, sed eo maxime consilio ab auctore compositus est, ut« lectores ad maximum inquirendae veritatis exercitium provocaret, et acutiores ex inquisitione redderet.» Q. D. b. v.
1.6
Dab. Marburgi, in bibl. acad., die 15 Aprilis anni 1851.
1.7
E. H.
2.1
INCIPIT PROLOGUS PETRI ABAELARDI IN SIC ET NON
2.1
Cum in tanta verborum multitudine nonnulla etiam sanctorum dicta non solum ab invicem diversa, verum etiam invicem adversa videantur, non est temere de his judicandum, per quos mundus ipse judicandus est, sicut scriptum est: Judicabunt sancti nationes; et iterum: Sedebitis et vos judicantes; nec tanquam mendaces eos arguere aut tanquam erroneos contemnere praesumamus, quibus a Domino dictum est: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit. Ad nostram itaque recurrentes imbecillitatem nobis potius gratiam intelligendo deesse quam eis scribendo defuisse credamus, quibus ab ipsa dictum est Veritate: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Quid itaque mirum, si, absente nobis Spiritu ipso, per quem ea et scripta sunt et dicta atque ipso quoque scriptoribus intimata, ipsorum nobis desit intelligentia, ad quam nos maxime pervenire impedit inusitatus locutionis modus ac plerumque earumdem vocum significatio diversa, cum modo in hac, modo in illa significatione vox eadem sit posita? Quippe quemadmodum in sensu suo, ita et in verbis suis unusquisque abundat. Et cum juxta Tullium in omnibus identitas mater sit satietatis, id est fastidium generet, oportet in eadem quoque re verba ipsa variare, nec omnia vulgaribus et communibus denudare verbis; quae, ut ait beatus Augustinus, ob hoc teguntur, ne vilescant, et eo amplius sunt gratiora, quo sunt majore studio investigata et difficilius conquisita. Saepe etiam, pro diversitate eorum quibus loquimur, verba commutari oportet; cum frequenter eveniat ut verborum propria significatio nonnullis sit incognita aut minus usitata. Quibus quidem si ad doctrinam, ut oportet, loqui volumus, magis eorum usus quam proprietas sermonis aemulandus est, sicut et ipse grammaticae princeps et locutionum instructor Priscianus edocet. Quod etiam diligentissimus Ecclesiae doctor beatus attendens Augustinus, cum in quarto De doctrina Christiana ecclesiasticum instrueret doctorem, omnia illum quae intelligentiam praepediunt eorum quibus loquitur, praeterire admonet, et tam ornatum quam proprietatem sermonis contemnere, si absque istis ad intelligentiam facilius poterit pervenire, non curante, inquit, illo, qui docet, quanta eloquentia doceat, sed quanta evidentia. Diligens appetitus aliquando negligit verba cultiora. Unde ait quidam, cum de tali genere locutionis ageret, esse in ea quamdam diligentem negligentiam. Item: In bonis doctoribus tanta docendi cura sit, ut verbum, quod, nisi obscurum sit vel ambiguum, Latinum esse non potest, vulgi autem more, sicut dicitur, ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur, ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Si enim non piguit dicere interpretes nostros de sanguinibus, quoniam senserunt ad rem pertinere, ut eo loco pluraliter enuntietur hoc nomen, quod in Latina lingua singulariter tantummodo dicitur; cur pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem ossum potius quam os dicere, ne ista syllaba non ab eo quod sunt ossa, sed ab eo quod sunt ora intelligitur? Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt propter quos, ut intelligant, loquimur? Qui ergo docet, vitabit verba omnia, quae non docent. Item: Insignis est indolis in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est?
2.2
Quam sit etiam temerarium de sensu et intelligentia alterius alterum judicare, quis non videat? cum soli Deo corda et cogitationes pateant, qui nos etiam ab hac praesumptione revocans ait: Nolite judicare, et non judicabimini. Et Apostolus: Nolite, inquit, ante tempus judicare, quoadusque veniat qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; ac si aperte dicat: Illi committite in talibus judicium, qui solus omnia novit atque ipsarum quoque discretor est cogitationum, juxta quod et de occultis ejus mysteriis typice super agno paschali scriptum est: Si quid residuum fuerit, igni comburatur, hoc est, si quid est divinorum mysteriorum, quod intelligere non valeamus, spiritui, per quem scripta sunt, docenda potius reservamus, quam temere definiamus.
2.3
Illud quoque diligenter attendi convenit, ne, dum aliqua nobis ex dictis sanctorum objiciuntur, tanquam sint opposita vel a veritate aliena, falsa tituli inscriptione vel scripturae ipsius corruptione fallamur. Pleraque enim apocrypha ex sanctorum nominibus, ut auctoritatem haberent, intitulata sunt; et nonnulla, in ipsis etiam divinorum Testamentorum scriptis, scriptorum vitio corrupta sunt. Unde fidelissimus scriptor et veracissimus interpres Hieronymus, ad Laetam de institutione filiae scribens, nos praemonuit dicens: Caveat omnia apocrypha; et si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse quorum titulis praenotantur, et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Idem super LXXVII psalmum, de inscriptione tituli ejus, qui est hujusmodi,« intellectus Asaph,» ait sic: Scriptum est secundum Matthaeum: Cum locutus fuisset Dominus in parabolis et illi non intelligerent, etc.; haec, inquit, facta sunt, ut adimpleretur quod scriptum est per Isaiam prophetam: Aperiam in parabolis os meum. Evangelia usque hodie ita habent. Hoc Isaias non loquitur, sed Asaph. Item ergo simpliciter dicamus quomodo scriptum est in Matthaeo et Joanne, quod Dominus hora sexta crucifixus sit, in Marco quidem hora tertia; error scriptorum fuit, et in Marco hora sexta scriptum fuit; sed multi pro episimo Graeco putaverunt esse gamma, sicut ibi error fuit scriptorum, ut pro Asaph Isaiam scriberent. Scimus enim quod plurima ecclesia de imperitis congregata fuit gentilibus. Cum ergo legerent in Evangelio: Ut impleretur quod scriptum est in Asaph propheta, ille qui primus scribebat Evangelium coepit dicere: Quis est iste Asaph propheta? Non erat notus in populo. Et quid fecit? ut errorem emendaret, fecit errorem. Dicamus aliquid simile in alio loco secundum Matthaeum( XXVII, 9): Retulit, inquit, triginta argenteos pretium appretiati, sicut scriptum est in Jeremia propheta. In Jeremia hoc penitus invenire non possumus, sed in Zacharia; videtis ergo quod hic error fuit sicut ibi. Quid itaque mirum, si in Evangeliis quoque nonnulla per ignorantiam scriptorum corrupta fuerint, ita et in scriptis posteriorum Patrum, qui longe minoris sunt auctoritatis, nonnunquam eveniat? Si itaque aliquid a veritate absonum in scriptis sanctorum forte videatur, pium est et humilitati congruum atque charitati debitum, quae omnia credit, omnia sperat, omnia suffert, nec facile vitia eorum quos amplectitur suspicatur, ut aut eum Scripturae locum non fideliter interpretatum aut corruptum esse credamus, aut nos eum non intelligere profiteamur.
2.4
Nec illud minus attendendum esse arbitror, utrum talia sint ea quae de scriptis sanctorum proferuntur, quae vel ab ipsis alibi retractata sint et, cognita postmodo veritate, correcta, sicut in plerisque beatus egerit Augustinus; aut magis secundum aliorum opinionem quam secundum propriam dixerint sententiam, sicut in plerisque Ecclesiastes dissonas diversorum inducit sententias, imo et tumultuator interpretatur, beato in quarto dialogorum attestante Gregorio; aut sub quaestione potius reliquerunt ea inquirentes quam certa definitione terminarent, sicut praedictus venerabilis doctor Augustinus in editione Super Genesim ad litteram se fecisse perhibet, ita de hoc opere in primo Retractationum suarum commemorans, in quo opere, inquit, plura quaesita quam inventa sunt, et eorum quae inventa sunt, pauciora firmata, caetera vero ita posita velut adhuc requirenda sint. Beato quoque attestante Hieronymo, novimus morem catholicorum doctorum hunc fuisse, ut in commentariis suis nonnullas etiam haereticorum pessimas opiniones suis insererent sententiis, dum, perfectioni studentes, nulla antiquorum praeteriisse gauderent. Unde rescribens ad beatum Augustinum, cum ab eo super expositionem cujusdam loci Epistolae Pauli ad Galatas pulsaretur, ait( IV, 618): Quaeris cur dixerim in commentariis Epistolae Pauli ad Galatas, Paulum id in Petro non potuisse reprehendere quod ipse fecerat. Et asseris simulationem apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram, et me non debere docere mendacium. Respondeo debere prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse, quod, imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis commentarios sum secutus. Scripsit enim ille vir in Epistolam Pauli ad Galatas volumina; praetermitto Didymum videntem meum et Apollinarem Laodicenum de ecclesia nuper egressum et Alexandrum veterem haereticum, qui et ipsi nonnullos super hac re commentarios reliquerunt. Legi haec omnia, et in mentem meam plurima coacervans, accito notario, vel mea vel aliena dictavi. Item: Eruditionis tuae fuerat quaerere, utrum ea quae scripsimus haberentur in Graecis; ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares, praesertim cum libens in praefatione confessus sim Origenis commentarios me esse secutum, et vel mea vel aliena dictasse, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an improbanda. Sic et beatum Hilarium et nonnullos sanctos multa ex ipsius Origenis vel aliorum errantium scriptis interseruisse sententiis non ambigimus, opinionem nobis aliorum potius praesentantes quam sententiam proferentes; quod tamen non tam per ipsos nobis quam per alios postmodo innotuit. Unde et praedictus doctor Hieronymus ad Vigilantium presbyterum, cum se excusaret, quod Origenis dicta nonnunquam vel poneret vel transferret, Si hoc, inquit, crimen est, arguatur confessor Hilarius, qui psalmorum interpretationem et homelias in Job ex libris ejus transtulit( IV, 276). Ubi quidem cum nonnulla reperiremus a veritate dissona vel aliorum sanctorum scriptis contraria, Origeni potius quam Hilario sunt imputanda, licet ipse hoc Hilarius non distinguat, quale est illud statim, quod primum psalmum de capite[ Christo] non esse intelligendum astruere nititur, sed generaliter de quolibet alio justo esse accipiendum. Quod et ipse Hieronymus in quadam expositione quorumdam psalmorum, Origenem similiter prosecutus, posuit. Ipsum quoque fortasse Origenem, ipso attestante, non ambigendum est nonnulla magnis erroribus implicita juxta opinionem aliorum protulisse. Unde et Hieronymus ad Avitum scribendo presbyterum, multiplices colligens errores, quos Origenes in libris suis peri arcon posuit, de ipso ita locutus est Origene: Post tam nefandam disputationem, qua lectoris animum vulneravit, haec, inquit, juxta nostram sententiam non sunt dogmata, sed quaesita tantum atque projecta, ne penitus intacta viderentur( IV, 763). Sic et ipse supra Hieronymus dixit sua vel aliena saepe dictasse, ut lectoris arbitrio derelinqueret, utrum probanda essent an improbanda. Beatus quoque Augustinus, pleraque ex operibus suis retractando ac corrigendo, multa se ibi ex opinione magis aliorum quam ex propria posuisse sententia profitetur. Nonnulla etiam in Evangelio juxta opinionem hominum magis quam secundum veritatem rerum dici videntur; veluti cum Joseph pater Christi a matre quoque ipsius Domini juxta opinionem et morem vulgi appellatur, ita quidem dicente: Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te. Et juxta quod aspectu percipitur, modo coelum stellatum dicimus, modo non; modo solem calidum, modo vero minime, vel modo lunam plus vel minus lucere, modo etiam penitus non lucere, cum tamen aequaliter haec semper in perpetuum maneant, quae non nobis aequaliter semper apparent. Et Apostolus, in plerisque dicta derogantium sibi secutus, aliter de se ipso quam sentiat esse, non veretur profiteri; quale est illud: Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo. Idem etiam Apostolus Melchisedech sine patre et matre et sine genealogia dicit, nec initium dierum aut finem habere; quia hoc scilicet nostram notitiam latet, quod Scriptura non docet, non quod ita rei veritas sese habeat. Samuel quoque in phantasmate apparuisse Pythonissae dicitur, non tam secundum veritatem quam secundum rei similitudinem, quae intuentibus falsam gignebat opinionem. Ut enim beatus meminit Augustinus, phantasma illud Samuel appellatum est, quia similitudinem Samuelis exhibebat, sicut et aliquis in somnis se Romam vidisse dicit, quia similitudinem ejus mente concepit.
2.5
Poeticae quoque seu philosophicae scripturae pleraque ita juxta opinionem loquuntur, quasi in veritate consistant, quae tamen a veritate penitus discrepare liquet. Unde est illud Ovidianum. Fertilior seges est alienis semper in agris, Vicinumque pecus grandius uber habet.
2.6
Boethius quoque in quarto topicorum accidens et substantiam duo prima rerum genera cum dixerit, ad opinionem potius quam ad veritatem aspexit. Quod vero philosophi quoque pleraque juxta opinionem aliorum magis quam juxta suam proferebant sententiam, Tullius, lib. II De officiis his verbis manifeste profitetur: Justitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine justitia nihil valet ad faciendam fidem. Quo enim quisque versutior et callidior, hoc invidiosior et suspectior, detracta opinione probitatis. Quamobrem intelligentiae justitia conjuncta quantum volet habebit ad faciendam fidem virium. Justitia sine prudentia multum poterit; sine justitia nil valebit prudentia. Sed ne quis sit admiratus, cur, quod inter omnes philosophos constet a meque ipso disputatum saepe sit, qui unam habet omnes habere virtutes, nunc ita sejungam, quasi possit quisquam, cum non idem prudens sit, justus esse: alia est illa cum veritas ipsa limatur in disputatione, alia cum ad omnes accommodatur oratio. Quamobrem, ut vulgus, ita nos loquimur, ut alios fortes, alios bonos viros, alios prudentes esse dicamus; popularibus enim verbis est agendum et usitatis cum loquimur. Quotidiani denique sermonis usus est juxta judicium corporalium sensuum pleraque dici aliter, quam in re consistat. Cum enim nullus in toto mundo vacuus omnino sit locus, qui non vel aere vel aliquo corpore repleatur, vacuam tamen prorsus arcam esse dicimus, in qua nihil esse visu percipimus. Qui res juxta oculorum aspectus judicat, modo coelum stellatum dicit, modo non, et modo solem calidum, modo vero minime, vel modo lunam plus vel minus lucere, modo etiam penitus non lucere, cum tamen aequaliter haec semper in re permaneant, quae non nobis aequaliter semper apparent. Quid itaque mirum, si a sanctis quoque Patribus nonnulla ex opinione magis quam ex veritate nonnunquam prolata sint aut etiam scripta? Diligenter et illud discutiendum est, cum de eodem diversa dicuntur, quid ad praecepti coarctationem, quid ad indulgentiae remissionem vel ad perfectionis exhortationem intendatur, ut secundum intentionum diversitatem adversitatis quaeramus remedium; si vero praeceptio est, utrum generalis an particularis, id est an ad omnes communiter an ad aliquos specialiter directa. Distinguenda quoque tempora sunt et dispensationum causae, quia saepe quod uno tempore est concessum, alio tempore reperitur prohibitum; et quod ad rigorem saepius praecipitur, ex dispensatione nonnunquam temperatur. Haec autem in institutionibus ecclesiasticorum decretorum vel canonum distingui maxime necesse est. Facilis autem plerumque controversiarum solutio reperietur, si eadem verba in diversis significationibus a diversis auctoribus posita defendere poterimus.
2.7
His omnibus praedictis modis solvere controversias in scriptis sanctorum diligens lector attentabit. Quod si forte adeo manifesta sit controversia, ut nulla possit absolvi ratione, conferendae sunt auctoritates, et quae potioris est testimonii et majoris confirmationis, potissimum retinenda. Unde illud est Isidori ad Massionem episcopum: In fine autem epistolae hoc adducendum putavi, ut quotiescunque in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius teneatur magis sententia, cujus antiquior aut potior exstat auctoritas. Constat vero et prophetas ipsos quandoque prophetiae gratia caruisse, et nonnulla ex usu prophetandi, cum se spiritum prophetiae habere crederent, per spiritum suum falsa protulisse; et hoc eis ad humilitatis custodiam permissum esse, ut sic videlicet verius cognoscerent, quales per spiritum Dei, et quales per suum existerent, et se eum qui mentiri vel falli nescit ex dono habere, cum haberent. Qui etiam, cum habetur, sicut non omnia uni confert dona, ita nec de omnibus mentem ejus quem replet, illuminat, sed modo hoc, modo illud revelat, et cum unum aperit, alterum occultat. Quod quidem beatus Gregorius in prima super Ezechielem homilia, manifestis declarat exemplis, ipsum etiam apostolorum principem, qui tot divinae gratiae donis et miraculis coruscabat, post illam quoque specialem a Domino promissam sancti Spiritus effusionem, qui ejus discipulos omnem docet veritatem, lapsum in errorem de circumcisionis adhuc et quorumdam antiquorum rituum observantia, cum a coapostolo suo Paulo graviter atque salubriter publice correctus esset, a perniciosa simulatione desistere non puduit. Quid itaque mirum, cum ipsos etiam prophetas et apostolos ab errore non penitus fuisse constet alienos, si in tam multiplici sanctorum Patrum scriptura nonnulla propter supra positam causam erronee prolata atque scripta videantur? Sed nec tanquam mendacii reos argui sanctos convenit, si nonnulla quandoque aliter quam se rei veritas habeat, arbitrantes, non per duplicitatem, sed per ignorantiam dicant; nec praesumptioni vel peccato imputandum est, quidquid ex charitate ad aliquam aedificationem dicitur, cum apud Dominum omnia discuti juxta intentionem constet, sicut scriptum est: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Unde et illud est beati Augustini de ecclesiastica disciplina tractantis: Habe, inquit, charitatem, et fac quod vis. Item super Epistolam Joannis: Qui non habet charitatem, non est ex Deo; quidquid vis, habe; hoc solum nisi habeas, nihil tibi prodest; alia si non habeas, hoc habe, et implesti legem. Item: Semel ergo breve praeceptum tibi praecipitur: dilige, et quod vis fac. Item, De doctrina Christiana, libro primo: Quisquis, inquit, divinas Scripturas vel quamlibet earum partem intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam charitatem Dei et proximi, nonaum intellexit. Quisquis vero talem inde sententiam dixerit, ut huic aedificandae charitati sit utilis, nec tamen hoc dixerit, quod ille quem legit eo loco sensisse probatur, non perniciose fallitur, nec omnino mentitur. Inest quippe in mentiente voluntas falsa dicendi. Idem contra mendacium( IV, 464): Mendacium est falsa significatio vocis cum voluntate fallendi. Idem in Enchiridio( VI, 202), cap. 23: Nemo sane mentiens judicandus est, qui dicit falsum, quod putat verum; quoniam, quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis arguendus est qui falsa incautius credita pro veris habet. Potius e contrario ille mentitur, qui dixit verum, quod putat falsum, quantum enim ad animum ejus attinet, quia non quod sentit, hoc dicit; non verum dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit, nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur. Item: Omnis qui mentitur, contra id quod animo sentit loquitur voluntate fallendi. Idem super Evangelia, lib. I( VI, 461): Jacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere videretur, si diligenter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. Verax enim significatio nullo modo mendacium recte potest dici. Mendacium quippe hoc loco spiritualis doctor non nisi peccatum accipit, quod magis juxta intentionem loquentis quam secundum qualitatem locutionis. Dominus, qui cordis et renum probator est, pensat, non tam ea quae fiunt quam quo animo fiunt attendens. A quo quidem immunis est, quisquis prout existimat sincere ac non fraudulenter neque per duplicitatem loquitur, juxta quod sequitur et scriptum est: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Alioquin et apostolus Paulus mendacii arguendus esset, qui existimationem suam magis quam veritatem rei secutus, scribens ad Romanos( XV, 28), ait: Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam. Aliud itaque est mentiri, aliud itaque est errare loquentem, et a veritate in verbis per errorem, non per malitiam, recedere. Quod si forte etiam sanctis ipsis, ut diximus, accidere Deus permittat, in his quidem, qui nullum fidei detrimentum habent, nec id etiam illis infructuose accidit, quibus omnia cooperantur in bonum; hoc et ipsi ecclesiastici doctores diligenter attendentes et nonnulla in suis operibus corrigenda esse credentes, posteris suis emendandi vel non sequendi licentiam concesserunt, si qua illis retractare et corrigere non licuit. Unde et supra nominatus doctor Augustinus Retractationum libro: Scriptum est, inquit, ex multiloquio non effugies peccatum. Item apostolus Jacobus( I, 19): Sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum. Item: In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir( Jac. III, 2). Ego mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo, cum sim senex; quanto minus cum juvenis coepi scribere? Idem in prologo lib. III De Trinitate: Noli meis litteris quasi Scripturis canonicis inservire; sed in illis, quod non credebas, cum inveneris, constanter crede. In istis autem, quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmiter retinere. Idem ad Vincentium Victorem, libro II.: Negare non possum nec debeo, sicut in ipsis moribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possunt justo judicio et nulla temeritate culpari. Item, in epistola ad Vincentium Victorem: Noli, frater, contra divina tam clara testimonia colligere velle calumnias ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sive Hilarii, sive Cypriani et Agrippini; quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerint quam veritas postulat. Idem ad Fortunatianum: Neque quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum velut Scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat, salva honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte invenerimus, quod aliter senserunt quam veritas habet. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales volo esse lectores meos in meis. Idem contra Faustum, lib. I, cap. 11( VIII, 222): Paulum aliquando errasse et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus! De his enim libris dici potest aliquid eos habere non consonum, qui non praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. Item: Nos eorum sumus quibus idem dicit Apostolus: Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit. Quod genus litterarum non cum credendi necessitate, sed cum judicandi libertate legendum est.
2.8
Cui tamen ne intercluderetur locus, et adimeretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque versandas linguae et styli saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis Veteris et Novi Testamenti. Ibi si quid veluti absurdum moverit, non licet dicere: Auctor hujus libri non tenuit veritatem; sed aut codex mendosus est, aut interpres erravit, aut tu non intelligis. In opusculis autem posteriorum quae libris innumerabilibus continentur, si qua forte propterea putantur a vero dissentire, quia non ut dicta sunt intelliguntur, tamen liberum habet ibi lector auditorve judicium, quod vel approbet quod placuerit, vel improbet quod offenderit, et ideo cuncta hujusmodi, nisi vel certa ratione vel illa canonica auctoritate defendatur, ut demonstretur sive omnino ita esse sive fieri potuisse, quod vel ibi disputatum est vel narratum est; si cui displicuerit, aut credere noluerit, non reprehenditur. Scripturas itaque canonicas Veteris et Novi Testamenti dicit instrumenta, in quibus a veritate aliquid dissentire haereticum est profiteri. De quibus quidem Scripturis idem in epistola quarta ad Hieronymum ita meminit: In expositione quoque Epistolae Pauli apostoli ad Galatas invenimus quoddam quod nos multum mordet. Si enim ad Scripturas sanctas admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur? cujus pondere contentiosa falsitatis obteretur improbitas? Idem ad eumdem de eisdem Scripturis: Mihi videtur exitiosissime credi aliquid in sacris libris esse mendacium, id est eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in suis libris fuisse mentitos. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso mendacio aliquo, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur, vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima ad mentis auctoris consilium officiumque referatur. Beatus quoque Hieronymus, cum inter ecclesiasticos doctores quosdam caeteris anteferret, ita nobis legendos esse consuluit, ut eos magis dijudicemus quam sequamur. Unde est illud ejus consilium ad Laetam de institutione filiae: Cypriani, inquit, opuscula semper in manu teneat; Athanasii opuscula et Hilarii librum inoffenso currat pede; illorum tractibus, illorum ingeniis delectetur, in quorum libris pietas fidei non vacillat; caeteros, sic legat ut magis dijudicet quam sequatur. Idem in psalmo LXXXI, quasi auctoritatem his omnibus penitus auferens, ait: Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea. Non dixit, qui sunt in ea, sed qui fuerunt. Populorum non sufficit, sed etiam principum dicit; et quorum principum? Qui fuerunt. Videte ergo quomodo Scriptura sancta sacramentis plena est. Legimus Apostolum dicentem: An experimentum ejus quaeritis qui in me loquitur Christus? Quod Paulus loquitur, Christus loquitur in scripturis principum, in scriptura populorum, quae est scripta populis omnibus. Videte quid dicat: qui fuerunt, non qui sunt, ut, exceptis apostolis, quodcunque aliud postea dicatur, abscindatur, non habeat postea auctoritatem. Quamvis ergo sanctus sit aliquis post apostolos, quamvis disertus sit, non habeat auctoritatem. Hieronymus ad Vigilantium: Quisquis multorum tractatorum opuscula legit, debet esse sicut probatus nummularius, ut si quis nummus adulterinus est et figuram Caesaris non habet nec signatus moneta publica, reprobetur; qui autem Christi faciem claro praefert lumine, in cordis marsupio recondatur. Non enim praejudicata doctoris opinio, sed doctrinae ratio ponderanda est, sicut scriptum est: Omnia probate; quod bonum est tenete. Hoc tamen de commentatoribus dictum est, non de canonicis Scripturis, quibus indubitatam fidem convenit adhibere. Idem ad Paulinum de sanctis doctoribus, in ea: Bonus homo de bono cordis thesauro: Taceo de caeteris vel defunctis vel adhuc viventibus, super quibus in utramque partem post nos judicabunt alii.
2.9
His autem praelibatis, placet, ut instituimus, diversa sanctorum Patrum dicta colligere, quando nostrae occurrerint memoriae, aliqua ex dissonantia, quam habere videntur, quaestionem contrahentia, quae teneros lectores ad maximum inquirendae veritatis exercitium provocent et acutiores ex inquisitione reddant. Haec quippe prima sapientiae clavis definitur, assidua scilicet seu frequens interrogatio; ad quam quidem toto desiderio arripiendam philosophus ille omnium perspicacissimus Aristoteles in praedicamento ad aliquid studiosos adhortatur, dicens: Fortasse autem difficile est de hujusmodi rebus confidenter declarare, nisi pertractatae sint saepe. Dubitare autem de singulis non erit inutile. Dubitando enim ad inquisitionem venimus; inquirendo veritatem percipimus; juxta quod et Veritas ipsa: Quaerite, inquit, et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Quae nos etiam proprio exemplo moraliter instruens, circa duodecimum aetatis suae annum sedens et interrogans in medio doctorum inveniri voluit, potius discipuli nobis formam per interrogationem exhibens, quam magistri per praedicationem, cum sit tamen in ipsa Dei plena ac perfecta sapientia. Cum autem aliqua Scripturarum inducuntur dicta, tanto amplius lectorem excitant et ad inquirendam veritatem alliciunt, quanto magis Scripturae ipsius commendatur auctoritas. Unde placuit nobis huic operi nostro, quod ex sanctorum dictis compilavimus in unum volumen congregatis, decretum illud Gelasii papae de authenticis libris praescribere, quo videlicet sciatur nihil nos hic ex apocryphis induxisse. Excerpta etiam Retractationum beati Augustini adjunximus, ex quibus appareat nihil hic ex his, quae ipse retractando correxerit, positum esse.
2.10
Explicit prologus.
2.11
Incipiunt sententiae collectae ab eodem, quae contrariae videntur. Pro qua contrarietate hanc collectionem sententiarum ipse Sic et Non appellavit.
3
I. Quod fides humanis rationibus sit astruenda, et contra.
3
Gregorius in homilia XXVI: Sciendum nobis est quod divina operatio, si ratione comprehenditur, non est admirabilis; nec fides habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Idem Theodorico et Theodiberto regi Francorum: In sacerdotibus fides eligenda est cum vita, si vita deest, fides. Idem in homilia V: Ad unius jussionis vocem Petrus et Andreas, relictis retibus, secuti sunt Redemptorem. Nulla vero hunc facere miracula viderant; nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant; et tamen ad unum Domini praeceptum hoc quod possidere videbantur obliti sunt. Idem in Moralibus, lib. XX: Mel invenisti; comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud. Dulcedinem quippe spiritualis intelligentiae qui ultra quam capit comedere appetit, etiam quod comederat evomit; quia, dum summa intelligere ultra vires quaerit, etiam quod bene intellexerat amittit. Hinc rursum dicit: Sicut qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. Gloria quippe invisibilis conditoris, quae moderate inquisita nos erigit, ultra vires perscrutata premit. Ex libro primo Augustini contra Faustum( VIII, 225): Faustus: Sed tamen et hoc enervis est fidei confessio in Christo, sine teste et argumento non credere. Nempe ipsi vos dicere soletis, idcirco nihil esse curiosius exquirendum, quia simplex sit et absoluta Christiana credulitas, quomodo ergo nunc fidei simplicitatem destruitis, judiciis eam ac testibus fulciendo? Ex Vita sancti Sylvestri, ubi ei cum Judaeis disputanti Roasi rabi dixit: Rationi humanae non est committenda fides, quae Deum hunc suadeat credi, quem tu unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum confiteris. Augustinus, De fide symboli ad Laurentium papam: Propheta dicit: Nisi credideritis, non intelligetis; item quomodo sane Deus Pater genuerit Filium, nolo discutias, nec te curiosius inferas in profundi hujus arcanum, ne forte, cum inaccessae lucis fulgorem pertinacius perscrutaris, exiguum ipsum, quod mortalibus divino munere concessum est, perdas aspectum. Idem, De baptismo parvulorum: Ubi de re obscurissima disputatur, non adjuvantibus divinarum Scripturarum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumptio, nihil faciens in alteram partem declinando. Idem, in libro De moribus Ecclesiae contra Manichaeos, cap. 2: Naturae quidem ordo ita se habet, ut, cum aliquid dicimus, rationem praecedat auctoritas; nam infirma videri ratio potest, quae cum reddita fuerit, auctoritatem postea, per quam firmetur, assumit. Idem: Innumerabiles sunt in sacra Scriptura quaestiones, quae non finiendae sunt ante finem, ne finiatur vita sine fide; sed, plane retenta jam fide, ad exercitandam delectationem fidelium mentium studiose requirendae sunt quaestiones, et quod in eis eluxerit sine superbia communicandum, et quod latuerit sine salutis dispendio tolerandum. Idem, in psalmo XXXIX: Nonne superbus inveniris, cum dicis: Primo videam, et sic credam? Item: Facilius in negotiis fidei testimoniis creditur, quam ratio investigetur. Idem super Joannem, homil. XXVII: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit. Audiat consilium qui dicit: Nondum intellexi. Vidit itaque Christus hoc profundum non omnes intellecturos, et in consequenti dedit consilium. Intelligere vis, crede; Deus enim per prophetam dicit: Nisi credideritis, non intelligetis. Ad hoc pertinet, quod etiam secutus adjunxit: Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a me ipso loquor. Si non intellexisti, inquam, crede; intellectus enim merces est fidei. Noli ergo quaerere intelligere, ut credas, sed crede, ut intelligas, quoniam, nisi credideritis, non intelligetis. Quid est: Cognoscet de doctrina? hoc est intelliget. Quid est: Si quis voluerit voluntatem ejus facere? hoc est credere. Quis nesciat hoc esse facere voluntatem Dei, operari opus ejus? Ipse autem alio loco ait: hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. Idem, homil. XXXVII: Nos ergo, fide praeeunte, quae sanat oculum cordis, quod intelligimus, sine obscuritate capiamus; quod non intelleximus, sine dubitatione credamus. Idem, libr. VIII De Trinitate: Priusquam intelligamus, credere debemus, vigilandumque nobis est, ne ficta sit fides nostra. Si autem falsum de illa credimus, inanis erit spes et non casta charitas. Ambrosius: Si ratione convincor, fide abnuo. Hieronymus super Jerem., lib. IV: Quid sibi in loco hoc voluerit editio vulgata, possem dicere et sensum aliquem reperire, nisi de verbis Dei humano sensu argumentari esset sacrilegium. Gregorius Dominico episcopo: Quanquam ergo hoc se ita habeat et desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci. Idem, in Pastorali, cap. 30: Aliter admonendi sunt sapientes hujus saeculi, atque aliter hebetes; illos plerumque rationis argumenta, istos nonnunquam melius exempla convertunt. Illis nimirum prodest ut in suis allegationibus victi permaneant; istis vero aliquando sufficit, ut laudabilia aliorum facta cognoscant. Idem, Moratium lib. XIX: A veritate avertentes nuditum ad fabulas convertunt; scripta Dei ubique reperta opponuntur oculis, sed haec cognoscere homines dedignantur; pene nullus quaerit scire quod credidit. Idem Bonifacio: Si ita. ut audieram, magnitudo vestra intentione sollicita de animae suae vita cogitaret, nequaquam mihi de fide sua per epistolas, sed per semetipsam posceret respondere, ut et vos de nostra ratione, et nos de vestra credulitate gauderemus. Nam nos, licet in omnibus causis, in his tamen praecipue quae Dei sunt, ratione magis stringere homines quam potestate festinamus. Nicolaus papa ad consulta Bulgarorum, cap. 12: De his qui christianitatis bonum suscipere renuunt, nihil aliud scribere possumus, nisi ad fidem rectam monitis et exhortationibus et ratione eos potius quam vi convincatis. Isidorus, Sententiarum lib. II, cap. 2: Fides nequaquam vi extorquetur, sed ratione atque exemplis suadetur; quibus autem exigitur violenter, perseverare in eis non potest; exemplo, ut ait quidam, novellae arboris, cujus si quis cacumen violenter depresserit, denuo cum laxatur, in id quod fuerat confestim revertitur. Hilarius, De Trinitate, in lib. 12: Oportet eos, qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiae contraire, juxta dictum Apostoli: Nostra enim arma non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, rationes destruentia et omnem altitudinem elevatam adversus cognitionem Dei. Fidem non nudam apostolis atque inopem rationis reliquit; quae quamvis potentissima ad salutem sit, tamen, nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum diffugiendi recessum, non etiam retinebit constantem obnitendi securitatem, eritque, ut infirmioribus sunt post fugam castra, non etiam, ut castra habentibus, adest interrita fortitudo. Contundendae ergo sunt insolentes adversus Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda, nec carnalibus armis, sed spiritualibus, nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia, ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanta ultra terrena studia ratio coelestis excedat. Hieronymus in Epistola ad Galatas, lib. I, laudans sanctam Marcellam: Scio equidem ardorem ejus, scio fidem, quam flammam habeat in pectore, superare sexum, oblivisci homines, et divinorum voluminum tympano concrepante rubrum hujus saeculi pelagus transfretare. Certe, cum Romae essem, nunquam me tam festina vidit, ut non de Scripturis aliquid interrogaret; nec vero, more Pythagorico, quidquid responderem, rectum putabat, nec sine ratione praejudicata apud eam valebat auctoritas, sed examinabat omnia, et sagaci mente universa pensabat, ut me sentirem non tam discipulam habere quam judicem. Augustinus, ad Valerium comitem, judicans de nuptiis et concupiscentia: Quod licet fide robustissima irriseris, bonum est tamen, ut noveris etiam defendendo adjuvare quod credimus. Et apostolus enim Petrus paratos nos esse praecipit ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra. Et apostolus Paulus: Sermo, inquit, vester sit in gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. Idem in tractatu De misericordia: Petite orando, quaerite disputando, pulsate rogando. Idem in secundo De doctrina Christiana: Restant ea quae non ad corporis sensum, sed ad rationem pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in sanctis libris sunt, penetranda plurimum valet. Tantum ibi cavenda est libido rixandi, et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim multa, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum, et plerumque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est. Beda in I Epistola apostoli Petri: Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea quae in vobis est spe, ut in eo quod detrahunt de vobis confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem: duobus modis de spe et fide nostra rationem poscentibus reddere debemus, ut et justas spei ac fidei nostrae causas omnibus intimemus, sive fideliter sive infideliter quaerentibus, et ipsam fidei ac spei nostrae professionem illibatam semper teneamus etiam inter pressuras adversantium.
4
II. Quod fides sit de non apparentibus tantum , et contra.
4
Gregorius, homil. VII, lib. II in Evangelio: Quia vidisti me, credidisti: Cum Apostolus dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium, profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt. Quae enim sunt apparentia, fidem non habent, sed agnitionem; sed aliud vidit, aliud credidit. A mortali quippe homine Divinitas videri non potuit; hominem igitur vidit et Dominum confessus est dicens: Dominus meus et Deus meus. Idem, Dialogorum lib. IV, cap. 8: Cum Paulus dicat: Est enim fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium, hoc veraciter dicitur credi, quod non valet videri; nam credi jam non potest quod videri potest. Haimo in Epistola Pauli ad Romanos: Fides igitur est, qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus. Sin autem quod credimus jam videmus, fides non est habenda, sed cognitio. Augustinns de verbis Domini et quibusdam sententiis Pauli apostoli, sermone LXXX: Justus ex fide vivit, quia credit quod non vidit; filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; quia nondum apparuit, ideo fides. Modo ergo fides, antequam appareat quod erimus; scimus quidem: cum apparuerit, similes ei erimus. Quare? quia videbimus eum sicut est. Apostolus dicit nos habere Christum per fidem in cordibus nostris, modo per fidem, tunc per speciem; modo per fidem, quandiu in via, quandiu in peregrinatione; quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem. Quid erit species? audi: ut sit Deus omnia in omnibus. Quidquid hic quaerebas, quidquid hic pro magno habebas, ipse tibi erit. Cum venerimus, tenebimus; et jam visio erit, non fides; et jam res erit, non species; amabimus videndo et tenendo. Ergo charitas perfecta erit, sicut ait Apostolus: Fides, spes, charitas, tria haec; major autem horum charitas. Securi, illo adjuvante, perseverantes in eo dicamus: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an gladius? etc. Idem libro II De baptismo parvulorum[ X, 63]: Quid enim magnum erat, vivendo non mori eos qui crederent, credere se non morituros? quanto est majus ita credere, ut se speret moriturus sine fine victurum? Denique hoc quibusdam in fine largietur, ut mortem istam repentina commutatione non sentiant, sed simul cum resurgentibus rapiantur obviam Christo, et sic semper cum Domino vivant. Et recte illis, quia non erunt jam posteri, qui propter hoc credant, non sperando quod non vident, sed amando quod vident; quae nec fides omnino dicenda est, quandoquidem fides ita definita est: fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Idem super Joannem, homil.: Et nunc dico vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis. Quid est hoc, cum magis credere homo habeat, antequam fiat id quod credendum est? haec est enim laus fidei, si quod creditur non videtur; nam quid magnum est, si id creditur quod videtur? secundum illam Domini sententiam, quando discipulum arguit dicens: Quia vidisti, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt. Nam ipsa fides ita est definita: est autem fides sperandarum substantia rerum quae non videntur. Quapropter quid sibi vult, ut, cum factum fuerit, credatis? nam et ille cui dictum est: Quia vidisti, credidisti, non hoc credidit quod vidit; cernebat carnem et credebat Deum in carne latentem. Sed etsi dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tamen ipsa est quae in nobis aedificatur fides; sed ex rebus, quae videntur, agitur in nobis, ut ea credantur quae non videntur. Idem: Credituri non fide nova, sed aucta, aut certe, cum mortuus esset, defecta, cum resurrexisset, refecta. Idem homil. XXXIX. Quid promittit credentibus? cognoscetis veritatem. Non quia cognoverunt crediderunt, sed ut cognoscerent, crediderunt. Credimus ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? fides ergo est, quod non vidisti credere; veritas, quod credidisti videre; veritas est, sed adhuc creditur, non videtur. Idem lib. II quaest. evangel.: Justitia in eo revelatur ex fide in fidem. Intelligitur quidem fides qua creduntur ea quae non videntur; sed tamen est etiam fides rerum, quando non verbis, sed rebus ipsis praesentibus, creditur quod futurum est, cum jam per speciem manifestam se contemplandam praebebit sanctis Dei sapientia. De qua fide rerum lucisque ipsius praesentatae forsitan Paulus dicit: Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem. Dicit enim et alio loco: Nos autem, revelata facie Dei gloriam speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam. Sicut enim dicit hic de gloria in gloriam, ita et ibi ex fide in fidem; de gloria scilicet Evangelii, quo nunc credentes illuminantur, in gloriam manifestae veritatis. Haimo super Epistolam ad Ephesios( IV, 11): Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, etc.; donec occurramus omnes obviam Christo in resurrectione in veritatem fidei et agnitionem Filii Dei, id est, quousque unam fidem habeamus post resurrectionem et omnes aequaliter Deum cognoscamus. In praesenti siquidem saeculo, sicut est diversitas scientiae, ita et diversa fides, quia alius plus, alius minus de Deo intelligit, et secundum quod intelligit et cognoscit, habet fidem. Post resurrectionem autem jam non erit diversitas fidei, quia, sicut omnes aequaliter Dominum videbunt, ita aequaliter fidem habebunt. Boethius super topicam Ciceronis, lib. I: Argumentum est ratio, quae rei dubiae facit fidem. Multa enim sunt quae faciunt fidem; sed quia rationes non sunt, nec argumenta esse possunt, ut visus facit fidem his quae videntur, sic quia ratio non est visus, nec argumentum esse potest.
5
III. Quod agnitio non sit de non apparentibus, sed fides tantum , et contra.
5
Gregorius homil. VI, lib. II: In Evangelio profecto liquet, quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possunt; quae enim apparentia sunt, fidem non habent, sed agnitionem. Haimo in Epistola Pauli ad Rom.: Fides igitur est, qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus. Sin autem, quod credimus, id jam videmus, fides non est habenda, sed cognitio. Paulus in II ep. ad Corinth.: Et nos credimus, propter quod et loquimur; scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit et constituet nobiscum. Item: Scimus enim quoniam, si terrestris domus nostra dissolvatur, generaliter habemus domum aeternam in coelis. August. lib. I Retractationum: Quod dixi multum interesse utrum aliquid certa mentis ratione teneatur, quod scire dicimus, an fama vel litteris credendum posteris utiliter commendetur. Et paulo post: Quod scimus igitur, rationi debemus, quod credimus, auctoritati: non sic accipiendum est, ut in sermone usitatiore vereamur nos dicere scire quod idoneis testibus credimus; proprie quippe cum loquimur, id solum scire dicimus quod mentis firma ratione comprehendimus. Cum vero loquimur verbis consuetudini aptioribus, non dubitemus dicere scire nos et quod percipimus nostri corporis sensibus et quod fide dignis credimus testibus. Idem ad Paulinum: Satis est ut inter videre et credere hoc distare dicamus, quod praesentia videntur, creduntur absentia. Item: Constat igitur nostra scientia ex visis rebus et creditis. Item: Non autem immerito scire nos dicimus non solum ea quae vidimus vel videmus, verum et quae idoneis commoti testimoniis credimus.
6
IV. Quod sit credendum in Deum solum, et contra.
6
Augustinus ad neophytos, homil. III: Quod autem interrogavimus: credis sanctam Ecclesiam? non eo modo interrogavimus, ut, quomodo in Deum creditur, sic et in Ecclesiam sanctam. Non ergo diximus, ut in Ecclesiam quasi in Deum crederetis. Idem super Joannem, hom. XXIX: Dominus ait: Ut credatis in eum quem ille misit, ut in eum, non ut ei; daemones credebant ei, et non credebant in eum. Credimus Paulo, sed non in Paulum; Petro, sed non in Petrum. Credenti in eum, qui justificat impium,[ deputatur fides ejus ad justitiam]. Quid est credere in eum? credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire et ejus membris incorporari. Ipsa est fides, quam definit plenissime Apostolus dicens: Sed fides, quae per dilectionem operatur. Hieronymus in epist. Pauli ad Eph. sive Augustin. De baptismo parvulorum, lib. I: Credenti in eum qui justificat impium Prov. XVII). Quisquis ergo fuerit ausus dicere: Justifico te; consequens est, ut dicat etiam: Crede in me; quod nemo sanctorum recte dicere potuit, nisi Sanctus sanctorum: credite in Deum et in me credite. Idem in epistolam Joannis, serm. X: Quid poterant plus credere daemones quam ut dicerent: Scimus quia sis Filius Dei? Quod dixerunt daemones, hoc dixit et Petrus: Tu es Christus, Filius Dei vivi; et audit a Domino: Beatus es, Simon Barjona etc., Hoc dicebant daemones, ut Christus ab eis recederet, nam dixerunt: Quid venisti ante tempus temus torquere nos? Item: Cum dilectione fides Christiani, sine dilectione fides daemonis. Qui autem non credunt, pejores sunt quam daemones et tardiores. Quisquis non vult credere in Christum, adhuc nec daemonem imitatur; jam credit in Christo, sed odit Christum; habet confessionem fidei in timore poenae, non in amore coronae; nam et illi puniri timebant. Symbolum Nicaenum a CCCXVIII Patribus constitutum, sicut Romae habetur post altare Sancti Pauli in tabula argentea ligno superposita, quam Leo tertius fecit componi ad cautelam fidei catholicae, sicut ibidem in eadem tabula subjunctum est:« Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium; et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, qui ex Patre natus est ante omnia saecula; lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt; propter nos homines et propter nostram salutem, descendentem de coelo, et incarnatum de Spiritu sancto et Maria virgine et humanatum, crucifixumque pro nobis sub Pontio Pilato, et passum et sepultum, et resurgentem tertia die secundum Scripturas, et ascendentem in coelum et sedentem ad dextram Patris, et iterum venturum cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis; et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas; in unam sanctam, Catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptismum in remissionem peccatorum. Spero resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi. Amen.» Leo indignus tertius episcopus pro amore et cautela orthodoxae fidei fecit. Ambrosius De sacramentis, sermone primo: Credit etiam catechumenus in crucem Domini Jesu, qua et ipse signatur. Idem sermone II: Interrogatus es: Credis in Deum Patrem omnipotentem? Dixisti credo; et mersisti. Iterum interrogatus es: Credis in Dominum nostrum Jesum Christum, et in crucem ejus? Dixisti credo. Idem in libro De mysteriis: Constringeris ut credas in Filium sicut et in Patrem, similiter in Spiritum sanctum; hoc solo excepto quod in cruce solius Domini Jesu fateris tibi esse credendum. Hieronymus ad Paulam et Eustochium, in expositione Pauli ad Philemonem: Credidit populus Domino et Moysi servo ejus; una atque eadem credulitas in Moysen referetur et Deum, cum populus, qui credebat in Domino, aeque credidisse scribatur in servum. Hoc autem non solum in Moysi, sed in omnibus sanctis est, et quicunque credit Deo, aliter fidem ejus recipere nequeat, nisi credat et in sanctos ejus. Quod autem dico tale est, nisi prius crediderit de sanctis ejus vera esse quae scripta sunt; item non valebit adduci ad fidem Veteris Testamenti, nisi quaecunque de patriarchis et prophetis et aliis insignibus viris narrat historia, comprobarit, ut ex fide legis ad fidem veniat Evangelii, et justitia Dei in illo reveletur ex fide in fidem. Idem In disputatione Luciferiani et Orthodoxi: Luciferianus dixit: Sed laico ideo ignoscendum est, quia Ecclesiam Dei putans simpliciter accessit, et juxta fidem suam credens baptizatus est. Orthodoxus dixit: Novam rem asseris, ut Christianus quisquam factus sit ab eo qui Christianus non est. Accedens ad Arianos, in qua fide baptizatus est? nempe in ea quam habebant Ariani. Aut si jam ipse bene credebat et sciens ab haereticis baptizatus est, erroris veniam non meretur. Item: Praeterea cum solemne sit in lavacro post Trinitatis confessionem interrogare: Credis in sanctam Ecclesiam? credis remissionem peccatorum? in quam Ecclesiam credidisse eum dicis? In Arianorum? sed non habent in nostram? Sed extra hanc baptizatus non potuit in eam credere, quam nescivit.
7
V. Quod non sit Deus singularis, et contra.
7
Athanasius in Symbolo fidei: Et tamen non tres dei, sed unus est Deus. Augustinus, Quaest. veteris et novae legis, cap. LIX: Unus quidem est, sed non singularis; habet ex aeternis in mysterio alterum, qui sit cum altero. Idem: Deus Pater in se habet alterum cum altero, sicut dixi. Ambrosius, De fide, ad Gratianum imperatorem: Quod unius est substantiae, separari non potest, etsi non sit singularitatis sed unitatis. Singularitas ad personam pertinet, unitas ad naturam. Hilarius, De Trinitate, libr. IV: Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Sustulit singularis intelligentiam professione consortii; consortium autem esse aliquis solitario ipsi sibi non potest; neque rursus recipit solitarii similitudo faciamus. Item: Solitario convenit faciam et meam, non solitario vero faciamus et nostram. Item[ Hil. opp. p. 847]: De rubo apparuit Dei angelus Deus, non ideo Deus quia angelus Dei est; neque rursum angelus Dei non idcirco quia Deus est. Sed significata personarum distinctione ac manifesta sacramentorum coelestium dispensatione, non solitarium decuit Deum opinandum. Hormisdas papa ad Justinum imperatorem: Servemus propria unicuique personae, ut nec personis divinitatis singularitas denegetur, nec ad essentiam hoc quod proprium nominum est transferatur. Gregorius Leandro episcopo. Reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate vel ter vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum trinitas et in una potest divinitatis singularitas designari. Isidorus Etymologiarum lib. VII, cap. IV: Trinitas in relativis personarum nominibus est; deitas vero non triplicatur, sed in singularitate est; quia, si triplicetur, deorum inducimus pluralitatem. Nomen autem deorum in angelis et in sanctis hominibus ideo pluraliter dicitur, quod non sunt merito aequales; de quibus Psalmus: Ego dixi: Dii estis. De Patre autem et Filio et Spiritu sancto, propter unam et aequalem divinitatem, non nomen deorum sed Dei esse ostenditur.
8
VI. Quod sit Deus tripartitus, et contra.
8
Augustinus in Enchirid. cap. IX: Satis est Christiano rerum creatarum causam non nisi credere de bonitate Creatoris qui est Deus unus; nullamque esse naturam, quae non aut ipse sit aut ab ipso, eumque tripartitum, Patrem scilicet et Filium et Spiritum sanctum. Idem De Trinitate, libr. VII, cap. VII: Non quoniam Deus Trinitas, ideo triplex putandus est; alioquin minor esset in singulis quam in tribus pariter.
9
VII. Quod in trinitate non sint dicendi plures aeterni, et contra.
9
Athanasius in Symbolo fidei: Et tamen non tres dii, sed unus Deus est. Item: Sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales. Augustinus in libro V contra haereses: Pater pater est, Filius filius est; et ille nunquam non Pater fuit, et iste nunquam non Filius fuit; ambo aeterni nec coeperunt esse nec desistunt. Item: Ignis et splendor temporales, sunt, Pater autem et Filius aeterni sunt. Dualitas in prole, unitas est in deitate. Idem, in libro De agone Christiano: Credimus ergo in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Haec aeterna sunt et incommutabilia, id est unus Deus unius substantiae, Trinitas aeterna; Deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.
10
VIII. Quod non sit multitudo rerum in trinitate, vel quod non sit trinitas aliquod totum, et contra.
10
Ex libro Sententiarum Prosperi, cap. CCXXVIII: In Trinitate divina tanta est substantiae unitas, ut aequalitatem teneat, pluralitatem non recipiat. In hac quoque Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris quia persona Patris non aliud est quam ipse Pater. Ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel ad Spiritum sanctum, sicut Deus et similia. Hoc enim solum nomen est, quod cum dicatur de singulis, ad se pluraliter, non singulariter accipitur in summa; dicimus namque: Pater est persona et Filius est persona et Spiritus sanctus est persona. Pater tamen et Filius et Spiritus sanctus non sunt una persona, sed tres personae. Unde cum dicimus tres personas unam essentiam, neque ut genus de speciebus neque ut speciem de individuis praedicamus. Videtur posse dici ut tres homines una natura, sed plus sunt duo homines quam unus. Sed non est major essentia Pater et Filius quam solus Pater aut solus Filius. Item non tantum est unus homo quantum tres homines simul, et plus aliquid sunt duo homines quam unus homo. At in Deo non est ita; non enim est major ex essentia Pater, et Filius simul quam solus Pater aut solus Filius, sed tres simul personae aequales sunt singulis. Ex epistola sanctorum Augustini et Alypii ad Maximum, medicum Thenitanum: Haec Trinitas unius ejusdemque naturae atque substantiae non minor in singulis quam in omnibus, nec major in omnibus quam in singulis; sed in solo Patre vel in solo Filio tanta est quanta in Patre simul et Filio, et tanta in Spiritu sancto quanta simul in Patre et Filio. Augustinus super Joannem, homilia XXXVII: Tres personae, sed non tres dii. Est ibi aliquid ineffabile quod verbis explicari non possit, ut et numerus sit, et numerus non sit, sed tres. Quid tres? deficit numerus; ita Deus nec recedit a numero nec capitur numero, quia tres sunt, tanquam inest numerus. Si quaeris: Quid tres? non est numerus; unde dictum est: Magnus Deus noster et magna virtus ejus, etc. Ubi cogitare coeperis, incipis numerare; ubi numerabis, quid numeraveris non potes respondere. Quid sunt isti tres? Pater et Filius et Spiritus sanctus; non tres dii, non tres omnipotentes, non tres creatores. Hoc solum numerum insinuat, quod ad invicem sunt, non quod ad se sunt; Pater ad se est Deus, ad se est omnipotens, non ad se est Pater, sed ad Filium; non est quod dicamus tres, nisi Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Idem libro Quaestionum ad Orosium: Sicut non dicimus tres deos, nec tres essentias, ita nec tres sapientias, nec tres spiritus. Si Pater sit sapientia et Filius sapientia, et Spiritus sanctus sapientia, non tamen tres sapientiae, sed una, nec tres spiritus, sed unus, nec tres essentiae, sed una, quia hoc est illi esse, quod sapientiae esse vel spiritui esse. Boetius De Trinitate, loquens de simplicitate divinae substantiae: Quod non est, inquit, hoc atque hoc, sed tamen hoc est; illud vere est id quod est, et hoc fortissimum est, quod nullo nititur. Quocirca hoc est vere unum, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est. Neque enim fieri subjectum potest; forma enim est, formae vero subjectae esse non possunt. Item: Nulla igitur in eo diversitas, nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo, atque idcirco nec numerus. Item: Ubi vero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas; quare nec numerus; igitur unitas tantum. Item: Numerus enim duplex est; unus quidem quo numeramus, alter vero qui innumerabilibus rebus constat. Item: Ergo in numero, quo numeramus, repetitio unitatum facit pluralitatem; in rerum vero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio, velut si de eodem dicamus gladius unus, mucro unus, ensis unus, repetitio quaedam est ejusdem, non numeratio diversorum, velut si dicamus sol, sol, sol. Non igitur si de Patre et Filio et Spiritu sancto tertio praedicatur Deus, idcirco trina praedicatio numerum facit. Item: Non vero ita dicitur Pater et Filius et Spiritus sanctus, quasi multivocum quoddam; nam mucro et ensis et ipse est et idem; Pater vero ac Filius et Spiritus sanctus idem quidem est, non vero ipse; in qua re paulisper considerandum est, requirentibus enim ipse est Pater qui Filius, minime inquiunt; rursus idem alter qui alter negatur; non est igitur inter eos in re omni indifferentia; quare subintrat numerus quem ex subjectorum diversitate confici superius explanatum est. Item: De forma ejus superius demonstratum est quod is sit forma et unum vere, nec ulla pluralitas. Item: Quare secundum rei alicujus in eo quod ipsa est proprietatem non faciunt praedicationem, nihil alternare vel mutare queunt, nullamque omnino variare essentiam. Quocirca si Pater ac Filius ad aliquid dicuntur, nihilque aliud, ut dictum est, differunt nisi sola relatione; relatio vero non praedicatur ad id de quo praedicatur, quasi ipsa sit, sed secundum rem, de qua dicitur, non faciet alteritatem rei, de qua dicitur. Sed si dici potest, quo quidem modo id quod vix intelligi potuit, interpretatum est personarum. Item: Pater Deus et Filius Deus et Spiritus sanctus Deus. Deus vero nullas habet differentias, quibus differat a Deo; a nullo eorum differt. Differentiae vero ubi absunt, abest pluralitas; ubi abest pluralitas, adest unitas. Item: Tunc igitur idonee constituta est unitas. Sed quia nulla relatio ad se ipsam referri potest, facta quidem est trinitatis numerositas in eo quod est praedicatio relationis, servata vero unitas in eo quod est indifferentia vel substantiae vel operationis vel omnino ejus quae secundum se dicitur praedicationis. Ita igitur substantia continet unitatem, relatio multiplicat trinitatem; nam idem Pater qui Filius non est, nec idem utique qui Spiritus sanctus, idem tamen Deus est et Pater et Filius et Spiritus sanctus; idem justus, idem bonus, idem magnus, idem omnia quae secundum se potuerunt praedicari. Sane sciendum est non semper talem esse praedicativam relationem, ut semper ad differens praedicetur; nam aequale aequali aequale est, et simile simili simile est, et idem ei quod est idem idem est; et similis est relatio in trinitate Patris ad Filium, et utriusque ad Spiritum sanctum, sed ejus quod est idem ad id quod est idem. Quod si id in cunctis aliis rebus non potest inveniri, hoc facit cognata caducis rebus alteritas. Athanasius De Trinitate, lib. VI, cap. II: Maledictus qui secundum tres personas diversas substantias in his confitetur, fiat, fiat. Item: Maledictus qui propter tria nomina personarum tres deos aut tres substantias aut tres spiritus confitetur, fiat, fiat. Hieronymus in epistola de explanatione fidei ad Damasum papam: Confundentes Arium unam eamdemque dicimus trinitatis substantiam. Item impietatem Sabellii declinantes tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Item: Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas, vel, ut Graeci exprimunt, hypostasis, hoc est subsistentias confitemur. Itaque substantia unum sunt, personis ac nominibus distinguuntur. Gennadius De orthodoxa fide: Homousion ergo, id est coessentialis in divinitate Patri Filius. Homousion Patri et Filio Spiritus sanctus. Hieron. contra Arianos ad Damasum de novo nomine trium hypostasium: Interrogemus quid hypostasis posse arbitrentur intelligi. Tres personas subsistentes aiunt; respondemus nos ita credere. Non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio, quid veneni in syllabis latet. Si quis autem, hypostasim usian intelligens, non in tribus personis unam hypostasim dicit, alienus a Christo est. Item: Tota saecularium litterarum schola nihil aliud hypostasim nisi usian novit. Et quis unquam, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit? Una est enim sola Dei natura. Quisquis tria esse, hoc est tres hypostases dicit, tres naturas conatur asserere. Et si ita est, cur ab Ario parietibus separamur, perfidia copulati? Sufficit nobis dicere unam substantiam tres personas perfectas, coaequales, coaeternas. Non bonae suspicionis est, cum in eodem sensu verba dissentiunt; aut si rectum putatis tres hypostases cum interpretationibus suis debere nos dicere, non negamus. Sed mihi credite, venenum sub melle latet; transfigurat se angelus Satanae in angelum lucis. Hilarius super psalm. CXXIX, De profundis: Quisquis ita volet credere, ut corporalis Deus sit, quia ad imaginem ejus homo factus est, compositum Deum esse statuet. Quidquid autem compositum est, necesse est, ut non fuerit ab aeterno, quia compositio habet initium, quo corporatur, ut maneat. Gennadius De orthodoxa fide: Omousion ergo est coessentialis in divinitate Patri Filius; omousion Patri et Filio Spiritus sanctus. Isidorus, Etymolog. lib. VI, cap. IV: Trinitas appellata est quod fiat totum unum ex quibusdam tribus quasi trinitas. Item: In hac Trinitate alia appellativa nomina, alia propria sunt. Propria sunt essentialia, ut Deus et Dominus omnipotens, immutabilis, immortalis; et inde propria, quia ipsam significant substantiam, quae unum sunt. Appellativa vero: Pater et Filius et Spiritus sanctus et procedens; eadem et relativa. Orig. super epist. Pauli ad Rom.( X, 15) libro VIII: Quam beati pedes evangelizantium bona. Quae sint bona, quae bonis addidit, requiramus. Unum et verum bonum, quia in Patre et Filio et Spiritu sancto est, bona nominavit. Augustinus in libr. I De doctrina Christiana: Res aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum. Illae, quibus fruendum est, nos beatos faciunt; istis, quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adjuvamur. Frui est inhaerere amore alicui rei propter se ipsam; uti autem, quod in usum venerit ad id quod amas obtinendum referre, si tamen amandum est. Nam usus illicitus abusus potius vel abusio nominanda est. Si redire in patriam volumus, ubi beati esse possumus, utendum est mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur. Res igitur quibus fruendum est, Pater et Filius et Spiritus sanctus, eademque Trinitas summa una quidem res est, communisque omnibus fruentibus ea, si tamen res et non rerum omnium causa sit, si tamen et causa. Idem lib. VII De Trinitate, cap. IV: Et dum intelligatur saltem in aenigmate quod dicitur, placuit ita dici, ut diceretur aliquid, cum quaereretur quid tria sint, quae tria esse fides vera pronuntiat, cum et Patrem non dicit esse Filium, et Spiritum sanctum, quod est donum Dei, Patrem dicit esse nec Filium. Item: Cum conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus, quod tenet de Domino Deo, timuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Rursus non esse tria quaedam non poterat dicere, quod Sabellius, quia in haeresim lapsus, dixit. Item: Loquendi causa de ineffabilibus, ut fari aliquo possemus modo, quod effari nullo modo possumus, dictum est a nostris Graecis una essentia tres substantiae, a Latinis una essentia vel substantia tres personae, quia, sicut jam diximus, non aliter in sermone Latino essentia quam substantia solet intelligi. Item: Quod de personis secundum nostram, hoc est de substantiis secundum Graecorum consuetudinem. Sic enim illi dicunt tres substantias unam essentiam, quemadmodum nos dicimus tres personas unam essentiam vel substantiam. Idem libr. V de Trin. cap. VIII: Quapropter illud praecipue teneamus, quidquid ad se dicitur divina sublimitas, substantialiter dici; quod autem ad aliquid non substantialiter, sed relative, tantamque vim esse ejusdem substantiae in Patre et Filio et Spiritu sancto, ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur. Item: Quidquid ergo ad se ipsum dicitur Deus, et de singulis personaliter dicitur, et simul de ipsa Trinitate non pluraliter, sed singulariter dicitur. Idem libr. VII, cap. VII: Pater ad se dicitur persona, non ad Filium vel ad Spiritum sanctum. Idem De concordia evangelistarum: Haec sententia, quod Filius doctrina Patris est, dissolvit Sabellii haeresim, qui ausus est dicere Patrem et Filium duo nomina esse, sed unam rem. Alicujus est enim doctrina Filii, si sua non est. Idem in expositione ad papam Laurentium: Quomodo ignis coelestis generat ex se ipso splendorem lucis et producit vaporem, et cum sint tria in rebus, unum sint in substantia, ita Trinitas est una majestas. Hieronymus in psalm. LXXXVI: Fundamenta ejus in montibus sanctis, sive Dei, sive certe Ecclesiae. Quae sunt autem fundamenta nisi Pater et Filius et Spiritus sanctus? Loquitur Paulus: Quasi sapiens architectus fundamentum posui, hoc est fidem Trinitatis. Et alio loco: Exspectabant enim civitatem habentem fundamenta, cujus artifex et conditor Deus. Quos possumus dicere montes? Apostolos; in illis erant fundamenta, ubi primum posita est fides Ecclesiae. Idem: De tribus virtutibus David in psalmo tres spiritus postulat dicens: Spiritu principali confirma me; spiritum rectum innova in visceribus meis; spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Qui sunt isti tres spiritus? principalis spiritus Pater est; rectus spiritus Christus est; spiritus sanctus Spiritus sanctus est. Idem in psalmo L: Spiritum rectum ad vivendum et discernendum sicut antea rectus fuit in me. Item: Tu qui legis sanctam Scripturam, hic Trinitatem summam intellige; Spiritum sanctum, hoc est spiritum prophetiae; spiritum principalem, Patrem; spiritum rectum, Filium; spiritum sanctum, ipsum Spiritum sanctum.
11
IX. Quod non sit Deus substantia, et contra.
11
Boetius de Trinitate: Decem omnino praedicamenta traduntur, quae de rebus omnibus universaliter praedicantur, id est, substantia, qualitas, quantitas, etc. Item de Deo: substantia in illo non est substantia, sed ultra substantiam; item qualitas, etc... quae evenire queunt. Nam, cum dicimus Deus, substantiam quidem significare videmur, sed eam quae sit ultra substantiam; cum vero justus, qualitatem quidem, sed non accidentalem, sed eam quae sit substantia ultra substantiam. Neque enim aliud est quod est, aliud quod justus est, sed idem est esse Deo quod justum. Item, cum dicitur magnus vel maximus, quantitatem quidem significare videmur, sed eam quae sit ipsa substantia talis, qualem esse diximus ultra substantiam. Idem in secundo topicorum: Substantia est quod omnibus accidentibus possit esse subjectum; albedo autem nullis accidentibus subjecta esse potest; albedo igitur substantia non est. Augustinus in VII lib. De Trinitate, cap. IV: Nam si hoc est Deo esse quod subsistere, ita non erunt dicendae tres substantiae, ut non dicantur tres essentiae; quemadmodum, quia hoc est Deo esse quod sapere, sicut non essentias tres, ita non tres sapientias dicimus. Sic enim quia hoc illi est esse Deum quod esse, tam tres essentias quam tres deos dici fas non est; si autem aliud est Deo esse, aliud subsistere, sicut aliud est Deo esse, aliud Patrem esse vel Dominum esse; quod enim est, ad se dicitur, Pater autem ad Filium, et Dominus ad servientem creaturam; relative ergo subsistit, sicut relative gignit et relative dominatur. Ita jam substantia non erit substantia, quia relativum erit; sicut enim ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. Absurdum est autem ut substantia relative dicatur; omnis enim res ad se ipsam subsistit; quanto magis Deus? Si tamen dignum est, ut Deus dicatur subsistere, de his rebus recte intelligitur, in quibus subjectis sunt ea quae in aliquo subjecto esse dicuntur, sicut color in corpore. Item: Res mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantiae. Nefas est autem dicere, ut subsistat et subsit Deus bonitati suae, atque illa bonitas non substantia sit, vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit tanquam in subjecto. Unde manifestum est Deum abusive substantiam vocari, ut nomine usitatiore intelligatur essentia. Est enim vere solus, quia incommutabilis est, idque suum nomen esse Moysi nuntiavit, cum ait: Ego sum qui sum; et dices ad eos: Qui est misit me ad vos. Sed tamen, sive essentia dicatur quod proprie dicitur, sive substantia quod abusive, utrumque ad se dicitur, non relative. Unde hoc est Deo esse quod subsistere; et ideo summa essentia trinitas, una etiam substantia. Item, in eodem cap. ejusd. lib.: Loquendi causa de ineffabilibus, ut fari aliquo modo possemus quod effari nullo modo possumus, dictum est a nostris Graecis una essentia tres substantiae; a Latinis una essentia vel substantia tres personae; quia, sicut jam diximus, non aliter in sermone Latino essentia quam substantia solet intelligi. Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantiis secundum Graecorum consuetudinem. Sic enim dicunt illi tres substantias unam essentiam, quemadmodum nos dicimus tres personas unam essentiam vel substantiam. Item, lib. V: Sic intelligamus Deum, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum omnino potest invenire quid sit, pie tamen cavet quantum potest aliquid de illo sentire, quod non sit; est tamen sine dubitatione substantia, vel, si melius hoc appellatur, essentia, quam Graeci usiam vocant. Hieronymus ad Damasum, De novo nomine trium hypostasium: Interrogemus, quid hypostasis posse arbitrentur intelligi. Tres personas subsistentes aiunt; respondemus ita nos credere. Non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid veneni in syllabis latet. Si quis autem, hypostasim usian intelligens, non in tribus personis unam hypostasim dicit, alienus a Christo est. Item: Tota saecularium litterarum schola nihil aliud hypostasim nisi usian novit. Et quis unquam, rogo, ore sacrilego tres substantias praedicabit? una est sola Dei natura. Quisquis tria, hoc est hypostases dicit, tres naturas conatur asserere. Et si ita est, cur ab Ario parietibus separamur, perfidia copulati? Sufficit nobis dicere unam substantiam tres personas perfectas, aequales, coaeternas. Non bonae suspicionis est, cum in eodem sensu verba dissentiunt; aut si rectum putatis tres hypostases cum interpretationibus suis nos debere dicere, non negamus. Sed mihi credite, venenum sub melle latet; transfigurat se angelus Satanae in angelum lucis. Idem ad eumdem: Confundentes Arium unam eamdemque dicimus Trinitatis substantia. Item impietatem Sabellii declinantes tres personas expressas sub proprietate distinguimus. Et post aliqua: Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates, id est personas, vel, ut Graeci exprimunt, hypostasis, hoc est subsistentias confitemur. Item: Itaque substantia unum sunt, personis ac nominibus distinguuntur.
12
X. Quod Deus inter omnia connumerandus sit, hoc est sit unum aliquid ex omnibus, et non.
12
Paulus in Epistola prima ad Corinthios( XV, 27):« Omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat: omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia.» Ambrosius De incarnatione Dominica: Caveamus, ne et nostrum alicui dicatur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti, quiesce; hoc est si nesciamus quae propria divinitatis incarnationisque distinguere, si creatorem cum suis operibus conferamus, si auctorem temporum dicamus coepisse post tempora; neque enim potest fieri, ut, per quem sunt omnia, sit unus ex omnibus. Nolo nobis credatur. Scriptura recitetur; non ego dieo a me, quod in principio erat Verbum, sed audio; non ego affingo, sed lego, quod omnes legimus, sed non omnes intelligimus; et cum legitur, audimus omnes: In principio erat Verbum, hoc est remaneat coelum. Denique in principio fecit Deus coelum et terram; aliud est fecit, aliud est erat; quod fit, incipit; quod erat, principium non accepit, sed praevenit. Remaneant et tempora, quia post coelum tempora. Remaneant etiam angeli, etsi principium eorum non invenio, erat tamen, quando non erant. Si ergo principium eorum invenire non possum, quod certum est habere principium, quomodo possumus invenire Verbi principium, a quo omne principium non solum creaturarum, sed etiam cogitationum nostrarum? Idem De fide ad Gratianum: Non enim inter omnia, sed super omnia Spiritus sanctus est. Item: Quod si non servit Spiritus, omnia autem serviunt, super omnia est Spiritus, quia non servit sicut omnia. Servire autem omnia liquet, sicut scriptum est: Universa serviunt tibi, dixit os Spiritus per Prophetam. Ergo cum universa serviunt, si non servit Spiritus, utique inter universa Spiritus sanctus non est. Item: Omnia per Filium Scriptura dicit esse quae facta sunt. Cum autem factus non doceatur Spiritus sanctus, utique nec inter omnia probari potest. Item scriptum est: Nobis autem unus Deus Pater, ex quo omnia et nos per ipsum; et Dominus Jesus, per quem omnia et nos per ipsum. Cum dicit: Jesus per quem omnia, ab omnibus utique excepit Dei Filium, qui excepit et Patrem. Itaque qui putant Spiritum inter omnia debere numerari, quia omnia legunt facta per ipsum, etiam Filium inter omnia adnumerandum putent, quia legunt ex Deo omnia.
13
XI. Quod divinae personae ab invicem differunt, et contra.
13
Athanasius in symbolo fidei: Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti. Item: Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus; Filius a Patre solo est, non factus nec creatus, sed genitus; Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus nec genitus nec creatus, sed procedens. Leo papa in sermone Pentecostes: In Trinitate divina nihil dissimile, nihil impar est. Ambrosius de fide ad Gratianum, lib. II: Apostolus dicit imaginem Patris Christum esse. Arius dicit esse dissimilem, et vult, ut Pater dissimilem genuerit sui, quasi impotens qui generare sibi similem non potuerit. Item: Imago docet non esse dissimilem. Augustinus, Quaestion. veteris et novae legis cap. CXLVIII: Qui me videt, videt et Patrem, quia una sunt natura Pater et Filius, hoc est in nullo discrepare alterum ab altero. Item cap. LVIII: Unum qui videt, videt tres, dum nihil differt alter ab altero. Hilarius De Trinitate, lib. I: Deus a Deo, ab ingenito unigenitus, alter ab altero nihil differens, quia vita viventis in vivo est. Lib. IV: Cum itaque legimus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quia sermo uterque ut non solitarium tantum, ita neque differentem significat, nobis quoque nec solitarius tantum nec diversus est confitendus; cognita per id, quod nostram imaginem dicit, non imagines nostras, unius in utroque proprietate naturae.
14
XII. Quod in Trinitate alter sit unus cum altero, et contra.
14
Hymnus Ambrosianus ad tertiam: Nunc sancte nobis Spiritus, unus Patri cum Filio. Hieronymus in Epistola ad Galatas, lib. II: Qui cum secundum Deum unum sit ipse cum Patre, secundum mediatoris officium alius ab eo intelligitur. Hilarius De Trinitate, lib. I, de Patre loquens et Filio. Ut unum fide nostra sit uterque non unus.
15
XIII. Quod Deus Pater sit causa Filii, et contra.
15
Augustinus lib. I super Genesim, contra calumnias Manichaeorum: Qui dicit: quare Deus fecit coelum et terram? respondendum est illi, quia voluit; voluntas enim Dei causa est coeli et terrae, et ideo major quam coelum et terra. Qui autem dicit: quare voluit? majus aliquid quaerit quam est voluntas Dei; nihil autem majus inveniri potest. Idem in libro Quaestionum LXXXIII, cap. XXX: Qui quaerit, quare Deus voluit mundum facere, causam quaerit voluntatis Dei. Sed omnis causa efficiens est; omne autem efficiens majus est, quam quod efficitur; nihil autem majus voluntate Dei; non ergo ejus causa quaerenda est. Idem in lib. VII Confessionum, loquens ad Deum: Nec cogeris invitus ad aliquid, quia voluntas tua non est major quam potentia; esset autem major, si te ipso tu ipse major esses. Item: Voluntas et potentia Dei Deus ipse est. In libro Quaestionum LXXXIII, cap. VII, de Filio Dei disserens ait: Deus omnium quae sunt causa est. Quod autem omnium causa est, et sapientiae suae causa est, nec unquam Deus sine sapientia sua fuit. Qui igitur sempiternae causa est sempiterna, nec tempore prior est quam sua sapientia.
16
XIV. Quod sit Filius sine principio, et contra.
16
Hieronymus in psalmo CXIX: Tecum principium, Pater principium, sed et Filius principium. Principium enim non habet principium; si enim habuerit aliud principium, jam ipsum desinet esse principium. Quidquid ergo dederimus Patri, hoc demus et Filio; si enim Pater in Filio et Filius in Patre, et omnia Patris Filii sunt et omnia Filii Patris sunt, et principium Patris principium Filii est. Ergo quod dicit, hoc est eo tempore quo patiebaris, dicebas: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et quasi de hominis loquebaris affectu, non quasi imbecillis rogabas. Tecum erat principium, tecum erat divinitas, sed propterea deprecabaris auxilium, ut accepto auxilio dares sanctis tuis et illi splenderent. Item: Secundum hominem loquitur; si enim corpus hominis assumpsit, necesse est ut et hominis verba suscipiat. Fulgentius in lib. De immensitate Filii Dei: In principio erat Verbum; an forte, quia in principio erat aliquid, Filio existendi audebimus assignare principium, et ideo sine initio natus esse non creditur? absit! Ipse dixit: Ego sum alpha et omega, initium et finis; quia ipse inchoavit perficienda, ipse perfecit inchoata. Credimus igitur Dei Filium sine aliquo suae nativitatis initio de Patris substantia genitum. Joan. Chrysostomus super Epistolam Pauli ad Hebraeos in sermone XII: Melchisedech quomodo initium dierum neque finem habuerit; quomodo in illo non est narrata ejus genealogia, sic et Christus, ipsa natura rei, et sine initio et sine fine est. Sicut enim istius nescimus nec initium nec finem vitae, quod non sit scriptum, sic etiam nescimus Filii vel initium vel finem. Item: Intueris sine initio Filium, non quia non habet causam ex qua sit; hoc enim impossibile est; habet namque Patrem; alioquin quomodo Filius? sed quia non habebat initium vitae neque finem. Idem in expositione symboli, quae sic incipit: Universalis Ecclesia congaudet. Istum unicum Dei Filium de substantia Patris natum et genitum profitemur, et initium de Patre habere dicimus. Augustinus De Trinitate, lib. V, cap. XII: Dicitur relative Pater, idemque relative dicitur principium; sed Pater ad Filium dicitur, principium ad omnia quae ab ipso sunt. Item: Et principium dicitur Filius; cum enim diceretur ei: Tu quis es? respondit: Principium qui et loquor vobis. Creatorem quippe se ostendere voluit, cum dixerit se esse principium, sicut et Pater principium est creaturae quia ab ipso sunt omnia. Item: Unum ergo principium ad creaturam dicitur Deus, non duo vel tria principia; ad se tamen invicem in Trinitate, si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium principium est, quia gignit eum. Utrum autem et ad Spiritum principium sit Pater, quoniam dictum est: de Patre procedit, non parva quaestio est. Item post aliqua, in sequenti cap.: Si et quod datur, principium habet eum a quo datur, fatendum est Patrem et Filium principium esse Spiritus sancti. Item: Cognosci quid ab illo procedat qui tamen a Filio procedit. Sed totius divinitatis, sive melius dicitur, deitatis principium Pater est. Idem in lib. Quaestionum veteris et novae legis, cap. LVIII: Caput Spiritus sancti Filius, quia de ipso accepit, et sicut Pater misit Filium, ita et Filius misit Spiritum sanctum. Item, cap. XXXIII: Hoc est ad imaginem Dei factum esse hominem, ut, sicut ab uno Deo sunt omnia, ita ab uno homine omne genus humanum. Mulier de viro facta est, ut per eam nativitas oriretur; Filius vero Dei ideo natus est, ut per ipsum fieret creatura. Item, cap. XCIV: Filium Dei perfectum de Deo natum nemo fidelium ambigit. Omnia enim divinitatis paternae accepit nascendo de Deo Patre. Tunc ergo accepit nomen quod est super omne nomen, id est ut hoc dicatur quod Pater Deus; nam nihil apud eum futurum dicitur; omnia enim ante se habet; ideo ad haec omnia creanda et restauranda natus est. Nam utique ordo et ratio hoc habet ut paterno nomine omne genu flectatur, hoc Pater donavit Filio propter ea quae erat acturus; donavit autem, quando genuit. Sic enim illum genuit, ut in eodem honore esset, quo ipse Pater est. Gennadius De orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum, cap. I: Credimus unum Deum esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum; Filium eo quod habet Patrem; Spiritum sanctum eo quod sit ex Patre et Filio; Pater ergo principium deitatis, a quod Filius natus, sed ex Deo Patre et Deo Filio Deus procedens.
17
XV. Quod Deus non genuit se, vel quod etiam secundum divinitatem Filius factus sive creatus dicatur; vel quod principatu quodam sive auctoritate praecedat Pater, et contra .
17
Augustinus in I De Trinitate: Qui putat hujus potentiae Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errat quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis creatura nec corporalis. Nulla enim res est omnino quae se ipsum gignat. Idem in libro Quaestionum veteris et nov. leg., cap. VII: Deus perfectio est, et nullius eget. Quid ergo opus fuit Christo ut nasceretur? Deus Pater, cum ea quae non erant voluisset existere, et majestatis suae in hoc condignum opus sciret, prius de se Filium generavit, in quo ipso videretur, qui nihil ab eo distaret, ut magnitudini suae congruus responderet effectus. Quid enim ultra posset facere, quam ut ex se alterum qui perfectus est generaret? hoc ergo perfectum opus est, quo non potest videri praestantius aliud. Deus enim ex quo sunt omnia, volens et de creatura prius Filium, quem in mysterio in se vel apud se habebat, generavit, per quem faceret quae facta sunt, ut ostenderet creaturae mysterium, quod latuit in illo ex aeternis, sicut dicit Apostolus. Item, cap. CLXVIII: Deus omnipotens, cum magnitudine ac bonitate praestantior sit, magnum aliquid et maxime bonum edere ex se atque exhibere debuerat. Sed si quid edidisset quod contra modum excellentiae suae foret, aut non potuisse amplius, quod in omnipotentem non cadit, aut noluisse, quod inbenignissimum esse videretur. Certe in summo Deo grande non fuerat fecisse, quod intra se positum vim plenae summitatis non esset habiturum; supra se ergo nihil erat; nihil est enim quod Deum vincat. Infra se parum fuerat, quia minus maximo non congruebat. Simillimum itaque suum Filium creans edidit ex se quasi alterum se. Item: Qui ergo habuit Filium totis sibi similitudinis partibus congruentem, hoc est unicus unicum, beatus beatum, maximus maximum, sempiternus sempiternum, habuit itaque ante mundum creatae sobolis principatum, de quo rebus oriundis impertiebat exemplum, ut gignentium germina suis respondere seminibus cogerentur. Nec sane aliter sinebat ordo legitimus quam ut Pater rerum futurus antea esse debuerit Pater proprius, hoc est proprii sui fetus. Item: Ex se id quod in se et secum semper habuit, eduxit et protulit; ut si lucem ex sole nasçi dicam quod ab eo procedat, non utique quasi aliquando sine luce sol aut esse non possit aut fuerit. Idem in lib. V haeres.: Hermes, qui Iatine Mercurius dicitur, scripsit librum qui Logos Teleos appellatur, id est Verbum Perfectum. Magnum nomen libri ejus, quia magnus est de quo scriptus est. Audiamus quid loquatur de Verbo perfecto. Dominus, inquit, etiam omnium factorum deorum secundum fecit dominum; hunc fecit primum et solum et verum. Bonus autem ei visus est et plenissimus omnium bonorum. Quantum plenissmus sit, evangelista dicat: De plenitudine ejus omnes accipimus Laetatus est valde et dilexit tanquam unigenitum suum, quem primo factum dixit, unigenitum suum appellavit postea. Item alio loco dixit: Filius benedicti Dei atque bonae voluntatis. Quaerebas, pagane, conjugem Dei? audi Mercurium: Conjugem Dei quaeris? conjux Dei bona voluntas est. Idem in libro Quaestionum vet. et nov. legis, cap. LVIII: Spiritum sanctum, qui tertius sit a Patre, secundus autem a Christo secundum numeri ordinationem; juxta substantiam autem non esse et non differre unum ab altero. Ex libro Quaestionum Orosii: Ad Augustinum Orosius: Voluntate Pater genuit Filium an necessitate? Augustinus: Nec voluntate nec necessitate; quia in Deo necessitas non est, praeire voluntas sapientiam non potest. Igitur prius fuit rationabiliter sapere, quam rationabiliter velle; nam quidam nostrum, cum eum interrogasset haereticus, utrum volens an nolens genuerit Pater Filium, laudabiliter respondisse fertur: Dic, inquit, et tu, haeretice, Deus Pater necessitate est Deus an voluntate? Si dixisset: necessitate, sequebatur grandis absurditas; si voluntate, respondebatur illis: ergo voluntate Deus est, non natura. Idem de verbis Domini, sermone IX: Insinuatur in nobis: in Patre auctoritas, in Filio nativitas, in Spiritu sancto Patris Filiique communitas. Ecclesiasticus( I, 1): Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper et est in omne aevum. Sapientiam Dei praecedentem omnia, quis investigavit? Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentia ab aevo; fons sapientiae Dei in excelsis. Hilarius super psalm. CXXXVII: Tu formasti me et posuisti super me manum tuam. Utrumque significat, ut, quod formavit, antiquum sit; quod superposuit manum, novissimum sit. Quod enim secundum naturam divinitatis formatus sit, Apostolus docet dicens: Qui cum in forma Dei esset; quod enim in forma est, formatur, in forma et ei Pater, naturae et divinitatis est ut referri possit ad Patrem et formatus ab ipso sit. Idem De Trinitate, lib. III: Secundum Apostolum, quia in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter ante omne tempus et saecula, unigenitum ex his quae ingenita in se erant, procreavit, omne quod Deus est per charitatem atque virtutem nativitati ejus impertiens; ac sic ab ingenito, perfecto aeternoque Patre unigenitus et perfectus et aeternus est Filius. Ea autem, quae ei sunt, secundum corpus quod assumpsit, bonitatis ejus ad salutem nostram voluntas est. Idem in XI: Verba quae loquor vobis, non a me loquor. Nam dum non a se loquitur, auctori eum necesse est debere quod loquitur. Item ad id quod agit secundum nativitatem, sibi Pater auctor est. Rursus in XII, de non nato Deo Patre et nato ab eo Filio loquens, ait: Neque id ipsum est non natum atque nasci: quia illud ab altero, hoc vero a nemine est. Et aliud est sine auctore esse semper aeternum, aliud quod Patri, id est auctori esse aeternum. Ubi enim Pater auctor est, ibi et nativitas est. At vero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitas aeternitas est; quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas. Item Quod ex aeterno natum est, id si non aeternum natum[ est], jam non erit et Pater auctor aeternus. Si quid igitur ei qui ab aeterno Patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori, qui Pater est, non est, ambiguum defuisse, quia quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti. Item: Ex aeterno nihil est aliud quam aeternum; quod si non aeternum, jam nec Pater qui generationis auctor est, aeternus est. Item: Ex te natus ostenditur, ut nihil aliud quam te sibi significet auctorem. Item in XII: Filius ex te Deo Patre Deus verus et a te genitus, post te ita confitendus, ut tecum, quia aeternae originis suae auctor aeternus es. Nam dum ex te secundus a te est. Ambrosius in Epist. prima Pauli ad Corinth: Caput Christi est Deus. Dignum est ut Filii caput Pater dicatur, quia est genitor ejus. Idem in secunda: Omnia autem ex Deo. Quamvis Christus nos redemerit, omnia tamen ex Deo quia ab ipso est omnis paternitas; ideoque necesse est praeferri personam Patris. Idem in Epistola ad Ephesios: Unus Deus et Pater omnium, qui super est, etc.; Patrem Deum, quia nulli debet quod est, super omnia dixit, etc. Hieronymus Nicaeni concilii fidem exponens: Absit ergo in Filio Dei aliquid plus minusve, aut in loco aut in tempore aut in potentia aut in scientia aut in aequalitate aut in subjectione, cum dicitur hoc: ut deitati ejus, non carni ascribantur. Si enim plus minusve aliquid invenitur, excepto hoc quod genuerit Pater Filium, et excepto hoc quod Filius non ex semet ipso natus est, sed de Patre natus est proprie, aut invidens aut impotens Pater, insuper et temporalis cognoscitur. Augustinus, De incarnata deitate ad Januarium de Filio Dei sic ait: Videamus etiam qualiter sentiendum sit quod in sapientia Salomonis legimus, qui ait de sapientia, quia vapor est quidam virtutis Dei, etc. Item: Ex quo ostenditur semper fuisse vaporem istum virtutis Dei, nullum habentem initium, nisi ipsum Deum; neque enim decebat aliud esse initium nisi ipsum, unde etiam est et nascitur, Deum. Item, post aliqua: Imago bonitatis ejus; principalis namque bonitas sine dubio Pater est, ex qua Filius natus qui per omnia imago est Patris; procul dubio etiam bonitatis ejus convenienter imago dicitur. Non enim aliqua alia bonitas existit in Filio, praeter eam quae est in Patre. Item: Principalis bonitas in Deo Patre sentienda est, ex quo vel Filius natus vel Spiritus sanctus procedens sine dubio bonitatis naturam in se fert, quae est in eo fonte, de quo vel natus est Filius, vel procedens Spiritus sanctus. Chrysostomus super Matthaeum: Ductus est Jesus in desertum a spiritu, a Spiritu sancto ductus est, sed non quasi minor majoris praecepto, sed major minoris hortatu. Nam non solum ductus aut adductus dicitur qui alicujus potestate ducitur, sed etiam ille qui alicujus rationabili exhortatione placatur. Item dixit paterfamilias procuratori suo. Sine dubio Filius dicit Spiritui sancto, et, si volueris, concedo tibi, ut Pater Filio dicat. Non quaero utrum Filius sit Patris procurator, aut Spiritus sanctus Filii; sed hoc dico quia procurator domus et paterfamilias nec ejusdem substantiae possunt esse, nec una persona esse nec aequalis dignitas. Si ergo alter paterfamilias, alter procurator patrisfamilias, quomodo locum habeat trinitas tua? Si autem ejusdem substantiae est, et est minor, injuriam facis substantiae. Si non aequalis dignitas, ubi est una substantia? Item: Et vidit Spiritum sanctum descendentem sicut columbam et manentem super se. Non dixit: Hic est Filius noster dilectus, ut ne, quemadmodum Deus, ita et Spiritus sanctus videatur Pater Christus fuisse. Nam si aequales sunt per omnia, quemadmodum ille est paternitate honoratior, sic et Spiritus sanctus. Si autem Deus quidem Pater est, quia Filium habet, Spiritus autem sanctus non est Pater, quia nec Filium habet, non est per omnia aequalis. Nec dictum est: hi sunt filii mei dilecti, nec cum Christo etiam Filius est quemadmodum Christus. Si autem non est Filius quemadmodum Christus, sed minister fidelis Christi, non est aequalis Christo. Paulus apostolus ad Philippenses: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Jesu; qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Athanasius in symbolo fidei: Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus. Item: Sed in hac Trinitate nihil prius ac posterius, nihil majus aut minus; sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
18
XVI. Quod Filius dicatur a Patre gigni, non tamen genitus, et contra.
18
Gregorius in Job, lib. XXXIII: Lingua mea calamus scribae; quod loquimur transit, quod scribimus permanet. Lingua Patris calamus scribae dicitur, quia ab eo Verbum illius coaeternum ac sine transitu generatur. Ambrosius de fide ad Gratianum imperatorem: Non haec sunt in Deo ut corporaliter existimanda; incomprehensibiliter generatur Filius; impassibiliter generat Pater, et tamen ex se generat et ante omnem intellectum ut Deus verus Deum verum. Hieronymus, in definitione fidei catholicae Nicaenique concilii symboli: Quod de substantia Patris natus est, semper ipse ait Salvator in Evangeliis: Quod nascitur de carne caro est, et quod nascitur de spiritu spiritus est. Augustinus, De Trinitate, lib. V, cap. XIII: Si gignens ad id quod gignit principium est, Pater ad Filium est principium, quia gignit eum. Idem, de generatione Filii ex Deo Patre disserens in lib. LXXXIII Quaestionum, cap. XXXVIII: Melius est, inquit, semper natus, quam qui semper nascitur, quia qui semper nascitur, nondum est natus et nunquam natus est, aut natus erit, si semper nascitur; aliud est enim nasci, aliud natum esse; ac per hoc nunquam Filius, si nunquam natus; et si semper Filius, semper igitur natus. Idem ad Pascentium comitem Arianum: Quid ergo dicimus? si natus est Filius de Patre, jam Pater destitit gignere, et, si destitit, coepit; si autem coepit gignere, fuit aliquando sine Filio; sed nunquam fuit sine Filio, quia Filius ejus sapientia ejus est; ergo semper gignit Pater et semper nascitur Filius. Hic rursus timendum est, ne putetur imperfecta generatio, si non dicimus natum esse, sed nasci. Compatere mecum, obsecro, in his angustiis humanae cogitationis et linguae; et pariter confugiamus ad spiritum Dei per prophetam dicentem: Generationem ejus quis enarrabit? Gregorius super Job, lib. XXIX[ I, 917]: Dominus Deus Jesus Christus, in eo quod virtus et Dei sapientia est, de Patre ante tempora natus est, vel potius quia nec coepit nasci nec desiit, dicamus verius semper natus. Non autem possumus dicere: semper nascitur, ne imperfectus esse videatur. At vero ut aeternus designari valeat et perfectus, semper dicamus et natus, quatenus et natus ad perfectionem pertineat, et semper ad aeternitatem, quamvis hoc ipso quod perfectum dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviamus; quia quod factum non est, nec potest dici perfectum; et tamen infirmitatis nostrae verbis Dominus condescendens: Estote, inquit, perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est.
19
XVII. Quod solus Pater dicatur ingenitus, et non.
19
Isidorus, Etymologiarum lib. VI: Pater solus non est de alio, ideo solus appellatur ingenitus. Athanasius, De Trinitate, lib. VIII: Nativitas Filii Dei ante principium apud Patrem est. Confiteor unum innascibilem et unum natum. Confiteor Patrem omnipotentem sine initio, sine fine, qui omnia tenet et a nullo tenetur, omnia gubernat et a nullo gubernatur. Non diminuitur genitus ab eo, qui est innascibilis. Spiritus sanctus nec natus nec innascibilis; si autem dixero natum, duos filios statuo. Augustinus, De orthodoxa fide: Pater, inquit, principium deitatis, a quo Filius natus, a quo Spiritus sanctus non natus, quia non est Filius, nec ingenitus, quia non est Pater. Gregorius in Registro, cap. I: Spiritum vero sanctum nec genitum nec ingenitum, sed coaeternum, de Patre et Filio procedentem. Augustinus in quaestionibus ab Orosio propositis et ab ipso solutis, cap. II: Spiritum sanctum nec genitum nec ingenitum fides certa declarat; quia, si dixerimus ingenitum, Patrem affirmare videbimur; sin autem genitum, duos filios credere culpamur; sed, quod certa fides tenet, nec ingenitus est nec genitus, sed ab utrisque procedens, scilicet a Patre et Filio. Idem in lib. V De Trinitate, cap. VII: Quod ergo dicitur ingenitus, hoc ostendit quod non sit Filius; sed genitus et ingenitus commode dicuntur; Filius autem Latine dicitur, sed infilius ut dicatur non admittit loquendi consuetudo. Nihil autem intellectui demitur, si dicatur non Filius; quemadmodum etiam, si dicatur non genitus, pro eo dicitur ingenitus, nihil aliud dicitur. Item: Non ergo jam dicemus ingenitum, quamvis Latine dici possit; sed pro eo dicamus non genitum, quod tantum valet; non ergo aliud dicimus quam non Filium. Item: Ingenitus porro quid est nisi non genitus? Sicut enim genitus non ad se ipsum dicitur, sed quod ex Patre sit, ita, cum dicitur ingenitus, non ad se ipsum dicitur, sed quod ex genitore non sit, ostenditur. Ambrosius, De incarnatione Dominica: Cum dudum audierint quidam, dicentibus nobis, Filium Dei, qui generatus sit, Patri, qui generavit, inaequalem esse non posse, quamvis ille generatus sit et iste generaverit, quia generatio non potestatis est, sed naturae; adversus illam quidem quaestionem vocem sibi arbitrantur occlusam. Sed vestigium vertunt, mutatione sermonis dicentes: Quomodo possunt ingenitus et genitus esse unius naturae atque substantiae? Ergo, ut respondeam, primum omnium ingenitum in Scripturis divinis nusquam invenio, non legi, non audivi. Cujus mutabilitatis sunt homines istius modi, ut dicant nos usurpare non scripta, cum scripta dicamus, et ipsi objiciant, quod scriptum non sit? Item asserant, ubi ingenitum Patrem legerunt; item Verbum ingeniti, ubi legerunt, demonstrent. Lectum est, inquiunt; nam Arius dixit ingenitum Patrem, et genitum et creatum Filium. Quo auctore contra apostolica scripta contendant, si modo Arii se discipulos fateantur! Sed si illi dicunt quod Arius justius, ego debeo dicere quod Apostolus dixit: Patrem non ingenitum, Filium et genitum dixit. Quod legi, non nego, imo libenter usurpo; quod non legi, usurpare non debeo. Sed usurpent, ne forte dicant, quia genitum non legimus Patrem, ideo ingenitum existimare debemus. Intelligitur ergo hoc, non legitur; sed nec Spiritum sanctum genitum legi. Ergo et Spiritus sanctus ingenitus secundum nostram sententiam nominandus est.
20
XVIII. Quod aeterna generatio Filii narrari vel sciri vel intelligi possit, et non.
20
Hieronymus super Ecclesiasten, eo loco, quo dicitur: Quis scit spiritus filiorum hominum, si ascendat sursum et spiritus pecoris descendat deorsum in terram? adjiciendo: quis difficultatem voluit demonstrare? per nomen enim quis in Scripturis sanctis non pro impossibili sed pro difficili semper accipitur, ut ibi: generationem ejus, scilicet Christi, quis enarrabit? Idem in prologo super Isaiam: Neque vero, ut Montanus somniat, prophetae in exstasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur, et, cum alios erudirent, ipsi ignorarent quid dicerent. Sic juxta Salomonem, qui loquitur in Proverbiis: Sapiens intelligit quae profert de ore suo, et in labiis suis portabit sententiam, ipsi sciebant quid dicerent. Item: Quomodo sapientes prophetae, instar brutorum animalium, quid dicerent ignorabant? Legimus et in alio Apostoli loco: Spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt, ut in sua habeant potestate quando taceant, quando loquantur. Idem, super Isaiam, libr. I: Auditu audivi a Domino. Propter hoc enim proprie videntes vocabantur, qui dicere poterant: Oculi nostri semper ad Dominum. Istos cordis oculos et sponsa habebat in Cantico canticorum, cui sponsus dicit( IV, 9): Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa, uno ex oculis tuis. Et in Evangelio legitur: Lucerna corporis tui est oculus tuus. In Veteri quoque dicitur Instrumento quod populus audivit vocem Dei. Ex quo Montani deliramenta conticeant, qui in exstasi et cordis amentia prophetas putat ventura dixisse; neque enim videre poterant quod ignorabant. Origenes in Epistola Pauli ad Romanos[ XVI, 25]: Secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, etc. Sed requirendum est utrum ita dicat in silentio habitum, ut omnino nullus agnoverit, nec ipsi quidem qui annuntiabant prophetae. Mihi quidem valde absurdum videtur, ut dicamus prophetas ita scripsisse de sacramentis divinis, ut non intellexerint quae dicebant, cum Scriptura dicat: Sapiens intelliget quae de ore ejus procedunt et in labiis portat intellectum. Si vero non intellexerint quae de ore proprio proferebant, non erant sapientes. Unde si stultum est prophetas negare sapientes fuisse, restat ut intellexerint quae proferebant. Paulus dicit se audisse verba, quae non licet homini loqui; non quod ipse ignoret quod audierit, sed quod aliis pandere, quae sibi sunt indicata, non liceat. Ita ergo potest et hoc loco dictum videri, sacramentum in silentio habitum, quod scirent quidem prophetae, sed hominibus, id est vulgo, non manifestaverint, si silentio texerunt secundum praeceptum Dei, usque quoad tempus adesset, et Verbum caro fieret. Augustinus super Joannem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc animalis homo non percipit. Quid ergo, fratres, silebimus hinc? Quare ergo legitur, si siletur? aut quare auditur, si non exponitur? aut quid exponitur, si non intelligitur? Itaque quoniam rursus esse non dubito in numero vestro quosdam a quibus possit non solum expositum capi, sed et antequam exponatur intelligi, non fraudabo eos qui possunt capere, dum timeo superfluus esse auribus eorum qui non possunt capere. Idem, De Trinitate, libr. II: Non aliud est illi esse de Patre, id est nasci de Patre, quam videre Patrem; aut aliud videre Patrem operantem, quam pariter operari. Hieronymus super Matth., libr. generationis Jesu Christi: In Isaia legimus: Generationem ejus quis enarrabit? Non ergo putemus Evangelium prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dixit, effatu hic narrare incipiat quia ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione dictum est. Augustinus, lib. II contra Maximum: Distinguere inter illam generationem et hanc processionem nescio, non valeo, non sufficio, quia et illa et ista est ineffabilis; sicut Propheta de Filio ait: Generationem ejus quis enarrabit? Ita de Spiritu sancto verissime dicetur: Processionem ejus quis enarrabit? Athanasius, De Trinitate, libr. V, cap. II: Maledictus qui inenarrabiliter Filium vere genitum de substantia Patris esse non confitetur, fiat, fiat. Idem, libr. VIII: O homo, deitatem quaeris, vitupero te. Si credis, bene facis; credere tibi jussum est, non discutere permissum. Si autem discutis et dicis: quomodo Pater? de lumine excidisti; et si dixeris: quomodo Filius? occurret tibi: Generationem quis enarrabit? Vide ergo ne similiter excidas a lumine; nemo enim novit Patrem nisi Filius, nec Filium nisi Pater. Ambrosius, De fide ad Gratianum imperatorem: Mihi impossibile est generationis scire secretum; supra potestates, supra angelos, supra cherubim, supra seraphim, supra omnem sensum est. Scrutari non licet superna mysteria; licet scire quod natus, non licet discutere quemadmodum. Item: Credere jussum est, et non discutere permissum est. Item: Mysterium Patris nec angeli potuerunt comprehendere. Augustinus, Quaestion. veteris et novae legis: Cherubim et seraphim non comprehenderunt penitus qui Deus sit, quia nemo novit Patrem nisi Filius.
21
XIX. Quod de aeterna generatione Filii illud sit accipiendum: « Ego hodie genui te, » et contra.
21
Augustinus super secundum psalmum: Filius meus es tu: ego hodie genui te. Quanquam possit etiam ille dies in prophetia dictus videri quo Dominus secundum hominem natus est, tamen hodie quia praesentiam significat, atque in aeternitate nihil praeteritum est, quasi esse desierit, nec futurum quasi nondum sit, sed praesens tantum accipitur secundum hoc quod dictum est: ego hodie genui te; quo sempiternam generationem sapientiae Dei, quae est unigenitus Filius, fides sincera et Catholica praedicat. Idem in libro V contra haereses: Audi adhuc, qui negas Deum genuisse Filium, audi quid Pater dicat per Isaiam: Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit Dominus. Si ego qui generationem caeteris aliis tribuo, sterilis ero? dicit Dominus. Cui dictum est: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Irrides, cum audis hodie; apud Deum nunquam crastinum, nunquam hesternus dies est, sed semper hodie. Idem in Enchiridio, cap. XLIX: Non enim renascebantur qui baptismate Joannis baptizabantur, sed quodam praecursorio ministerio, qui dicebat: Parate viam Domino. Huic, in quo solo renasci poterant, parabantur. Hujus enim baptisma est non in aqua tantum, sicut fuit Joannis, verum etiam in Spiritu sancto, ut de illo Spiritu sancto regeneraretur quisquis in Christum credit; de quo Christus generatus regeneratione non eguit. Unde vox illa Patris quae super baptizatum facta est: ego hodie genui te, non unum illum temporis diem quo baptizatus est, sed incommutabilis aeternitatis ostendit, ut illum hominem ad unigeniti personam pertinere monstraret. Ubi enim dies nec hesterni fine inchoatur, nec initio crastini terminatur, semper hodiernus est. In aqua ergo baptizari voluit a Joanne, ut magna ejus commendaretur humilitas. Idem in sermone II feriae paschalis, qui sic incipit: Non minus etiam nunc laetari debemus, quam hesterno die laetati sumus. Christus qui nos illuminavit nobis dies factus est; ipse pro nobis hodie genitus est, secundum quod David ex persona Dei Patris ait: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Non quod in die illa genuerit Filium, sed quod ipsum Filium, diem lucemque genuerit, quod fulgeat cunctis, luceat universis. Hodie autem dicitur quod velut praesens et indeficiens lumen de ipsa perpetuitate fulgoris una dies esse videbatur; quod eum nec vetusta antiquitate subterfugiunt nec futura ignoratione praetereunt. Item: Quo autem tempore dictum sit Filio: ego hodie genui te, scire debemus non illo quo ex Maria secundum carnem natus est, nec illo quo secundum divinitatem ex Dei Patris ore processit, sed illo tempore quo a mortuis resurrexit. Sicut enim apostolus Paulus ait: Resuscitans Dominum Jesum, sicut scriptum est in Psalmo: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Recte ergo tunc hodie vocitatur, quando de inferorum tetra nocte ad superos, praeclarum lumen, emicuit. Idem in Tractatu de incarnatione Domini: De eo quod minor est patre et consubstantialis est matri, Propheta cecinit dicens: Ego hodie genui te. Item: Illa prophetia nativitatem futurae carnis ostendit, eo quod de Maria virgine nuper natus est. Nam de aequalitate divinitatis ejus cum Patre non dicit: Hodie genui te, sed, ante Luciferum genui te, scilicet antequam dies vel angeli fierent. Ambrosius De sacramentis, lib. III( II, 361): Quid est regeneratio? habes in Actibus apostolorum, quod ille versiculus in psalmo: Filius meus es tu; ego hodie genui te, ad resurrectionem spectare videatur. Namque in Actibus apostolorum Petrus apostolus sic interpretatus est, quod tunc, quando resurrexit Filius a mortuis, vox Patris resultaverit: Filius meus es tu, etc. Unde et primogenitus a mortuis dicitur: resurrectio est quando de morte ad vitam transimus. Sic et in baptismate, quoniam similitudo mortis est dum mergis, dum resurgis similitudo fit resurrectionis. Recte itaque secundum interpretationem apostoli Petri, sicut illa resurrectio generatio fuit, ita et ista resurrectio regeneratio est. Hilarius super Matth., cap. II, de Domino baptizato: Nam baptizato eo, reseratis coelorum aditibus, Spiritus sanctus emittitur et specie columbae visibilis cognoscitur, et istius modi paternae pietatis unctione perfunditur; vox deinde de coelo ita loquitur: Filius meus, etc. Idem in II psalm.: Natus est rursum ex baptismo et fuit tum Dei Filius, ut et in id ipsum et in id aliud nasceretur. Scriptum est autem, cum ascendisset de aqua: Filius meus es tu; ego hodie genui te; sed secundum generationem hominis renascentis, tunc quoque ipse Deo renascebatur in Filium. Sed id quod nunc in Psalmo est: Filius meus es tu, etc., non ad Virginis partum, neque ad lavacri regenerationem, sed ad primogenitum ex mortuis pertinere apostolica auctoritas est. Namque in libro Actuum apostolorum ita dictum est: Suscitans Dominum nostrum Jesum, sicut in psalmo primo scriptum est: Filius meus, etc., cum suscitavit eum a mortuis, amplius non regressurum in interitum. Idem, in lib. XI De Trinit.: Jesus quemadmodum in virtute et spiritu Dei unctus sit, non ambiguum est tunc, cum ascendente eo de Jordane vox Patris audita est: Filius meus es tu, etc., ut per hoc testimonium sanctificatae in eo carnis unctio spiritalis virtutis cognosceretur. Item: Denique ille prophetiae sermo posteriorem unctionem hanc, quae in tempore esset, ostendit dicens: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, etc. Meruisse posterius est quam esse. Si igitur nativitati unigeniti unctionem Dei deputamus, quae unctio ob meritum dilectae justitiae et perosae iniquitatis indulta sit, provectus potius per unctionem unigenitus Deus quam genitus intelligetur; jamque per incrementa et perfectus Deus consummabitur, qui non natus Deus sit, sed in Deum sit unctus, ex merito; et jam per causam erit Deus Christus, et non omnis causa per Dominum nostrum Jesum Christum.
22
XX. Quod primus psalmus de Christo sit accipiendus, et non.
22
Hieronymus in majori breviario: Et in via peccatorum non stetit. Non dixit: non ambulavit; hoc quippe impossibile est; quia nullus absque peccato non stetit, hoc est non perseveravit in delicto, sed per poenitentiam ad meliora conversus est. Item: Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur Judaei hunc psalmum dictum esse existimant de Josia, quod solus inter profanos reges non abierit in consilio impiorum, sed secutus sit legem Dei. Unde hoc: Et omnia quaecunque faciet prosperabuntur de nullo sanctorum accipi potest, nisi forte in futuro saeculo. Melius igitur de eo intelligimus homine qui a Salvatore assumptus est, non quo alium assumpsisse, alium assumptum esse testemur; sed quo unus atque idem Filius Dei et Filius hominis. Idem in minori breviario, quod sic incipit: Psalterium est quasi magna domus. Beatus vir qui non abiit. Quidam putant, ut beatus iste vir secundum hominem Christus sit. Bona quidem voluntas, sed imperitia est; si enim vir beatus hic Christus est, et Christus legem dedit, quomodo de Christo dicitur: In lege Domini voluntas ejus? Denique quomodo alteri ligno comparatur, et dicitur: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Omne quod comparamus, minus est ab eo cui comparatur. Videtis igitur quia super Domini persona non potest interpretari psalmus, sed generaliter de quolibet.
23
XXI. Quod illud: « Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV) , » de generatione Filii sit accipiendum, et non.
23
Hieronymus in psalmo XLIV: Eructavit cor meum verbum bonum. Psalmus iste initiatur voce paterna. Eructavit cor meum verbum non de conjunctione corporea, sed de corde; protulit aequale sibi Verbum, per quod facta sunt omnia; dico ego opera mea regi; loquor ipsi verbo, regi filio, et cuncta perficiuntur. Idem De filio prodigo( IV, 155): vitulus saginatus, qui ad poenitentiae immolatur salutem, ipse Salvator est, cujus quotidie carne pascimur, cruore potamur, pinguedine saturati, in ructum laudum ejus erumpimus dicentes: Eructavit cor meum, etc.; licet quidam superstitiose magis quam vere, non considerantes textum psalmi, ex Patris persona hoc arbitrantur intelligi.
24
XXII. Quod solus Filius ex substantia Patris non sit, et contra.
24
Hieronymus lib. II ad Pammachium et Marcellam: Contra accusatorem defensio: multa in libris Eusebii scandala reperiuntur et apertissimae blasphemiae. Dicit Filium Patris ministerium, Spiritum sanctum non de eadem Patris Filiique substantia. Ambrosius lib. IV De Trinitate, cap. V: Inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quod ergo ex aliquo est, aut ex substantia est aut ex potestate ejus; ex substantia, sicut Filius, qui ait: Ex ore Altissimi prodivi, sicut Spiritus qui a Patre procedit; ex potestate, sicut illud est: Unus Deus Pater, ex quo omnia. Nicaena synodus: Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem; et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei natum ex Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen de lumine, etc.
25
XXIII. Quod Spiritus Domini ferebatur super aquas intelligendum sit de Spiritu sancto, et non.
25
Ambrosius De sacramentis, sermone I: Vidisti aquas non solas, crede divinitatis illic adesse praesentiam. Spiritus ferebatur super aquas, dicit Propheta. Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Qui super ferebatur, operabatur. Accipe aliud testimonium: Non permanebit, inquit, spiritus meus in hominibus, quia carnales sunt; quo ostendit Deus, quia carnalem immunditiam gratia spiritualis avertit. Idem in Hexameron de die primo: Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. Spiritum sanctum accipimus, ut in constitutione mundi opera Trinitatis eluceant. Praemisso enim quia in principio fecit Deus coelum et terram, id est in Christo vel per Filium Deus fecit, quia omnia per ipsum facta sunt, supererat plenitudo operationis in spiritu, sicut scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, etc. Spiritus Dei superferebatur aquas; ornando enim polos coeli germinaturis terris pulchre spiritus superferebatur, quia per ipsum habebant novorum partuum semina germinare, secundum quod dixit Propheta: Emitte spiritum tuum, etc. Denique Syrus, qui vicinus Hebraeo est, sic habet: Et Spiritus Domini fovebat aquas, id est vivificabat, ut in novas cogeret creaturas et fotu suo animaret ad vitam. Nam etiam Spiritum sanctum legimus creatorem, dicente Job: Spiritus divinus qui fecit me. Idem: Sive, ut quidam volunt, aerem accipiant, respondeant qua ratione dixerit spiritum Dei, cum satis fuerit spiritum nuncupare. Hieronymus super Genesim, in libro Hebraicarum Quaestionum: Et Spiritus Dei ferebatur super aquas; pro eo quod in nostris codicibus scriptum est ferebatur, in Hebraico habet: merefeth, quod nos appellare possumus incubabat sive confovebat, in similitudinem volucris ova calore animantis. Ex quo intelligimus non de spiritu mundi dici, ut nonnulli arbitrantur, sed de Spiritu sancto, qui et ipse vivificator omnium a principio dicitur; si autem vivificator, et conditor, et Deus. Emitte, inquit, spiritum tuum et creabuntur. Augustinus super Genesim, lib. I: Spiritus Domini ferebatur super aquas. Egenus atque indigens amor ita diligit, ut rebus, quas diligit, subjiciatur; propterea, cum commemoretur Spiritus Dei, in quo sancta ejus benevolentia dilectioque intelligitur, superferri dictus est, ne facienda opera sua per indigentiae necessitatem potius quam per abundantiam beneficentiae Deus amare putaretur. Idem de incarnata deitate, ad Januarium: Spiritus igitur Dei qui super aquas ferebatur in principio, puto quod non sit alius quam Spiritus sanctus, non tamen secundum historiam, sed secundum intelligentiam spiritualem. Idem in libro Quaestionum veteris et nov. leg., cap. LVI: Si ideo Spiritus sanctus putatur quia Dei spiritus esse legitur, inanis est assertio. Ait Dominus: Non permanebit spiritus meus in istis hominibus, propterea quod sint caro. Et in subjectis: Sed delebo, inquit, omnia ab homine usque ad pecus. Hoc utique dixit, quia diluvium inducere habuit super terram. Nunquid hic Spiritus sanctus potest intelligi? De animabus enim dixit. Et in Ezechiele sic dictum est: Haec dicit Dominus ossibus istis: Extendam super vos cutem, et dabo in vos spiritum meum, et vivetis. Item: Et anima hominis spiritus dicitur et ventus similiter, et aer, et anima pecoris, et angeli, et quaecunque acceperunt ut vivant per substantiam propriam. Item: Quotiescunque autem spiritum, qui proprie de coelo est, vult Scriptura significare, addit dicens Spiritum sanctum, ut per hoc creatura non intelligatur. Moyses autem cum creaturam hylicam, id est confusionem rerum describeret quae utique sensu bruta est, super terram et abyssum tenebrosam spiritum Domini superferri interfatus est, ut ex eo spiritu et loco in quo ferebatur, superior creatura, quam spiritalem dicimus, cognoscatur. Nam ex eo quod superferri illum dixit, creaturam illum significavit; quia omnis creatura Dei fertur virtute, a quo accepit ut sit. Nam quis ordo est, ut spiritus Domini super aquas ferretur, quem constat utique super omnem esse creaturam?
26
XXIV. Quod Spiritus sanctus Pater quoque et Filius dici possit, et non.
26
Augustinus De Trinitate, lib. V: Spiritus sanctus secundum id quod scriptum est, quoniam Deus et spiritus, potest idem universaliter dici, quia et Pater spiritus, et Filius spiritus, et Pater sanctus, et Filius sanctus. Et post pauca: Spiritus sanctus quaedam Patris Filiique communio est, et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire. Ut ergo, ex nomine quod utrique convenit, utriusque communio significetur, vocatur donum amborum Spiritus sanctus. Idem in lib. XV: Multis exemplis doceri potest, multarum rerum vocabula et universaliter poni et proprie quibusdam adhiberi. Hoc ideo dixi, ne quis propterea nos inconvenienter existimet charitatem appellare Spiritum sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest charitas nuncupari. Item: Denique si in nobis Dei nihil majus est charitate et nullum majus est donum Dei quam Spiritus sanctus, quid consequentius quam ut ipse sit charitas, quae dicitur Deus et ex Deo? Et si charitas, qua Pater diligit Filium et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem amborum demonstrat, quid convenientius quam ut ille proprie dicatur charitas, qui spiritus est communis ambobus? Ambrosius De fide: De Spiritu Dei Virgo concepit, et quod concepit hoc peperit, scilicet Deum, homini suo sociatum; sicut ipse dixit: Quod nascitur de carne caro est, et quod nascitur de spiritu spiritus est, quia Deus spiritus est et de Deo natus est; sicuti angelus ad Mariam dixit: Spiritus Dei superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Vides ergo ipsum spiritum, id est Filium Dei, venisse ad Virginem, et inde Dei et hominis Filium processisse; nec tamen ipso indumento carnis Dei Filium esse mutatum. Ephraem diacon., lib. V: Deus, Spiritus sanctus, solus sine peccato, propter te proprio Filio non pepercit; et tu, infelix, tui non misereris? Hieronymus super psalmum XVII: Spiritus sanctus nec Pater est nec Filius, sed dilectio quam habet Pater in Filio et Filius in Patre. Beda in homil. I post ascensionem: Cum spiritus gratia datur hominibus, profecto mittitur a Patre Spiritus, mittitur et a Filio, procedit a Patre, procedit et a Filio, quia et ejus missio ipsa est processio quae ex Patre procedit et Filio. Augustinus in V De Trinitate( VIII, 841): Quod datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit; ita Spiritus sanctus dicitur et Dei, qui dedit, et nostri, qui accepimus. Unde scriptum est de Joanne, quod in spiritu Eliae veniret; hoc et de Moyse intelligendum est, cum ait Dominus: Tollam de spiritu tuo et dabo eis, hoc est de Spiritu sancto quem tibi dedi. Item: Si non procedit nisi cum datur, nec procederet utique prius quam esset cui daretur. Nam donum potest esse et antequam donetur; donatum autem, nisi datum fuerit, nullo modo dici potest Item: Nec moveat quod Spiritus sanctus, cum sit coaeternus Patri et Filio, dicatur tamen aliquid ex tempore, veluti hoc ipsum quod donatum dicimus. Nam sempiterne spiritus donum, temporaliter autem donatum; nam et si Dominus non dicitur, nisi cum habere incipit servum, et ista appellatio relativa ex tempore est Deo: non enim sempiterna creatura est, cujus est ille Dominus. Item: Ecce Dominum esse non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere, quia etiam ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur.
27
XXV. Quod philosophi quoque Trinitatem seu Verbum Dei crediderint, et non.
27
Paulus apostolus ad Romanos: Quod notum est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illa revelavit; invisibilia enim ipsius, etc. Augustinus in libr. VIII De civitate Dei: Homo Christianus, litteris tantum ecclesiasticis eruditus, caveat eos qui secundum elementa hujus mundi philosophantur; admonetur enim praecepto apostolico: Cavete ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem seductionem, secundum elementa mundi. Deinde ne omnes tales esse arbitretur, audit ab eodem apostolo dici de quibusdam, quia quod notum est Dei manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit..... Invisibilia, etc. Et ubi, Atheniensibus loquens, cum rem magnam de Deo dixisset et quae a paucis possit intelligi, quod in illo vivimus, movemur et sumus, adjecit: Sicut et vestri quidam dixerunt; novit sane etiam ipsos, in quibus errant, cavere. Idem super Joannem, tract. II: Quidam philosophi hujus mundi exstiterunt et inquisiverunt Creatorem per creaturam, evidenter dicente Apostolo: Invisibilia enim ipsius, etc. Viderant quia per Verbum Dei facta sunt omnia; illud potuerunt videri quod est; noluerunt tenere humilitatem Christi, et sorduit eis crux Christi. Idem in libr. XIII De Trinitate: Praecipui gentium philosophi, qui invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspicere potuerunt, sine mediatore, id est sine homine Christo philosophati sunt, quem nec venturum prophetis nec venisse apostolis crediderunt. Idem De spiritu et littera: Vita sapiens quae fecit mundum contemplato mundo intelligitur; interroga mundum, ornatum coeli, terram fructificantem herbis et lignis, animalibus plenam, mare, quantis natalibus plenum est; aerem, quantis volatilibus; interroga omnia, et vide si non sponte sua tanquam voce respondeant tibi: Deus nos fecit. Haec philosophi nobiles quaesiverunt, et ex arte artificem cognoverunt. Idem in expositione quarumdam propositionum in Epistola Pauli ad Romanos: Ait et Salomo de sapientibus mundi: si enim tantum potuerunt scire ut possent aestimare factum, quomodo ipsius mundi Dominum et Creatorem non facilius invenerunt? Sed quos arguit Salomo, non cognoverunt per creaturam Creatorem; quos vero arguit Apostolus, cognoverunt, sed gratias non egerunt. Sapientes gentium quod invenerunt Creatorem manifeste idem apostolus, cum Atheniensibus loqueretur, ostendit. Cum enim dixisset quia in illo vivimus et movemur et sumus, addidit: sicut quidam secundum vos dixit. Hieronymus ad Paulinum presbyterum de omnibus divinae historiae libris: Joannes rusticus, piscator indoctus; et unde illa vox, obsecro: In principio Verbum, etc.? Hoc doctus Plato nescivit; hoc Demosthenes eloquens ignoravit. Perdam, inquit, sapientiam sapientium, etc. Item: Taceo de mei similibus, qui si forte ad Scripturas sacras post saeculares litteras venerint, et sermone composito aurem populi mulserint quidquid dixerint hoc legem Dei putant, nec scire dignantur quid apostoli et prophetae senserint; sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia, quasi grande sit et non vitiosum ad voluntatem suam Scripturam trahere repugnantem; quasi non legerimus Homerocentonas et Virgiliocentonas, ac non sic etiam Maronem sine Christo possimus dicere Christianum quia scripserit: Jam redit et virgo, etc. Jam nova progenies, etc. Et Patrem loquentem ad Filium: Nate, meae vires, mea magna potentia solus. Et post verba Salvatoris in cruce: Talia perstabat memorans fixusque manebat.
28
XXVI Quod de praescientia judicet Deus, et non.
28
Ambrosius in Epist. ad Romanos( IX, 22): Quod si volens Deus ostendere iram, etc. De praescientia Pharaonem damnandum censuit, sciens eum non se correcturum; apostolum vero Paulum elegit, praescius utique quod futurus esset fidelis. Quibusdam autem data est gratia in usum, ut Sauli; vide quibus dixit: Ecce nomina vestra scripta sunt in coelo, et prius abierunt retrorsum. Item: Nomina eorum scripta erant in coelo propter justitiam cui deserviebant; secundum vero praescientiam in numero malorum erant. De justitia enim Deus judicat, non de praescientia; unde et Moysi dicit: Si quis peccaverit ante me, delebo eum de libro vitae; ut secundum justitiam judicis tunc videatur deleri, cum peccat; juxta praescientiam tamen nunquam in libro vitae fuerat; econtra tunc videtur ascribi, cum malus esse desinit, qui secundum praescientiam nunquam defuit.
29
XXVII. Quod providentia Dei causa sit eventuum rerum, et non.
29
Boetius, De consolatione, lib. IV: Quidam aiunt non ideo quid esse eventurum, quoniam providentia id futurum esse prospexerit, sed econtrario potius, quoniam quid futurum est, id divinam providentiam latere non posse, eoque modo necessarium hoc in contrariam relabi partem. Neque enim est necesse contingere quae providentur, sed necesse est ea quae futura sunt provideri. Item: Jam vero quam praeposterum est, ut aeternae praescientiae temporalium rerum eventus causa esse dicatur? Quid est autem aliud arbitrari ideo Deum futura, quia sunt eventura, providere, quam putare quae olim acciderunt causam summae illius esse providentiae? Origenes super epistolam Pauli ad Romanos( VIII, 30): Et quos vocavit. Quomodo quos vocavit, justificavit, cum constet multos esse vocatos, paucos electos? Sed omnes quidem vocati sunt, non tamen omnes secundum propositum vocati sunt; nam hi qui secundum propositum bonum et bonam voluntatem, quam circa Dei cultum gerunt, vocantur, ipsi sunt qui secundum propositum vocati dicuntur. Quod si secundum propositum ad Deum referatur, hoc est ut secundum propositum Dei, qui sciens in eis religiosam mentem et salutis inesse desiderium, vocati dicantur; non videbitur his quae exposuimus, contrarium. Hoc ergo pacto, nec in praescientia Dei vel salutis vel perditionis nostrae causa consistit, neque justificatio ex sola vocatione pendebit, neque gloriari de nostra penitus potestate sublatum est. Nam et si communi intellectu de praescientia sentiamus, non propterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum, sed quia futurum est, scitur a Deo antequam fiat. Ut autem scias quia non in praescientia Dei uniuscujusque salutis causa ponitur, sed in proposito et actibus suis, vide Paulum, verentem ne forte, cum aliis praedicanerit, ipse reprobus efficiatur, macerare corpus suum, etc..
30
XXVIII. Quod nihil fiat casu, et contra.
30
Augustinus quaestionum LXXXIII, cap. XXVII: Quidquid casu fit, temere fit; quidquid temere fit, non fit Providentia. Si ergo casu aliqua fiunt in mundo, non Providentia universus mundus administratur. Item: Illud bonum, cujus participatione sunt bona caetera; non propter aliud, sed per semetipsum bonum est quod divinam etiam providentiam vocamus. Nihil igitur casu fit in mundo. Item, Retractationum cap. I: Non mihi placet toties me appellasse fortunam, quamvis non aliquam deam voluerim hoc nomine intelligi, sed fortuitum rerum eventum; unde et illa verba sunt, quae nulla religio dici prohibet: forte, forsitan, fortasse, fortuitum; quod tamen totum ad divinam revocandum est providentiam. Poenitet me illic nominasse fortunam, cum homines habeant in pessima consuetudine, ubi dici debet: Hoc Deus voluit, dicere: Hoc voluit fortuna. Item: in libro De concordia evangelistarum in Matthaeum: Nihil fortuitu fit ab eo qui omnia disponit, quamvis nullus intelligat causam. Unde Dominus: Ego veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Ipsa est enim altitudo divitiarum, sapientiae et scientiae Dei, qua fit ex eadem massa aliud vas in honorem, aliud in contumeliam, et qua dicitur carni et sanguini: O homo! tu quis es qui respondeas Deo?
31
XXIX. Quod praedestinatio Dei in bono tantum sit accipienda, et non.
31
Augustinus De praedestinatione sanctorum: Praedestinatio est gratiae praeparatio quae sine praescientia non potest esse; potest autem esse sine praedestinatione praescientia. Praedestinatione quippe Deus ea praescivit quae fuerat ipse facturus. Unde dictum est: fecit quae futura sunt; praescire autem potens est et quae ipse non facit, sicut quaecunque peccata. Quocirca praedestinatio Dei quae in bono est, gratiae, ut dixi, est praeparatio; gratia vero est ipsius praedestinationis effectus. Item: Praedestinationis nomine non aliqua voluntatis humanae coactitia necessitas exprimitur, sed misericors et justa divini operis sempiterna dispositio. Item: Contingit credere Deum praesciisse peccatores, quia nihil eum latere potuit; non tamen praedestinasse quemlibet hominem ad peccandum. Quia si ad peccatum hominem praedestinaret, pro peccatis hominem non puniret. Dei enim praedestinatione aut peccatorum praeparata est pia remissio aut peccatorum justa punitio. Idem in expositione quarumdam propositionum in Epistola Pauli ad Romanos: Non praedestinavit aliquem, nisi quem praescivit crediturum. Idem super Joannem: Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Dixit: Non estis ex ovibus meis, quia videbat eos ad sempiternum interitum praeparatos. Item: non rapit eas quisquam de manu mea. Quid potest fur et latro? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos. De illis autem ovibus, de quibus dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt ejus et quos praescivit et praedestinavit; quos autem praedestinavit, etc., nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interimit. Idem in Enchiridio, cap. CIV: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus( Psal. CX, 2), ut per creaturae voluntatem, qua factum est quod creator noluit, impleret ipse quod voluit; bene utens et malis tanquam summe bonus ad eorum damnationem, quos juste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem, quos benigne praedestinavit ad gratiam. Responsiones Prosperi ad Rufinum: In praescientia et bona novit et mala. Item: Praedestinatio Dei semper in bono est, aut ad retributionem justitiae aut ad damnationem pertinens gratiae. Item: Potest itaque sine praedestinatione esse praescientia; praedestinatio autem sine praescientia esse non potest. Ex dictis Ambrosii de praedestinatione: His omnibus testimoniis praedestinati ostenduntur mali ad poenam, sed non praedestinati ad peccatum, quoniam eorum quae facturus est Deus praedestinator est; quae vero non facit nec facturus est, ea non praedestinavit. Item: Impios praedestinavit ad poenam, et poenam praedestinavit illis; ad peccatum autem eos non praedestinavit, quoniam non est auctor iniquitatis; quoniam; sicut justitia ex Deo est et omne bonum, ita iniquitas et omne opus pravum ex diabolo. Item: Iniquos itaque quos praescivit Deus hanc vitam in peccato terminaturos, praedestinavit supplicio. In quo praedestinatio justissime laudanda est ultionis, ut agnosceretur non ab eo praedestinatum hominem ad peccatum, quem praedestinavit peccati merito puniendum. Deus itaque omnia opera, sive bona sive mala, praescivit; sed sola bona praedestinavit; mala vero futura opera eorum, quos non praedestinavit ad regnum sed ad interitum, praescivit et ordinavit provida bonitate. Isidorus De summo bono, lib. II, cap. VI: Gemina est praedestinatio, seu electorum ad requiem, seu reproborum ad mortem. Ex dictis ejusdem: Deus potuit, sicut voluit, quosdam praedestinare ad gloriam, quosdam ad poenam. Quos autem praedestinavit ad poenam, non praedestinavit ad culpam.
32
XXX. Quod peccata etiam placeant Deo, et non.
32
Ambrosius Autpertus in Apocalypsi lib. IX: Deus enim dedit in cordibus eorum ut faciant quod illi placitum est, ut dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. Praecedentium iniquitatum merita exigunt, ut reprobi in errorem a Deo ire permissi ita agant, ut non misericordia parcentis solvantur, sed justitia punientis damnentur. Ideo enim Dei placitum perficiunt, quod iniquitatem amando, quam Deus odit, justitiae se damnandos praeparant, quae Deo super omnia placet, cum dicitur: Dilexisti justitiam, etc. Cui enim placere non potest iniquitas, placet justitia quam damnat perpetrans iniquitates. Quamobrem unde displicent, inde quod illi placitum est perficiunt.
33
XXXI. Quod Deus quoque malorum causa vel auctor sit, et non.
33
Dominus per Isaiam: Ego Dominus, et non est alter formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum; ego Dominus faciens haec. Amos propheta: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit. Simeon ad Mariam de Christo: Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum. Et ipse Christus: Si non venissem et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Et alibi: In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. Et Apostolus in Epistola ad Romanos: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, etc. Item: Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae, etc. Et paulo post: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, etc. Idem infra: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio vero consecuta est; caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est: Dedit illis spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant usque in hodiernum diem. Idem in II ad Corinth.( IV, 3): Quod si opertum est evangelium nostrum, in his qui pereunt est opertum, in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio Evangelii gratiae Christi. Augustinus Quaestionum vet. et nov. legis cap. LXXXV: Nam omne quod permittit Deus, facere dicitur, quia si non permittit non fit. Unde dicit Dominus ad Pilatum: Non haberes potestatem in me, nisi datum esset desuper. Idem in Enchiridio: Non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Nec dubitandum est Deum facere bene, etiam sinendo fieri quaecunque sunt male. Non enim hoc nisi justo judicio sinit; et profecto bonum est omne quod justum est. Item: Nam nisi esset hoc bonum, ut essent mala nullo modo esse sinerentur ab omnipotente Deo. Idem De gratia et libero arbitrio: Scriptura divina, si diligenter inspiciatur, ostendit hominum voluntates ita esse in Dei potestate, ut eos quos voluerit quando voluerit faciat inclinari, vel ad beneficia quibusdam praestanda, vel ad poenas quibusdam ingerendas. Nam invenimus aliqua peccata etiam poenas esse aliorum peccatorum, sicut sunt vasa irae, quae perfecta dicit Apostolus in perditionem; sicut est induratio Pharaonis, cujus etiam causa dicitur ad ostendendam in illo virtutem Dei. Item: Et dixit David: Ecce filius meus quaerit animam meam, et adhuc modo filius Jemini. Sinite illum ut maledicat, quoniam dixit illi Deus. Quomodo dixerit Dominus huic homini maledicere? Non enim jubendo dixit ubi obedientia laudaretur, sed quod ejus voluntatem vitio suo malam in hoc peccatum judicio justo et occulto inclinavit. Item: Per Ezechielem dixit Deus( XIV, 9): Et propheta si erraverit et locutus fuerit, ego Dominus seduxi illum prophetam, et exterminabo eum de medio populi mei Israel. Idem in epistola Pauli ad Romanos: Propterea tradidit illos Deus, etc. Et ad Thessalonicenses in Epistola secunda( II, 10) ait de quibusdam: Pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt ut salvi fierent, ideo mittet illis operationem erroris ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Idem De gratia et libero arbitrio: Scriptum est in Proverbiis: Cor regis in manu Dei est; quocunque voluerit inclinat illud. Et in Psalmo legitur de Aegyptiis: Convertit cor eorum ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus, etc. Apostolus quoque: Propterea tradidit illos in desideria cordis, in immunditiam. Talibus testimoniis satis, quantum existimo, manifestabitur operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocunque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem justo. Ac per hoc quando legitis a Deo seduci homines aut obtundi aut obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut juste ista paterentur; nec incurratis illud proverbii Salomonis: Insipientia viri violat vias ejus; Deum autem causatur in corde suo. Idem De correptione et gratia: Electi sunt ad regnandum cum Christo, non quomodo Judas ad opus cui congruebat; ab illo quippe electus est qui novit bene uti etiam malis, ut per ejus opus damnabile illud propter quod ipse venerat, opus venerabile compleretur. Cum itaque audimus: Nonne ego vos duodecim elegi? et unus ex vobis diabolus est, illos debemus intelligere electos per misericordiam, illum per judicium. Ergo elegit illos ad obtinendum regnum suum, illum ad effundendum sanguinem suum. Idem in libro XX Quaestionum Exodi: Causa obdurationis cordis Pharaonis non solum fuit quod incantatores similia faciebant, verum etiam ipsa Dei patientia, quae parcebat secundum corda, quibusdam utilis ad poenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum Deo et in malo perseverandum. Hieronymus ad Castricianum: Magna ira est, quando peccantibus non irascitur Deus. Item de poena est, dum suae peccator relinquitur voluntati; unde est quod peccata patrum in tertiam et quartam progeniem restituit, dum non vult statim percutere peccantes; sed innocens primis postrema condemnat. Idem in Osee libr. I: Grandis offensa est, postquam peccaveris, iram Dei non vereri. Item: Qui in tantum iratus est, ut nequaquam percutiat delinquentes. Isidorus De summo bono, lib. II, cap. XVIII: Praecedentia peccata sequentium sunt criminum causa, ut illa quae sequuntur sint praecedentium poena. Poena ipsa vocatur induratio veniens de divina justitia. Hinc est quod ait propheta: Indurasti cor nostrum, ne timeremus te. Sicut et Apostolus dicit: Quoniam veritatem Dei non receperunt, immisit illis Deus spiritum erroris. Facit ergo Deus quosdam peccare, sed in quibus jam talia peccata praecesserunt, ut justo judicio ejus mereantur ire in deterius. Ex libro III Regum( XXII, 19): Dixit Micheas propheta: Audi sermonem Domini: vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum coeli assistentem ei a dextris et a sinistris. Et ait Dominus: quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter. Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus: in quo? et ille ait: Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus: Decipies et praevalebis; egredere et fac ita. Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacem in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum. Hieronymus in Epistola Pauli ad Romanos: Propterea tradidit illos Deus; non quod ipse sit causa, sed per longanimitatem et patientiam non inducendo vindictam patitur eos secundum cordis sui agere voluntatem. Item: Tradere dicitur cum non retinet delinquentes, sicut dixit: et dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Augustinus quaestion. LXXXIII, cap. XXII: utrum Deus mali auctor sit: Quisquis omnium quae sunt auctor est, et ad cujus bonitatem id tantum pertinet, ut sit omne quod est non esse, ad eum pertinere nullo pacto potest. Omne autem quod deficit, ab eo quod est esse deficit, et tendit ad non esse. Esse autem et in nullo deficere bonum est, et malum deficere. At ille ad quem non esse non pertinet, non causa est deficiendi, id est tendendi ad non esse, quia, ut ita dicam, essendi causa est; boni igitur tantummodo causa est, et propterea ipse bonum summum est. Quocirca mali auctor non est, quia omnium quae sunt auctor est, quia in tantum sunt, in quantum bona sunt. De praedestinatione divina: Quem vult indurat non ita intelligendum est quasi Deus in homine ipsam, quae non est, cordis duritiam operetur. Quid enim est aliud duritia quam Dei obviare mandatis? Item: Indurare dicitur eum quem mollire noluerit. Sic excaecare, quem illuminare, sic repellere, quem vocare noluerit. Gregorius super Ezechielem, homil. XI: Nobis cum tremore considerandum est, quomodo Deus, cum praecedentibus peccatis irascitur, permittit ut caecata mens malis labatur. Unde Moyses ait: Nondum completa sunt peccata Amorrhaeorum. David quoque: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, etc. Paulus ait: Ut impleant peccata sua. Johanni quoque per angelum dicitur: Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Unde nunc etiam Dominus dicit: Si quis conversus a justitia sua fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ac si aperte dicat: Quia videre poenitendo noluit ubi jam impegit, justo judicio eum deserens ponam ei, ut alibi impingat. Quid tamen Dei ponere est? nequaquam ad peccatum premere, sed nolle a peccato liberare; sicut de Pharaone dicitur: Ego indurabo cor ejus. Non enim cor peccatis Dominus obdurat, sed obdurare dicitur, cum ab obduratione non liberat. Responsiones Prosperi ad Rufinum, cap. III: Et quod ex Deo non nisi bonum est, et quod bonum est mali causa non est. Non itaque recte opinatur qui putat prorogatorem vitae lapsuris auctorem esse peccati. Non enim relicti sunt a Deo, ut relinquerent Dominum, sed reliquerunt et relicti sunt.
34
XXXII. Quod omnia possit Deus, et non.
34
Chrysostomus homil. XXVI, in expositione symboli, quae sic incipit: Universalis Ecclesia congaudet: Credo in Deum, Patrem omnipotentem. Creditis Deo omnipotenti, quia posse ipsius non potest inveniri non posse; tamen aliqua non potest, ut puta mentiri, falli, ignorare, initium et finem habere, non praevidere, praeterita oblivisci, praesentia attendere, futura nescire; ad ultimum negare se ipsum non potest. Ecce quanta non potest! Tamen ideo est omnipotens, quia superius supprehensa non potest. Idem in homil. XXVIII, de expositione symboli, quae sic incipit: Super fabricam totius Ecclesiae: Credo in Deum, Patrem omnipotentem. Omnipotens dicitur quia posse illius non potest inveniri non posse, dicente Propheta: Omnia quaecunque voluit fecit. Ipsa est ergo omnipotentia, ut totum quod vult possit. Hieronymus in epistola ad Eustochium: Audacter loquar; cum omnia possit Deus, suscitare virginem non potest post ruinam: valet quidem liberare de poena, sed non vult coronare corruptam. Ambrosius Chromatio: Impossibile est Deum mentiri; impossibile istud non infirmitatis est, sed virtutis, sed majestatis, quia veritas non recipit mendacium. Hoc impossibile ejus plenitudinis est; ex quo colligitur impossibile Dei potentissimum esse. Quid enim potentius quam nescire quidquid infirmitatis est? est tamen et illud infirmum Dei quod fortius est hominibus, et stultum Dei quod sapientius est hominibus; sed hoc crucis, illud divinitatis. Augustinus contra epistolam Gaudentii: Cur hoc fieri non posset, nisi quia juste fieri nullo modo posset? Sic et dicimus: atque utinam possim me occidere! Sic et Dominus Loth: Non potero, inquit, facere rem, donec tu illuc introeas. Non posse dixit se, quia sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per justitiam. Augustinus in Enchiridio: Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult potest, nec potestate cujuspiam creaturae voluntate omnipotentis impeditur effectus. Idem in libro De spiritu et littera: Non potest facere injusta, quia ipse est summa justitia et bouitas. Omnipotens vero est, non quod omnia possit facere, sed quia potest efficere quidquid vult, ita ut nihil valeat resistere ejus voluntati quin compleatur, aut aliquo modo impedire eam. Idem Quaestion. vet. et nov. leg. cap. CLIX: Omnia quidem potest Deus; sed non facit nisi quod conveniat veritati ejus ac justitiae. Idem in Tractatu de symbolo: Deus non potest mori, non potest mutari, non potest falli.
35
XXXIII. Quod Deo resisti non possit, et contra.
35
Psalmista( LXXVI, 8): Tu terribilis es; et quis resistet tibi? Esther: Domine, rex omnipotens, in tua ditione cuncta sunt posita, et non est qui possit resistere tuae voluntati. Apostolus ad Romanos( IX, 19): Voluntati enim ejus quis resistit? Psalmista( XVII, 7): A resistentibus dextrae tuae custodi me. Stephanus in Actibus apostolorum( VII, 51): Vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut et patres vestri. Marcus( VI, 4, 6): Dicebat eis Jesus: quia non est propheta sine honore nisi in patria et cognatione sua et in domo sua. Et ideo non poterat ibi virtutem ullam facere; nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Et mirabatur propter incredulitatem eorum.
36
XXXIV. Quod Deus non habeat liberum arbitrium, et contra.
36
Hieronymus Damaso, De filio prodigo( IV, 159): Nulli videatur periculosum, nulli esse blasphemum, quod et in apostolos invidiae malum diximus potuisse subrepere, cum etiam de angelis hoc dictum putemus sidera quippe non sunt munda in conspectu ejus, et contra angelos suos perversum quid intellexit?. Et in psalmis( CXLIII, 2): Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Non ait: omnis homo, sed omnis vivens, id est non evangelista, non apostolus, et ad majora conscendendo non angeli, non throni, non dominationes, caeteraeque virtutes. Solus Deus est in quem peccatum non cadit. Caetera, cum sint liberi arbitrii, in utramque partem possunt suam flectere voluntatem. Idem ad Paulam et Eustochium, in expositione epistolae Pauli ad Philemonem( IV, 450): Ut non velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. Quod a plerisque quaeritur de praesenti loco, solvi potest. Si enim Deus voluntarie et non ex necessitate bonus est, debuit hominem facere ad suam imaginem et similitudinem, ita ut ipse voluntarie et non ex necessitate bonus esset. Ex quo manifestum est rem eos inter se postulare contrariam nam ex eo quod dicunt:« debuit homo Deo similis fieri,» illud petunt ut liberi fieret arbitrii, sicut Deus ipse est; ex eo autem quod inferunt:« talis debuit fieri qui malum recipere non posset,» cum necessitatem ei boni important, illud volunt ut homo Deo non similis fieret. Augustinus Quaestion. LXXXIII, cap. IV: Melior autem homo est qui voluntate quam qui necessitate bonus est. Voluntas ergo libera danda homini fuit. Idem super Genesim: Sic oportebat primum hominem fieri, ut et velle bene posset et male; postea vero sic esse ut male velle non posset; nec ideo caret libero arbitrio. Multo quippe liberius erit arbitrium, quod omnino non poterit servire peccato. Neque enim voluntas libera dicenda est, quia beati volumus sic esse ut esse miseri; non solum[ non] volumus, sed nec esse possumus. Idem De civitate Dei, lib. XXII: Id etiam beata illa civitas magnum in se bonum videbit, quod nulli superiori ullus inferior invidebit, sicut nunc non invident archangelis angeli. Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt; magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi. Item: Sicut prima immortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, novissima erit non posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, novissimum non posse peccare. Item: Certe Deus ipse nunquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? Erit ergo illius civitatis in singulis voluntas libera, ab omni malo liberata, impleta omni bono, oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo sit ingrata. Quantum ergo attinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum; quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. Idem De correptione et gratia( X, 770): Quid est liberius libero arbitrio, quoniam non poterit servire peccato? quae futura erit et homini sicut facta est angelis sanctis merces meriti. Item: Prima ergo libertas voluntatis erat posse non peccare, novissima erit multo major: non posse peccare. Item: Illi ergo sine peccato nullo data est, cum qua conditus est, libera voluntas, et eam fecit servire peccato. Horum vero cum fuisset voluntas serva peccati, liberata est per illum qui dixit: Si vos Filius liberaverit, vere liberi eritis.
37
XXXV. Quod ubi deest velle Dei, desit et posse, et contra.
37
Ex Vita sancti Hieronymi, quae sic incipit: Hieronymus noster; sanctus Hieronymus Eustochio ad meliora studuit hortando mandare: Cum omnia possit Deus, virginitatem suscitare non potest post ruinam, quod non posse Dei non velle alio omni modo dici poterat verbo; per quemdam namque sapientem dicitur Deo: Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis. Subest enim tibi, cum volueris, posse; ergo ubi non est velle Dei, deest posse: Deus quippe ut immutabilis naturae, ita immutabilis est voluntatis. Augustinus in Tractatu de symbolo: Quod non vult omnipotens, hoc solum non potest. Item: Sed quoniam dixi hoc solum omnipotentem non posse quod non vult, ne quis me temere dixisse arbitretur aliquid omnipotentem non posse. Hoc et Apostolus ait: Si non credimus, ille qui fidelis permanet, negare se ipsum non potest, quia et velle non potest. Non enim potest justitia velle facere quod injustum est. Item: Si ergo potest esse quod non vult, omnipotens non est. Est autem omnipotens; ergo quidquid vult potest, et id quod non vult esse non potest; qui propterea dicitur omnipotens, quoniam quidquid vult potest. Idem De Trinitate, lib. XIII, cap. X( VIII, 936): Eos sane, qui dicunt: itane defuit Deo modus alius quo liberaret homines, ut unigenitum filium hominem fieri vellet, mortalemque factum nostram mortem perpeti? parum est sic refellere, ut istum modum, quo nos liberare dignatur, asseramus bonum esse; etiam ut ostendamus non alium modum possibilem Deo defuisse, cujus potestati cuncta aeque subjacent, sed sanandae nostrae miseriae convenientiorem alium modum non fuisse, cur non fieret mors Christi, imo cur non, praetermissis innumerabilibus modis, quibus ad nos liberandos uti posset omnipotens, ipsa potissimum eligeretur. Item( VIII, 943): Poterat utique Deus hominem aliunde suscipere, in quo esset mediator Dei et hominum; non de genere illius Adam, sicut ipsum, quem primum creavit, non de genere creavit alicujus; poterat ergo, vel sic, vel alio quo vellet modo, creare unum alium de quo vinceretur victor prioris; sed melius judicavit de ipso, quod victum fuerat, genere hominem assumere. Idem in lib. Quaest. vet. et nov. legis: Potuit Deus simul cuncta facere, sed ratio prohibuit; poterat animam limo terrae admiscere, et sic formare corpus, sed ratione infirmabatur, quia primum oportebat domum compaginari et sic habitatorem induci. Idem in Enchiridio: Omnipotentis voluntas mala esse nunquam potest. Praeterea multa potest facere quae non facit, nec vult. Potuit enim efficere ut XII legiones angelorum pugnarent contra eos qui eum ceperunt. Evangelista Matthaeus( XXVI, 53): An putatis quia non possum rogare patrem, et exhibebit mihi plus quam XII legiones angelorum? Item: Tunc in clarissima sapientiae luce videbitur quod nunc fides habet, quoniam certe immutabilis et efficacissima sit voluntas Dei, quoniam multa possit et non velit, nihil autem velit quod non possit. Idem in libro De spiritu et littera: Absurdum tibi videtur dici aliquid fieri posse, cujus desit exemplum; cum, sicut credo, non dubites nunquam esse factum, ut per foramen acus camelus transiret, et tamen ille hoc quoque dixit Deo esse possibile. Item: His addi possunt etiam illa quae leguntur in libro Sapientiae, quoniam multa posset nova tormenta exercere Deus in impios, ad nutum sibi serviente creatura, quae tamen non exercet. Potest et de monte illo, quem fides in mare transferret, facere quod tamen nusquam factum esse vel audivimus vel legimus. Quisquis horum aliquid Deo dixit impossibile, vides quam desipiat, quamque adversus fidem ejus Scriptura loquatur. Multa alia hujusmodi possunt occurrere vel legenti vel cogitanti, quae possibilia Deo negare non possumus, quamvis eorum desit exemplum. Idem in libro De natura et gratia: Dominus Lazarum suscitavit; sine dubio potuit. Quia vero Judam non suscitavit, nunquid dicendum est: non potuit? Potuit ergo, sed noluit. Nam si voluisset, eadem etiam hoc potestate fecisset; quia Filius quos vult vivificat.
38
XXXVI. Quod quidquid vult Deus faciat, et non.
38
David in psalmo CXXXIV: Omnia quaecunque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra, etc. Et Apostolus ad Romanos( IX, 19): Voluntati ejus quis resistet? Idem in epistola prima ad Timotheum( II, 3): Hoc enim bonum et acceptum est coram salvatore nostro Deo, qui vult omnes salvos fieri. Et per semetipsam Veritas ad Jerusalem loquitur: Quoties volui congregare filios tuos, etc.. Hieronymus super Danielem, in tertia visione, ubi de Deo et de Nabuchodonosor sic loquitur: Juxta voluntatem enim suam facit tam in coelo quam in terra; et non est qui resistat manui ejus et dicat: quare fecisti? Loquitur quemadmodum homo saeculi. Non enim quod vult hoc facit, sed quod bonum est hoc vult Deus. Nabuchodonosor autem sic locutus est, ut, dum potentiam Dei praedicat, justitiam ejus videatur arguere, quod immerito poenas sustinuerit.
39
XXXVII. Quod nihil fiat Deo nolente, et contra.
39
Ex verbis Habacuc prophetae: Domine, non dico sine te quidquam fieri, et te nolente tantam esse potestatem impii. Cum ergo sis omnium Creator et Dominus, necesse est ut facias quod sine te fieri non potest. Augustinus in libro De spiritu et littera: Infideles quidem contra voluntatem Dei faciunt, cum ejus Evangelio non credunt. Idem De civitate Dei, libro XXII: Multa fiunt quidem contra voluntatem Dei, sed tantae est ille sapientiae tantaeque virtutis ut in eos exitus sive fines, quos bonos et justos ipse praescivit, tendant omnia quae voluntati ejus videntur adversa. Item: Deus est qui operatur in nobis et velle; secundum ergo hanc voluntatem, qua Dominum velle dicimus quod alios efficit velle, multa vult nec facit. Multa enim volunt fieri sancti ejus ab illo inspirati sancta voluntate, nec fiunt, sicut orant pro quibusdam pie sancteque; et quod orant, non facit. Idem in Enchiridio: Aliquando homo bona voluntate vult aliquid, quod Deus non vult, tanquam si bonus filius patrem velit vivere, quem Deus bona voluntate vult mori. Et rursus fieri potest ut hoc velit homo voluntate mala, quod Deus vult bona; velut si malus filius mori patrem velit, hoc etiam Deus. Item: Omnes homines vult salvos fieri; tanquam si diceretur: Nullum hominem salvum fieri, nisi quem fieri salvum esse voluit; aut certe sic dictum: Omnes homines, id est de omni genere hominum, salvos fieri.
40
XXXVIII. Quod omnia sciat Deus, et non.
40
Apostolus ad Hebraeos( IV, 13) de Spiritu Dei: Omnia nuda sunt et aperta oculis ejus, etc. Ex libro sententiarum Prosperi, cap. CCLXXXI: Cum salvator dicit unum passerem non cadere in terram sine voluntate Dei, et quod foenum agri post paululum mittendum in clibanum ipse tamen formet ac vestiat, nonne confirmat non solum totam mundi partem, rebus mortalibus et corruptilibus deputatam, verum etiam vilissimas ejus abjectissimasque particulas divina providentia regi, ne fortuitis perturbari motibus ea quorum causas comprehendere non possumus, existimemus? Hieronymus super Habacuc prophetam( I, 14), exponens ista ejus verba: Domine, mundi sunt oculi tui; ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare non respicis super iniqua agentes, et taces impio devorante justiorem se? Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem. Non dico sine te quidquam fieri, et te nolente tantam esse potestatem impii. Cum ergo sis omnium creator et dominus, necesse est ut facias quod sine te fieri non potest. Non quod propheta sic sentiat, sed quod humanam impatientiam in sua persona exprimat, sicut Apostolus multas in se personas transformat; unde: Hoc autem, fratres, transfiguravi in me, etc. Aliter enim non potest Deus habere homines quasi pisces maris et quasi reptilia non habentia principem, quorum angeli quotidie vident faciem patris qui in coelis est. Sicut ergo in hominibus etiam per singulos currit Dei providentia, sic etiam in caeteris animalibus generalem quidem dispensationem et ordinem cursumque rerum intelligere possumus; verbi gratia: quomodo nascatur piscium multitudo et vivat in aquis; quomodo reptilia et quadrupedalia oriantur in terra, et quibus alantur cibis. Sed absurdum est ad hoc Dei deducere majestatem ut sciat per momenta singula quot culices nascantur, quotve moriantur; quae pulicum et muscarum sit multitudo; quanti pisces in aqua natitent et qui de minoribus majorum praedae cedere debeant. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut omnem potentiam ejus etiam ad ima detrudamus, in nosque ipsos injuriosi simus, eamdem irrationabilium providentiam esse dicentes. Unde liber ille apocryphus stultitiae deputandus, in quo scriptum est quemdam angelum nomine Tyri praeesse reptilibus, et similiter piscibus et arboribus et bestiis universis proprios in custodia angelos assignatos.
41
XXXIX. Quod opera hominum nihil sint, et contra.
41
Augustinus in Enchiridio, cap. IX: Satis est Christiano rerum creatarum causas non nisi bonitatem intelligere Creatoris, qui est Deus, nullamque naturam esse quae non aut ipse sit aut ab ipso. Idem De moribus Ecclesiae catholicae( I, 696): Creatura, Paulus clamat, vanitati subjecta est, neque non potest a vanitate separare veritatique connectere quod subjectum est vanitati. Et hoc nobis Spiritus sanctus praestat. Creatura igitur non est, quia omne quod est aut Deus aut creatura est. Paulus in Epistola prima ad Corinthios( VIII, 4): Scimus quia nihil est idolum in mundo. Prudentius hymn.: Isis, Apollo, Venus nihil est; Maximianus et ipse nihil: Illa nihil, quia facta manu, Hic manuum quia facta colit. Ex psalmo CXII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
42
XL. Quod Deus quoque loco moveatur vel localis sit, et non.
42
Propheta: Egredietur Dominus de loco sancto suo, etc. Et per semetipsam Veritas: Quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, etc. Unde et Apostolus: Quid est autem, quia ascendit, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae? August. De civitate Dei lib. XVI: Non loco movetur Deus, qui semper ubique est totus, sed descendere dicitur, quum aliquid inusitatum facit in terra. Idem ad Dardanum: Ergo Deus per cuncta diffusus. Ipse quippe ait per prophetam: Coelum et terram ego impleo. Et de sapientia ejus scriptum est. Attingit a fine usque ad finem. Et in psalmo: Quo ibo a spiritu tuo? etc. Si ascendero in coelum, etc. Substantialiter Deus ubique est. Item: Fatendum est, ubique esse Deum per divinitatis praesentiam, sed non ubique per habitationis gratiam. Item: Non est negligenter intuendum, quod diximus, Deum in se ipso esse ubique totum. Ideo ubique esse dicitur, quia nulli parti rerum absens est; ideo totus quia cuilibet parti pariter totus adest. Hique ab eo longe esse dicuntur, qui peccando dissimillimi facti sunt; et hi ei appropinquare, qui ejus similitudinem pie vivendo recipiunt. Item: Quod addidimus in se ipso, diligentius exponendum est. In se ipso est, quia non continetur eis, quibus est praesens, tanquam sine his esse non possit. Spatia locorum tolle corporibus, nusquam erunt. Tolle ipsa corpora qualitatibus corporum, non erit ubi sint, et ideo necesse, ut non sint. Augustinus Volusiano: Verbum Dei ubique totum est. Venit autem, quum manifestatur; abscedit, cum occultatur. Gregorius in majori breviario psalterii, psalmo XXX: Nunquid localis est Deus? Et localis et non localis; localis ad se venientibus; non localis, quia ubique est.
43
XLI. Quod Deus ipse sit, qui antiquis Patribus apparebat, et non.
43
Ecclesiastica historia, cap. II: Multis antea astitisse ostenditur, sed evidentius et familiarius Abrahae atque ejus familiae, quantum fas erat. Deum hominibus innotuisse describitur, quia apparuit Dominus Abrahae tanquam communis aliquis homo sedenti ad ilicem Mambre. At ille exsurgens cum hominem videret, adorat ut Deum et veneratur ut Deum. Sed et propriae vocis professione praesentiam se testatur non ignorare divinam dicens: Dominator, Domine. Quae utique omnia non ad Patrem, sed ad Filium referenda posterioris incarnatio dispensationis plenius expleta designat. Item Propheta: Misit verbum suum, etc. Eumdemque cum apparuisset Jacob Deum esse Scriptura designat dicens: Sed Israel erit nomen tuum, et invaluisti cum Deo. Et paulo post dicit: Vidi Dominum facie ad faciem, etc. Neque enim fas est de aliquo angelorum vel coelestium virtutum ista sentire. Nullum enim eorum, si quando mortalibus ex coelesti percipiuntur adesse mandato, Dominum vel Deum divinus sermo commemorat. Hic etiam Jesu successori Moysi cum astitisset percunctanti quis esset, responsis evidentissimis assignavit dicens: princeps militiae virtutum Domini ego sum. Cumque his auditis adoraret famulus, ut decebat, solve, inquit ad eum, corrigiam calceamenti, etc.. In quo consideranda praeceptorum similitudo, quoniam non erat hic alius ab eo, qui dixerat ad Moysen de rubo: Ne appropies huc, solve calceamenta, etc.. Et addidit dicens: Ego sum Deus patrum vestrorum, etc. Claruit igitur ex his omnibus quod Verbum Dei Deus designatus est. Hieron. ad Marcellinum et Anapsychiam: Sempiternus Deus erat, qui Adae in paradiso visus est, etc., Jacob locutus est. Idem ad Damasum: Juxta quod et ipsum Dominum et angelos in humanas vidimus se mutasse formas, ut metus videntibus demeretur. Et epistola beati Hilarii ad diversas provincias destinata, quae sic incipit: Dilectissimis et beatissimis fratribus, si quis cum Jacob non Filium quasi hominem colluctatum, sed Deum innascibilem vel Patrem ejus dicat, anathema sit. Idem in lib. XII De Trin.: Hinc etiam saepe naufragium est, quia unigenitus Deus sub prophetica auctoritate creatura esse defenditur, quia ex persona sapientiae dictum est: Dominus creavit me, initium viarum suarum. Item: Videamus in quas itaque Dei vias, et in quae opera a saeculis creata sit nata ante saecula ex Deo sapientia. Vocem Domini deambulantis in paradiso Adam audivit. Putasne deambulantis incessum, nisi in specie assumptae creationis auditum, ut in aliqua creatione consisteret, qui inambulando fuerat auditus? Item: Angelus ad Agar loquitur, et utique idem Deus est. Nunquid speciei ejusdem est, cum angelus videtur, cujus est in ea natura, qua Deus est? Sed quid de angelo dicam? Homo ad Abraham venit. Nunquid secundum hominem in creationis istius habitu Christus talis consistit, qualis et Deus est? Sed et homo loquitur, et corpore assistit, et cibo alitur, verumtamen Deus adoratur. Certe, qui ante angelus, nunc etiam homo est, ne naturalem hanc esse Dei speciem diversitas ipsius assumptae creationis pateretur intelligi. Adest autem ad Jacob et usque ad complexum in habitu humano, et manum conserit, et membris nititur, lateribus inflectitur, et in omni motu nostro incessuque consistit. Sed idem postea Moysi esse ignis ostenditur. Curre per tempora et intellige qualis visus fuerit caeteris, quibus se in habitu humanae creationis ingessit, etiam cessit in vias Domini et in opera Dei, ad cognitionem scilicet Dei et nostrae aeternitatis profectum. Etiam his omnibus Deus, qui ignis consumens est, ita creatus inest, ut creationem ea virtute, qua assumpsit, absumeret, potens abolere rursum, quod tantum ad causam contemplationis exstiterat. Idem libro I( IV, 23): Et dixit angelus Domini ad Agar: Multiplicans multiplicabo semen tuum. Et vocavit nomen Dei, qui loquebatur secum, tu Deus, qui aspexisti me. Angelus Dei loquitur; duplex in angelo Dei significatio est, ipse qui est, et ille cujus est. Item( IV, 23): Primum angelus Dei, secundo Dominus; vocavit enim nomen domini qui loquebatur secum; tertio Deus: Tu enim es Deus qui aspexisti me. Qui angelus Dei dictus est, idem Dominus et Deus est. Est autem secundum prophetam Filius Dei magni consilii Angelus. Ut personarum distinctio absoluta esset, angelus Dei nuncupatus; qui enim est Deus ex Deo, ipse est angelus Dei. Ut vero honor debitus redderetur, et Deus et dominus est praedicatus. Item( IV, 26): Angelus loqui ad Agar coepit. Confessio audientis et dominum eum esse et Deum edocet. Ita qui sub ministerio magni consilii nuntiandi angelus est, ipse et natura et nomine Deus est. Item: Procedit pleniore doctrinae[ profectu] sermo[ divinus]. Deus ad Abraham loquitur. Viri tres sedenti assistunt, unum adorat et Deum confitetur. Idemque adoratus et confessus ab illo tempore eodem in futurum redditurum[ se] promittit, et Sarae filium futurum. Deus ad Abraham locutus est. Idem postea de rebus ipsis[ eumdem] vir ab eo visus alloquitur. Virum licet conspectum, Abraham tamen Dominum adoravit, sacramentum scilicet futurae corporationis cognoscens. Ambrosius De fide: Si angeli in figura hominum saepe sunt visi, et tamen aliud non sunt quam quod esse norunt, neque substantiam mutant, cum formam humani corporis sumunt: quanto magis ipse Dominus? Sic Filium Domini visum a patribus approbamus, ut non totum in illo, quod Deus est, videretur, sed dispositiones rerum futurarum, quae complendae erant, in illo per imaginem cernerentur. Nam quis Filium Dei videre potuit, antequam conspicabilem materiam, cum ei placuit, assumpsit, vel hominem induere dignatus est? Qui etsi Abrahae visus est, sed in forma humani corporis visus est, quo postremis temporibus, in homine venturus esse ostenderetur. Jacob autem alibi in angelo, alibi videtur in homine. Qui ideo se in angelo demonstravit, ut nuntium se magni consilii indicaret. In homine vero, cum quo et conluctatus fuisse describitur, ut imaginem futurae colluctationis, quam cum Israel habiturus erat, cum secundum hominem advenisset, indicaret. Sed ut Dominum crederet, cum quo sub figura hominis luctabatur, Israel, id est homo videns Deum, nomen accipit, qui figuram hominis viderat, quam Filius Dei induerat. Moysi in rubo in flamma ignis apparuit, ut lumen credentibus incredulis judicium demonstraret, populum Israel in columna nubis per diem et per noctem in columna ignis quasi dux itineris praecedebat, ut baptismi gratiam per nubem et donum Spiritus sancti per ignem ostenderet, quia Paulus in nube patres baptizatos scripsit, et spiritum ignem esse apostolorum acta declarant. Denique cum Moyses oraret, ut faciem Domini pure videret, non poteris, inquit, videre faciem meam; non enim videbit homo faciem meam, etc. Augustinus lib. VIII De Genesi ad litteram: Si modum quaerimus quomodo sit locutus Deus, certissime tenere debemus, Deum aut per substantiam suam loqui, aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam non loqui, nisi ad creandas naturas. Ad spiritales vero atque intellectuales non solum creandas, sed et illuminandas, cum jam possint capere locutionem ejus qualis est in verbo ejus, quod in principio erat Verbum, etc. Illis autem, qui eam capere non possunt, cum loquitur Deus, non nisi per creaturam loquitur, aut tantummodo spiritalem, sive in somnis, sive in exstasi et in similitudinem rerum corporalium, aut per corporalem, dum sensibus corporis vel aliqua species apparet, vel insonant voces. Item: Nonnulli haeretici putant substantiam Filii Dei nullo assumpto corpore per se ipsam esse visibilem, et ideo antequam ex virgine corpus assumeret, ipsummet esse visum patribus. Quae impietas procul a catholicis mentibus repellenda est. Idem De civitate Dei, lib. X: Nec movere debet quod, cum sit invisibilis, visibiliter patribus apparuisse memoratur. Sicut enim sonus, quo auditur sententia, non est hoc quod ipsa, ita et species qua visus est Deus, in natura invisibilii constitutus non erat, quod ipse. Nec illi ignorabant invisibilem Deum in specie corporali quod ipse non erat se videre. Nam et loquebatur cum loquente Moyses, et ei tamen dicebat: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum scienter ut videam te. Idem super Joannem, homilia IV: Deum nemo vidit unquam, Moyses vidit angelum, nubem, ignem. Omnis illa creatura typum Domini sui gerebat, non ipsius Domini praesentiam exhibebat. Namque habes aperte in lege, et loquebatur Moyses cum Domino contra in contra, sicut amicus cum amico suo. Si quaeris ipsam Scripturam, invenies Moysen dicentem: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam manifeste, ut videam te. Responsum accepit: Non potes videre faciem meam. Loquebatur cum Moyse angelus portans typum Domini, et illa omnia, quae ibi per angelum facta sunt, futuram istam gratiam et veritatem promittebant. Omnia quae corporaliter visa sunt, non erant illa substantia Dei; facta enim sunt illa visibilia corporaliter per creaturam, in quibus typus ostenderetur; non utique substantiam ipsam demonstrabant. Idem De Trinitate, lib. III, cap. XI: Omnia, quae Patribus visa sunt, cum Deus illis praesentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Etsi nos latet, quomodo ea ministris angelis fecerit, per angelos tamen esse dicimus facta.[ Sed ait aliquis], cur ergo scriptum est, dixit Dominus, et non potius, dixit angelus? Quia cum verba judicis praeco pronuntiat, non scribitur in gestis, ille praeco dixit, sed ille judex. Item: Ante incarnationem Salvatoris, cum Deus apparere dicebatur, voces illae ac species corporales per angelos factae sunt, ipsis loquentibus vel agentibus aliquid ex persona Dei.
44
XLII. Quod solus Filius in angelis olim apparebat, et non.
44
Isidorus De summo bono. cap, X: Ubicunque in Scripturis sacris pro domino angelus ponitur, non Pater, non Spiritus sanctus, sed per incarnationis dispensationem solus Filius intelligitur. Augustinus De Trinitate, lib. IV, cap. X: De angelis, in quibus apparebat Dominus et loquebatur. In angelis utique erat Pater et Filius et Spiritus sanctus, et aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus, aliquando et sine ulla distinctione personae Deus per illos figurabatur. Idem, lib. II, cap. XI: Cum tres viri visi sunt Abrahae, nec quisquam in eis vel forma, vel aetate, vel potestate major caeteris dictus est, cur non hic accipiamus visibiliter insinuatam per creaturam visibilem Trinitatis aequalitatem eamdemque substantiam. Idem in eodem libro: Si in illis vocibus, quae fiebant in Exodo, et illis omnibus corporalibus demonstrationibus Christus ostendebatur, aut alio Christus, alio Spiritus sanctus, sicut ea quae supra diximus admonent, non hoc efficitur, ut Deus Pater nunquam tali specie patribus visus sit. Multa enim talia visa facta sunt illis temporibus, non evidenter designato in eis vel Patre vel Filio vel Spiritu sancto, ut nimis temerarium sit dicere, Deum Patrem nunquam patribus per aliquam visibilem formam apparuisse. Hac enim opinione illi pervenerunt, qui non potuerunt in unitate Trinitatis intelligere, quod dictum est: Regi autem saeculorum, etc., et Quem nemo hominum vidit nec videre potest. Et substantia divina, ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est Deus, intelligitur. Visiones autem illae per creaturam commutabilem factae sunt, non proprie, sicuti est, sed figurative Deum ostendentes. Quanquam nescio, quemadmodum isti intelligant, quod Danieli apparuit Antiquus dierum, a quo Filius hominis accepisse intelligitur regnum, sed ab illo scilicet qui ei dicit: Filius meus es tu, etc., postula a me, etc. Si ergo Danieli et Pater dans regnum et Filius accipiens apparuerunt in specie corporali, quomodo isti dicunt, Patrem nunquam visum esse prophetis, et ideo solum debere intelligi invisibilem? Non ergo inconvenienter creditur etiam Deus Pater eo modo solere apparere mortalibus. Nisi forte aliquis dicet, ideo non esse visibilem Patrem, quia in conspectu somniantis apparuit, ideo Filium et Spiritum sanctum visibiles, quia Moyses illa omnia vigilans vidit. Quasi vero Verbum viderit Moyses carnalibus oculis, aut videri spiritus vel humanus possit, quanto minus spiritus Dei! An quis audeat dicere Filium et Spiritum sanctum etiam vigilantibus esse visibiles, Patrem autem non nisi somniantibus? Unde nemo sani capitis affirmare debet, nusquam personam Patris per aliquam speciem corporalem vigilantium oculis demonstratam. Item: Quid dicunt de Abraha, cui vigilanti, cum Scriptura praemisisset dicens: Visus Deus Abrahae, non unus aut duo, sed tres apparuerunt viri, quorum nullus excelsius aliis eminuisse dictus est, nullus honoratius effulsisse, nullus imperiosius egisse?
45
XLIII. Quod nullus creatus spiritus loco moveatur, et contra.
45
Augustinus super Genesim, lib. VIII: Spiritalem creaturam corporali praeposuit Deus: quod spiritalis tantummodo mutari per tempora posset, corporalis autem per tempora et loca. Per tempus movetur animus, vel reminiscendo quod oblitus erat, vel discendo quod nesciebat, vel volendo quod nolebat; per loca autem corpus. Item: Quisquis intelligere conatur, quemadmodum incommutabilis Deus nec per tempus, nec per locum motus moveat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit, quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus, non per locum, sed per tempus motus, moveat corpus per tempus et locum. Item: Cui non facile occurrat, quod per locum non movetur, quod per loci spatia non distenditur? Quidquid autem per loci spatia distenditur corpus est. Ac per hoc consequens est, ut anima moveri non putetur, si corpus non esse credatur. Idem super id quod scriptum est: Spiritus Domini ferebatur super aquas: Cum aquarum nomine illa materies insinuetur informis, quae de nihilo facta est, unde omnia fierent, quid prohibet Spiritum sanctum intelligere Conditoris, quod superferebatur huic materiae non locorum gradibus intervallisque spatiorum, quod nequaquam de ulla re incorporea recte dicitur, sed excellentia et dominantis eminentia super omnia, ut omnia conderentur? Idem in libro Quaestionum Orosii ad ipsum: Spiritus conditus est sicut angelorum; quia ex tempore in inferioribus jussa Dei perficiunt, jure creduntur moveri ex tempore; corpora vero sua in locum moverit, dum descendunt de coelo et ascendunt. Item: Igitur secundum praedictam rationem spiritus creatus per tempus moveri potest, non per locum. Spiritus creator sine tempore et loco, corpus autem et loco et tempore. Item: Animantia vel volatilia in suo genere obtemperant Deo, sicut movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter movetur. Movet itaque seipsum sine tempore et loco; movet creatum spiritum sine loco temporaliter; movet creaturam corpoream temporaliter et localiter. Item: Orosius: Quae causa fecit, ut Deus, quem astruis moveri, non moveatur in tempore? Augustinus: Deus quia est ante tempora, nihil in eo est praeteritum et futurum, nulla nova cogitatio; quia si nova, et accidens; si vero aliquid accidit Deo, jam incommutabilis non est. Si incommutabilis Deus est, nihil illi accidit, etc. Boetius in tertio Topicorum: Anima neque crescit neque minuitur neque ab alio loco transit in alium. Symbolum, quod dicitur apostolorum: Mortuus et sepultus descendit ad inferos. Ambrosius De fide ad Gratianum imperatorem: Seraphim de loco ad locum transit; non enim complet omnia. Augustinus Quaest. LXXXIII, cap. IX. Moveri per se animam sentit, qui sentit in se esse voluntatem, qui tamen motus non est de loco in locum tanquam corporis. Localiter enim moveri corporum proprium est.
46
XLIV. Quod solus Deus incorporeus sit, et non.
46
Gennadius Massiliensis episcopus De orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum: Nihil incorporeum et invisibile in natura credendum est, nisi solum Deum. Qui ex eo incorporeus creditur, quia ubique est et omnia implet atque constringit, et ideo invisibills omnibus creaturis, quia incorporeus est. Creatura omnis corporea; angeli et omnes coelestes virtutes corporeae, licet non carne subsistant. Ex eo autem corporeas esse credimus intellectuales naturas, quia localiter circumscribuntur, sicut et anima humana, quae carne clauditur, et daemones, qui per substantiam angelicae naturae sunt corporei. Gregorius Moralium libr. II: In hoc itaque est nunc natura angelica a naturae nostrae conditione distincta, quod nos et loco circumscribimur et caecitatis ignorantia coarctamur. Angelorum vero spiritus quidem circumscripti sunt, sed eorum scientiae longe super nos incomparabiliter dilatantur. Item: Eorum itaque scientia comparatione nostra valde dilatata est, sed comparatione divinae scientiae angusta, sicut et ipsi illorum spiritus comparatione quidem nostrorum corporum spiritus sunt, sed comparatione summi et incircumscripti Spiritus corpus. Augustinus quaest. LXXXIII, cap. XXII: Deus non est alicubi; quod alicubi enim est, loco continetur; quod continetur loco, corpus est. Deus autem non est corpus; non ergo alicubi est, et in illo sunt potius omnia, nec tamen ita, ut ipse sit locus. Locus enim in spatio est, quod longitudine et latitudine et altitudine corporis occupatur. Locus tamen abusive dicitur templum Dei, non quod eo contineatur, sed quod ei praesens sit. Collatio VII quae dicitur abbatis Sereni, cap. XIII: Licet enim pronuntiemus, nonnullas esse spirituales naturas, ut sunt angeli, archangeli, caeteraeque virtutes et ipsa quoque anima nostra, vel certe aer iste subtilis. tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt. Habent in se corpus, quo subsistant, licet multo tenuius, quam nostra sunt corpora secundum apostoli sententiam ita dicentis: et corpora coelestia et corpora terrestria, et ita: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Quibus manifeste colligitur nihil esse incorporeum nisi solum Deum, et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes spirituales atque intellectuales esse substantias, eo quod solus totus et ubique et in omnibus sit, ita ut abdita mentis universa respiciat atque perlustret. Hilarius super Matthaeum, cap. V.: Nonne anima plus est quam esca, etc., plus quam vestimentum? Nihil est, quod[ non] in substantia sua et creatione sua corporeum sit, et omnium sive in coelo, sive in terra, sive visibilium, sive invisibilium elementa formata sunt. Nam et animarum species sive obtinentium corpora sive corporibus exsulantium corpoream naturae substantiam sortiuntur, quia omne quod creatum est in aliquo sit necesse est. Idem in psalmo CXXIX: Ad imaginem Dei homo interior factus est rationalis, mobilis, movens, citus, incorporeus, subtilis, aeternus. Quantum in se est, speciem naturae principalis imitatur, dum transcurrit, dum circumvolat, et dicto citius nunc ultra Oceanum est, nunc in coelos evolat, nunc in abyssis est, nunc Orientem, nunc Occidentem perlustrat, dum nunquam ut non sit aboletur. Natura quidem Dei in omnibus est, neque ut alibi sit, discedit aliunde. Sed animus humanus in hac sensus sui mobilitate ad imaginem opificis sui factus est, dum naturam Dei mobilitas animae perennis imitatur, nihil in se habet corporale, nihil terrenum, nihil grave, nihil caducum. Augustinus De civitate Dei, lib. XXII: Jam vero contra illud, quod jam dixi superius, etiam istum considerantes atque tractantes elementorum ordinem, quo confidunt, non inveniunt omnino quod dicant. Sic est enim sursum versus terra prima, aqua secunda, tertius aer, quartum coelum, ut super omnia sit animae natura. Nam et Aristoteles quintum corpus eam dixit esse, Plato nullum. Idem in libro contra epistolam fundamenti Machaeorum: De omni natura incorporea quamvis mutabili, sicuti est anima. Isidorus De summo bono lib. II, cap. XII: Male a quibusdam creditur anima hominis esse corporea, quae propter id ad Dei imaginem facta est, ut si non immutabilis ut Deus esset, tamen incorporea ut Deus existeret, sicut angeli. Gregorius Dialogorum lib. IV: Si esse sanctorum animas in coelo sacri eloquii satisfactione credidisti, oportet ut per omnia esse credas et iniquorum animas in inferno. Petrus: Et qua ratione credendum est, quia rem incorpoream tenere ignis corporeus possit? Gregorius: Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem spiritus etiam corporeo igne teneatur? Petrus: Vivente quolibet idcirco spiritus tenetur in corpore, quia vivificat corpus. Gregorius: Si spiritus in hoc teneri potest, quod vivificat, poenaliter et ibi teneatur, ubi mortificatur. Teneri per ignem spiritus dicimus, ut in tormento ignis sit vivendo atque sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur, quo videt; quia et cremari se aspicit, concrematur. Sicque fit, ut res corporea incorpoream exurat, dum ex igne invisibili ardor ac dolor invisibilis trahitur. Item: Reprobis veritas in fine dictura est: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, etc. Si igitur diabolus ejusque angeli tamen sint incorporei, corporeo sunt igne cruciandi. Quid mirum si animae, et antequam recipiant corporea, possint corporea sentire tormenta? Claudianus praefectorio Patricio De statu animae, lib. I.: De quodam opere sancti Hieronymi caput quoddam, quod quidem te constat non intellexisse, subjungis, quo ait: Globos siderum corporatos esse spiritus arbitramur. Idem: Sub ipso sancti Hieronymi nomine adjungit: Si angeli, inquit, coelestia etiam corpora ad comparationem Dei immunda esse dicuntur, quid putas homo existimandus est? Item: Nunquid hic aliud vir doctus Hieronymus dixisse censebitur, nisi angelorum corpora habilitate sui atque potentia humanis praestare longe corporibus? Pariter cum dixit« si angeli» et adjecit« coelestia etiam corpora,» duo quaedam intelligi voluit« angelos et coelestia corpora.» Quia cum angeli spiritus corporati sint, sunt in coelo quaedam, quae sola sunt corpora. Item: Certum namque divina auctoritate retinemus, sanctorum corpora, quae immutari merebuntur, in gloriam angelicis aequanda corporibus, dicente Domino: Et erunt sicut angeli in coelo. Item: Duplex est ergo angelica sicuti et humana substantia, habens corpus totius facilitatis maximae pulchritudinis, quod hominibus cum videtur apparet, habens incorporeum, quo semper videat Deum. Item: Intelligere nos oportet, constare hominem ex corporeo et et incorporeo, constare angelum ex corpore et spiritu, praecipua inter caeteras dignitate formato. Spiritus namque illi est omni spiritu creato potior. Corpus illi est de potissimo omnium elemento sublimius secundum illud propheticum, ubi angelica substantia duplex sine dubitatione perhibetur: Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem. Ignem vero non esse spiritum manifestum est. Quia non istic allegorice aliquid accipiendum, sicut illud, ubi ait Dominus: Ignem veni mittere in terram cum de Spiritu sancto diceret. Non enim credi fas est animas humanas ad amorem divinum participatione spiritus flammari, quia eodem bono bonus homo, quo bonus est angelus, et eodem bono uterque beatus.
47
XLV. Quod Deus per corporales imagines non sit repraesentandus, et contra.
47
Ex libro Deuteronomii( V, 8): Non habebis deos alienos coram me, non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem, quae est in coelo desuper, et quae est in terra deorsum, neque eorum quae sunt in aquis sub terra, non adorabis ea neque coles. Item ex eodem( IV, 15): Locutus est Dominus ad nos de medio ignis: Verborum vocem audisti et formam penitus non vidisti, non vidisti aliquam similitudinem in die, quo locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis ne forte decepti faciatis vobis sculpturam aut imaginem, ne forte oculis levatis videas solem et lunam et astra coeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit Deus cunctis in mysterium gentibus. Item( XXVII, 14): Et praenuntiabunt levitae dicentque ad omnes viros Israel excelsa voce: Maledictus homo, qui facit sculptile et conflatile abominatione Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito, et respondebit omnis populus et dicet Amen. Origenes in Exodo, homilia VII: Non facies tibi idolum, neque omnem similitudinem; etc. Si quis facit speciem alicujus, similitudinem facit. De idolo autem Apostolus dicit quia nihil est idolum in mundo. Idolum facit, qui facit id quod non est. Quid est, quod non est? Species autem, quam oculus non vidit, sed ipse sibi animus fingit. Ut si quis in uno hominis habitu duas facies fingat, aut humano pectori postremas partes equi aut piscis adjungat. Haec et similia qui facit, facit quod non est. Nec habet aliquid simile sui. Non adorabis ea, neque coles. Potest quis interdum adorare invitus. Colere vero est toto affectu et studio his mancipari. Augustinus super psalmum CXIII: Ex eo loco ubi scriptum est: Ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? etc.. Quia invisibilem Deum colimus, qui nullorum corporeis[ oculis], cordibus autem paucorum mundissimis est notus, tanquam ideo possent dicere gentes: ubi est Deus eorum? quia ipsi possent ostendere deos suos. Item: Multo honestius non haberetis, quod possetis ostendere. quam ut in eo, quod istis oculis a vobis ostenditur, vestri cordis caecitas ostendatur. Item: Noli addere manus hominum, ut ex eo metallo, quod fecit Deus verus, velit facere falsum Deum; imo falsum hominem, quem pro vero venereris Deo; quem quisquis pro vero homine in amicitiam reciperet, insaniret. Ducit enim, affectu quodam infirmo rapit infirma corda mortalium formae similitudo, et membrorum imitata compago. Sed sicut fabricata singula ostendis, sic ostende officia singulorum, quorum te effigies et humana vanitas trahit. Os enim habent, et non loquentur, etc.( Psal. CXIII, 13). Jam ergo artifex melior est, qui ea potuit membrorum motu atque officio fabricare. Melior et tu, quamvis ea non feceris, quoniam quae illa non possunt facis. Melior et bestia; ad hoc enim addictum est: Non clamabunt in faucibus suis. Item: Quaedam bestiae sicut simiae manibus contrectant. Item: Lectorem vel auditorem fecit intentum, ut admoneri se inveniat simulacris gentium non tantum homines sed etiam bestias se debere praeponere; ut si pudet adorare bestiam, quam fecit Deus videntem, audientem, etc., viderent, quam pudendum esset adorare mutum, et carens vita sensuque simulacrum. Item: Quanto ergo melius mures atque serpentes, atque id genus animantium caetera de simulacris, si ita dicendum, quodammodo judicant, in quibus quia non sentiunt humanam vitam, non curant humanam figuram? Itaque in eis plerumque nidificant, et nisi humanis motibus deterreantur nulla sibi habitacula munitiora conquirunt. Movet ergo se homo, ut viventem bestiam a Deo suo deterreat, et illum non se moventem quasi potentem colit, a quo meliorem deterruit. Deterruit enim videntem a caeco, audientem a surdo, etc., viventem a mortuo, imo deteriore, quam mortuo. Mortuum quippe manifestum est aliquando vixisse. Quapropter deum, qui nec vivit, nec vixit, profecto et mortuus antecedit. Item: Quanquam, ut illi asserunt[ membrorum species] in signo aliquo fabrefacta est, cum adorari atque honorari a multitudine coeperit, parit in unoquoque sordidum. Simulacrum talis hominum affectus invitat. Item: Itaque ne quisquam dicat, cum irrisa fuerint simulacra, non hoc visibile colo, sed numen, quod illic inhabitat invisibiliter, ipsa numina in alio psalmo[ eadem Scriptura] sic damnat: Quoniam dii gentium daemonia. Dicit etiam Apostolus, non quod idolum sit aliquid, sed quae immolant gentes, daemoniis immolant. Videntur autem sibi purgatioris esse religionis, qui dicunt: Nec simulacrum, nec daemonium colo, sed effigiem corporalem ejus rei signum intueor, quam colere debeo. Itaque interpretatur simulacrum, ut alio simulacro dicant significari terram, unde templum solent appellare Telluris; alio mare, sicut Neptuni simulacro; alio aerem, sicut Junonis; alio ignem, sicut Vulcani; alio luciferum, sicut Veneris, etc. De quibus rursus cum exagitari coeperint, quod corpora colant, maxime terram, et mare, et aerem, et ignem, quorum nobis usus in promptu est, audent respondere, non se ipsa corpora colere, sed quae illis regendis praesident[ numina]. Servierunt creaturae potius quam Creatori. Nam priore parte hujus sententiae simulacra damnavit; posteriore autem interpretationes simulacrorum. Effigies enim a fabro factas appellando nominibus earum rerum, quas fabricavit Deus, transmutant veritatem Dei in mendacium; res autem ipsas pro diis habendo et venerando serviunt creaturae. Quis autem adorat aut orat intuens simulacrum, qui non sic afficitur, ut ab eo se audiri putet, ab eo, quod desiderat, sibi praestari speret? Item: Hoc enim quodammodo extorquet illa figura membrorum, ut animus vivens in sensibus corporis magis arbitretur sentire corpus, quod suo corpori simillimum videt. Item: Sed nos pleraque instrumenta et vasa[ ex] hujusmodi materia habemus in usum celebrandorum sacramentorum. Et sunt profecto etiam ista[ instrumenta] quid aliud quam opera manuum hominum? Verumtamen nunquid os habent et non loquentur? nunquid oculos habent et non videbunt? Nunquid eis supplicamus, quia, per ea supplicamus Deo? Illa maxime causa est pietatis insanae, quod plus valet in affectibus miserorum viventi similis forma, quae sibi efficit supplicari, quam quod eam manifestum est non esse viventem, ut debeat a vivente contemni. Plus enim valent simulacra ad curvandam infelicem animam, quod oculos habent, aures, nares, manus et pedes, quam ad corrigendam quod non loquentur, non videbunt, etc. Ita sequitur, ut illud quoque fiat: Similes illis fiant omnes qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Videant ergo isti apertis et sentientibus oculis, et adorent clausis et mortuis mentibus[ nec videntia] nec viventia simulacra. Domus autem Israel speravit in Dominum. Spes enim, quae videtur, non est spes; quid enim videt quis, quid sperat? Item in lib. IV De civitate Dei, cap. XXXI: De Varrone loquens ait: Dicit etiam idem acutissimus auctor, quod hi soli videantur ei animadvertisse quid esset Deus, qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem. Ac per hoc, ac si nondum tenebat, quod veritas habet, Deus verus non anima, sed animae quoque est conditor: tamen unum Deum colendum fateretur atque suaderet. Item: Dicit etiam antiquos Romanos plus centum annos et septuaginta deos sine simulacro coluisse. Quod si adhuc, inquit, mansisset, castius dii observarentur. Cui sententiae suae testem adhibet inter caetera etiam gentem Judaeam, nec dubitat eum locum ita concludere, ut dicat, qui primi populis simulacra deorum posuerunt, eos civitatibus suis et metum dempsisse et errorem addidisse, prudenter aestimans deos facile posse in simulacrorum stoliditate contemni. Quod vero non ait errorem tradiderunt, sed addiderunt, jam utique fuisse etiam sine simulacris vult intelligi errorem. Quapropter cum solos dicit animadvertisse, quid esset Deus, qui eum crederent animam mundum gubernantem, castiusque aestimat sine simulacris observari religionem; quis non videat quantum propinquaverit veritati? Sanctus Epiphanius In epistola ad Joannem Constantinopolitanum, quam beatus transtulit Hieronymus( Petav. 2, 317): Audivi quosdam murmurare contra me, quando simul pergebamus ad locum sanctum qui vocatur Bethel, et venissem ad villam quae dicitur Anablatha, vidissemque ibi praeteriens lucernam ardentem, et interrogassem quis locus esset, didicissemque esse ecclesiam, et intrassem, ut orarem, inveni ibi velum pendens in foribus ejusdem ecclesiae tinctum atque depictum et habens imaginem quasi Christi vel sancti cujusdam. Cum ergo vidissem in ecclesia Christi contra auctoritatem Scripturarum hominis pendere imaginem, scidi illud et magis dedi consilium custodibus ejusdem loci, ut pauperem mortuum eo obvolverent et efferrent. Illique contra murmurantes dixerunt: Si scindere voluerat, justum erat ut aliud daret velum, atque ita mutaret. Quod cum audirem, me daturum esse pollicitus sum et missurum. Nnnc autem misi quod potui reperire, et precor, ut videas presbyteros ipsius loci suscipere velum a latore, quod a nobis missum est, et deinceps praecipere in ecclesia Christi istius modi vela, quae contra religionem nostram veniunt, non suspendi. Ex secunda collectione abbatis Isaac: Non est mirandum, hominem simplicissimum et de natura divinitatis nunquam penitus eruditum rusticitatis vitio et consuetudine erroris antiqui usque nunc detineri et in errore pristino perdurare, dum secundum consuetudinem erroris illius, quo daemones hominum figura compositos excolebant, nunc quoque illam incomprehensibilem atque ineffabilem veri numinis majestatem subscriptione alicujus existimant adorandam, nihil se vel tenere vel habere credentes, si propositam non habuerint imaginem quamdam in supplicatione positi, jugiter interpellant, eamque circumferant mente ac prae oculis teneant semper affixam. Ex concilio Eliberitano, cap. XXXVI: Placuit picturas in ecclesiis fieri non debere, ne quod colitur et adoratur in parietibus depingatur. Gregorius Secundo Secundino servo Dei recluso: Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis patet cernentibus, quia in ipsa vident quid sequi debeant, in ipsa legunt, qui litteras nesciunt. Item: Frangi ergo non debuit, quod non ad adorandum in ecclesiis, sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum.: Joannes apocrisiarius orientalium sedium dixit: Significat sermo Patris nostri Sophronii, quod melius sit jurantem perjurare, quam conservare sacramentum in confractione sacrarum imaginum. Hoc autem dicimus, et quidam se de sacramento excusant. Leo nonus Michaeli patriarchae[ Mansi XIX, 649]: Recordamini illius nefandae synodi, quam voluerunt vocari VII, nostri haeresiarchae, quorum conspiratione ipsius Domini nostri Jesu Christi et sanctorum reverendae imagines aut flammis traditae aut aquis submersae, picturae vero de parietibus basilicarum deletae. Quamvis restiterit Romanorum pontificum auctoritas, prae cunctis tamen sanctissimi papae Nicolai, qui per legatos suos tam pro sacris imaginibus, quam pro depositione Ignatii et substitutione Photii ecclesiam S. Sophiae clausit, donec sedis apostolicae acquiesceret decretis.
48
XLVI. Quod angeli ante coelum et terram vel caeteras omnes creaturas facti sint vel quod omnes angeli aequales et beati creati sint, et non.
48
Ambrosius in Hexaemeron de die primo: In principio, inquit, Deus fecit, etc. Factus est mundus et coepit esse quod non erat; Verbum autem Dei in principio erat et semper erat. Sed etiam angeli, dominationes et potestates, etsi aliquando coeperunt, erant tamen, quando hic mundus est factus. Omnia namque creata et condita sunt, visibilia et invisibilia. Hieronymus Paulae et Eustochio in epistola ad Titum[ Martianay IV, 411]: Ante saecula aeterna; sex nostri orbis implentur anni[ et quantas prius] aeternitates, quanta tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus angeli et throni dominationes caeteraeque virtutes servierunt Deo, et absque temporum vicibus atque mensuris Deo jubente substiterint. Isidorus in lib. officiorum: Ante omnem creaturam angeli facti sunt, etc. Augustinus De civitate Dei lib. XI, 9: Non evidenter legitur, quo ordine creati sint angeli. Sed vel coeli nomine ubi dictum est, in principio creavit Deus coelum et terram, vel potius lucis hujus, de qua loquor, figurati sunt. Item: Non absurda sententia mihi videtur, si, cum lux prima facta est, angeli creati esse intelliguntur, et non inter sanctos angelos et immundos fuisse discretum, ubi dictum est: Et divisit Deus inter lucem et tenebras. Idem libro Quaestionum veteris et novae legis, cap. IV: Ante quidem coelum factum est et terra, deinde lux, quae in officio dies est. Item: Terram autem, quam post coelum factam dicit, non terram solam vult intelligi, sed materiam significavit, id est omnia inferna, quae in mundi omnem speciem profecerunt. Coelum autem non hoc carnale, sed illud supernum quod spirituale est, in principio factum, ut, quum coelum dicit primum factum, omnia invisibilia creata significaret. Totius enim naturae summa et ima comprehendit, ut quidquid medium est procul dubio factum credatur. Idem super Genesin: Fiat lux et facta est lux, id est angelica et coelestis substantia, ex quibus unus spiritus, qui vocatur Lucifer, creatus est, sapientior et eminentior omnibus aliis, quemadmodum Job( XL, 14) dicit de eo: ipse est principium viarum Dei, id est actionum vel operum. Idem in libro Quaestionum Orosii ad ipsum: Primus dies ipse est angelica natura, quae primo coeli nomine nuncupata est. Item: In principio fecit Deus coelum et terram, id est in Filio omnem spiritualem corporalemque naturam. Item: Quod dixit coelum, hoc mihi videtur dixisse aquarum abyssum tenebrosam, antea quodammodo fluitantem vitam, nisi convertatur ad Creatorem. Et fiat lux, et contempletur Deum. Iem: Divisit lucem a tenebris, divisit enim bonos et malos angelos, malos appellans tenebras, bonos lucem. Hieronymus in Ezechielem( XXVIII, 13): In deliciis paradisi fuisti Dei, pro quo in Hebraico habetur: Eden. Eden autem vertitur in delicias, quo sermone demonstrat, nequaquam hominem esse, de quo scribitur, sed contrariam fortitudinem, quae quondam in Dei paradiso commorata sit. Item: Aurum opus decoris tui, Septuaginta: Auro replevisti thesauros tuos, quod cogitatio ejus divinis patuerit sacramentis et congregaverit sibi spiritales divitias, de quibus Dominus praecipit( Matth. VI, 20): Thesaurizate vobis thesauros in coelo, etc. Iste est thesaurus absconditus, de quo loquitur thesauro abscondito in agro. Gregorius in Moralibus: Ipse est principium viarum Dei. Cum Deus creata creavit, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Judaei quod primum in lege et prophetis sic senserunt dicentes in Belzebum, principem daemoniorum. Idem in homilia de angelis, quae sic incipit: Aestivum tempus: Procul dubio novem ordines angelorum inveniuntur, unde et ipsi angelo, qui primus est conditus, per prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore in deliciis paradisi fuisti. Quo notandum, quod non ad similitudinem Dei factus, sed signaculum similitudinis dicitur, ut quo in eo subtilior est natura, in illo imago Dei sublimius insinuetur expressa. Quo in loco mox subditur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, etc.. Ecce novem dixit nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines angelorum, quibus nimirum ordinibus ille primus angelus ideo ornatus et perfectus exstitit, quia dum cunctis agminibus angelorum praelatus est, ex eorum comparatione clarior fuit. Ex libro Quaestionum Orosii ad Augustinum: Orosius: Omnes angeli aequales an inaequales creati sunt? et si aequales, cur non omnes firmi et stabiles fuerunt? si inaequales, quo merito alii praescientiae suae stabilitatem suam accipere meruerunt? Augustinus: Omnes quidem angeli aequales creati sunt, sed cadentibus illis per superbiam, caeteri Domino pia obedientia cohaeserunt, accipientes certam scientiam suae stabilitatis, quam nunquam illi habuerunt. Idem De civitate Dei, lib. XII.( 11): Antequam peccassent angeli, illius[ sapientiae] fuerunt participes et bonis angelis aequales. Quomodo dicturi sumus? quandoquidem si aequales in ea fuissent, etiam isti in ejus aeternitate mansissent pariter beati, quia pariter creati. Quapropter si vere perfecteque beata vita nonnisi perfecta est, non erat talis istorum, quandoque desitura, et propterea non aeterna, sive id scirent, sive nescirent, quia scientes timor, nescientes error beatos esse non sinebat. Idem lib. XII( 6): Causa beatitudinis angelorum est, quod ab illo, qui summe est aversi, ad se ipsos conversi sunt, qui non summe sunt. Initium quippe omnis peccati, superbia. Item: Beatitudinis illorum causa est, quod adhaeserunt Deo, istorum miseriae non adhaerere Deo. Idem, De correptione et gratia: Angeli quidam, quorum princeps, qui dicitur diabolus, per liberum arbitrium a Deo refugae facti sunt. Caeteri autem per liberum arbitrium in veritate steterunt. Item: Diabolus et angeli ejus etsi beati erant, antequam caderent, et se in miseriam casuros esse nesciebant, erat tamen adhuc quod eorum adderetur beatitudini, id est ut magna per Spiritum sanctum data abundantia claritatis Dei cadere ulterius omnino non possent et hoc de se certissime nossent. Item: Sed quia nesciebant suam futuram miseriam, minore quidem, sed tamen beatitudine sine ullo vitio fruebantur. Nam si suum casum futurum nossent aeternumque supplicium, beati utique non esse possent, quos hujus mali tanti metus jam tunc miseros esse compelleret. Item: Similiter hominem fecit cum libero arbitrio et quamvis sui casus ignarum, tamen ideo beatum, quia et non mori et miserum non fieri in sua potestate esse sentiebat. S. Philippus presbyter, auditor Hieronymi, in Jobum( IV, 18): Ecce, qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem. Dicitur hoc quidem de diabolo, qui quondam sanctus angelus fuit. Ambrosius Autpertus in Apoc:( XII, 10) lib. VI: Cecidit accusator fratrum nostrorum, etc., in quibus verbis intelligitur non de prima ejus ruina hoc dictum fuisse; si enim, ut verum est, angelus prima, homo vero sexta die est conditus, apostata autem Domino asserente in veritate non stetit. Ac per hoc statim ubi creatus est, cecidit, etc.
49
XLVII. Quod ante creationem hominis angelus ceciderit, et contra.
49
Isidorus De summo bono cap. X: Prius de coelo cecidisse diabolum quam homo conderetur. Nam ut mox factus est, in superbiam erupit et praecipitatus est de coelo. Nam juxta Veritatis testimonium ab initio mendax fuit, quia in veritate non stetit. Augustinus super Genesin ad litteram de diabolo: Nonnulli dicunt ipsum dejectum fuisse a supernis coelis, quia invidit homini facto ad imaginem Dei. Porro autem invidia sequitur superbiam. Quum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, invidia vero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur, satis est in promptu. Amando enim quisque excellentiam suam vel paribus invidet, quod evidenter aequantur sibi, vel inferioribus, ne sibi coaequentur, vel superioribus, quod eis non coaequetur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo superbus quisquam est. Et merito omnis initium peccati superbia est, ut definit Scriptura. Cui aptatur, quod ait Apostolus, radix omnium malorum cupiditas, si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit amplius quam oportet. Item: Quando dejecerit superbia diabolum, Scriptura non dicit, ante tamen factum fuisse, et ex hoc eum homini invidisse, ratio declarat. In promptu enim est, non ex invidia superbiam nasci, sed ex superbia invidiam. Non autem frustra putari potest, diabolum ab initio temporis cecidisse, nec fuisse ullum ante tempus, quo cum angelis sanctis pacatus vixerit, sed ab ipso primordio creaturae apostatasse, ut quod Dominus ait: Ille homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit, utrumque ab initio intelligamus. Ab initio ergo homicida fuit, quia primum hominem occidit.: Quod autem nunquam putatur in veritate stetisse, nunquam cum angelis beatam vitam duxisse, sed ab initio suae conditionis cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria voluntate depravatus, sed malus creatus putetur; alioquin non ab initio cecidisse diceretur. Sed factus continuo se a luce veritatis avertit superbia tumidus et propriae potestatis dilectione corruptus, unde beatae vitae atque angelicae dulcedinem non gustavit. Proinde nec sui casus praescius esse potuit, et non ex eo quod acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet, si subdi Deo voluisset. Idem in lib. Quaestionum veteris et novae legis: Praevidit diabolus, quod ad accusationem suam factus est homo. Idem, cap. III: Et ne praetermisisse videamus, cur mundus factus sit, dicimus diabolum apostasia multos angelos secum in praevaricationem traxisse, dum vult sibi regnum impia praesumptione defendere. Lucifer, qui mane oriebatur et qui caeteris lucidior apparebat, erat enim quasi princeps multorum, inter quos clarior erat, quorum societate ad impium descendit certamen. Videns enim infra se multas spirituales potentias, quippe cum in paradiso Dei praestantior esset, cognitione mysterii coelestis, elatione inflatus, voluit dici Deus. Eugippius ex dictis Augustini XI De Genesi ad litteram de diabolo: Nonnulli dicunt ipsum cecidisse, quia inviderit homini. Porro invidia sequitur superbiam. Nec causa superbiae est invidia, sed invidiae superbia. Amando enim quisquis excellentiam suam vel paribus invidet, quod ei aequantur, vel superioribus. Superbiendo igitur invidus, invidendo quisque superbus est. Initium omnis peccati superbia, cui aptatur dictum Apostoli, radix omnium malorum avaritia, si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit amplius quam oportet propter excellentiam suam. Spiritalis autem avaritia est, quae usitate appellatur amor pecuniae, cujus nomine Apostolus per speciem genus significans universalem intelligi volebat avaritiam dicendo: radix omnium malorum, etc. Cyprianus ad Emistrianum: Diabolus hominem ad imaginem Dei factum impatienter tulit, inde et periit primus et perdidit. Videamus, unde zelus et quando et quomodo coeperit. Item: Diabolus inter initia statim mundi et periit primus et perdidit. Angelica majestate subnixus ille Deo acceptus et carus, postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum malevolo livore prorupit, non prius alienum dejiciens zelo, quam ipse zelo ante dejectus; dum stimulante livore homini gratiam beatae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit. Quale malum est, quo angelus cecidit. Hieronymus super epistolam ad Ephesios: Non est nobis colluctatio contra carnem, etc. Contra spiritales hostes spiritalia arma sumenda sunt, adversus quos nobis est colluctatio in coelestibus, id est per coelestium promissionem praemiorum, non ut quidam putant, antequam funderetur terra et crearentur omnia quae sunt in ea, peccaverunt, sed ex quo viderint hominem tanto honore et gloria apud Deum esse, zelo adducti contra hominem hostiles inimicitias exercere coeperunt, sicut in libro Sapientiae( II, 24) legitur: Invidia diaboli mors orbem ingressa est, ut Dominus in Evangelio dicit: Ille homicida erat in initio et in veritate non stetit. Joannes episcopus in quodam sermone de decollatione sancti Joannis, qui sic incipit. Heu me, quid agam, diaboli telum mulier! Per mulierem Joanni caput detruncavit. Et quid dicam de hominibus? per mulierem angelos coelo deposuit, per mulierem cuncta prosternit et subjugat.
50
XLVIII. Quod boni angeli sive sancti visione Dei fruentes omnia sciant, et non.
50
Ex libro Quaestionum Orosii ad Augustinum: Orosius: Primum diem spiritalem astruis esse creaturam, et quomodo habuit vespere et mane? Augustinus: Omnis creatura, antequam tempore suo fieret, in ipso Dei verbo prius erat ab angelis cognoscenda, et sic suo tempore facienda. Quapropter ipsa creaturae cognitio in semetipsa vespera, in Deo erat mane, quia plus videtur ipsa creatura in Domino, quam in se ipsa; propterea ait: Quod factum est, in ipso vita erat. Omnia in Deo vita sunt. Vivunt in Domino sine initio, atque incommutabiliter omnes rationes creaturarum. Ac per hoc plus videntur ab angelis sanctis in verbo Dei, ubi sunt vita, quam in se ipsis, quia scientia angelorum in comparatione Dei quodammodo vespera est. Sic ergo in cognitione firmamenti dies secundus. In cognitione discretionis maris et terrae tertius. In cognitione solis ac lunae et stellarum quartus. In cognitione reptilium et volatilium quintus. In cognitione jumentorum et ferarum vel ipsius hominis sextus. Neque enim diei unius, quem intelligimus[ naturam] spiritualium creaturarum, id est angelicarum, sexies facta est cognitio. Sex dies fecit propter senarii perfectionem. Isidorus De summo bono, cap. X: Angeli in verbo Dei cognoscunt omnia, antequam in re fiant. Gregorius dialogorum lib. IV, cap. XXXIII de spiritibus sanctorum: Quia illic omnes communi claritate Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt? Idem in homilia de angelis, quae sic incipit: Aestivum tempus: Sublimiora illa agmina idcirco Cherubim vocata sunt, quia tanto perfectiore scientia plena sunt, quanto claritatem Dei vicinius contemplantur: Sic in illa summa civitate spiritalia quaedam singulorum sunt, ut non sint communia omnium, et quod in suo quisque ex parte habet, hoc in alio ordine totum possidet. Sed idcirco uno eodemque vocabulo communiter non censentur, ut ille ordo vocari privato uniuscujusque rei nomine debeat, qui in munere plenius accepit. Seraphim namque ardentes diximus, et tamen amore Conditoris omnes simul ardent. Cherubim vero plenitudinem scientiae, et tamen quis ibi aliquid nesciat, ubi ipsum omnis[ simul fontem] scientiae Domini vident. Idem in homilia de divite et Lazaro: Qui Creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur, quod videre non possint. Idem Moralium lib. V: Angelorum spiritus, quia ipsum fontem scientiae contemplantur, quid de his quae scienda sunt nesciunt, qui scientem omnia sciunt? Item: Eorum itaque scientia comparatione nostrae valde dilatata est, sed comparatione divinae scientiae angusta. Item lib. IV: Quod vero angeli a superiorum angelorum potestatibus dispensantur, Zacharias perhibet propheta qui ait: Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muro habitabitur Jerusalem, si enim in ipsis officiis sanctorum spirituum, nequaquam potestates summae minimas disponerent, nullo modo hoc, quod homini diceret angelus, ab angelo cognovisset. Hieronymus super XXIII psalmum, id quod dicitur« quis est iste rex gloriae»: In voce etiam angelorum dictum accipitur, ac si et ipsi quaererent dicentes, quis est iste rex gloriae, cui videlicet propheta coelos aperire praecipit, ut ejus humanitas ascendat. Nos quippe, inquiunt, semper patrem et filium insimul esse videmus. Non est autem absurdum, si quidam angelorum, qui plenitudinem scientiae non habent, mysterium incarnationis non noverint, igitur humanitatem Christi super se consedentem ad dextram patris obstupuerunt, quasi apud se quaerentes, quis est iste rex gloriae? Idem in sermone natali Domini, qui sic incipit: Hodie verus sol ortus est mundo: O dies saeculi omni sole lucidior! O tempus cunctis saeculis spectantius! quod praestolabantur angeli, quod cherubim et seraphim et coelorum ministeria nesciebant, hoc in nostro tempore revelatum est. Quod illi videbant per speculum et per imaginem, nos cernimus in veritate. Ambrosius de mysteriis: Dubitaverunt enim etiam angeli, cum resurgeret Christus; dubitaverunt coelorum potestates videntes quod caro in coelum ascenderet denique, quia dicebaut: Quis est iste rex gloriae? Et cum alii dicerent, tollite portas, principes vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae, alii dubitabant dicentes: Quis est iste rex gloriae? In Isaia quoque habes dubitantes virtutes coelorum dixisse: Quis est iste qui ascendit, ex Edom, rubor vestimentorum ejus ex Bosor, speciosus in stola candida. Idem de fide ad Gratianum imperatorem lib. IV: Quid mirum, si mysterium Dei per sapientiam mundi non potuerunt homines comprehendere, quod nec angeli cognoscere nisi ex revelatione potuerunt? Quis enim potuit opinione magis quam fide sequi Jesum, nunc de coelo inferna penetrantem, nunc ab inferis ad coelestia resurgentem, subito exinanitum, ut habitaret in nobis, nec unquam imminutum, cum semper Filius in Patre et Pater in Filio esset. Dubitavit in eo ipse praenuntius, licet per synagogae typum. Denique, missis discipulis, interrogat: Tu es qui venturus es? Obstupuerunt et angeli coeleste mysterium. Unde cum resurgeret Dominus, atque illum resurgentem ab inferis astra sustinere non possent, coelestia opinionis incerta. Angeli Dominum de morte triumphantem venire cernentes tolli portas principibus imperant, cum admiratione dicentes: Tollite portas principes vestras, et introibit rex gloriae. Erant tamen adhuc in coelestibus, qui stuperent et qui admirarentur novam pompam, novam gloriam, et ideo requirebant: Quis est iste rex gloriae? Sed quia angeli processus habent scientiae et capacitatem profectus, habent utique discretionem virtutis atque prudentiae. Solus enim sine processu Deus, quia in omni perfectione semper aeternus est. Dicebant alii, illi utique qui adfuerant resurgenti, illi qui viderant vel jam cognoverant: Dominus fortis in praelio. Iterum multitudo angelorum triumphali agmine praecinebat: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Rursus alii stupentes dicebant: Quis est iste rex gloriae? Videmus eum non habentem speciem nec decorem. Si ergo ipse non est, quis est iste rex gloriae? Respondetur a scientibus: Dominus virtutum ipse rex gloriae. Idem Super Lucam lib. I: Et quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis coelestibus virtutibus et potestatibus legimus, quia Deum nemo vidit unquam? Et addidit: et ultra coelestes est potestates unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit Ideo Deum nemo vidit unquam, quia eam quae in Deo habitat plenitudinem divinitatis nemo mente aut oculis comprehendit. Item: Denique nec apostoli omnes Christum videbant, et ideo ait: Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis? Idem De fide ad Gratianum: Mihi impossibile est generationis scire secretum. Supra potestates, supra angelos, supra cherubim, supra seraphim, supra omnem sensum est. Item: Mysterium Patris nec angeli potuerunt comprehendere. Augustinus libro Quaestionum veteris et novae legis: Cherubim et seraphim non comprehendunt penitus quid sit Deus, quia nemo novit Patrem nisi Filius. Isidorus De summo bono cap. III: Quantumcunque ad parilitatem angelicam humana post resurrectionem natura proficiat, et ad contemplandum Deum indefessa consurgat, videre tamen ejus essentiam plene non valet, quam nec ipsa perfectio angelica in totum attingit scire secundum Apostolum, qui ait: Pax Dei, quae exsuperet omnem sensum, ut subaudias: etiam angelorum. Sola enim Trinitas sibi integre nota est, et humanitas a Christo suscepta, quae tertia est in Trinitate persona. Dei essentia sciri potest, dum esse creditur. Opus[ vero] ejus et judicia a nullo penitus sciuntur. Non possunt sensu penetrari vel angelico vel humano. Tantum opus est venerari et timere, non discutere aut inquirere, secundum Apostolum, qui ait: Quis enim cognovit sensum Domini? Haymo super Epistolam ad Ephesios: Ut innotescat multiformis sapientia Dei principibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam. Ut ergo ista multiplex sapientia Dei manifestaretur principibus et potestatibus in coelestibus, quas beatus Hieronymus angelicas virtutes vult intelligi in coelo residentes, Filius Dei veniens in mundum revelavit eam apostolis. Et per Ecclesiam, hoc est in Ecclesia praedicantibus apostolis manifestavit angelicis virtutibus. Dicit namque beatus Hieronymus, quod quaedam angelicae dignitates fuerunt, quae mysteria superius memorata ad purum non intellexerunt, donec completa est passio Christi, et apostoli per omnes gentes coepissent praedicatione sua gentiles trahere ad fidem. Quod probari potest per hoc quod angeli admirando dixerunt illo ascendente ad coelos: Quis est iste qui venit de Edom hoc est de cruento et sanguinolento mundo. Vel in Psalmo: Quis est iste rex gloriae? Illis enim qui majoris dignitatis sunt et per quos illa nuntiata sunt, cognita fuerunt utpote consiliariis et nuntiis; illis vero, qui minoris potestatis sunt, potest esse, ut ex parte incognita essent. Item: Et qui ascendit super omnes coelos, id est spiritus, ut adimpleret omnia, id est oracula legis et prophetarum, vel etiam coelestia et terrestria de sua cognitione et revelatione divinitatis suae. Coelestia impleta sunt, quia erant quaedam angelicae potestates, quae mysterium nativitatis Christi, passionis, resurrectionis, ascensionis ad liquidum non cognoverunt, quousque impleta sunt. Unde admirando dicitur in Psalmo: Quis est iste rex gloriae?
51
XLIX. Quod omnes ordines coelestium spirituum generaliter angeli vocentur, et non.
51
Gregorius in homilia XXXIV de angelis: Decem vero drachmas habuit mulier, quia novem sunt ordines angelorum. Sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus. Item: Novem vero angelorum ordines diximus, quia videlicet esse testante sacro eloquio scimus angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim atque seraphim. Item: Dum principatibus, potestatibus, virtutibus atque dominationibus conjunguntur throni, quinque sunt ordines. Quibus dum angelis cherubim atque seraphim adjuncta sunt, procul dubio novem esse ordines angelorum inveniuntur. Item: Ecce novem diximus nomina lapidum, quia profecto novem sunt ordines angelorum. Item: Graeca etenim lingua angeli nuntii, archangeli vero Dei summi nuntii vocantur. Item: Angelorum vocabulum nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi coelestis patriae spiritus semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt, quia tunc solum sunt angeli, cum per eos aliqua nuntiantur, unde et per Psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus. Ac si aperte dicat: Qui eos quos semper habet spiritus, cum voluerit, angelos facit. Hi autem qui minima nuntiant, angeli; qui vero summa nuntiant, archangeli vocantur. Hinc est enim quod ad Mariam Virginem non quilibet angelus, sed Gabriel mittitur archangelus. Item: Fertur vero Dionysius Areopagita, antiquus ac venerabilis Pater, dicere, quia ex minoribus angelorum agminibus foris ad explendum ministerium vel visibiliter vel invisibiliter mittuntur; scilicet quia ad humana solatia ut angeli aut archangeli[ veniunt]. Nam superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quae praeeminent usum exterioris ministerii nequaquam habent. Cui rei videtur esse contrarium, quod Isaias( VI, 6) ait: Volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus; quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum. Sed in hac sententia prophetae vult intelligi, quia hi spiritus qui mittuntur, eorum vocabula percipiunt, quorum officium gerunt. Qui enim, ut peccata locutionis incendat, de altari angelus portat carbonem, seraphim vocatur, quod incendium dicitur. Huic autem sensui et illud creditur non inconvenienter opitulari, quod per Danielem( VII, 10) dicitur: Millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia assistebant, etc. Aliud est namque ministrare, aliud assistere; ministrabant quidem Deo, qui[ et] ad nos nuntiando exeunt, assistunt vero, qui sic contemplatione intima perfruuntur, ut ad explenda foris opera minime mittantur. Sed quod in quibusdam Scripturae locis quaedam per cherubim, quaedam vero per seraphim agi didicimus, utrum per se hoc faciant, an per subjecta agmina agantur, quae, sicut dicitur, in eo quod a majoribus veniunt, majorum vocabula sortiuntur, nos affirmare nolumus quod apertis testimoniis non probamus. Hoc tamen certissime scimus, quod ad explendum de supernis ministerium alii spiritus alios mittunt, Zacharia scilicet attestante propheta( II, 3), qui ait: Ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, etc. Item: Minora vero sunt quae mittuntur, majora vero quae mittunt. Sed hoc quoque de ipsis agminibus, quae mittuntur, certum tenemus, quia et cum ad nos veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen nunquam desint interius per contemplationem. Haymo in Epistola ad Hebraeos: Ut ait Didymus Graecus in libro De Spiritu sancto: Ex omnibus angelorum ordinibus aliqui mittuntur.
52
L. Quod in coelesti vita nemo proficiat, et contra.
52
Augustinus super Joannem sermone XXIX: Ad patriam quae sursum est, ubi nemo moritur, quia nemo nascitur, ubi nemo jam proficit et nemo deficit. Ambrosius De fide ad Gratianum imperatorem: Erant adhuc in coelestibus, qui stuperent, qui admirarentur novam pompam, novam gloriam; et ideo requirebant: Quis est iste rex gloriae? Sed quia[ et] angeli processus habent scientiae, solus enim sine processu Deus, dicebant alii, illi utique qui adfuerant resurgenti, qui viderant: Dominus fortis et potens; dominus potens in praelio. Iterum multitudo angelorum triumphali agmine praecinebant: Tollite portas, principes, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. Rursus alii stupentes dicebant: Quis est iste rex gloriae? Videmus eum non habentem speciem neque decorem. Si ergo ipse non est, quis est iste rex gloriae? Respondebatur a scientibus: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Item: Quomodo ascendemus coelum? Sunt illic dispositae potestates, ordinati principes, qui coeli januas servant, qui ascendentem interrogant. Item: Portae aeternales Petrus, Joannes, Jacobus, Item: Grande mysterium Christi, quod stupuerunt[ et] angeli. Hieronymus ad Pammachium et Marcellinum contra accusatorem de expositione ejus in Epistola ad Ephesios( I, 20): Secundum locum breviter ponam, ubi Paulus loquitur: Sedere eum faciens ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod vocatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, post multiplicem expositionem, cum ad ministrorum Dei officia pervenissem et de principatibus et potestatibus et dominationibus dicerem, etiam hoc addidi: Necesse est ut subjectos habeant et timentes se et servientes sibi et eos qui a fortitudine sua roborentur. Quae distributiones officiorum non solum in praesentiarum, sed etiam in futuro saeculo erunt, ut per singulos profectus et honores, ascensiones et descensiones vel crescat aliquis, vel decrescat, et sub alia atque alia potestate, virtute, principatu et dominatione fiat. Et post exemplum terreni regis totamque palatii descriptionem, per quam diversa ministeriorum Dei officia demonstrabam, addidi: Et putamus Deum, Dominum dominorum, simplici tantum ministerio esse contentum. Quomodo archangelus non dicitur, nisi[ qui] prior est angelorum, sic principatus, potestates et dominationes non appellantur, nisi subjectos aliquos habeant et inferiores gradus. Sin autem putat idcirco me Originem sequi, quia profectus et honores, ascensiones et descensiones, incrementa et imminutiones in expositione mea posui, sciat multum interesse de angelis et cherubim et seraphim dicere daemones et homines fieri, quod affirmat Origenes. Augustinus in psalmo LXXXV: Adjuvisti me et consolatus es me. Contristatus est beatus Cyprianus in passione, modo consolatus est in corona. Modo consolatus adhuc tristis est. Dominus enim Jesus adhuc interpellat pro nobis; omnes martyres, qui cum illo sunt, interpellant. Non transeunt interpellationes ipsorum, nisi cum transierit gemitus noster. Cum transierit, in civitate viventium erimus. Quis ibi gemit? Paulus in Epistola ad Romanos( VIII, 22): Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc.
53
LI. Quod primi parentes sint creati mortales, et non.
53
Augustinus in libro Quaest. veteris et novae legis, cap. XXI: Deus hominem fecit, qui quandiu non peccaret, immortalitate vigeret, ut ipse sibi auctor esset aut ad vitam aut ad mortem, ut custodiens se a peccato labore suo gauderet se immortalem, negligens vero factus ipse sibi imputaret quod coeperat esse mortalis. Quandiu enim in Creatoris lege duravit, dignus fuit edere de arbore vitae, ut mori non posset. Nec enim corpus tale erat quod dissolvi impossibile videretur, sed gustus arboris vitae corruptionem corporis inhibebat. Denique etiam post peccatum potuit indissolubile manere, si modo permissum esset ei edere de arbore vitae. Nam quomodo immortale corpus habebat, quod cibo sustentabatur? immortalis enim non egeret esca vel potu. Vitae autem arbor medicinae modo corruptionem omnem prohibebat. Idem De civitate Dei, lib. XIII: De corpore quod nunc gestamus nec tale quidem erit, quale fuit in primis hominibus ante peccatum. Qui vero morituri non essent, nisi peccassent. Alimentis tamen et homines utebantur nondum spiritalia, sed adhuc alia corpora terrena gestantes, etc. Idem De baptismo parvulorum, lib. I: Adam quamvis secundum corpus esset terra, et corpus in quo creatus est animale gestaret, tamen si non peccasset, in corpus fuerat spirituale mutandus et in illam incorruptionem, quae fidelibus et sanctis promittitur, sine mortis periculo transiturus. Item: Proinde si non peccasset Adam, non erat exspoliandus corpore, sed supervestiendus immortalitate et incorruptione, ut absorberetur mortale a vita, id est ab animali in spirituale transiret. Neque enim metuendum erat, ne si diutius hic viveret in corpore animali senectute gravaretur, et veterascendo perveniret ad mortem. Si enim Deus Israelitarum vestimentis et calceamentis praestitit quod per tot annos non sunt obita, quid mirum si obedienti homini ejusdem potentia praestaretur ut animale, hoc est mortale habens corpus haberet in eo quemdam statum, quo sine defectu esset annosus, tempore quo vellet Deus, a mortalitate ad immortalitatem sine morte venturus? Sicut enim haec ipsa caro, quam nunc habemus, non ideo non est vulnerabilis, quia non est necesse ut vulneretur, sic illa et non ideo fuit non mortalis, quia non erat necesse ut moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque mortali, et jam illis, qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque Enoch et Elias per tam longam aetatem senectute marcuerunt. Nec tam credo eos jam in illam spiritualem qualitatem corporis commutatos, qualis in resurrectione promittatur, quae in Domino prima praecessit; nisi quia isti fortasse nec his cibis egent, qui sui consumptione reficiunt, sed ex quo translati sunt, ita vivunt, ut similem habeant satietatem ei quam illis XL diebus[ quibus] Elias ex calice aquae et ex collyride panis sine cibo vixit; aut si et his sustentaculis opus est, ita in paradiso fortasse pascuntur sicut Adam, priusquam propter peccatum exinde exire meruisset. Habebat enim, quantum aestimo, et de lignorum fructibus refectionem contra defectionem, et de ligno vitae stabilitatem contra vetustatem. Idem super Genesin: Illud corpus ante peccatum et mortale secundum aliam causam, et immortale secundum aliam dici poterat; mortale quia poterat mori, immortale quia poterat non mori. Aliud enim est non posse mori, aliud posse non mori. Item: Primus homo creatus est immortalis, quod ei praestabatur de ligno vitae, non de conditione naturae, a quo[ ligno] separatus est, ut posset mori, qui nisi peccasset posset non mori. Mortalis ergo erat conditione corporis animalis, immortalis beneficio Dei. Si enim animale utique[ mortale, quia et] mori poterat, quamvis et immortale, quia non mori poterat. Neque enim immortale, quod mori omnino non possit, erit nisi spirituale, quod nobis futurum in resurrectione promittatur. Gregorius respondens Augustino Cantuariorum episcopo: Cum primum parentes nostri in paradiso deliquissent, immortalitatem, quam acceperant, recto Dei vindicio perdiderunt. Beda super Lucam: Qui etiam exspoliant eum, id est indumenta( X, 30) gratiae spiritualis immortalitatis et innocentiae auferunt. Item: Semivivo relicto, quod immortalitatem exuere, sed rationis sensum abolere non possunt.
54
LII. Quod Adam extra paradisum sit conditus, et contra.
54
Genesis( II, 8): Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem, quem formaverat. Item: Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradisum voluptatis. Ex hoc quod positus homo in paradiso dicitur, datur intelligi non ibi fuisse conditum, sed in hac nostra mortali terra, quia divina praescientia illum peccaturum et ob hoc ab alia sancta terra in hanc vallem miseriae noverat propellendum.[ Idem] de verbis Domini in sermone:« Non turbetur cor vestrum:» Auctoritate illa qua Adam in paradiso formavit, carnem sibi ex substantia ipsius Mariae fabricavit, quam pro salute nostra suscipiens natus est Deus et homo.
55
LIII. Quod peccatum Adae majus fuerit, et non
55
Ambrosius in Epistola Pauli ad Romanos( V, 12): Propterea sicut per unum hominem peccatum, etc. Quia unus Adam idem Eva, quia mulier Adae peccavit. Item: In quo, id est in Adam, omnes peccaverunt. Ideo dixit in quo, cum de muliere loquebatur, quia non ad speciem retulit, sed ad genus. In similitudinem praevaricationis Adae et Thara, pater Abrae, et Nachor et Laban proprios deos habebant. Et peccatum Adae non longe est ab idololatria. Praevaricavit enim putans se hominem futurum Deum; aestimavit enim hoc magis profuturum, quod diabolus suasit, quam quod Deus jussit, in loco Dei diabolum statuens. Unde et subditus factus est diabolo. Augustinus in Enchiridio, cap. XLV: Quamvis et in illo peccato, quod per unum hominem intravit in mundum, et in omnes homines pertransiit, propter quod etiam parvuli baptizantur, possint intelligi plura peccata, si unum ipsum in sua quasi membra singula dividatur. Nam et superbia est illic, quia homo in sua potius esse quam in Dei potestate dilexit; et sacrilegium, quia Deo non credidit; et homicidium, quia se praecipitavit in mortem; et fornicatio spiritualis, quia integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et avaritia, quia plus, quam quod sufficere debuit, appetivit; et si quid aliud in hoc uno admisso diligenti consideratione inveniri potest. Item cap. XLVI: In iniquitatibus conceptus sum et in delictis mater mea in utero me aluit. Neque hic dixit in iniquitate vel in peccato, cum et hoc recte dici posset, sed iniquitates et peccata dicere maluit. Quia et in illo uno in omnes homines pertransiit, atque tam magnum est, ut in eo mutaretur et converteretur humana natura, reperiuntur, sicut supra disserui, plurima peccata. Hieronymus ad virginem Deo consecratam: Adae magis parcendum fuerat, qui adhuc novellus erat et nullius ante peccantis, et propter suum peccatum morientis exemplo retrahebatur. Tibi vero tanta documenta post legem, post prophetas, post evangelia, post apostolos, si derelinquere volueris, quomodo indulgere possit ignoro.
56
LIV. Quod primum hominis peccatum non coeperit a persuasione diaboli, et contra.
56
Augustinus super Genesin: Nec arbitrandum est quod esset hominem dejecturus tentator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio comprimenda per humiliationem peccati, quam de se falso praesumpserit dicere. Idem in Psalmo CXVIII: Apostolus intelligens generalem avaritiam, quae radix est omnium malorum. Nam ipsi primi homines per serpentem decepti et dejecti non fuissent, nisi plus quam acceperant, habere voluissent. Hic quippe promiserat: Eritis sicut dii. Ergo ista pleonexia subversi sunt. Hieronymus in Epist. Pauli ad Romanos: Propterea sicut per unum hominem. Si per unum hominem Evam peccatum introivit in mundum, insaniunt qui dicunt, antequam deciperet diabolus Evam, peccatum fuisse in mundo.
57
LV. Quod Eva sola seducta sit, non Adam, et contra.
57
Augustinus super Genesim: Apostolus ait: Adam non est seductus, mulier autem seducta est. Nam interrogatus non ait, mulier seduxit me, sed ipsa mihi dedit de ligno. Illa vero dixit: Serpens seduxit me. Ita Salomon, nunquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu crediderit esse aliquid utilitatis? sed mulierum amori resistere non valuit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas delicias contristaret. Ita et Adam, postquam mulier seducta manducavit eique dedit, noluit eam contristare. Non carnis concupiscentia, quam nondum senserat victus, sed amicali quadam benevolentia, qua plerumque fit ut offendatur Deus, ne homo ex amico fiat inimicus; quod eum facere non debuisse, divinae sententiae justus exitus indicavit. Ergo alio quodam modo ipse etiam deceptus est; sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo illum arbitror potuisse seduci. Hanc autem proprie seductionem appellavit Apostolus, qua id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est, id est quod Deus ideo[ lignum] illud tangere prohibuerit, quod sciebat eos, si tetigissent, velut Deos futuros, tanquam eis divinitatem invideret. Ambros. in Hexaemeron de die V: Adam per Evam deceptus est, non Eva per Adam. Quem vocavit ad culpam mulier, justum est ut eum gubernatorem assumat, ne iterum feminea facilitate labatur. Paschasius De corpore et sanguine Domini, cap. XII: Divina sapientia hanc similiter de latere suo produxit, ut unde mulier, quae deceperat priorem Adam, creata est, inde Ecclesia formaretur. Ex sermone Chrysostomi in XL: Denique consentiens mulier talis circa virum exstitit, qualem circa se malitiam serpentis invenit; adeo persuasa est et persuasit; infecta est, et infecit; decepta est, et decepit. Augustinus De singularitate clericorum: Miramur, si Adam per Evam seductus est, quem nulla morientium exempla praecesserant.
58
LVI. Quod homo liberum arbitrium peccando amiserit, et non.
58
Augustinus in Enchiridio( VI, 207): Nam libero arbitrio male utens homo et se perdidit ipsum Sicut enim qui se occidit utique vivendo se occidit, nec se ipsum resuscitare poterit, ita cum libero peccaretur arbitrio, victore peccato amissum est etiam liberum arbitrium. A quo enim quis devictus est, hujus servus factus est. Quae autem potest servi esse libertas, nisi quando eum peccare delectat? liberaliter enim servit, qui sui domini libenter voluntatem facit. Ac per hoc et ad peccandum liber est qui peccati servus est. Idem De correptione et gratia: Liberum arbitrium et ad bonum et ad malum faciendum confitendum est nos habere. Sed in male faciendo liber quisque est justitiae peccatique servus. Idem De gratia et libero arbitrio: Semper est in nobis voluntas libera, sed non semper est bona; aut enim a justitia libera est, quando servit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando servit justitiae, et tunc est bona. Gratia vero Dei semper est bona, et per hoc fit ut sit homo voluntatis bonae, qui prius fuit malae. Item: Non enim homo sic gratiam suscepit ut propriam perdat voluntatem. Tamen ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur, boni aliquid posse subjecit: non ego autem, sed gratia Dei mecum, id est non solus, ac per hoc nec gratia Dei sola nec ipse solus.
59
LVII. Quod Adam in loco Calvariae sepultus sit, et contra.
59
Ambros. Horontiano: Haec filia Ecclesiae ad superiora se bonis consiliis attollens, quam suscepit in Golgatha Christus, ubi Adae sepulcrum erat, ut illum mortuum in sua cruce resuscitaret. Ubi ergo in Adam mors omnium, ibi in Christo reresurrectio. Hieronymus ad Marcellam de locis sacris, urbem Jerusalem laudans: In hac urbe, imo in hoc tunc loco et habitasse dicitur et mortuus esse Adam. Unde et locus, in quo crucifixus est Dominus, Calvaria appellatur, scilicet quod ibidem sit antiqui hominis Calvaria condita, ut secundus Adam et sanguis Christi distillans primi Adam et jacentis propagatoris peccata dilueret, et tunc sermo ille Apostoli compleretur: Excitare, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Idem in libro locorum et nominum: Arboc corrupte in nostris codicibus scribitur, dum in Hebraeis legatur arbe, id est quatuor, eo quod ibi tres patriarchae Abraham, Isaac et Jacob sepulti sunt, et Adam magnus, ut in Jesu libro scriptum est, licet enim quidam conditum in loco Calvariae suspicentur; hoc autem Hebron olim metropolis Philisthinorum. Isidorus De vita et obitu sanctorum patrum: De Adam: A paradiso projectus, terram sentibus squalentem incoluit. Amissaque immortalitate, in pulverem rediit. Sepultus est autem in loco Arbe, hoc est Chebron, metropolis Allophylorum urbs. Item: In agro Hephron in spelunca duplici, in cujus interiore parte sepultus fuit Adam, exteriore vero Abraham. Distat autem hic locus, ut Josephus edocet, septimo ab urbe Chebron stadio.
60
LVIII. Quod Adam salvatus sit, et contra.
60
Ex libro Sapientiae[ IX, 19]: Per sapientiam sanati sunt quicunque tibi placuerunt, Domine, a principio. Haec illum, qui primus factus est a Deo pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit et eduxit illum a delicto suo; et dedit illi virtutem continendi omnia. August. in epist. ad Evodium de verbis Petri, quibus Christum asserit solvisse inferni dolores: Quis ergo nisi infidelis negaverit fuisse apud inferos Christum? Item: Cur voluerit venire ubi dolores essent? Quia erat, ut scriptum est, inter mortuos liber, ubi princeps mortis non invenit, quod supplicio deberetur. Item: Et de illo quidem primo homine, quod eum ibidem solverit, Ecclesia fere tota consentit; quod eam non inaniter credidisse credendum est, undecunque hoc traditum sit, quanquam illud quod in libro Sapientiae scriptum est( X, 1): Haec illum, qui primus factus est pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, et eduxit illum de peccato suo, magis facere pro hac sententia videatur. Item De baptismo parvulorum lib. II de Adam et Eva: Sicut illi ergo primi homines postea juste vivendo tamen merito creduntur per Domini sanguinem ab aeterno supplicio liberati. Adam primus hominum peccavit, Abel primus juste vixit. Hilarius in psalmo XIV: Denique Adam confessus veniae reservatus et glorificatus in Christo est. Gregor. Eulogio episcopo Alexanarino et Anastasio Antiocheno: Primum hominem, qua die peccavit, anima mortuum dicimus; qui tamen Adam postmodum per poenitentiam ad vitam rediit. Augustinus De singularitate clericorum: Dico autem vobis, tolerabilius erit Adae in die judicii quam vobis.
61
LIX. Quod de promisso sibi partu Maria dubitaverit, et non.
61
Beda super Lucam( I, 34): Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quomodo, inquit, fieri potest, ut accipiam pariamque filium, quae in castimonia virginitatis vitam consummare disposui. Non autem quasi incredula verbis angeli, quomodo haec impleri valeant requirit, sed certa quia oportebat impleri, quod tunc ab angelo audiebatur, et prius a propheta dictum legerat, quo in ordine complendum sit interrogat, quia videlicet propheta qui hoc futurum praedixit, quomodo fieri posset, non dixit, sed angelo dicendum reservavit. August. Quaest. veteris et novae legis, cap. LXXX: Ambigenti Mariae de conceptus possibilitate angelus praedicat dicens: Spiritus sanctus superveniet in te; hoc ne dubites, quia virum nescis, quoniam Spiritus sanctus operabitur, ut sine viro concipias.
62
LX. Quod Verbum Dei in utero Virginis simul animam et carnem susceperit, et non.
62
Augustinus episcopis in Hibernia: Non prius in utero Virginis caro concepta est, et postmodum divinitas venit in carnem, sed mox Verbum servata virtute propriae naturae factum est caro et perfectus est homo ideo in veritate carnis et animae rationalis. Unde unctus prae participibus dicitur, dono videlicet Spiritus sancti. Nam hoc ipsum de Spiritu sancto et carne Virginis concipi a sancto Spiritu ungi fuit. Item: Ibi ab eodem Spiritu unctus est, ubi conceptus; nec ante conceptus et postmodum unctus, sed hoc ipsum de Spiritu sancto et carne Virginis concipi a Spiritu sancto ungi fuit. August. de secreto incarnationis Christi: Da veniam, Christe, et parce ori meo, quia incarnationis tuae mysterium temerarius narrator attingo. Item: In vulva Virginis genitalis sanguis et semineus humor fuit; huic sanguini vel humori Verbum se velut coagulatum miscuit, et sanguinis vel humoris substantia celatam carnem fecit. Accessit Spiritus sanctus et haec quae fuerant Verbi glutino commassata, animando formavit, formata distinxit. Idem in libro Quaest. de Veteri Testamento, cap. XXIII: Moyses tradidit: Si quis percusserit mulierem in utero habentem, et abortiverit, si formatum fuerit, det animam pro anima; si autem informatum, multetur pecunia, ut probaret animam non inesse ante formam. Item: Si propius respiciamus, videbimus quid sequi debeamus. Contemplemur facturam Adae. In Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intelligatur, quia jam formatum corpus accipit animam. Nam potuerat animam limo terrae admiscere et sic formare corpus. Sed ratione informabatur, quia primum oportebat domum compaginari, et sic habitatorem induci. Anima certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur. Cum igitur[ corporis] lineamenta compacta non fuerint, ubi erit anima? Hieron. ad Algasiam: Semina paulatim formantur in utero, et tandiu non reputatur homicidium, donec elementa confusa suas imagines membraque suscipiant.
63
LXI. Quod Joseph suspicatus sit Mariam adulteram, et non.
63
Ex homilia Origenis in vigilia natali Domini. Joseph autem vir ejus, inquit, cum esset homo justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Noluit eam traducere, noluit eam accipere, noluit male diffamare, sed occulte dimittere. Haec illo, inquit, cogitante. Quaerendum nobis est, quid cogitaverit? Hoc cogitabat, ut eam dimitteret. Si suspicionem in eam habebat, quomodo justus erat? Si non est suspicatus vel tale aliquid cogitavit, cur dimittere voluit immaculatam et sanctam? Injustum enim hoc erat. Sed simplicem sensum audi hujus orationis: Ideo eam dimittere volebat, quoniam virtutem mysterii et sacramentum quoddam magnificum in ea cognoscebat, cui approximare se indignum aestimabat. Ergo humilians se ante tantam et tam ineffabilem rem, quaerebat longe se facere. Sicut et beatus Petrus Domino se humilians aiebat: Recede a me, Domine, quoniam homo peccator sum; vel sicut ille centurio ad eumdem Dominum mittens dicebat: Non sum dignus, ut intres sub tectum meum; vel sicut sancta Elisabeth ad beatam Mariam locuta est dicens: Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini ad me? Sic et Joseph juste humilians se in omnibus cavebat, timebat sibimetipsi tantae sanctitatis conjunctionem adhibere. Idcirco volebat eam occulte dimittere dicens: Major est hujus dignitas, superexcellit ejus sanctitas, neve meae congruit indignitati. Hieron. super Matthaeum: Joseph autem vir ejus, cum esset justus et nollet eam traducere, etc. Hoc testimonium Mariae est, quod Joseph, sciens illius castitatem, et admirans, quod evenerat, celat silentio, cujus mysterium nesciebat. Ex sermone quodam de Natali, qui sic incipit: Castissimum Mariae Virginis uterum: Audite, fratres, audite Mariam vobiscum loquentem, carne absentem et spiritu praesentem! Ignoravit quidem Joseph, sponsus vir meus, quod adamasset me Deus meus, et putavit quod adulterio impraegnatus esset venter meus. Item: Turbatur Joseph, homo justus, quod Mariam, quam de templo acceperat et non cognoverat, gravidam sentiebat, secumque diu aestuans ac disputans dicit: Prodo an taceo? Si tacuero malum sentiens, cum adulteris portionem meam pono. August. in sermone de verbis Evangelii. Si peccaverit in te frater tuus, etc.: Attende, quemadmodum justus Joseph tanto flagitio, quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit. Sed ad illam non accessisse noverat. Restabat igitur certa adulterii suspicio, et tamen, quia ipse solus senserat, cum nollet divulgare eam, voluit eam occulte dimittere. Idem in Enchiridio, cap. XV: Et Joseph cum nollet eam dimittere suspicatus adulteram, quam sciebat non de se esse gravidam, etc. Idem in epist. ad Macedonium: Unde Joseph cui mater Domini fuerat desponsata, cum eam comperisset praegnantem esse, cui se noverat non esse commistum et ob hoc nihil aliud quam adulteram esse credidisset, puniri eam tamen noluit, nec approbator flagitii fuit. Nam haec voluntas ejus etiam justitiae deputatur. Ita quippe de illo scriptum est: Cum esset justus et nollet divulgare, statuit eam occulte dimittere; haec eo cogitante apparuit ei angelus. Ambros. super Lucam, cap. V: Pulchre autem docuit sanctus Matthaeus quid faceret justus, qui opprobrium conjugis deprehendit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio se praestare debeat. Qui enim conjungitur meretrici, unum corpus est.
64
LXII. Quod Christus clauso utero Virginis natus sit, et contra.
64
Symbolum Ephesini concilii: Nativitatem nostram ex vulva sustinuit, homo de muliere procedens, non quod erat abjiciens. Item: Nativitatem sustinet ex vulva corpoream. Beda super Lucam: Quod ait adaperiens vulvam, consuetae nativitatis more loquitur; non quod Dominus sacri ventris hospitium, quod ingressus sanctificaverat, egressus devirginasse credendus sit, sed, juxta fidem Catholicam, clauso Virginis utero quasi sponsus suo processisse de thalamo. August. de secreta incarnatione Domini: Christe, licet tu clausum dimiseris uterum, nobis tamen permisisti aperire Evangelium tuum incredulis. In Enchiridio, cap. XXXIV: Quo si vel nascente corrumperetur ejus integritas, non jam ille de Virgine nasceretur. Ex homil. Gregorii papae in octava Paschae: Illud enim corpus Domini intravit ad discipulos januis clausis, quod ad humanos oculos per nativitatem suam clauso exiit Virginis utero. Quid ergo mirum, si clausis januis post resurrectionem suam in aeternum jam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero Virginis exivit? Hieron. ad Pammachium: Christus virgo, mater virginis nostri Virgo perpetua; haec est porta orientalis in Ezechiele semper clausa. Respondeant mihi quomodo januis clausis Christus ingressus est, et ego respondebo quomodo sit virgo post partum, mater antequam nupta. Idem in II Dialogo suo contra Pelagianum: Magis ad specialem nativitatem Salvatoris quam ad omnium hominum hoc referri post quod dicitur, qui aperit vulvam sanctus Domino vocabitur. Solus enim Christus clausas portas vulvae virginalis aperuit, quae tamen clausae jugiter permanserunt. Haec est porta orientalis clausa, per quam solus pontifex ingreditur et egreditur; nihilominus semper clausa est. Idem ad Eustochium: Dei Filius pro vestra salute, homines, factus filius; decem mensibus, ut nascatur, exspectat; fastidia sustinet, cruentus egreditur. Hormisda papa ad Justinum Augustum: Ut, qui antea erat Dei Filius, fieret filius hominis et nasceretur hominis more, matris vulvam natus aperiens, et virginitatem matris virtute non solvens. Anastasius episcopo: Gabriel mittitur ad Mariam non transitorie virginem, sed virginem desponsatam. Item: Quod partus meminit Scriptura et dicit: Involvit puerum, et: Beata sunt ubera, quae suxit, et: Oblatum est sacrificium, quia aperuit, qui natus est, vulvam: haec autem parturientis erant indicia. Ambrosius super Lucam( II, 23): Quia omne masculinum, adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Verbis enim legis promittebatur mittebatur Virginis partus. Et vere sanctus, quia immaculatus. Quia quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Nam si litteram sequimur, quomodo sanctus omnis masculus? nunquid sanctificabitur? Sed ille sanctus per quem figura mysterii futuri legis praescripta signabant, eo quod solus sanctae Ecclesiae Virginis ad generandos populos Dei immaculatae fecunditatis aperiret genitale secretum. Hic ergo solus aperuit sibi vulvam. Item: Priusquam te formarem in utero, novi te et in vulva matris sanctificavi te. Qui ergo vulvam sanctificavit alienam, hic est qui aperuit matris suae vulvam, ut immaculatus exiret.
65
LXIII. Quod Christus secundum carnem de tribu Juda, et non.
65
Paulus in Epistola ad Hebraeos: Manifestum est enim quod de Juda ortus sit Dominus noster, in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. Origenes super Epistolam Pauli ad Romanos homil. I: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Quomodo videtur Christus ex semine David secundum carnem descendere, quem constat ex Joseph non esse natum, in quem Joseph series ex David descendentis generationis adducitur? Quibus occurrere quamvis molestum sit secundum litterae rationem, tamen respondetur a nostris, quod Maria, quae sponsata Joseph erat, secundum legem sine dubio contribuli suo et cognato conjuncta est; et quamvis dicatur ad eam ab angelo, quod Elisabeth, cognata tua, et ipsa pariet filium in senectute sua, Elisabeth autem ex filiabus Aaron esse dicatur, tamen affirmabitur a nostris, quod cognationis nomen non solum ad contribules, sed ad omnes, qui sunt ex genere Israel, possit aptari, sicut idem apostolus de omnibus simul dicit: Qui sunt cognati mei secundum carnem. His quidem alia et his similia respondentur. Nobis tamen haec intelligenda secundum spiritalem vel allegoricam rationem magis videntur, secundum quod nihil obest, etiam quod Joseph pater Christi dicatur. Et a Matthaeo( I, 8) refertur, quia Joram genuit Oziam. In quarto autem Regnorum scriptum est quod Joram genuit Ochoziam, Ozias Joas, Joas Amaziam, Amazias Azariam ipsum, qui interdum Ozias nominatur, et Azarias Joatham. Item: Cujus rei dissertio certa est, quod non secundum historiam, sed secundum spiritualem intelligentiam constet, quae non est nobis nunc pulsanda. Item: Sufficit nobis ad eos, qui adversantur, respondere quod sicut Jesus filius Joseph dicitur esse, dicitur et Ozias genitus ex Joram, ex quo non est genitus. Ita et ex semine David secundum carnem Christus potest accipi, ut quidquid rationis in Joram protulerint et Joseph, hoc et in David dicamus. Hieron. ad Epistolam ad Hebraeos( VII, 11): Quid adhuc necessarium[ fuit] secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, non secundum Aaron, etc. Volens ostendere Apostolus generationem Melchisedech non ex Sem progenie, unde Abraham, sed ex Cham, cujus posteritatem subsequentem Scriptura non memorat originem trahere. Dicit enim sine tempore, sine matre, id est originis numeratione, neque mitia neque finem mortis habere conscriptum est. Item: Hoc autem ideo Apostolus facit, ut ostendat eum qui ex generatione Hebraeorum non esset, benedixisse patriarcham et in eos similitudinem Christi, qui non esset ex tribu Levi, id est sacerdotali, sed ex Judae. Augustinus contra Faustinum lib. XXIII, cap. VII: Dominus Dei secundum divinitatem, ipse filius David ex semine David secundum carnem. Quod si nobis credere non prodesset, non hoc[ tam] attente Apostolus Timotheo commendaret, dicens: Memor[ esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum. Contra quod Evangelium quisquis aliud annuntiaverit, anathema sit, magna cura fideles admonuit. Item: Cognationum seriem non usque ad Mariam, sed usque ad Joseph perducit, primo quia mariti ejus fuerat, propter virilem sexum, potius honoranda persona; neque enim quia concubitu non permistus, ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret ab angelo Mariam ipsius Joseph conjugem appellatam. Item: Cogitare enim debemus fieri potuisse ut et Joseph maritus Mariae diceretur, habens eam conjugem non concubitu, sed affectu, quod est charius, et ideo non debuisse virum Virginis matris Christi separari a serie parentum Christi; et ipsam Mariam aliquam de stirpe David venam sanguinis ducere, ut Christo caro etiam ex Virgine procreata sine David semine esse non posset. Item: Quid restat nisi et Mariam non fuisse extraneam a cognatione David? Item: Quisquis ita dicit Mariam ad consanguinitatem David non pertinuisse, manifestum est quod Scripturarum tam excellenti auctoritati obluctetur.
66
LXIV. Quod Deus personam hominis non susceperit, sed naturam, et contra.
66
Augustinus De fide ad Petrum, ita: Verbum caro factum est, ut, quamvis naturaliter non sit Verbum quod caro, quia duarum naturarum veritas manet in Christo, secundum unam tamen personam idem Verbum caro ab ipso fieret maternae conceptionis initio. Deus enim Verbum personam non accepit hominis, sed naturam. Boetius contra Eutychen et Nestorium: Hoc interim constet, quod inter naturam personamque differre praediximus, quoniam natura est cujuslibet substantiae specificata proprietas, persona vero rationabilis naturae individua subsistentia. Ambrosius super Epistolam Pauli ad Romanos: Servus Jesu Christi: utrumque posuit, id est Jesu Christi, ut Dei et hominis personam significaret, quia in utroque est Dominus. Item: Quoties Scriptura aut Jesum dicit aut Christum, aliquando personam Dei, aliquando personam hominis significat. Augustinus lib. II contra Manichaeos: Reliquit Patrem, cum dixit: A Patre exivi; apparendo hominibus, tum Verbum caro factum est; quod non commutationem naturae Dei significat, sed susceptationem inferioris personae, id est humanae.
67
LXV. Quod Filius Dei mutatus sit suscipiendo carnem, et non.
67
Hieronymus in psalmum LXXVI: Haec mutatio dexterae Excelsi; nisi dextera ejus, hoc est Filius ejus mutatus fuerit et corpus hominis acceperit, nos misericordiam accipere non possumus. Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Augustinus De natura summi boni: Naturae corruptibiles, ideo non incommutabiles sunt, quia nihil est unde factae sunt. Item: Omnis enim mutatio facit non esse quod erat; vere ergo ille est qui incommutabilis est. Item: Vera immortalitas haec est summa illa incommutabilitas quam solus Deus habet. Isidorus De summo bono, cap. I: Quid est Dei immortalitas nisi ejus incommutabilitas? Nam angeli et animae immortales sunt, sed incommutabiles non sunt. Solus Deus dicitur immortalis, quia solus incommutabilis. Nam anima moritur, dum, deserente Deo, de bono in malum mutatur, sic angelus, dum deserente Deo lapsus est. Quod materiam habet, unde existat, mutabile est, quia de informi ad formam transit; quod vero non habet materiam, immutabile est, sicut Deus.
68
LXVI. Quod Deus et homo in Christo partes esse videantur, et non.
68
Athanasius: Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus, unus autem non confusione substantiae, sed unitate personae. Hieronymus in psalmum II: Vox Christi: Ego autem constitutus sum rex ab eo, pro parte carnis dicitur. Idem in psalmum XXIII: Quis est iste rex gloriae? vox angelorum qui apud Patrem semper fuerant; ac si dicerent: Nos Patrem et Filium semper insimul esse videmus; iste rex gloriae quis est? Augustinus in libro Sententiarum Prosperi: Hoc est quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendimus, sacrificium Ecclesiae duobus confici, duobus constare: visibili elementorum specie et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine; sacramento et re sacramenti, id est corpore Christi; sicut Christi persona constat et conficitur Deo et homine, cum ipse Christus verus sit Deus et verus homo, qui omnes illas res, illarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur. Est igitur sacramentum et res sacramenti, id est corpus Christi. Idem in libro Quaest. Orosii ad ipsum: Sicut anima et caro unus est homo, ita Verbum et homo unus est Christus. Duas substantias accipimus in uno Filio Dei, divinitatis et humanitatis, non duas personas. Si dixerimus duas esse personas, jam non erit trinitas sed quaternitas. Idem De Trinitate, lib. IV: Ita sane factum ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima, atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur. Idem De Praedestinatione sanctorum: Ipsa est illa ineffabilis facta hominis a Deo Verbo susceptio singularis, ut Filius Dei et filius hominis simul, et filius hominis propter susceptum hominem et Filius Dei propter suscipientem Deum, veraciter et proprie diceretur, ne quaternitas sed trinitas, crederetur. Idem in epistola ad Volusianum de incarnatione Christi: Sicut in unitate personae anima utitur corpore, ut homo sit, ita in unitate personae Deus utitur homine, ut Christus sit. In illa ergo persona mistura est animae et corporis; in hac persona mistura est Dei et hominis; ergo persona hominis est mistura animae et corporis, persona autem Christi mistura est Dei et hominis. Cum enim Verbum Dei permistum est animae habenti corpus, simul et animam suscepit et corpus. Illud quotidie fit ad procreandos homines; hoc semel factum est ad liberandos homines. Unde tamen duarum rerum incorporearum commistio facilius credi debuit, quam unius corporeae et alterius incorporeae; ac per hoc Verbi Dei et animae credibilior debuit esse permistio, quam animae et corporis. Verbum ergo Dei longe alio modo quodam, quam eo quo creaturis caeteris adest, suscepit hominem, seque et illo fecit unum Jesum Christum. Remigius in psalmum XXXIV: Et oratio mea in sinu, etc. Scimus quippe Christum in duabus et ex duabus substantiis constare, divina scilicet et humana. Augustinus contra Maximinum: Nulla fit partium divisio in trinitate Deitatis; Christus una persona est geminae substantiae, nec tamen Deus pars hujus personae dici potest, alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit, cum homo divinitati ejus accessit. Quod si in una persona absurde dicitur, quia pars illius rei non potest esse Christus, quanto magis Trinitatis esse non potest quicunque unus in tribus? In Trinitate ergo, quae Deus est, Pater est Deus, et Filius etiam Deus, et Spiritus sanctus est Deus, et simul hi tres unus Deus, nec hujus Trinitatis tertia pars est unus, nec major pars duo quam unus est ibi; nec majus aliquid sunt omnes quam singuli, quia spiritualis, non corporalis est magnitudo. Idem super Joan., homil. XLV: Per similitudinem Christus multa est, quae per proprietatem non est. Per similitudinem et petra est et ostium et lapis angularis et agnus et pastor et leo, et alia quae connumerare longum est. Si autem proprietates discutias rerum, quas videre consuevisti, nec petra est nec ostium, etc. Item: Pono, inquit, animam meam. Quis ponit? quam ponit? Quid est Christus? Verbum et homo; nec sic homo, ut sola caro, sed quia homo constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo. Non enim partem deteriorem suscepisset et meliorem deseruisset; pars quippe hominis melior est anima quam corpus. Quia ergo totus homo in Christo, quid est Christus? Verbum inquam et homo. Quid est Verbum et homo? Verbum, anima et caro. Tene ergo quia nonnulli fuerunt haeretici et in ista sententia; Apollinaristae haeretici ausi sunt dogmatizare quod Christus non sit[ nisi] Verbum et caro, et animam humanam non eum habuisse contendunt. Quis ponit animam et iterum sumit eam? Christus, ex quo quod Verbum est, animam ponit et iterum sumit? An ex eo quod anima humana est, ipsa se ponit et sumit? An ex eo quod caro est, caro ammam ponit et sumit? Si dixerimus, quia Verbum Dei posuit animam et iterum sumpsit, metuendum nobis est ne dicatur: ergo anima illa aliquando separata est a Verbo, et aliquando Verbum illud, ex quo suscepit animam, fuit sine anima. Item: Quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima separavit, animam vero a Verbo non separavit? Mortuus est Dominus; sine dubio caro ipsius exspiravit; anima ad tempus deseruit carnem, a Verbo autem animam separatam esse non dico. Latronis animae dixit: Hodie mecum eris in paradiso. Latronis animam non deserebat et deserebat suam? absit! sed suam inseparabiliter habuit. Sicut Christus animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere. Ponere animam mori est; sic et Petrus dixit: Animam meam pro te ponam, id est pro te moriar. Carni hoc attribue; caro ponit animam et iterum sumit. Et inclinato capite tradidit spiritum, hoc est ponere animam; caro illum tradidit, emisit, exspiravit; ideo dicitur exspirare extra spiritum fieri, quomodo exsulare extra solum fieri, exorbitare extra orbitam fieri. Si ergo caro animam posuit, quomodo Christus animam posuit? non enim caro Christus. Ita plane et caro Christus et anima Christus et Verbum Christus; nec tamen tria haec tres Christi, sed unus Christus. Quo modo est enim unus homo anima et corpus, sic unus Christus Verbum et homo. Videte quid dixerim, et intelligite: anima et corpus duae res sunt, sed unus homo; Verbum et homo duae res sunt, sed unus Christus. De homine quaere ubi est? ubi est apostolus Paulus modo? si quis respondeat: In requie cum Christo, verum dicit; si quis: Romae in sepulcro, et ipse verum dicit; illud enim de anima, hoc de ejus carne accipitur. Nec tamen duos dicimus apostolos, unum qui requiescit in sepulcro, alterum qui requiescit cum Domino. Idem De Trinitate, lib. I: Quia forma Dei accepit formam servi, utrumque Deus et utrumque homo; sed utrumque Deus propter accipientem Deum, utrumque homo propter acceptum hominem. Item: Ex forma servi crucifixus est, et tamen Dominus gloriae crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret et hominem Deum, quid tamen propter quid, et quid secundum quid dicatur, diligens lector intelligit. Idem lib. IV: Ita sane factum ut ibi sit non tantum Verbum Dei et hominis caro, sed etiam rationalis hominis anima. atque hoc totum et Deus dicatur propter Deum et homo propter hominem. Quod si difficile intelligitur, mens fide purgetur.
69
LXVII. Quod Christus sive Deus non sit dicendus creatura , et contra.
69
Beda in homilia de Natali: Omnia per ipsum facta sunt. Si enim nihil creaturarum sine ipso factum est, patet profecto quia ipse creatura non est, per quem omnis creatura facta est. Hieron. de symbolo Niceni concilii: Accipe igitur, quia creatura Dominus verus non potest esse, neque creatura creaturas salvare, dicente Scriptura: Coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Vides igitur, quod paganitatis est potius hoc, quam Christianitatis. Hilarius in XII De Trinitate: Non enim Dominum Christum creaturam, quia[ ipse est, qui creavit omnia, neque facturam], quia facturarum omnium ipse est Dominus, sed Deum novimus, Deum Dei Patris propriam generationem. Item: Nostra tantum haec sola religio est, Filium confiteri non adoptivum, sed natum, neque electum, sed generatum. Item: Quia Paulus servientes creaturae coarguit. Item: Humanae intelligentiae sensus respuit, ut creator creatura sit, quia creatura per creatorem est, quia, si creatura sit, et corruptioni subditus et exspectationi obnoxius est et servituti subjectus est. Ait enim Apostolus: Etenim longinqua exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subdita est, non sponte, sed propter eum qui subdidit eam in spe; quia et ipsa creatura liberabitur, etc.. Si igitur Christus est creatura, necesse est sub spe longinquae exspectationis incertus sit, et ejus longinqua exspectatio nostra potius exspectet, et exspectans ea vanitati subjectus sit, et per necessitatis subjectionem non sponte subjectus sit. Subjectus autem non sponte cum sit, est necesse ut servus sit. Servus autem cum sit, maneat etiam in corruptione naturae. Haec enim omnia creaturae propria esse Apostolus docet. O impudentem de Deo atque impiam professionem his eum per creaturae contumeliam etiam ludibriis deputare, ut speret, ut serviat, ut coactus sit, ut liberandus sit in nostra, non in sua! Idem supra, lib. XI: Profitens sibi Patrem Deum Deus Filius. Item: Dispensatio itaque pii sacramenti nativitatis, divinae Patrem insuper etiam conditionis assumptae Deum fecit; dum qui in Dei forma erat, repertus est in forma servi. Item: Si cum ante per naturam non erat servus, et postea secundum naturam esse quod non erat coepit, non alia dominatus causa intelligenda est, quam quae exstitit servitutis; tunc habes ex naturae dispensatione Dominum, cum praebuit ex hominis assumptione se servum. Item: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Cum haec ad omnes homines servos homo in servi forma Christus loquitur, non ambigitur, quin Pater sibi ut caeteris sit ex ea parte, qua homo est; et Deus sibi ut cunctis sit ex ea natura, qua servus est. Augustin. in Enchiridio, cap. XIII: Confitemur natum de Spiritu sancto et Maria Virgine, procul dubio non sic de illo, ut de Patre, sic autem de illa, ut de matre sit natus. Idem in prima Epistola Joannis: Ideo venit Deus in carne, ut spem resurgendi nobis ostenderet. Quod aliter non poterat fieri, nisi carnem indueret mortalem. Deus enim mori non poterat. Ambros. De fide ad Gratianum, lib. I: Restat ut illud quoque sacrilegium redarguatur, et probemus Dei Filium non esse creaturam. Audivimus dicente Domino, Praedicate Evangelium universae creaturae; nullam excipit, et ideo ubi sunt, qui creaturam Christum appellant? Nam si creatura esset, nunquid[ ipse] sibi mandaret Evangelium praedicari? Non enim creatura est, sed creator Christus. Vanitati enim creatura subjecta, sicut Apostolus ait. Nunquid ergo subjectus Christus vanitati? Rursus juxta eumdem apostolum creatura congemiscit. Nunquid ergo Christus ingemiscit, qui nostros a morte gemitus liberavit? Creatura, inquit, liberabitur a servitute corruptionis. Videmus igitur inter creaturam et Deum magnam esse distantiam, quia servitus creatura est, Deus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Quis hunc induxit errorem, ut eum qui creavit omnia diceret creaturam? Nunquid ipse Deus se creavit? Si per ipsum facta sunt omnia, nunquid ipse se fecit? Si lectum est, quia Deus in sapientia fecit omnia, nunquid verisimile videri potest, quia in seipsam facta est sapientia? Item: Apostolus dixit Dominum majestatis crucifixum; Filius ergo est et Dominus majestatis; est non creaturis subjecta majestas. Non ergo creatura Filius. Item: Filius paternae est imago substantiae, omnis autem creatura dissimilis supernae substantiae, sed non dissimilis Dei Patris Filius. Non ergo creatura Filius. Nulla creatura aequalis Deo, aequalis autem Filius, non ergo creatura Filius. Item: Omnis creatura accidentia boni et mali recipit; eademque discessionem sentit; Dei autem Filio nihil potest ex ejus divinitate vel decedere vel accedere. Non ergo creatura Dei Filius. Item: Omne opus suum Deus adducet in judicium. Sed Dei Filius non adducitur. Non ergo creatura Dei Filius. Item: Filius unum cum Patre se esse dixit, id quemadmodum potest dici creatura? Non ergo creatura est Dei Filius. Item: Non idem est regnare et servire. Christus autem rex et Filius regis. Non ergo servus est Dei Filius. Item: Omnis creatura servit, sed non servit Dei Filius, qui ex servis filios Dei facit. Non ergo creatura Dei Filius. Item de Arianis: Dicant igitur generatum ex Patre, ex matre creatum; aut dicant, quomodo Dei Filius et genitus et creatus? Una natura et maxime Deus diversitatem non recipit. Prohibet me Paulus creaturae servire, et Christo admonet serviendum. Non ergo creatura Christus. Paulus, inquit, servus Jesu Christi. Quemadmodum ergo Christo ipse serviret, si creaturam Christum putaret? Aut igitur desinant colere quem creaturam appellant, aut desinant, quem colere se simulant, dicere creaturam, ne sub appellatione cultorum sacrilegia graviora committant. Idem in eodem: Deum meum et Dominum vestrum. Ubique autem Deum suum, quod ex persona dicat hominis, testimonia meum docent. Deus, Deus meus, respice in me, et de ventre matris meae Deus meus es tu, significat ex illo Deum sibi esse, ex quo de matris ventre jactatus est. Cum igitur generationem Christi legerimus, in quo audent dicere creatum vel factum? Et quidem in quo creatum legerint, in quo factum, considerare deberent. Edoctum est enim Dei Filium de Deo esse genitum. Factum autem in quo legerint diligenter advertant. Non enim Deus factus est, sed Deus Dei Filius natus est. Postea secundum carnem homo factus est. Misit Deus Filium suum factum ex muliere. Suum cum dicit, generationis aeternae proprietatem signavit. Factum ex muliere, ut facturam non divinitatis, sed assumptioni corporis ascriberetur. Item: Vane jactare consuerunt, quod scriptum est: Et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. Non divinitas crucifixa est, sed caro. Hoc utique fieri potuit, quod potuit crucifigi. Non ergo factura Dei Filius. Item: Dominus creavit me. Non dixit, Pater creavit. Caro Dominum agnovit, creatura nostra Dominum confitetur. Itaque quis ignoret, quod ob causam incorporationis hoc dicitur? Etiam cognosce, creatum dicit, in quo et hominem testatur. Item: Scriptum est, inquit: Qui in me credit, non credit in me, sed in eum qui misit me. Sed videte quid sequatur: et qui videt me, videt eum qui misit me. Exponit igitur quod ante praemisit, quia ille credit in Filio, qui confitetur Patrem. Nam qui Filium nescit nec Patrem, quod est non credit in me, non credit in id quod corporaliter cernitis. Ait enim: A me ipso non veni( Joan. VII, 28), quia si homo, a se non venit; et alibi: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et alibi: Credite in Deum, et in me credite. Item: Se quoque nunc ex persona hominis, nunc in Dei majestate significans, nec doctrinam suam se quaerere, nunc testimonium suum verum non esse, nunc verum esse significans; nam ipse ait: Si ergo testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum, et in posterioribus: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum; quomodo non est verum testimonium tuum, Domine, nisi secundum fragilitatem hominum? Omnis enim homo mendax est. Denique ut secundum hominem dixisse se monstraret, ait: Qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibet de me. Verum autem testimonium secundum divinitatem, sicut ipse ait: Et verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado. Idem lib. V: Aliud igitur est secundum divinam substantiam, aliud secundum susceptionem carnis Filium nominari. Nam et secundum generationem divinam Deo Patri aequalis est filius, et secundum susceptionem corporis formam servi accepit; unus tamen atque idem est Filius. Patriarchae David secundum gloriam suam Dominus est, secundum corporalis susceptionis seriem Filius est. Nec solum ex genere David secundum virtutem suscepit in persona hominis, sed etiam ex Domino, sicut habes: Ecce ego mittam ad vos servum meum, Oriens nomen est ei; et ipse Filius ait: Dominus, qui finxit me ex utero servum sibi et dixit mihi: Ecce posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae, cui hoc dixit nisi Christo? Qui cum in forma Dei esset, exinavivit se, dicit in psalmo( CXVIII, 135): Illustra faciem tuam super servum tuum. Servus dictus est, in quo unctus est. Servus dictus est in quo matrem habet. Ego servus tuus et filius ancillae tuae. Et in Ezechiele( XXXIV, 23): Et suscitabo super eos pastorem meum, et reget eas servus meus David, et David in medio erit princeps. Utique David jam defunctus erat; de Christo itaque dicit Chrysostomus de psalmo L: Rerum stupenda miracula! Quem dignum sermonem pronuntiem? O amentia haereticorum dicentium: Quomodo Creator creatura est? Dicite quemadmodum, qui ubique est, intra vulvam fuit? Augustin. De virginitate: Inspicite pulchritudinem amatoris vestri; cogitate aequalem Patri, subditum et matri, etiam in coelis dominantem, et in terris servientem, creantem omnia, inter omnia creatum. Idem De fide ad Petrum: Ille omnium spirituum omniumque corporum, id est omnium naturarum creator, Dominus creavit Virginem creandus ex virgine. Idem in Enchiridio, cap. XII: Natus est de Spiritu sancto et Maria Virgine. Utraque substantia, divina scilicet atque humana, Filius est Dei. Idem super Joannem, tractatu V: Omnia per ipsum facta sunt; si omnia, etiam Maria per ipsum facta est, de qua postea natus est. Quomodo creavit Mariam et creatus est per Mariam, sic dedit baptismum Joanni et baptizatus est a Joanne. Leo papa in sermone Pentecostes: Si enim homo ad imaginem et similitudinem Dei factus in suae naturae honore mansisset, diabolica fraude deceptus a lege sibi posita per concupiscentiam[ non] deviasset; Creator mundi creatura non fieret. Sed quia diaboli invidia mors intravit in orbem terrarum, aliter solvi captivitas humana non potuit, nisi carnem nostram ille susciperet, qui sine majestatis suae damno verus homo fieret, et solus contagium peccati non haberet.
70
LXVIII. Quod Christus secundum carnem factus sit, et contra.
70
Paulus in Epistola ad Romanos( I, 3): Qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Augustinus contra Faustum: Christus, in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt. In quantum homo est, et ipse factus est. Idem in lib. Quaest. veteris et novae legis, cap. LXX: Manifestum est Salvatorem non eguisse baptismo, quia Christus non factus sed natus est, dicente angelo pastoribus: Ecce natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Dominus. Beda super Lucam, homilia illius lectionis: Erat Jesus ejiciens daemonium: Misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege. Neque enim audiendi sunt, qui legendum putant natum ex muliere, quia conceptus in utero virginali carnem non de nihilo, non aliunde, sed materna traxit ex carne.
71
LXIX. Quod Filius Dei praedestinatus sit, et contra.
71
Augustinus, tractatu CV super Joannem: Et nunc clarifica me, Pater, apud temetipsum. Recte dicitur non praedestinatus secundum id quod est Verbum Dei, Deus apud Deum. Ut quod enim praedestinaretur, cum jam esset, quod erat, sine initio? Illud autem praedestinandum erat, ut sic suo tempore fieret, quemadmodum ante omnia tempora praedestinatum erat, ut fieret. Quisquis igitur Dei Filium praedestinatum negat, hunc eumdem filium hominis negat. Sed propter contentiosos etiam hinc audiamus Apostolum: Quod ante promiserat de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, etc.; secundum hanc ergo praedestinationem etiam clarificatus est, antequam mundus esset,[ ut esset] claritas ejus ex resurrectione mortuorum. Origenes super Epistol. Pauli ad Romanos( I, 2): Qui praedestinatus est filius in virtute, etc. Quamvis in Latinis exemplaribus praedestinatus soleat inveniri, tamen quod interpretationis veritas habet, destinatus est scriptum, non praedestinatus. Destinatus enim ille qui est, praedestinatus qui non est. Praesciri et praedestinari possunt illi qui nondum sunt. Ille autem, qui est et semper est, non praedestinatur, sed destinatur. Haec a nobis dicta sunt propter eos qui in unigenitum Filium Dei impietatem loquuntur, et ignorantes differentiam destinati et praedestinati putant eum inter eos qui ante non fuerint numerandum. Item: Qui ergo semper est, destinatur. Qui autem praedestinatur, nondum erat tunc cum praedestinaretur. Necessaria igitur distinctione Apostolus utitur, eum qui ex semine David secundum carnem est factus[ praedestinatum] dicens; eum vero, quem Filium Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis nominat destinatum. Non superflue addit in virtute, indicans per hoc, quod substantia Filius sit secundum spiritum sanctificationis. Christus enim Dei virtus et sapientia dicitur, qui et vapor virtutis Dei et manatio gloriae omnipotentis purissima.
72
LXX. Quod Deus minorari possit, et contra.
72
Moyses propheta: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est, non potest esse major, non potest esse minor. Psalmista( VIII, 6): Minorasti eum paulo minus ab angelis.
73
LXXI. Quod etiam secundum divinitatem Filius minor Patre videatur, et contra.
73
Hieronymus de symbolo Nicaeni concilii: Absit in Filio Dei aliquid plus minusve aut in loco, aut in tempore, aut in potentia, aut in scientia, aut in aequalitate, aut in subjectione, cum dicitur hoc, ut deitati ejus, non carni ascribatur. Si enim plus minusve aliquid invenitur, excepto hoc quod Filius non ex semetipso natus est, sed de Patre natus est proprie, aut invidus aut impotens Pater, insuper etiam temporalis agnoscitur. Hilarius De Trinitate, lib. IX: Ut sacramentum nativitatis et mysterium assumpti corporis manifestaret, ait: quia pater major me est, a quo scilicet esset gloriam resumpturus, apud quem et in quo esset glorificandus. Item: Glorificaturus Filium Pater, major est; glorificatus in Patre Filius, minor non est. Aut quomodo minor est qui in gloria Dei Patris est? aut nunquid Pater major est? major itaque Pater est, dum Pater est; sed Filius, dum Filius est, minor non est. Nativitas Filii Patrem constituit majorem; minorem vero Filium esse nativitatis natura non patitur. Major Pater est, dum gloriam assumpto homini rogatur ut reddat; Filius minor non est, dum gloriam resumit apud Patrem; atque ita et sacramentum nativitatis et dispensatio corporationis impletur. Nam et Pater, dum Pater est et glorificat Filium hominis, major est; et Pater et Filius unum sunt, dum ex Patre natus Filius post assumptionem terreni corporis glorificatur in Patrem.
74
LXXII. Quod Christus secundum corpus etiam non creverit, et contra.
74
Hieron. super Jeremiam, lib. VI: Quodquod nunquam antea cognoveras, novam rem creabit Dominus super terram; absque viri semine, absque coitu, absque conceptu femina circumdabit virum gremio uteri sui, qui juxta incrementa quidem aetatis per vagitus et infantiam proficere videbitur sapientia et aetate, sed perfectus vir in ventre solitis mensibus continebitur. Item: Quid sibi aut in hoc loco voluerit editio vulgata, possum dicere et sensum aliquem reperire, nisi de verbis Dei humano sensu argumentari esset sacrilegium. Ambros. super Lucam( I, 57): Elisabeth impletum est. Item: Neque enim ullam infantiae sensit aetatem, qui supra naturam, supra aetatem in utero matris situs, a mensura perfectae coepit aetatis plenitudinis Christi. Chrysostomus homil. XXVI de expositione symboli, quae sic incipit: Universalis Ecclesia congaudet. Crevit alvus Virginis, virgo erat, et praegnans servavit et virginitatem non amisit. Iste ergo natus crevit, ad passionem pervenit. Ex epistola Leonis papae ad Palaestinos episcopos: Quamvis ergo ab illo initio, quo in utero Virginis Verbum caro factum est, nihil unquam inter divinam humanamque substantiam divisionis exstiterit, et per omnia incrementa corporea, unius corporis personae fuerint totius temporis actiones, ea ipsa tamen, quae inseparabiliter facta sunt, permistione nulla confundimus, sed quid cujus formae sit, ex operum qualitate sentimus. Nec divina enim humanis praejudicant, nec humana divinis, cum ita in id ipsum utraque concurrant, ut in iis nec proprietas absumatur, nec persona geminetur. Idem ad Julianum episcopum contra Eutychenae impietatis errorem: Non alterius naturae erat ejus caro quam nostra. Augustin. in psalmo LIV: Dominus Jesus novimus unde acceperit carnem, ex Virgine vel Maria. Infans lactatus est, nutritus est, crevit, ad juvenilem aetatem perductus est, etc. Idem in epist. ad Volusianum de incarnatione Christi et virginitate Mariae: Quaeris utrum[ mundi] Dominus et rector passus[ fuerit] puerilitatis annos, adoleverit, in juventute solidatus sit, cibo alitus, omnes affectus mortalium senserit, etc. Non metuendum est corpusculum infantiae, ne in illo tantas Deus augustias passus esse videatur. Neque enim mole, sed virtute magnus est Deus. Hic si ratio quaeritur, non erit mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare. Demus Deum aliquid posse, quod nos fateamur investigare non posse. In talibus rebus tota ratio facti est potentia facientis. Quid si nullas ex parvulo in juventam imitaretur aetates, nullos cibos, nullos caperet somnos, nonne opinionem confirmaret erroris, nec hominem suscepisse ullo modo crederetur, et dum omnia mirabiliter facit, auferret quod fecit misericorditer? Quid autem non miram facit Deus in omnibus creaturae motibus, nisi consuetudine quotidiana viluissent? Ille igitur sine semine operatus est hominem, qui in rerum natura sine seminibus operatur et semina. Ille in suo corpore numeros temporum mensurasque servavit aetatum, qui sine ulla sui mutabilitate mutando contexuit ordinem saeculorum. Hoc enim crevit in tempore, quod coepit ex tempore. Beda super Lucam: Puer autem crescebat et confortabatur. His verbis illi haeretici destruuntur, qui negaverunt eum veram animam habuisse, quia sicut crescere pertinet ad corpus, ita sapientia pertinet ad animam.
75
LXXIII. Quod humanitas Christi non creverit in sapientia, vel quod tantumdem scierit quantum divinitas, et contra.
75
Beda super Lucam: Recte dicitur plenus sapientia non per intervalla temporum proficiendo in sapientiam, qua semper plenus fuit ab hora susceptionis, quoniam in Christo, ut ait Apostolus, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Gratia namque Dei erat in illo, quia nulli mortali tanta et talis data est, ut ex quo in utero Virginis conciperetur perfectus esset Deus. Iste homo nec ad momentum aliud fuit quam Deus. Ambrosius de fide ad Gratianum: Sunt plerique non ita timidiores ut ego. Malo enim alta timere quam sapere. Sunt plerique, quia scriptum est: Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Dominum et homines, qui dicunt humanae conditionis assumptionem ignorare se. Item: Magis arbitror ut nostra ignoratione nescire se diceret, non quia aliquid ipse non sciret. Idem de incarnatione Dominica: Deus igitur ante carnem, Deus in carne perfectionem naturae assumpsi humanae, suscepi sensum hominis, sed non sum sensu carnis inflatus. Sensu hominis animam meam dixi esse turbatam, sensu hominis esurivi, rogavi, profeci, sicut scriptum est: Et Jesus proficiebat aetate, et sapientia, et gratia apud Deum et homines. Quomodo proficiebat sapientia Dei? Doceat te ordo verborum. Profectus aetatis et profectus sapientiae, sed humanae est. Ideo aetatem ante praemisit, ut secundum hominem crederes dictum. Aetas enim non divinitatis, sed corporis est. Ergo si proficiebat aetate hominis, proficiebat et sapientia hominis. Sapientia autem sensu proficit, ut sensus sapientia. Jesus autem proficiebat scilicet et aetate. Quis sensus proficiebat? Si humanus, ergo ipse susceptus est; si divinus, ergo mutabilis per profectum. Quod enim proficit, utique mutatur in melius. Sed quod divinum est non mutatur. Quod ergo mutatur divinum non est. Sensus igitur proficiebat humanus, sensum ergo suscepit humanum. Et quia secundum hominem loquebatur, praemisit dicens: Puer autem crescebat et confortabatur et implebatur sapientia, et gratia Dei erat cum illo. Puer nostrae nomen aetatis est; nec confortari virtus poterat Dei, nec erescere Deus, nec altitudo sapientiae Dei, nec plenitudo divinitatis impleri. Quae igitur implebatur, erat non Dei sapientia, sed nostra. Per quem autem sensum dixit Isaias( VIII, 4): Puer patrem nesciebat aut matrem? Scriptum est enim: Priusquam sciat puer matrem aut patrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae. Sapientia Dei futura et occulta non fallunt. Expers autem agnitionis infantia per humanam utique imprudentiam quod adhuc non didicit ignorat. Sed verendum est, inquam, ne si duos principales sensus aut geminam sapientiam Christo tribuimus, Christum dividamus. Nunquid cum et divinitatem ejus et carnem credimus, Christum dividimus? Nunquid cum in eo imaginem Dei crucemque veneramur, dividimus eum? Apostolus certe, qui de eodem dixit: Quoniam et si crucifixus est ex infirmitate nostra, vivit tamen ex virtute Dei, ipse dixit, quia non divisus est Christus. Nunquid etiam cum dicimus, quia animam rationalem et intellectus nostri capacem suscepit, dividimus eum? Non enim ipse Deus Verbum, pro anima rationali et intellectus capaci in carne sua fuit, sed animam rationalem et intellectus capacem, et ipsam humanam et ejusdem substantiae, cujus nostrae sunt animae, et carnem nostrae similem, ejusdemque, cujus caro nostra est, substantiae suscipiens Deus Verbum, perfectus etiam homo fuit, sine ulla tamen labe peccati. Fulgentius: Anima Christi cum Verbo unus est Christus, et quia unigenitus Deus aequitatis est Patri, nec potest totum nosse Filium, qui totum non noverit Patrem, caveamus, ne si anima Christi totum Patrem nosse non creditur, ipsi uni Christo ex aliqua parte non solum Patris, sed etiam sui et Spiritus sancti cognitio negetur. Si a fide alienum videtur, ut dicatur anima Christi non plena suae divinitatis habere notitiam, cum qua creditur habere personam, contra hoc videtur esse assertio Joannis dicens, Christo non esse datum spiritum ad mensuram, in quo deitas spiritum non accepit, sed anima Christi. Ubi autem mensura dicitur non esse, plenitudo perfectionis et perfectio plenitudinis invenitur. Accepit ergo Christus spiritum, sed non ad mensuram. Quod si animae Christi etiam est datum ad mensuram, necesse est, ut nihil minus habeat sapientiae, nihil scientiae. De eodem Apostolus. In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Si non ad mensuram accepit, necesse est ut omnis sapientiae thesauros habeat. Quod si aliquid plenitudinis ei demitur, consequens est ut ad mensuram sapientiam accepisse dicatur. Ubi ergo spiritus non est mensura, necesse est ut plena sit deitatis notitia. De Christo Paulus dicit: In quo complacuit omnem plenitudinem inhabitare. In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Non ergo existimandum est, illi animae in aliquo plenam deitatis deesse notitiam, cujus una est persona cum Verbo, quam sic sapientia suscepit, ut eadem sapientia ipsa sit quae omnium rerum initium facta est domina, ut cum ipsa divinitate sua sit in Trinitate persona, id est Christus. Item: Habet anima illa plenam Trinitatis notitiam, non tamen habet unam cum Trinitate naturam. Nescio qualiter accipimus unigenitum a Patre plenum gratiae et veritatis, si vel illi plenitudini veritatis aliquid plenitudinis gratiae desit, vel illi plenitudini gratiae non tota inest veritatis plenitudo. Non enim tota plenitudo veritatis habetur; quando ipsius veritatis aliquid ignoratur. Quod absit ut de Christo sentiatur. Idem de mysterio Mediatoris: Isaias( VII, 16) dicit. Priusquam sciat aut proferat maligna, mutabit bonum, quoniam priusquam sentiat puer bonum, non credet malitiae, ut eligat quod bonum est. Si anima vel intellectus naturae in Christo defuisse creditur humanae, quid in infante bonum malumque dicitur ignorasse? An illam Filii Dei naturam divinam ignorantiae boni malique subjicimus, ut humanam in Christo animam denegemus? Itaque nec credendus est homo susceptus a Deo quae Dei sunt aliquatenus potuisse sapere, in quo ipsa sapientia cognitione boni malique dicitur caruisse. Anima igitur humana quae rationis capax naturaliter facta est, bonum malumque in infante Christo nescisse dicitur, quae secundum evangelicam veritatem in puero Jesu sapientia et gratia profecisse narratur, sicut Lucas dicit: Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia. Et paulo post: Jesus proficiebat aetate, et gratia apud Deum et homines. Nam sicut carnis est aetate proficere, sic est animae sapientia et gratia profecisse; quae tamen in sapientia nullatenus proficeret, si naturalem intelligentiam, quae omnibus est concessa, non haberet. Item: Effectus piae susceptionis exigit, ut dum caro et anima a Deo suscipitur, utraque pariter salvaretur. Nam nec caro ipsa fuit a Dei Filio suscipienda, nisi divina susceptione fuisset liberanda. Alcuinus ad Carolum lib. II, cap. XI: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Perversum vero et a sanitate fidei penitus alienum, ut dicamus animam Christi in se non habere plenam deitatis notitiam, eum qua naturaliter unam creditur habere personam. Unde Joannes baptista Christo singulariter ac sine mensura datam spiritus largitatem dixit; non enim ad mensuram, ait, dat Deus spiritum, quia omnis deitatis plenitudo in eo habitat. Item: Ubi enim mensura dicitur non esse, plenitudo perfectionis invenitur. Item: Non enim aestimandum est animae Christi in aliquo plenam divinitatis deesse notitiam, cujus una est persona cum Verbo, quam sic sapientia suscepit, ut cum ipsa divinitate sua una sit in Trinitate persona, id est Christus. Augustinus de baptismo parvulorum lib. II: Non illam, ait, infirmitatem in Christo parvulo credo fuisse, quam videmus in parvulis. Ambrosius super epistolam primam ad Corinthios( II, 10): Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda. Quia omnem virtutem et praescientiam ejus novit, quod omnino creaturae impossibile est. Item: Sensum Domini nemo novit, nisi qui de Deo est, spiritus Dei. Inferiora enim non possunt superiorum scire consilium, neque creatura Conditoris sui dignoscere voluntatem. Super eamdem epistolam et eumdem locum: Etiam profunda Dei. Praeclarum hoc adversus haereticos, qui creaturam Spiritum sanctum dicunt, unde hic ostenditur non solum creaturam non esse, verum etiam quia ipse solus interiora Dei profunda rimetur, qui ejusdem naturae atque substantiae sit. Claudius super eamdem epistolam et eumdem locum: Quia enim de Deo est hic spiritus, omnia novit Dei, ac per hoc Deum esse non dubites, qui non solum humana, verum etiam Dei occulta dicitur scire. Profunda autem ideo ait, quia omnem virtutem et praescientiam ejus novit, quod omnino creaturae impossibile est. Hieronymus in psalmo XV: Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum. Qui sapientia est Dei, non indiget ipsa sapientia. Sed secundum illud accipiendum est: Jesus proficiebat aetate et sapientia. Ambrosius Autpertus in homilia illius lectionis Evangelicae: Erat Joseph et Maria mater ejus mirantes. Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia. Haec de illo secundum humanitatem dicta sunt. Neque enim in sua natura confortatur, nec adimpletur sapientia, sed in nostra, in qua pro nobis exinanitus est. Quae vel omnia melius ad ejus corpus, quod est Ecclesia, quam ad ipsum caput referri possunt. Quotidie crescit in fide puer Jesus, quotidie confortatur in virtutibus, etc. Ex homilia Dominicae post Theophaniam, quae sic incipit: Rationabiliter magistri: Nisi enim veram carnem habuisset, nequaquam aetate proficeret et cresceret, et nisi veram habuisset animam, nequaquam sapientia proficere et crescere valeret; et quemadmodum per momenta aetatum corpus crescit, ita et anima sapientia crescenda proficit. Idem in Apoc.( V, 12) lib. III: Dignus est agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divinitatem et sapientiam, etc. Humana in Christo ita natura meruit uniri virtuti ac sapientiae Dei, ut una virtus Deus et homo, una persona Deus et homo, una sapientia Dei existeret Deus et homo. Nec non etsi ipsa humana in Christo natura sapientia proficit in terris, tamen nunc angelos docet in coelis. Idem lib. IV: Ita de Judaeis loquens: Isti dicunt, non est Christus vester illa sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, qui per incrementa temporum sapientia proficit ut homo. Non est detrimentum passa in homine assumpto illa sapientia, cum idem secundum hominem per vicissitudinem profecit sapientia, sed magis haec ab illa assumpta mansit una sapientia, qua mundus est factus, qua mundus est restauratus. Remigius in psalmo XXIX: Ego autem dixi in abundantia mea. Christus secundum carnem nullas divitias habuit; pauper enim a Deo fuit, ut non haberet quo caput reclinaret. Abundantiam itaque suam plenitudinem gratiarum et spiritualium et omnis divinitatis thesaurum appellat, quia ex eo corporaliter mansit. Dixi, inquit, in abundantia mea, id est in plenitudine divinitatis. Item: Et factus sum conturbatus, id est mortuus sum ex infirmitate carnis, ignorans lumen veritatis.
76
LXXIV. Quod Christus corporaliter unctus fuisse legatur, et non.
76
Lucas evangelista( VII, 37): Mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti, et stans retro secus pedes ejus lacrymis coepit rigare et osculabatur pedes ejus et unguento ungebat. Matthaeus( XXVI, 6): Cum autem esset Jesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ejus ipsius recumbentis. Joannis( XIX, 38): Joseph ab Arimathia venit et accepit corpus Jesu. Venit autem et Nicodemus ferens misturam myrrhae et aloes quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Jesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire. Cassiodorus in psalmo CXXXII: Alii olim ungebantur in reges, alii in prophetas, alii in sacerdotes. Quibus omnibus figurabatur Christus, qui corporaliter unctus fuisse non legitur. Fuit autem unctus Spiritu sancto descendente in eum baptizatum in columbae specie. Unde illud: Unxit te Deus, Deus tuus, etc.
77
LXXV. Quod in Christo is qui est Filius Dei non sit ille qui est filius hominis, sive is qui est aeternus non sit is qui est temporalis, et contra.
77
Hieronymus in psalmum CXIV: Juravit Dominus. Hoc quod dicit juravit non ei qui ante Luciferum genitus est, sed ei juravit qui post Luciferum natus est ex Virgine. Item: Ipse enim est iste Melchisedech sine patre, sine matre, sine generatione. Ab omnibus ecclesiasticis dictum est: sine patre secundum carnem, sine matre secundum Deum. Idem de sermone in assumptione sanctae Mariae: Verbum quod erat in principio et apud Deum erat verbum; ipsum Deum genuit gloriosa Virgo Maria ex se carnem factum. Item: Qui elegit nos ante mundi constitutionem, quia profecto quidquid Deus fecit ab initio, Christus fecit totum per unionem sacramenti; et ideo jam Christus erat in filio, quem semper per sacramenti unitatem in Deo fuisse non dubitetur. Item: Unus in carne, unus in sacramento atque unus in spiritu nec ratio admittit, ut alius filius hominis, alius Filius Dei intelligatur, quia nec tempore perscribitur nec passione separatur, sed totus Deus in Christum et Christus in Deum transiit, ut quidquid Dei Filius est, Christus dicatur, et quidquid Christus pertulit, id Deus pertulisse recte dicatur. Nec nos hominem seorsum colimus nec adoramus, sed Deum incarnatum, qui proprium sibi corpus animatum univit. Item: Ipsum Dei Filium adoramus, qui nihil in se pro assumpto homine est auctus, nihilque quod Verbum caro factum est imminutus vel mutatus, et ideo unus idemque semper cum Deo Patre Filius adoratur, non recedens ex tempore, non alienus natura vel genere. Quod si tibi novum videtur quod hominem assumpsit, noveris quod semper cum eo et in ejus consilio fuit. Item: In Christo Jesu in quo est Deus et homo, sic unus in una persona, ut legatur quam saepe in divinis litteris homo Deo coaeternus propter unitatem substantiae, ac deinde homini Deus videatur compassus, cum nec immutabilis[ sit] homo nec passibilis Deus. Sic tamen unitus est Deus suo corpori, ut nullam patiatur fieri inter Deum et hominem humana opinione distantiam, ne forte( quod absit!) alius Filius Dei et alius filius hominis credatur, praesertim cum Scriptura sic connectit et corporat Deum et hominem, ut nec in tempore admodum hominem quis a Deo, nec in passione Deum possit ab homine discernere. Unde, si ad tempus respicias, invenies semper filium hominis cum Filio Dei; si ad passionem, invenies semper cum filio hominis eumdem Filium Dei ita unitum et individuum, quantum ad vocem Scripturae pertinet, ut nec homo a Deo separari in tempore nec ab homine Deus valeat in passione. Siquidem, ut hoc apertius intelligatis, ipsius Christi verba discutite: Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. Item: Idem Deus et homo in una substantia vel persona sine divisione aut commistione. Item: Verbum tamen est Deus et non caro, quanquam carnem animatam assumpserit. Similiter et caro est animata et non Verbum, licet Dei Verbum caro conspecta sit ac visa. Unde Joannes: Quod fuit ab initio, quod vidimus ac perspeximus et manus nostrae tractaverunt de Verbo vitae, cum nemo Deum Verbum videre aut tractare possit manibus, nisi per sacramentum sibi uniti hominis, cum nimirum unio tam mira est ut discerni nequeat. Item: Hinc est quod unus idemque manens Filius unigenitus, indisseparatus in utrisque naturis conspicitur, et quae sunt utriusque substantiae operatur secundum uniuscujusque essentiam vel naturalem proprietatem. Item: Emmanuel dum unus est, et in eo ipso uterque, id est Deus et homo, quae utriusque naturae sunt veraciter gessit, secundum aliud et aliud operans, secundum quod Deus, quae divina sunt, secundum quod homo idem ipse, quae humana sunt. Et non alius miracula operatus est, alius perpetravit humana passionesque sustinuit; sed unus idemque Christus, Filius Dei atque filius hominis, qui et divina gessit et humana; siquidem inseparabiliter atque indivise communes Christus habuerit actiones. Sed intelligendae sunt ipsorum operum qualitates, contemplandumque est semper, ad quae provehitur humilitas carnis, ad quae inclinatur altitudo divinitatis. Idem, de similitudine carnis et peccati: Prior homo de terra, terrenus; secundus e coelo, coelestis. Quis est iste coelestis? Ille sine dubio, qui eum quem gestabat in baptismate fecit audire: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Et qualiter dicitur hodie? si in principio Verbum erat apud Deum, quia non istud Verbum quod semper apud Patrem fuisse et esse Filius credendum est, sed homo, quem Deus Verbum susceperat, audivit, quod hic filius hominis per Dei Filium Dei esset Filius, in Dei Filio promeretur. Ambrosius De sacramentis lib. VI: Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi, etc.. Sed caro non descendit de coelo, quomodo descendit de coelo panis vivus, quia idem Dominus noster Jesus Christus consors est et divinitatis et corporis; et tu, qui accipis carnem ejus, divinae substantiae in illo participaris alimento. Augustinus contra Maximinum, lib. II: Una persona est Christus, Deus et homo. Propterea quod etiam: Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Si ergo attendas distinctionem substantiarum: Filius Dei de coelo descendit, et filius hominis crucifixus est; si unitatem personae: et filius hominis de coelo descendit et Filius Dei crucifixus est; propter hanc ergo unitatem personae non solum Filium hominis dixit descendisse de coelo, sed esse dixit in coelo, cum loqueretur super terram. Idem, lib. I De Trinitate. Ex forma servi crucifixus est, et tamen gloriae Dominus crucifixus est. Talis enim erat illa susceptio, quae Deum hominem faceret et hominem Deum; quod tamen propter quid dicatur prudens lector intelligit. Nam ecce diximus, quia, secundum quod Deus est, glorificat nos, secundum hoc utique quod Dominus gloriae est; et tamen Dominus gloriae crucifixus est. Quia recte dicitur et Deus crucifixus, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate carnis. Idem contra Faustum: Ipsum Dominum gloriae, in quantum homo factus est, Dei Filium praedestinatum esse dicimus. Clamat doctor gentium: qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset tamen in virtute Filius Dei secundum spiritum sanctificationis, quia natus est de Spiritu sancto et virgine. Ipsa est illa ineffabiliter facta hominis a Deo susceptio singularis, ut Filius Dei et filius hominis simul; et filius hominis propter susceptum hominem, et Filius Dei propter suscipientem Deum veraciter et proprie diceretur, ne non trinitas sed quaternitas crederetur. Ex libro De dono perseverantiae: Ita ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Neque enim homine assumpto quaternitas facta est, sed Trinitas mansit, assumptione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine veritatem.
78
LXXVI. Quod humanitas Christi ignoraverit diem judicii, et non.
78
Gregorius Eulogio patriarchae: Scriptum est, quia diem et horam neque Filius neque angeli sciunt; novit quidem Unigenitus diem et horam judicii, sed non ex natura humanitatis. In nuptiis, ubi vinum defuit, respondit matri: Quid mihi et tibi est, mulier? Ac si diceret, miracula facere non habeo ex matre; cum enim hora mortis venerit, cognoscam te matrem. Idem in Pastorali, cap. I: Cum Jesus annorum duodecim dicitur, in medio doctorum sedens non docens, sed interrogans invenitur. Quo exemplo ostenditur, ne infirmus docere quis audeat, si ille puer doceri interrogando voluit, qui per divinitatis potentiam verbum scientiae ipsis suis doctoribus ministravit. Hieronymus in minori breviario psalmi CXXXVIII: Humanitas Filii hic significatur, qui in Evangelio dixit se ignorare finem hujus mundi, et qui ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Cassiodorus super eumdem: Natura hominis, quae in Evangelio dixit se ignorare finem mundi, testatur vidisse Patrem suum imperfectum. Imperfectum ejus est quidem adhuc; Ecclesia usque ad finem mundi congregatur. Hieronymus, CCLX cap. super Matthaeum: Apostolus ait de Salvatore: In quo omnes thesauri sapientiae absconditi. Post resurrectionem interrogatus de die illa, manifestius respondit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Hic ostenditur, quod ipse sciat, sed non expediat apostolis nosse, ut semper incerti vivant cum timore. Idem CCCLV, cap.: Non ignorat Christus eam diem, in qua se scit futurum cum apostolis. Gregorius Turonensis historiarum, cap. I: De fine vero mundi ea sentio, quae a prioribus didici. Antichristus prius circumcisionem inducet, se asserens Christum. Deinde in templo Hierosolymis statuam suam collocabit adorandam, sicut Dominum dixisse legimus: Videbitis abominationem desolationis stantem in loco sancto. Sed diem illam omnibus hominibus occuli ipse Dominus manifestat dicens: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius, nisi solus Pater. Sed hic respondebimus haereticis, qui nos impugnant asserentes, minorem esse Filium Patre, qui hanc diem ignorat. Cognoscant igitur hunc Filium Christianum populum nuncupatum, de quo a Deo praedicitur: Ego ero illis in Patrem et ipsi erunt mihi in filios. Si autem haec de unigenito Filio praedixisset, nunquam ei angelos proposuisset. Sic enim ait: Neque angeli coelorum, neque filius, ostendens non de unigenito, sed de adoptivo populo hoc dixisse.
79
LXXVII. Quod Judaei vel daemones Christum cognoverint etiam ante passionem ejus, et non.
79
Super cathedram Moysi ex homilia Chrysostomi: Non enim nescientes eum Dei Filium occiderunt, sed habere eum talem non sustinentes, sicut prophetat de illis Salomon: Venite, circumveniamus justum, quia inutilis est, et improperat nobis peccata legis. Augustinus super Epistolam Joannis homilia IX: Et daemones credunt; quid potuerunt daemones plus credere quam ut dicerent: Scimus quia sis Filius Dei? Quod dixerunt daemones, dixit et Petrus: Tu es Christus, Filius Dei vivi, et audivimus a Domino: Beatus es, Simon, etc., et: Super hanc petram, etc. Magna laus. Dicunt et daemones, quia sis Filius Dei, sanctus Dei; hoc et Petrus, hoc et daemones. Eadem verba, non idem animus, quia fides Christiana cum dilectione, daemonis sine dilectione. Cum dilectione fides Christiana; qui autem non credunt, pejores sunt quam daemones et tardiores. Nescio qui non vult credere in Christum, adhuc nec daemones imitatur. Apostolus in Epistola I ad Cor.( II, 7): Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio; quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam principum hujus saeculi nemo cognovit; si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Augustinus Quaest. veteris et novae legis cap. LXIV. Non illum aliter scierunt daemones quam sciebant hujus saeculi principes. Sciebant enim ipsum esse qui promissus erat in lege per signa prophetiae. Non tamen quod Filius Dei erat ex aeterno sciebant, neque sacramentum incarnationis. Idem Simpliciano, Mediolanensi episcopo: Jam vero si illud movet, quomodo a maligno spiritu Sauli vera praedicta sunt? Potest et illud videri mirum, quomodo daemones agnoverunt Christum, quem Judaei non agnoscebant. Idem ad Dulcitium de octo Quaestionibus, responsione prima: Hucusque est propositio tua. Cui respondeo ex libro meo, qui inscribitur De fide et operibus, ubi de hac re ita locutus sum. Jacobus autem tam vehementer infestus est eis qui sapiunt, fidem sine operibus valere ad salutem, ut illos etiam daemonibus compararet dicens: Tu credis, quoniam unus Deus est; bene facis, et daemones credunt et contremiscunt. Quid verius, brevius, vehementius dici potuerit? Cum in Evangelio legamus hoc dixisse daemonia, cum Christum Filium Dei confiterentur et ab illo corriperentur, quod in Petri confessione laudatum est. Gregorius Moralium lib. XXXIII: In oculis ejus quasi hamo capiet eum. Behemoth iste filium incarnatum noverat; sed omnino quod idem Redemptor noster illum moriendo transfigeret, nesciebat. Unde et bene dicitur: In oculis ejus quasi hamo capiet eum. In oculis quippe habere dicimus, quod coram nobis positum videmus. Antiquus vero hostis humani generis Redemptorem ante se positum vidit, quem cognoscendo confessus confitendo pertimuit dicens: Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti ante tempus torquere nos? In oculis ita suis quasi hamo captus est, quia et novit et momordit; et cognovit priusquam pertimesceret, et tamen post non timuit, cum in illo quasi escam propriam, mortem carnis esuriret. Item: Nunquid illudes ei quasi avi? Quasi avi quippe Dominus illusit, dum ei in passione unigeniti Filii ostendit escam, sed laqueum abscondit. Vidit enim quod ore perciperet, sed non vidit quod gutture teneret. Nam quamvis eum Filium Dei fuerat confessus, velut purum tamen illum hominem mori credidit, ad cujus mortem Judaeorum persequentium animos concitavit. Sed in ipso traditionis ejus tempore tarde jam cognovisse intelligitur, quod ipse illa ejus morte puniretur. Unde et Pilati conjugium somniis terruit, ut vir illius a Justi persecutione cessaret. Sed res interna dispensatione disposita nulla voluit machinatione refragari.
80
LXXVIII. Quod Christus servilem timorem habuisse videatur, et non.
80
Augustinus de sermone Domini in monte: Beati pauperes spiritu, id est non inflati, dum se divinae auctoritati subdit anima timens post hanc vitam, ne pergat ad poenas, etiamsi forte in hac vita sibi beata esse videatur. Item: Videtur ergo mihi septiformis operatio Spiritus sancti, de qua et Isaias loquitur his gradibus congruere. Sed interest ordinis; nam ibi enumeratio ab excellentioribus rebus coepit, hic vero ab inferioribus. Item: Initium sapientiae est timor Domini. Item: Timor Domini congruit humilibus, de quibus dicitur beati pauperes spiritu, id est non superbi, quibus Apostolus ait: Noli altum sapere, sed time, id est noli extolli. Idem in libro De gratia et libere arbitrio: Ne arbitremur nos non accepisse spiritum timoris Domini, quod sine dubio magnum est Dei donum, de quo dicit Isaias( XI, 2): Requiescet super eum spiritus sapientiae, etc. Spiritus timoris Domini, de quo dicit Christus: Eum timete, qui habet potestatem corpus et animam perdere in gehennam. Hieronymus De mansionibus filiorum Israel: Noli altum sapere, sed time Deum. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam; et: Qui se exaltat, videat ne cadat. Potentes potenter patientur tormenta. Timor virtutum custos est; securitas ad lapsum facilis. Unde et in Psalmo( XXIII, 4), postquam Salvator dixerat: Dominus regit me, etc., jungit timorem, qui custos est beatitudinis, et infert: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Et est sensus: dum tormenta formido, servavi gratiam, quam acceperam. Gregorius in Moralibus, lib. I: Timens Deum et recedens a malo. Scriptum est de illo: Et replevit eum spiritus timoris Domini. Incarnatus enim Dominus in semetipso omne quod nobis inspiravit, ostendit, ut quod percepto diceret, exemplo persuaderet. Juxta igitur humanitatis naturam Redemptor noster Deum timuit, quia ut superbum hominem redimeret, mentem pro illo humilem sumpsit. Dominus in Evangelio: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum. Item: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Sed timete eum qui potest animam et corpus mittere in gehennam. Chrysostomus super Matthaeum( XXII, 37): Magister, quid est mandatum magnum in lege? Diliges Dominum Deum tuum, ex toto corde tuo; diliges, inquit; non[ dicit] timebis, dicente Joanne: Perfecta dilectio foras mittit timorem. Donec enim homo timet Deum, non eum diligit. Timere enim servorum est, diligere autem filiorum; timor sub necessitate est, dilectio in libertate. Qui in timore servit Deo, poenam quidem evadit, mercedem autem justitiae non habet, quia invitus facit bonum propter timorem. Non vult ergo Deus, ut timeatur ab hominibus quasi Dominus, sed ut diligatur quasi Pater, qui adoptionis spiritum donat hominibus. Quid est diligere Deum ex toto corde? Ut cor tuum non sit inclinatum ad ullius rei dilectionem magis quam ad Dei. Quomodo cognoscitur uxoris plena dilectio? Uxor neminem debet sapientiorem putare quam virum suum, etsi sit alter sapientior; neminem fortiorem, etsi sit alter fortior; neminem formosiorem, etsi sit alter formosior. Perfectum odium et perfectus amor judicium rerum non cognoscit. Ut puta, si perfecte odias aliquem, qualiacunque fuerint apud illum, omnia tibi displicent, sive quae dicit, sive quae agit. Sic et si perfecte aliquem amas, quaecunque sint apud eum, tibi placent. Ergo et quaecunque mulier videns aliquem dixerit: quam sapiens vir, utinam vir meus talis esset! jam amor ejus minus habet aliquid de perfecto amore. Sic et anima Christiana, quae sponsa est Christi, ita debet diligere Deum ut nihil in mundo sit, quod amplius amet quam eum. Pro quanta autem parte plus aliquid amaverit, pro tanta parte minus amat Deum. Quid est in toto corde, anima diligere Deum? Certissimum animum habere in veritate, et firmum in fide. Alius est amor cordis, alius animae. Amor cordis quodammodo carnalis est, ut etiam carnaliter Deum amemus. Item: Si licet homini uxorem, etc. Viro casto quaecunque uxor bona videtur, quia perfecta charitas vitia non sentit. Beda super parabolas: Timor Domini principium sapientiae. Duo sunt timores; primus servilis, qui principium scientiae vel sapientiae vocatur; secundus amicalis, qui perfectionem sapientiae comitatur. Timor servilis principium est sapientiae; sed hunc timorem pefecta dilectio foras mittit. Succedit autem timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi, quem non excludit, sed auget charitas. Ipse est quo timet filius bonus, ne vel in medico oculos amantissimi patris offendat. Uterque autem timor in futuro saeculo cessabit; charitas vero nunquam excidit, sed in plenitudine sapientiae perpetuae manebit, quod est cognoscere verum et unum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Augustinus super psalmum XVIII: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Timor non ille sub lege poenali temporalia bona sibi subtrahi perhorrescens, quorum dilectione anima fornicatur, sed castus quo Ecclesia sponsum suum quanto ardentius diligit, tanto diligentius offendere cavet, et ideo foras mittit consummata dilectio timorem hunc, sed permanet in saeculum saeculi. Item: Timor Domini non servilis, sed castus, gratis amans, non puniri timens a Deo, quem tremit, sed separari ab eo quem diligit. Iste est timor castus, non quem consummata charitas foras mittit, sed permanens in saeculum saeculi. Hoc est Spiritus sanctus. Idem in lib. Quaest. LXXXIII, cap. XXXV: Nulli dubium est non aliam merendi esse causam, nisi ne id quod amamus aut adeptum amittamus, aut non adipiscamur speratum. Item: Si cupit, quia nihil aliud est cupiditas, quam amor rerum transeuntium, metuat necesse est, ne aut amittat eas, cum adeptus fuerit, aut non adipiscatur. Cap XXXVI: Nemo beatissimus metuit. Non est itaque vitium, non metuere. At audacia vitium est. Non ergo quisquis non metuit, audax est, quamvis omnis qui audet, non metuat. Item: Cum commune sit non metuere beatissimo et audaci, sed beatissimus id habeat per tranquillitatem animi, audax per temeritatem. Idem, supra cap. XXVI: Sapientia Domini hominem ad exemplum, quo recte viveremus, suscepit. Pertinet autem ad vitam rectam ea quae non sunt metuenda non metuere. Mors autem metuenda non est. Oportuit ergo idipsum illius hominis, quem Dei sapientia suscepit, morte monstrari. Sunt autem qui, quamvis mortem ipsam non timeant, genus tamen aliquod mortis perhorrescunt. Nihilominus hoc cruce ostendendum fuit. Nihil erat inter omnia genera mortis illo genere exsecrabilius et formidolosius. Cap. LXXII: Omnis qui beate vult vivere, si vivit ut vult, beatus est. Omnis autem homo beate vult vivere. Omnis ergo homo qui vivit ut vult, beatus est. Ex quo conficitur neminem vivere ut vult qui turpiter vivit, quia nemo beatus est qui turpiter vivit. Ideo autem non vivit ut vult, quia, etsi multa secundum voluntatem suam faciat, consequuntur plura contra ipsius voluntatem. Hieronymus super eumdem psalmum: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi. Timor cum charitate, unde dixit: Perfecta charitas foras mittit timorem. Time non timore poenae, aut timore gehennae, sed timore sancto. Sic timeas, ut quod amas non perdas per negligentiam.
81
LXXIX. Quod Christus fefellerit, et non.
81
Ambrosius super Lucam lib. II: Non mediocris quoque causa est, ut virginitas Mariae falleret principem mundi; qui cum desponsatam viro cerneret, partum non potuit habere suspectum. Fallendi, ut diximus, principis mundi fuisse consilium, ipsius Domini verba declarant, cum apostoli jubentur tacere de Christo, cum sanati prohibentur gloriari de miraculo, cum daemones praecipiuntur silere de Dei Filio; fallendi autem principis mundi fuisse consilium, et Apostolus declaravit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent. Fefellit ergo, ut vinceret; fefellit diabolum, cum tentaretur, ut nunquam propriam divinitatem fateretur. Sed tamen magis fefellit principem saeculi. Idem in apologia de David: Merito venit occultus, qui falleret principem mundi, tanquam Uriam illum qui interpretatione dicitur lumen meum, transfigurantem se in angelum lucis. Augustinus LXXXIII Quaest. cap. XV.: Si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus; et si fallit, non est veritas. Idem, cap. LVI: Summa et perfecta virtus est neminem decipere, atque illud exhibere quod dictum est: Sit in ore vestro: est, est; non, non. Sicut ergo summa et prope divina virtus est, neminem decipere, sic ultimum vitium est quemlibet decipere. Item: Est summae virtuti propinquior, qui quanquam velit decipere hostem, non eum decipit, nisi auctoritate divina. Deus enim novit sincerius, qua quisque poena praemiove dignus sit. Item: Per se neminem Deus decipit. Est enim Pater veritatis et veritas et spiritus veritatis; dignis tamen digna distribuens utitur animis pro meritis et dignitatibus, quae sunt in gradibus earum ut si quisquam dignus est decipi, non solum per se ipsum eum non decipiat, sed neque per talem hominem, qui jam custodire praesistit: Sit in ore vestro: est, est, non, non; neque per angelum, cui non convenit persona fallaciae, sed aut per talem hominem, qui nondum se hujus mundi cupiditatibus exuit, aut per talem angelum, qui pro suae voluntatis perversitate ad vindictam peccatorum ordinatus est. Legimus enim deceptum regem vaticinio pseudoprophetarum, quoniam dignus erat sic decipi. Item: Cum Aegyptii deceptione digni essent, et populus Israel pro illa aetate generis humani in tali adhuc morum gradu constitutus esset, ut non indigne hostem deciperet, factum est, ut juberet Deus vel potius pro illorum cupiditate permitteret, ut vasa argentea vel aurea, quibus adhuc terreni regni appetitores inhiabant, et peterent ab Aegyptiis non reddituri et acciperent, quasi reddituri. Quam et mercedem tam diuturni laboris aut operis pro talium animarum gradu non injustam Deus esse voluit, et poenam eorum quos digne fecit amittere id quod reddere debuerunt. Non itaque Deus deceptor est, quod credere nefarium esse quis non intelligat? sed meritorum et personarum justissimus distributor. Item: Actum est, ut alia carnali populo, alia spirituali pro temporum congruentia juberentur. Non ergo mirum, si hostem deceptione dignum jussi sunt decipere, qui erant adhuc digni hostem decipere. Nondum erant idonei quibus diceretur: Diligite inimicos vestros, sed quibus dici oporteret: Diliges proximum tuum et oderis inimicum tuum. Inchoatio facta est quaedam sub paedagogo, ut magistro perfectio servaretur.
82
LXXX. Quod Christus nec secundum hominem passus fuerit aut timuerit, et contra.
82
Hilarius De Trinitate, lib. XII: Expugnanda etiam nunc est omnis impiae assertionis occasio, et omnes haereticae blasphemiae transcurrendae sunt praedicationes, ut veritas Evangelii per ea ipsa, quibus obscurari videbatur, eluceat. Volunt enim plerique horum ex passionis suae metu et ex infirmitate patiendi, non in natura eum impassibilis Dei fuisse, ut qui timuit et doluit, non fuerit vel in ea potestatis securitate, quae non timet, vel in ea spiritus incorruptione, quae non dolet, sed inferioris a Deo Patre naturae et humanae passionis trepidaverit metu, et ad corporalis poenae congemuerit atrocitatem, quia scriptum sit: Tristis est anima mea usque ad mortem, et rursum: Si possibile est, transeat a me calix iste; et illud: Deus meus, quare me dereliquisti? Hoc quoque: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum. Ac primum antequam ex his ipsis dictis demonstremus, nec metuendi de se in eum infirmitatem incidisse aliquam, nec dolendi, quaerendum est quidnam videatur timere potuisse, an ratione subsistat, ut mori timuerit, qui omnem terrorem mortis ab apostolis propellens ad gloriam eos sit martyrii adhortatus: Qui non accipit crucem et sequitur me, non est me dignus; et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Cum enim pro eo mori vita sit, quid ipse in mortis sacramento doluisse existimandus est, qui pro se morientibus vitam rependat? Et cum non timendos esse qui corpus occiderent monet, ipsum mors a timore passionis corporalis terruit? Tum denique quem dolorem mortis timeret, potestatis suae libertate moriturus? Humano enim generi mortem aut vis exterior degrassata in corpus accelerat, aut ipsa natura corporis senio in eam ipsam mortem victa concedit. Unigenitus autem Dei ita potestatem habens ponendae animae et resumendae ad peragendum in se mortis sacramentum, cum poto aceto consummasse se omne humanarum opus passionum esset testatus, inclinato capite spiritum tradidit. Si hoc naturae hominis jus relictum est, ut per se exhalans spiritum requiescat in mortem, et non dissoluto corpore labefacta anima decedat, vel abruptis aut perfossis aut collisis membris spiritus tanquam in sede sua violatus erumpat aut effluat, incidat in Dominum vitae metus mortis, si quod emisso spiritu mortuus est, non libertatis suae ad moriendum usus est potestate. Quod si ex se mortuus est, et per se spiritum reddidit, non est terror mortis in potestate moriendi. Item: Haec stulta atque ridicula sunt, ut in potestate ponendae animae suae ac resumendae mori timeret, ad sacramentum vitae humanae sub voluntatis suae libertate moriturus. Item: Timeri mors non potest et in voluntate moriendi et in potestate vivendi. Item: Virgo enim non nisi ex sancto Spiritu genuit. Et quamvis tantum ad nativitatem carnis ex se daret, quantum ex se feminae edendorum corporum susceptis originibus impenderent, non tamen Christus per humanae conceptionis coaluit naturam. Sed omnis causa nascendi invecta per Spiritum, tenuit in hominis nativitate quod matris est, cum tamen haberet in origine quod Deus est. Hinc suscepti hominis sacramentum Dominus ipse ostendit dicens: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Quod de coelo descendit, conceptae de Spiritu originis causa est. Non enim corpori Maria originem dedit, licet ad incrementa partumque corporis omne quod sexus sui est naturale contulerit. Item: Et Verbum caro factum, cum caro esset, non tamen non erat et Verbum. Item: Absolute autem Apostolus hujus inenarrandae corporeae esse nativitatis sacramentum locutus est dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo. Cum ait secundum hominem de coelo, originem ejus ex supervenientis in Virginem Spiritus sancti aditu testatus est. Item: Ipse Dominus hujus nativitatis suae mysterium pandens sic locutus est: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi. Si quis manducaverit de pane meo, vivet in aeternum. Ipse enim corporis sui origo est. Ac ne Verbi virtus atque naturae defecisse a se existimaretur in carne, rursum panem suum esse dixit, ut per hoc quod descendens de coelo panis est, non ex humana conceptione origo esse corporis existimaretur, dum coeleste esse corpus ostenditur. At vero cum suus panis est, assumpti per Verbum corporis est professio; subjecit enim: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et ejus sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis, ut quia id quod Filius hominis est et panis de coelis ipse descendit, per panem suum de coelo descendentem et per sanguinem et carnem Filii hominis et conceptae ex Virgine carnis intelligatur assumptio. Item: Homo itaque Christus Jesus, unigenitus Deus per carnem et Verbum, ut hominis filius, ita Dei Filius hominem verum secundum similitudinem nostri hominis sumpsit, in quo, quamvis aut ictus, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen passionis dolorem inferrent, ut telum aliquod aut aquam perforans, aut ignem compungens, aut aera vulnerans. Omnes quidem has passiones naturae suae infert, ut perforet, ut compungat, ut vulneret; sed naturam suam in haec passio illata non retinet, dum in natura non est vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aera vulnerari, quamvis natura teli sit et forare et compungere et vulnerare. Item: Passus quidem Dominus, dum caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur; sed in corpus irruens passio nec non fuit passio, nec tamen passionis naturam exercuit, dum et poenali ministerio desaevit, et virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Quid enim per naturam corporis humani conceptam ex spiritu carnem judicamus? Homo ille de Deo est, habens ad patiendum quidem corpus, et passus est, sed naturam non habens ad dolendum. Naturae enim propriae ac suae corpus illud est. Neque cum sitivit aut esurivit aut flevit, bibisse aut manducasse aut doluisse monstratus est; sed ad demonstrandum corporis veritatem, corporis consuetudo suscepta est: vel cum potum et cibum accepit, non se necessitati corporis, sed consuetudini tribuit. Item: Tenuit Apostolus demonstrandae nativitatis hujus sacramentum, cum ait: In similitudine constitutus et habitu repertus ut homo. Non fuit habitus ille tantum hominis, sed ut hominis, dum et habitus carnis in nativitatis est veritate, et similitudo carnis peccati a vitiis humanae passionis aliena est. Atque ita habet nativitatem hominis, quia homo est; nec[ est in] vitiosa hominis infirmitate, quia Christus est, quia quamvis forma nostri corporis esset in Domino, non tamen vitiosae infirmitatis nostrae forma esset in corpore, qui non esset in origine, quod ex conceptu Spiritus sancti virgo progenuit. Item: Timuisse tibi, o haeretice, Dominus gloriae passionem videtur? Sed ei ob ignorantiae hujus errorem, et Satanas Petrus et scandalum est. Item: Tu quid sectaberis spei Christum Deum negando et ei metum passionis addendo? Anne metuit, qui armatis ad corripiendum se obvius prodiit? et in corpore ejus infirmitas fuit, ad cujus occursum consternata agmina persequentium conciderunt? Quam igitur infirmitatem dominatam hujus corporis credis, cujus tantam habuit natura virtutem? Sed forte dolorem vulnerum timuit. Quem, rogo, penetrantis in carnem clavi habuit horrorem, qui excisae auris carnem solo restituit attactu? Manus clavum dolet? et sentit sibi vulnus, qui alteri dolorem vulneris non relinquit? Item: Haeretice, cur exeunte ad proditionem Juda non memineris dictum fuisse, nunc honorificatus est filius hominis? Si enim passio honorificatura eum erat, quomodo tristem eum metus passionis effecerat? Nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati timuerit, quae se essent glorificatura patientem? Item: Calicem, quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? Quomodo ergo per passionis metum transferri a se calicem deprecaretur, quod per dispensationis studium festinaret implere? Non enim convenit ut pati nollet qui pati vellet. Item: Oportuerat te dicti hujus immemorem non fuisse: Verum dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei et venientem cum nubibus coeli. Item: Omne, quod timetur, vitari necesse est, dum timetur; quod infirmum est, sumit ex imbecillitate timorem. Tu vero quo sensu rationis intelligis, Dominum Jesum ad quod festinat timere, consternantem fortes infirmitate trepidare, et vulnera non permittentem dolori vulneratum dolere? Anne metuere tibi infernum chaos credendus est, dicens latroni in cruce: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso, martyri suo paradisum promittens, et consummatae beatitudinis delicias pollicens? Item: Collatis igitur dictorum atque gestorum virtutibus demonstrari non ambiguum est, in natura ejus corporis infirmitatem naturae corporeae non fuisse, cui in virtute naturae fuerit omnem corporum depellere infirmitatem, et passionem illam, licet corpori illata sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse, quia quamvis forma corporis nostri esset in Domino, non tamen[ in] vitiosae infirmitatis nostrae esset corpore qui non esset in origine, quod ex conceptu Spiritus sancti virgo progenuit, quod licet sexus sui officio genuerit, non tamen terrenae conceptionis suscepit elementis, et extra corporis nostri infirmitatem est quod spiritualis conceptionis sumpsit exordium. Item: Non ejusdem significationis est tristem esse propter mortem, et tristem esse usque ad mortem, quia ubi propter mortem tristitia est, illic ipsa mors causa est tristitiae; ubi vero tristitia usque ad mortem est tristitiae est finis. Item: Oravit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Non rogat, ne secum sit, sed ut a se transeat. Deinde rogat, ne voluntas sua fiat, et quod vult effici, id ipsum concedi sibi non vult. Ait enim, non sicut ego volo, sed sicut tu vis; ut voluntate calicis deprecandi humanae in se sollicitudinis significans consortium, sententiam a se unitae sibi communisque cum Patre non discerneret voluntatis. Item: Orate ne intretis in tentationem, etc. Qui non scandalizaturos se pollicebantur, in scandalo per infirmitatem carnis erant futuri. Non ergo sibi tristis est, neque sibi orat, sed illis quos monet orare pervigiles ne in eos calix incumbat, quem a se transire orat, ne in his scilicet maneat. Item: Quod ait si possibile est, docuit quod ait Petro: Ecce Satanas expetivit, ut vos ventilet sicut triticum. Tristitia autem usque ad mortem Domino est quia in morte, monumentorum reseratione, mortuorum resurrectione confirmanda jam apostolorum fides esset. Item: Quia post mortem ejus et per virtutis gloriam apostolicae infirmitatis scandalum pelleretur. Item: Subjecit, post multam Domini precem angelum astitisse confortantem eum, quo assistente prolixius orare coepit, ita ut guttis sanguinis corporis sudor efflueret. Item: Haeresis meminit Creatorem angelorum creationis suae non eguisse auxilio. Item: Propter nos tristis est; necesse est, ut propter nos sit confortatus, et de nobis. Sudorem vero infirmitati nemo audebit deputare; et contra naturam est sudare sanguinem, nec infirmitas est, quod potestas contra naturam gessit. Item: Apostolus locutus est: Nam et crucifixus est ex infirmitate nostra, sed vivit ex virtute Dei, et cum in eodem esset infirmitas ad passionem et ad vitam Dei quasi virtus, non alius ac divisus a se esset, qui et pateretur et viveret. Idem in Psalmo( LIII, 3): Deus, in nomine tuo salvum me fac. Passio ipsa voluntarie suscepta est, officio quidem ipsa satisfactura poenali, non tamen poenae sensu laesura patientem; non quod illa non habuerit laedendi naturam, sed quod dolorem divinitatis natura non sentit. Passus ergo est Deus, quia se subjecit voluntarius passioni, sed tamen a naturae suae virtute non excidit, ut doleret. Idem super Matthaeum, cap. XXXII: Aliquorum opinio est, quod cadere propter se moestitudo in Deum potuerit eumque futurae passionis metus fregerit, quia dixerit: Tristis est anima mea usque ad mortem, et illud: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste, et rursum: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, et ad postremum bis ad ipsum: Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Volunt enim ex infirmitate carnis aerumnam spiritui adhaerere, ac si virtutem illam incorruptae substantiae imbecillitatis suae sorte assumptio carnis infecerit et aeternitatis naturam fragilitas acceperit, quae si ad metum tristis est, si ad dolorem infirma, si ad mortem trepida, jam et corruptioni subdita erit; ac si aeternitas demutata in metum, si potest esse quod non erat, potuit perinde hoc quod in ea est, aliquando non esse. Deus autem sine mensura temporum semper est, et qualis est, talis aeternus est. Aeternitas autem in infinito manens ut in his quae fuerant, ita in illis quae consequentur extenditur semper integra, incorrupta. Sed eorum omnis hic est sensus, ut opinentur metum mortis in Dei Filium incidisse, qui asserunt eum non de aeternitate prolatum neque de infinitate paternae substantiae exstitisse, quod si Evangeliorum capaces esse potuissent, scirent Verbum Dei in principio Deum. Mori igitur in Deo nihil potuit, neque ex se Deo nullus metus est. Sed quia moestum fuisse Dominum legimus, causas moestitudinis reperiamus. Assumptis Petro et Jacobo et Joanne coepit tristis esse. Ergo non ante tristis est quam assumpsit, et omnis metus illius esse coepit illis assumptis, atque ita non de se orta est, sed de his quos assumpserat, moestitudo. Deinde quod ait: Tristis est anima mea usque ad mortem, non ait propter mortem, nam si de morte erat metus, ad eam utique referri, propter quam erat, debuit. Superius dixerat: Scandalum patiemini in ista nocte. Sciebat enim exterrendos, fugandos, negaturos; sed quia spiritus blasphemiae nec hic, nec in aeternum remittitur, metuit, ne se Deum abnegarent, quem caesum, consputum et crucifixum erant contemplaturi. Quae ratio in Petro servata est, qui cum negaturus esset, ita negavit: Non novi hominem, quia dictum est, aliquid in Filium hominis remittetur. Tristis est ergo anima usque ad mortem. Non itaque mors, sed tempus mortis in metu est, quia post eam resurrectionis virtute fides esset firmanda credentium. Demum orat: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Non ait: transeat me calix iste. Qui autem ut a se transeat rogat, non ut ipse praetereatur orat, sed ut in alterum id quod a se transit excedat. Totus igitur super his qui passuri erant metus est; atque ideo quia non est possibile se non pati, pro his rogat qui passuri erant post se, dicens: Transeat calix a me, et quomodo a me bibitur, ab his bibatur sine spei diffidentia, sine sensu doloris, sine metu mortis. Ideo autem si possibile est, quia carni et sanguini gravis terror est et difficile est eorum acerbitate corpora humana non vinci. Quod autem ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu, vellet quidem eos non pati, ne forte in passione diffidant, sed cohaereditatis suae gloriam sine passionis difficultate mereantur. Item: Discipulos dormientes et Petrum coarguit, cur secum una saltem hora non vigilet. Petrum ideo ex tribus, quia prae caeteris non se scandalizaturum fuerat gloriatus. Item: Rogat, ut quod Pater vult bibendi calicis in eos ex se transeat fortitudo. Item: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Non utique de se; ad eos enim hic sermo conversus est. Aut quomodo nunc sit spiritus promptus, si superius: Tristis est anima mea usque ad mortem? Sed vigilari praecipit et orari, ne in tentationem incidant, ne infirmitati corporis succumbant. Item: Passuris discipulis per fidei justificationem, omnem in se corporis nostri infirmitatem assumpsit, secumque cruci universa ea quibus infirmabamur affixit. Ideo peccata nostra portat et pro nobis dolet; quia fidei calore ferventes, cum adversus diabolum passionis bello sit decertandum, omnes imbecillitatum nostrarum dolores cum corpore ejus et passione moriantur. Et ideo transire ab eo calix non potest, nisi illum bibat, quia pati nisi ex ejus passione non possumus. Idem in psalmo CXLI: Omnium apostolorum fides usque ad resurrectionis tempus fuit trepida; et hinc illud est: Tristis anima mea usque ad mortem. Non enim propter mortem, quia licet se passioni daret, non tamen virtus aeterna dolorem passionis exciperet. Ambrosius in libro De incarnatione Domini: Infirmos in se praesignans Dominus ait: Transeat a me calix iste. Non enim vere timebat Dominus pati, tertia die resurrecturus, et cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo, iste gaudet coronandus, tristis est Dominus coronaturus. Sed tristitiam sic assumpsit, quomodo carnem; fuit enim tristis, sed voluntate tristitiam suscepit veram, quomodo voluntate carnem veram. Idem De Trinitate ad Gratianum, lib. II: Scriptum est, inquiunt haeretici, Pater, si possibile est, transfer a me calicem hunc, et ideo si omnipotens est, quomodo de possibilitate ambigit? Ergo quia omnipotentem probavi, probavi utique eum ambigere de possibilitate non posse. Verba, inquis, Christi sunt. Verum dicis. Sed quando et qua forma loquatur adverte. Hominis superbiam gessit, hominis assumpsit affectum. Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur, cum scriptum sit de Deo: Impossibile enim tibi nihil. De quo autem dubitabat, de se an de Patre? De eo utique, cui dicit transfer, dubitat hominis affectu. Timet Christus, dum Petrus non timet? Petrus dicit: Animam meam pro te ponam; Christus dicit: Anima mea turbatur. Utrumque verum est, et plenum utrumque rationis, quod inferior non timet, et superior gerit timentis affectum. Ille enim quasi homo vim mortis ignorat, iste quasi Deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit, ut eorum qui sacramentum incarnationis abjurent excluderetur impietas. Idem in eodem: Omnia, quae Pater habet, mea sunt; sine dubio, quia nihil excipit; quam habet Pater, eamdem habet Filius voluntatem. Una ergo voluntas, ubi una operatio. Sed alia voluntas hominis, alia Dei. Cum Petrus Dominum vellet a passione revocare, Dominus ait: Non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. Suscepit ergo voluntatem meam, tristitiam meam, confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico. Mea est voluntas, quam suam dixit, quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est, et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Mea est tristitia, quam meo suscepit affectu. Nemo enim moriturus exsultat. Mihi patitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret. Doles, Domine, non tua, sed mea vulnera, non tuam mortem, sed nostram infirmitatem, sicut ait propheta: quia pro nobis dolet. Et quid mirum, si pro omnibus doluit, qui pro uno flevit? si moriturus pro omnibus taedebat? Ut ergo homo dubitat, ut homo turbatur. Non turbatur virtus, non ejus divinitas, sed turbatur anima, turbatur secundum humanae fragilitatis assumptionem. Et ideo quia suscepit animam, suscepit et animae passiones. Non enim Deus eo quod Deus erat turbari aut mori posset. Item: Caro ergo passa est, divinitas autem a mortis libera passione. Athanasius De Trinitate lib. VI, cap. II: Maledictus, qui hominem vere, quem assumpsit, passum esse non confitetur, fiat, fiat. Item cap. IV: Si quis confitetur verum hominem, quem assumpsit, non vere manducasse aut bibisse aut lacrymatum fuisse, sanguinem sudasse, et passum fuisse, anathema sit. Augustinus in lib. LXXXIII Quaestionum, cap. LXXXI: Ostendimus per innumerabiles locos narratum de illo ab evangelistis, quod in his affectionibus fuerit quae sine anima esse non possunt. Non ergo profero: Tristis anima mea, et: Potestatem habeo ponendi animam meam, et: Majorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis, quae pervicax contradictor potest dicere figurate( a Domino dicta), ubi habemus eum et natum et comprehensum a Judaeis et flagellatum et crucifixum atque interfectum et sepultum. Sicut ergo ista corpus eum habuisse testantur, sic indicant habuisse animam affectiones illas, quae non possunt esse nisi in anima, quas nihilominus legimus. Et miratus est Jesus et iratus et contristatus et multa alia. Item: Stultum est credere narranti evangelistae quod manducaverit, et non ei credere quod esurierit. Nec nos illa terret inepta calumnia, qua resistentes aiunt: Ergo sub necessitate positus fuit, quia comprehensus, flagellatus, crucifixus, mortuus est, ut tandem intelligatur, sic eum passiones animi voluntate dispensationis, veras tamen, ut placuit, suscepisse, quemadmodum passiones corporis eadem dispensationis voluntate sine ulla necessitate suscepit. Utrumque, ut oportebat, voluntate exhibuit, et tamen verissime exhibuit. Sicut ergo nec nos nec illos necessitatis nomine quisquam avellit a fide verissimae passionis, per quam corpus ejus ostenditur, sic nos ipso nomine necessitatis nemo deterret a fide verissimae affectionis, per quam ejus animam cognoscimus. Idem, in psalmo XXIX: Multa gessit secundum corpus, ex quo intelligamus quia habuit corpus. Ambulavit, sedit, dormivit, flagellatus est, crucifixus, mortuus. Quomodo ergo ex his indiciis cognoscimus quia verum corpus habuit, sic et ex quibusdam aliis officiis, quia habuit animam. Esurire, sitire animae sunt. Si falsa dicunt ista fuisse, falsa erunt et illa, quae de corpore creduntur. Ex concilio Carthaginiensi, cap. I: Qui episcopus ordinandus est, ante examinetur, si credat, ut qui erat in divinitate Dei Filius, ipse fieret in homine hominis filius, qui passus sit vera carnis passione, mortuus vera sui corporis morte, etc. Ambrosius de fide ad Gratianum imperatorem, lib. I: Ut homo dubitat, ut homo turbatur; quia suscepit animam, suscepit et animae passiones. Item: Deus meus, ut quid me dereliquisti? ut homo loquitur, meos circumferens metus, quia in periculis positi a Deo deseri nos putamus. Item: Per naturam hominis et dubitavit et taedia habuit. Augustinus Quaest. LXXXIII, cap. XXXV: Nulli dubium est non aliam metuendi esse causam, nisi ne id quod amamus aut adeptum amittamus, aut non adipiscamur speratum. Item, cap. XXXVI: Nemo beatissimus timuit. Non est itaque vitium non metuere. Claudianus praefectorio Patricio de statu animae: Prout locus est moneo, consentaneum super sententia tua Hilarium Pictavium esse potuisse, qui scilicet inter complura praecelsarum disputationum suarum quiddam secus sentiens, duo haec veris adversa inde disseruit, unde quo nihil incorporeum creatum dixit, aliud quo nihil doloris Christum in passione sensisse, cujus si passio vera non fuit, et redemptio quoque nostra vera esse non potuit. Sed quoniam beatus Hilarius opinionis hujuscemodi vitium virtute confessionis abolevit, sic sustinet reprehensionis stylum, ut non patiatur detrimenta meritorum. Quapropter eatenus divinarum tractatoribus Scripturarum fidem adhiberi par est, quoad usque eidem tenori veritatis astipulantur. Beda super Tobiam: Expavescens piscem Tobias clamavit voce magna dicens: Domine, invadet me. Et Dominus imminente mortis articulo coepit pavere et taedere, non diabolum perhorrescens, sed mortem, quae invidia diaboli intravit in orbem terrarum, naturae carnalis fragilitate horrescens. Unde et orabat, ut, si fieri posset, transiret. Ab eo ora, Abba Pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me, sed non quod volo, sed quod tu.
83
LXXXI. Quod in Christi morte divinitatis et humanitatis separatio fuerit, et non .
83
Athanasius De Trinitate lib. III: Nostras infirmitates noster mortalis vel passibilis homo vere sustinuit, qui post a Deo rursus assumptus est. Item: Intellige quia prius hic homo in nativitate de Maria virgine assumptus est, et in passione permittente ejus potestate traditus est, et post passionem denuo assumptus ab ipso vel acceptus est. Item, lib. VI, cap. II: Maledictus qui hunc totum hominem, id est et animam et corpus, quod assumpsit, denuo assumptum vel liberatum post tertiam diem a mortuis resurrexisse non confitetur, fiat, fiat. Hilarius super Matthaeum: Clamor vero ad Deum corporis vox est recedentis a se Verbi Dei testata discidium; denique cur relinquatur exclamat, dicens: Deus meus, quare dereliquisti me? Sed relinquitur, quia erat morte homo peragendus. Ambrosius super Lucam: Clamavit Jesus voce magna, dicens: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Ergo nec ego erubescam confiteri, quod Christus non erubuit voce magna profiteri. Clamavit homo, divinitatis separatione moriturus; nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi vita discederet, quia vita divinitas est. Augustinus super Joannem homilia XLV: Si dixerimus, quia Verbum Dei posuit animam et iterum sumpsit, metuendum est ne dicatur nobis, ergo aliquando anima illa separata est a Verbo et aliquando Verbum illud, ex quo suscepit animam illam, fuit sine anima. Item: Quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima separavit? animam vero a Verbo non sepaparavit. Mortuus est Dominus sine dubio. Caro ipsius exspiravit, anima ad tempus deseruit carnem; a Verbo autem animam separatam non dico esse. Latronis animae dixit: Hodie mecum eris in paradiso. Latronis animam non deseruit, et deserebat suam? Absit! sed Christus animam inseparabiliter habuit. Idem, De Trinitate, lib. II, cap. V: Ideo nusquam scriptum est, quod Deus Pater major sit Spiritu sancto, quia non sic est assumpta creatura, in qua appareret Spiritus sanctus, sicut, assumptus est filius hominis. Neque enim columbam beatificavit spiritus, vel ignem unitatique personae suae conjunxit in aeternum. Claudianus De statu animae lib. III: Ipse quoque Dominus de cruce clamavit: Deus meus, quare me dereliquisti? Si enim non discessit, non dereliquit. Si dereliquit, utique discessit. Sicut ergo illocalitas Deo non adimitur, quod hominem Christum deseruit discedendo, sic anima illocalitatis privilegium non amittit; cum corpore discedit moriente. Item supra: Magis in anima est corpus, quod aggravat animam, quam in corpore anima, quae gravatur[ a corpore], onus videlicet in portitore, non portitor in onere. Quae cum ita sint, magnam animae auctoris sui inesse similitudinem, illud indicio est, quod sicut illocaliter mundus in Deo est, sic illocaliter corpus in anima. Fulgentius in libro De immensitate divinitatis Filii Dei: Communem passionem divinitatis et carnis unitas perfecit in Christo. Per hanc unitatem Dominus gloriae asseritur crucifixus. Item: Quando mortuo Christo anima deseruit carnem, tunc solutum est illud templum. Item: Ipsa Christi divinitas, quae secundum animam contristari et secundum carnem dignata est mori, secundum substantiae proprietatem, sicut immortalis, sic impassibilis praedicanda. Item: Humanitas ergo Filii nec tota in sepulcro fuit, nec tota in inferno, sed in sepulcro secundum carnem Christus jacuit, et secundum animam ad infernum descendit, secundum eamdem animam ab inferno ad carnem, quam in sepulcro reliquerat, rediit; secundum divinitatem vero, quae nec loco tenetur, nec fine concluditur, totus fuit in sepulcro cum carne, totus in inferno cum anima. Ac per hoc plenus fuit ubique Christus, quia non est Deus ab humanitate, quam susceperat, separatus, qui et in anima sua fuit, ut solutis inferni doloribus ab inferno victrix rediret, et in carne sua fuit, ut celeri resurrectione corrumpi non posset. Item: Totus Christus secundum solam animam ad infernum descendit; idem atque inseparabilis Christus, secundum solam carnem de sepulcro surrexit; idem atque inseparabilis Christus secundum totum hominem, quem accepit, terram localiter deserens ascendit.
84
LXXXII. Quod in Christo suggestio etiam delectationis fuerit, et contra.
84
Hieronymus in psalmo XIV: Usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Delectationes carnis tunc me increpant, quando mihi suggerunt, ut peccem, quando delectatur caro. Sed nisi tu fuisses a dextris, forsitan infirmarer. Sed providebam Dominum in conspectu meo semper; Filius Patrem, Ecclesia Christum. Quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Ac si dicat: Si tu non fuisses a dextris, forsitan commoverer, id est de fide ad infidelitatem, de bono ad malum. Gregorius, homilia Evangeliorum XVI: Ductus est Jesus in desertum. Tribus modis tentatio agitur, suggestione, delectatione, consensu. Et nos cum tentamur, plerumque in delectatione aut etiam in consensu labimur; quia de carnis peccato propagati in nobis etiam gerimus, unde certamina toleremus. Deus vero, qui sine peccato venerat, nihil contradictionis in semetipso tolerabat. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed ejus mentem peccati delectatio non momordit. Atque ideo omnis diabolica illa tentatio foris, non intus fuit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).