Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Abaelardus1079–1142
Sic et non
non 154
Choose a text More by Petrus Abaelardus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11127 Sietno
85
LXXXIII. Quod Christus vel sancti mori voluerint, et contra.
85
Isaias propheta( LIII, 7): Oblatus est, quia ipse voluit. Ipse Dominus in Evangelio: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam. Item: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit a me. Item: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Et rursus: non mea voluntas, sed tua fiat. Paulus ad Philippenses( I, 23): Coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, etc. Idem ad Laodicenses: Est enim mihi vera vita in Christo et mori gaudium. Idem in secunda ad Corinthios( V, 4): Nam et qui sumus in tabernaculo isto, ingemiscimus gravati; eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita, Hieronymus de amore Dei et saeculi. Cruciat te amor carnis. Tolle crucem tuam atque sequere Dominum; et ipse tibi Dominus et Salvator tuus, quamvis in carne Deus humanum tamen demonstravit affectum, ubi ait: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Noverat quod calix iste transire non poterat ad eum bibendum, noverat voluntate, non necessitate. Pro te vocem hominis, vocem carnis emisit; te in se dignatus est transfigurare. Voluntatem ostendit, qua tentari posset, continuo docuit quam voluntatem cui voluntati praeferri deberes. Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste; vox carnis, non spiritus, vox infirmitatis, non divinitatis. Si fieri potest, transeat calix iste. Illa est voluntas, de qua et Petro dicitur: Cum autem senueris, alius te cinget et ducet quo tu non vis. Unde ergo vicerunt martyres? quia voluntati carnis voluntatem spiritus praeposuerunt. Amabant hanc vitam, et ideo ponderabant. Inde considerabant quantum amanda esset aeterna, si sic amatur ista peritura. Moriturus mori non vult, et erit necessario moriturus. Idem in psalmo CXXXII: Ecce quam bonum et quam jucundum. Bonum est martyrium, sed non est jucundum; habet enim supplicia et poenas et semper in cruciatibus dolorem; et utique in dolore non est jucunditas. Augustinus in psalmo LXXXV: Adjuvisti me et consolatus es me. Contristatus est beatus Cyprianus in passione, modo consolatus est in corona, etc. Idem super Joannem sermone CXXIII: Extendes, inquit, manus tuas, hoc est crucifigeris. Ad hoc autem ut venias, alius te cinget et ducet quo non vis. Prius dixit quod fieret, et deinde dixit quomodo fieret. Non enim crucifixus, sed crucifigendus quo nollet est ductus; nam crucifixus abiit quo volebat. Solutus quippe a corpore volebat esse cum Christo, sed si fieri posset praeter mortis molestiam, ad quam nolens ductus est. Nolens ad eam venit, sed volens eam vicit, et reliquit hunc infirmitatis affectum, quo nemo vult mori, usque adeo naturalem, ut eum beato Petro nec senectus auferre potuerit, cui dictum est: Cum senueris, duceris quo tu non vis. Propter nos consolandos etiam transfiguravit in se Salvator dicens: Pater, si fieri potest, transeat, etc. Qui utique mori venerat, nec habebat mortis necessitatem, sed voluntatem, potestate positurus animam suam et rursus eam sumpturus. Item: Nam si nulla mortis esset vel parva molestia, non esset tanta martyrum gloria. Gregorius evang. homilia III, de sancta Felicitate monere adnectens: Optavit nullum post se relinquere, ne, si quem haberet superstitem, non posset habere consortem. Nemo ergo existimat quod ejus cor morientibus filiis, etiam carnalis affectus minime pulsarit. Neque enim filios, quos carnem suam esse noverat, sine dolore poterat morientes videre; sed erat vis amoris interior, quae dolorem vinceret carnis. Unde et passuro Petro dicitur: Alius te cinget et ducet quo non vis. Neque enim plenissime Petrus, si nollet, pro Christo pati potuisset; sed martyrium, quod per infirmitatem carnis noluit, per virtutem spiritus amavit. Qui dum per carnem ad poenas trepidat, per spiritum ad gloriam exsultat, actumque est ut cruciatum martyrii nolendo voluisset. Sic nos quoque cum gaudium quaerimus salutis, amarum poculum sumimus purgationis. Amaritudo quidem in poculo displicet, sed restituenda per amaritudinem salus placet. Ex libro Sententiarum Prosperi, cap. CLXXXII: Nemo quod tolerat amat, etiamsi tolerare amat, quia aliud est fortis patientia, aliud secura felicitas. Nec ejusdem est temporis labor pugnae et beatitudo victoriae.
86
LXXXIV. Quod Christus descendens ad inferos omnes liberaverit inde, et contra.
86
Origenes super Genesin homilia ultima: Catulus leonis Juda, etc. Mors Christi oppressio et triumphus daemonum fuit. Omnem namque praedam, quam leo iste contrarius invaserat, prostrato homini et dejecto, hic leo eripuit. Ambrosius in Epistola Pauli ad Romanos: Homines enim peccaverunt tam Judaei quam Graeci, quam ob rem Christi mors omnibus proficit, et hic in saeculo, quod credendum et observandum est, docuit et de inferno omnes eripuit. Item: Sicut et ad Galatas( III, 13) dicit. Christus nos redemit offerens se pro nobis. Permisit enim se volenti diabolo, sed impraescio. Putans enim Christum se posse retinere, quia virtutem ejus ferre non potuit, omnes quos tenebat simul cum pretio amisit. Item: Et manifestum est omnes in Adam peccasse quasi in massa. Item: Mors secunda in gehenna, quam non peccato Adae patimur, sed ejus occasione propriis peccatis acquiritur, a qua boni immunes tamen sunt, nisi quod in inferno erant, sed superiori. Item: Gratiam autem Dei in plures abundare dicit, quia et in his qui delicto Adae mortui dicuntur similiter peccantes, et in his qui non peccaverunt in hac[ Adae] similitudine praevaricationis[ Dei gratia abundavit]. Paterno autem peccato ex sententia Dei erant apud inferos, gratia Dei abundavit in descensu Salvatoris, omnibus dans indulgentiam cum triumpho sublatis eis in coelum. Idem in Epistola ad Colossenses[ I, 13]; Qui eripuit nos de potestate tenebrarum, etc. In quo habemus redemptionem, etc. Nam sine fide Christi nullus egressus est de inferno, quia obligatus peccatis exire januas tartari non potest. Gregorius in homilia Sabbati infra octavas Paschae: Haec festivitas recte dici potest solemnitas solemnitatum. Per hanc electi, qui quamvis in tranquillitatis sinu tamen apud inferni claustra tenebantur, ad paradisi amoena reducti sunt. Quod ante passionem suam Dominus dixit, in resurrectione sua adimplevit: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. Omnia enim traxit, quia de electis suis nullum apud inferos reliquit. Omnia abstulit, utique electa. Neque enim infideles quosque et pro suis criminibus aeternis suppliciis deditos ad veniam resurgendo reparavit, sed illos ex inferni claustris rapuit, quos suos in fide et actibus recognovit. Unde recte et per Osee( XIII, 14) dicitur: Ero mors tua, o mors; ero morsus tuus, o inferne! Id namque quod occidimus agimus, ut penitus non sit. Ex eo etenim, quod mordemus, partem abstrahimus et partem relinquimus. Quia ergo in electis suis funditus occidit mortem, mors mortis exstitit. Quia vero ex inferno partem abstulit et partem reliquit, non occidit funditus, sed momordit infernum. Augustinus ad Optatum: Illa tamen sit fides salva, qua credimus nullum hominem liberari a contagio mortis, quod prima nativitate contraxit, nisi per unum mediatorem. Cujus hominis ejusdemque Dei saluberrima fide etiam illi salvi facti sunt, qui, priusquam veniret in carne, crediderunt in carne venturum. Eadem fides namque est et nostra et illorum, quoniam illi crediderunt venturum, et nos credimus factum. Unde dicit Apostolus Habentes autem eumdem spiritum. Si ergo eumdem spiritum fidei et illi habebant, qui venturum in carne praenuntiarunt Christum, quem etiam illi qui eum venisse nuntiarunt sacramenta esse potuerunt per temporum diversitatem diversa, ad unitatem tamen ejusdem fidei concordissime recurrentia. Scriptum est in Actibus apostolorum( XV, 10) loquente Petro: Quid tentatis Deum, jugum imponere, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari, quemadmodum et illi. Si ergo et illi per gratiam Domini Jesu salvos fieri se crediderunt, manifestum est, quoniam haec gratia et antiquos justos vivere fecit ex fide. Justus autem ex fide vivit. Proinde cum omnes justi, hoc est veraces Dei cultores sive ante incarnationem, sive post incarnationem Christi, nec vixerint, nec vivant, nisi ex fide incarnationis Christi, in quo gratiae plenitudo, profecto quod scriptum est non esse aliud nomen sub coelo, in quo oportet salvos fleri nos, ex illo tempore valet ad salvandum, ex quo in Adam vitiatum est genus humanum. Idem ad Consulta Hilarii: Ut sciamus antiquos justos, qui cunque esse potuerunt, non nisi per eamdem fidem liberatos, per quam liberamus nos, fidem scilicet incarnationis Christi, quae illis praenuntiabatur, sicut et nobis annuntiatur. Idem ad Dardanum: Sacramentam regenerationis nostrae manifestum esse voluit manifestus mediator. Erat autem antiquis justis aliquod occultum, cum tamen illi eadem fide fierent salvi, quae suo tempore fuerat revelanda. Non enim audemus fideles nostri temporis praeferre amicis Dei, per quos nobis ista prophetata sunt, cum Deum Abraham, Isaac et Jacob ita se Deum commemoret, ut hoc dicat suum nomen in aeternum. Idem de nuptiis et concupiscentia, lib. II: Non quod ante circumcisionem justitia fidei nulla erat, nam cum adhuc esset in praeputio, ex fide justificatus est ipse Abraham, pater gentium, quae fidem ipsius erant sectaturae, sed superioribus temporibus omni modo latuit sacramentum justificationis ex fide. Eadem tamen fides salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis, non vetus testamentum, quod in servitutem generat, non lex, quae non sic data est, quae posset justificare, sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quia sicut credimus nos Christum in carne venisse, sic illi venturum; sicut nos mortuum, ita illi moriturum; sicut nos resurrexisse, ita illi resurrecturum; et nos et illi ad judicium mortuorum et vivorum venturum. Idem in libro De correptione et gratia: Si enim, sicut Veritas loquitur, nemo liberatur a damnatione, quae facta est in Adam, nisi per fidem Jesu Christi, et tamen ab hac damnatione non se liberabunt qui potuerunt dicere non se audisse Evangelium Christi, cum fides ex auditu sit, quanto minus se liberabunt, qui dicturi sunt, perseverantiam non accepimus. Justior enim videtur excusatio dicentium, non accepimus audientiam, quam dicentium, non accepimus perseverantiam, quoniam potest dici homini, in eo quod audieras et tenueras perseverares, si velles; nullo modo autem dici potest, id quod non audieras crederes, si velles. Ambrosius in Epistola ad Colossenses( I, 13, 14). Qui eripuit nos de potetate tenebrarum, etc. In quo habemus redemptionem, etc. Nam sine fide Christi nullus egressus est de inferno, quia obligatus peccatis exire januas tartari non potest. Hieronymus in Epistola ad Galatas, libro I: Aiunt quidam, si verum sit ex operibus legis neminem justificari, sed ex fide Jesu Christi, patriarchas et sanctos, qui ante adventum Christi fuerunt, imperfectos fuisse. Quos admonere debemus, sanctos, qui antiquitus fuerint, ex fide Christi justificatos, siquidem Abraham vidit diem Christi, et Moyses majores divitias aestimavit thesauris Aegyptiorum improperium Christi. Aspiciebat enim in remunerationem. Et Isaias vidit gloriam, ut Joannes commemorat, et Judas( 5) de omnibus generaliter commonere, inquit, vos volo, quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit. Gregorius super extremam partem Ezechielis homilia V: Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes: Hosanna! benedictus qui venit in nomine Domini. Quia omnes electi qui in Juda esse potuerunt sive qui nunc in Ecclesia existunt in mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt. Idem Georgio presbytero Theodoro diacono: Diaconibus narrantibus agnovi quod dilectio vestra dixisset Dominum Jesum Christum ad inferos descendentem omnes, qui illic confitentur eum Deum, salvasse atque a poenis liberasse. De qua re volo, ut vestra charitas longe aliter sentiat. Descendens quippe ad inferos solos illos per suam gratiam liberavit, qui eum venturum esse crediderunt et praecepta ejus in mundo tenuerunt. Item: Sed ne dilectionem vestram in mea disputatione immorer, quod de hac haeresi Philaster in libro, quem de haeresibus scripsit, dixerit, agnoscat. Cujus haec verba sunt: Sunt haeretici qui dicunt Dominum in infernum descendisse et omnibus post mortem etiam ibidem se nuntiasse, ut confitentes ibidem salvarentur, cum hoc sit contrarium dicenti prophetae David: In inferno autem quis confitebitur tibi? Beda in Actibus apostolorum( IV, 11, 12) de verbo Petri apostoli: Hic est lapis qui reprobatus est a vobis, et qui factus est in caput anguli: Et non est in alio aliquo salus. Si in nullo alio, sed in Christo tantum salus mundi est, ergo et patres veteris testamenti ejusdem Redemptoris incarnatione et passione salvati sunt, in qua nos salvari credimus. Etsi enim sacramenta pro temporum ratione discrepent, fides tamen una eademque concordat, quia quam nos per apostolos factam, eamdem illi dispensationem Christi per prophetas didicerant esse venturam.
87
LXXXV. Quod incertum sit qua hora noctis surrexerit Dominus, et non.
87
Hieronymus ad Hedibiam, lib. XII Quaestionum: Nulli notum est qua hora Dominus resurrexit. Idem in Epistola ad Galatas: Quarta vigilia noctis venit Dominus ad discipulos ambulans super mare. Ita et quarta vigilia noctis VIII Kalendis Januarii natus, et IV vigilia noctis VI Kalendas Aprilis resurrexit, et IV vigilia noctis venturus est ad judicium. Nox in quatuor vigilias dividitur. Una vigilia tres horae sunt. Beda CCCLII cap. super Matthaeum: Ultima parte noctis Dominus resurrexit.
88.1
LXXXVI. Quod Dominus resurgens primo apparuerit Mariae Magdalenae, et non.
88.1
Marcus evangelista( XVI, 9): Surgens autem mane, prima Sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia. Ambrosius in lib. III De virginibus: Considerate, quia virgines prae apostolis resurrectionem Domini videre meruerunt. Nam cum in novo monumento suo posuisset Joseph Domini corpus, observabant virgines. Item: Vidit ergo Maria resurrectionem Domini, et prima vidit et credidit. Vidit et Maria Magdalena, quamvis adhuc ista notaretur. Item: Denique Maria Magdalena Dominum prohibetur tangere, quia dubitabat de resurrectionis fide. Illa ergo tangit, quae fide tangit. Sedulius ille egregius versificator, cujus etiam paschale opus inter authentica papa Gelasius commemorat( V, 315- 318): Coeperat interea post tristia Sabbata felix Irradiare dies; culmen qui nominis alti A Domino dominante trahit, primusque videre Promeruit nasci mundum atque resurgere Christum.
88.2
Item( V, 323- 327): Hoc luminis ortu Virgo parens, aliaeque simul cum munere matres Messis aromaticae notum venere gementes Ad tumulum; vacuumque vident jam corpore factum, Sed plenum virtute locum. Nam missus ab astris Angelus attoniti residebat vertice saxi.
88.3
Item[ V, 358- 366]: Ecclesiam Christus pulchro sibi junxit amore, Hoc est conspicuo radians in honore Mariae Et cum clarifico semper sit nomine mater, Semper virgo manet; hujus se visibus astans, Luce palam Dominus prius obtulit; ut bona mater Grandia divulgans miracula, quae fuit olim Advenientis iter haec sit redeuntis et index. Mox aliis conviva potens in fragmine panis Agnitus apparuit.
89
LXXXVII. Quod illi, qui cum Christo resurrexerunt, iterum mortui sint, et non.
89
Joannes Chrysostomus homilia XXVIII de expositione symboli, quae sic incipit: Super fabricam totius Ecclesiae: Descendit ad inferna, ut ibi a miraculo non vacaret. Nam multa corpora sanctorum resurrexerunt cum Christo, quae postea mortua sunt, sicut Lazarus, sicut filia archisynagogi, et sicut filius viduae. Nam multa corpora sanctorum resurrexerunt cum Christo, de quibus dixit Apostolus: Ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt. Augustinus super Joannem( XXI, 22): Si eum volo manere donec veniam. Sicut ad horam multa corpora sanctorum resurrexerunt, quando passus est Christus, et post ejus resurrectionem apparuerunt multis. Athanasius in symbolo fidei: Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis. Hieronymus super Matthaeum: Et multa corpora sanctorum, qui dormierant, scilicet quomodo Lazarus mortuus resurrexerit, sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut Dominum resurgentem ostenderent, et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. Idem in sermone de assumptione sanctae Mariae: Ne forte si venerit vestris in manibus illud apocryphum De transitu ejusdem Virginis, dubia pro certis recipiatis; et aliud multi Latinorum pietatis amore amplius amplectuntur, praesertim cum his nihil aliud experiri possit pro certo, nisi quod hodierna die gloriosa migravit a corpore. Item: Haec idcirco dixerim, quia multi nostrorum dubitant, utrum assumpta fuerit simul cum corpore, an obierit relicto corpore. Item: Utrum surrexerit nescitur, quamvis nonnulli astruere velint eam jam resuscitatam immortalitate vestiri. Item: Quid horum verius censeatur, ambigimus. Melius totum Deo committimus, cui nihil impossibile est, quam ut aliquid temere definire velimus, quod non probemus, sicuti et de his quos cum Domino resurrexisse credimus. Sed utrum redierint in terrae pulverem, certum non habemus. De quibus profecto nonnulli doctorum senserunt, et etiam in suis reliquerunt scripturis, quia jam in illis perfecta sit completa resurrectio. Fatentur enim quod veri testes non essent, nisi et vera esset eorum resurrectio. Unde et beatus Petrus dixisse legitur, cum de David loqueretur in testimonium: Et sepulcrum, inquit, ejus apud nos est, quasi non sit ausus dicere, quod ipse sive corpus ejus apud nos est; hinc aiunt et ipsum resurrexisse cum caeteris sanctis, et ideo vacuum remansisse monumentum. Quod, quia nihil Domino impossibile est, nec nos de beata Maria factum abnuimus, quam quod propter cautelam salva fide pio magis desiderio opinari oporteat, quam inconsulto definire quod sine periculo nescitur. Beda super Canticum lib. III: Comedi favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo. In corpore simul et anima ad supernae civitatis per illum meruerunt atria conscendere. De quibus evangelista manifeste testatur, quia moriente in cruce Domino monumenta aperta sunt, et multa corpora surrexerunt. Et post resurrectionem ejus venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis. Qui enim resurgente Domino resurrexerunt a mortuis, etiam eo ad coelos ascendente simul ascendisse credendi sunt. Neque ulla ratione illorum temeritati fides accommodanda est, qui eos postea reversos in cinerem, ac denuo in monumentis, quae quidem patefacta sunt ab eis, quibus paulo ante vivi apparuerunt, more mortuorum putant esse reclusos. Ambrosius in Natali martyrum de resurrectione: Si martyres nondum liberati sunt ab inferis, liberati sunt a peccatis. Verumtamen etiam fortasse plurimum ex eisdem martyribus cum Domino resurrectionem corporaliter vel consequenter fuerunt consecuti. Nam si legimus prima resurrectionis festivitate se suscitante Domino multa corpora sanctorum vixisse, cur non, quotiescunque Resurrectionis festivitas celebratur, toties credamus resurgere ejus sanctos? Ubi enim votorum solemnitas magis est, magis est et donorum. Sed fortasse quis dicat, sepulcra clausa sunt, monumenta constricta sunt; quemadmodum prodire exinde possunt? Ut taceamus, quia omnia Deo possibilia sunt, et quia clausis tumulis possit corpus spirituale educere, ut haec omnia praemittam, Joannis tamen apostoli habemus exemplum, quem tumulus susceptum claudere potuit, custodire non potuit. Nam depositum corpus perdidit, non assumpsit; hoc enim clausis tumuli foribus gratia resurrectionis ablatum est, ut cum staret sepultura, nec inveniretur sepultus, denique cum sacerdotes honorandi causa corpus requirerent, reserato aditu tumulus non potuit reddere quem suscepit.
90
LXXXVIII. Quod Christus post resurrectionem cicatrices, non vulnera dubitantibus demonstraverit, et contra.
90
Augustinus ad Deogratias presbyterum: Sciat sane, qui has proposuerit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non vulnera demonstrasse dubitantibus, propter quos etiam cibum ac potum sumere voluit, non semel, sed saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter apparere. Tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla vulnera praecessissent.: Cum foribus clausis resideret turba fidelis, Pace salutantis sese intulit, atque foratas Expandens palmas, nudat latus; ast ibi Thomas, Cui Didymus cognomen erat, cum fratribus una Non fuerat; dubiamque fidem sub corde gerebat, Donec rursus eo pariter residente veniret; Qui nunquam substractus erat. Tunc limine clauso, Constitit in medio; non dedignatus apertum Discipulo monstrare latus, tactuque probari Vulneris, et mentem patienter ferre labantis.
91
LXXXIX. Quod creatura sit adoranda, et non.
91
Chrysostomus in Epistola ad Hebraeos( I, 6) sermone III: Et adorent eum. Superius dixerat, quod non per prophetas locutus est nobis, sed per Filium, quia Filius melior est angelis, quod argumentatus est ex ipso nomine. Hic autem ex alia re vult argumenta deducere, ex adoratione videlicet Christum secundum carnem jussit a cunctis angelis adorari. Item, sermone V: Non enim quemquam angelorum apprehendit. Stupore plenum est, carnem nostram sursum sedere et adorari ab angelis et archangelis et cherubim et seraphim. Hieronymus Epistola ad Philippenses: Divinitas, quae in Christo erat, suscepto homini donavit hoc nomen, propter quod pro hominibus passus est et mortuis, ut omnis creatura in nomine ejus precem fundat, ut omnes simul cum verbo hominem adorent assumptum. Augustinus, lib. I contra Maximinum: Quia donavit ei nomen, etc. Homini donavit ista, non Deo. Neque enim cum in forma Dei esset, non excelsus erat, aut non ei genua flectebant. In qua igitur forma crucifixus est, ipsa exaltata est. Ipsi donatum est nomen super omne nomen, ut cum ipsa forma Dei nominetur unigenitus Filius Dei. Idem super Joannem CXXII: Dicunt Ariani: Quare carnem, quam creaturam non negas, cum divinitate adoras? Propterea ego adoro eam, quia divinitati unita est, ita ut Deus Filius Deus sit et homo. Denique si hominem separaveris ab eo, nunquam ei servio. Velut si quis purpuram aut diadema regale jacens inveniat, nunquam adorabit. Cum eis rex fuerit indutus, periculum incurrit, qui ea cum rege adorare contempserit; si quis ergo contempserit adorare divinitati unitam carnem, poenam mortis aeternae patiatur. Ambrosius Autpertus in Apocal., lib. III: Nisi enim ipsa humana in Dei Verbo natura ab omni creatura adoranda esset, nequaquam Psalmista diceret: Adorate scabellum pedum ejus. Recte igitur scabellum pedum ejus ipsa incarnatio Redemptoris dicitur, cui aeternitas inesse probatur. Ambrosius in Epistola ad Philippenses( II, 9): Et donavit illi nomen. Perfectum Dei Filium natum de Deo qui negat, est Arianus. Unde constat hunc natum esse perfectum. In nativitate enim sua omnia consecutus videtur. In plenitudine enim divinitatis est natus ad omnia agenda, quae gessit, ut prius donum accepisset, quam gereret ad quae gerenda natus est. Videtur ergo donum Patris hoc quod est esse Filium, et nomen ejus super omne nomen esse Deum. Nomen enim Dei, sed per naturam super omne nomen est. Coelestium, quae sint haec omnia aperit. Alia enim nulla sunt. Quibusdam tamen videtur homini datum esse nomen, et est super omne nomen, quod nulla ratione convenit, ut Dei nomen corpori sit datum, quia nec dignum est, ut Deus immutetur in carnem, neque caro effici possit quod est Deus. Si Scriptura illi donatum significat, qui se exinanivit, qui formam servi accepit, qui in similitudinem factus est hominis, qui Patri obedivit, si homo Deo Patri obedivit, quid magnum est, quod dixit Apostolus? Sed hoc magnum dicit, quia cum aequalis esset, obedivit. Et quid laudis est, si in similitudinem hominis factus est homo, ut homini similis homo factus dicatur? Sed non potest fieri. Nemo enim in similitudinem fit alicujus, nisi sit alius, antequam fiat. Per causam enim similis factus est, non per substantiam. Consideremus nunc dicta, et sic advertamus vim locutionis. Certe nomen quod est super omne nomen, Dei nomen est. Sed per naturam adoptivo Deo non flectit genu creatura, sed vero non concreaturae. Et quomodo fieri potest ut homo sit gloria Dei Patris? Etiamsi adoptivus sit Deus homo, in gloria Dei Patris non potest esse. Nam ei hoc competit, qui natus est de Deo. In gloria enim Patris esse nihil differre a Deo est, ut una gloria sit Patris et Filii per communem substantiam et virtutem. Haec est enim unitas naturae. Quid contrarium est, si Filius donum a Patre accepisse dicatur, cum omnia Filii a Patre sint a quo et cuncta esse creduntur? Substantiam Dei idcirco naturam dicimus, quia natus de illa Christus est. Augustinus De moribus Ecclesiae catholicae: Creatura, Paulus clamat, vanitati subjecta est; neque potest nos a veritate separare veritatique connectere, quod subjectum est vanitati. Et hoc nobis Spiritus sanctus praestat; creatura igitur non est, quia omne quod est aut Deus aut creatura est. Deum ergo diligere debemus trinam quamdam unitatem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Item: Merito ergo Ecclesia catholica mater Christianorum verissima, non solum ipsum, cujus adeptio vita beatissima est, purissime atque cautissime colendum praedicas, nullam nobis creaturam adorandam inducens, cui servire jubeamur, et ab illa inviolabili aeternitate, cui soli homo subjiciendus est, excludens omne quod factum est; etiam proximi charitatem ita complecteris, ut variorum[ morborum], quibus pro peccatis suis animae aegrotant, omnis apud te medicina praepolleat.
92
XC. Quod Dominus post ascensionem non sit locutus in terra, et contra.
92
Augustinus, super Joannis epistolam homilia IX: Ascensurus dixit verba novissima: post illa verba non est locutus in terra. Gregorius in Evang. lib. II, homil. XXIII, de hospitali viro, qui in specie peregrini Dominum quoque Jesum suscepit, ipso profitente et ei in sequenti nocte per visionem dicente: Caeteris diebus me in membris meis, hesterna autem die me in memetipso suscepisti. Ecce ad judicium veniens dicit: Quod uni ex niminis meis fecistis, mihi fecistis. Ecce ante judicium cum per membra sua suscipitur, susceptores suos etiam per semetipsum requirit; et tamen nos ad hospitalitatis gratiam pigri sumus. Idem, ejusdem ibri homilia XXXIX de Martyrio monacho qui ipsum Dominum Jesum Christum in specie leprosi sustulit in humeros et portavit: Cumque jam monasterii foribus propinquaret, spiritualis Pater ejusdem monasterii magnis clamare vocibus coepit. Currite, currite, januas monasterii citius aperite, quia frater Martyrius venit Dominum portans. Statim vero ut Martyrius ad monasterii aditum pervenit, is qui leprosus esse putabatur de collo ejus exsiliens et in ea specie apparens, qua recognosci ab hominibus solet Redemptor humani generis. Deus et homo Christus Jesus, ad coelum Martyrio aspiciente rediit, eique ascendens dixit: Martyri, tu me non erubuisti super terram, ego te non erubescam super coelos. Qui sanctus vir mox ut est monasterium ingressus, ei Pater monasterii dixit: Frater Martyri, ubi est quem portabas? Cui ille respondit dicens: Ego si scissem quis esset, pedes ejus tenuissem. Tunc idem Martyrius narrabat quia, cum eum portasset, pondus ejus minime sensisset. Nec mirum; quomodo enim pondus ejus sentire poterat qui portantem portabat?
93
XCI. Quod sola Maria in anima passa sit, et contra.
93
Ex sermone de assumptione sanctae Mariae Hieronymus: Recte igitur beata Dei Genitrix et virgo fuit et martyr; hinc quoque quod vere passa sit,[ testatur] Simeon propheta, loquens ad eam: Et tuam, inquit, animam pertransibit gladius. Ex quo constat quod alii sancti, etsi passi sunt pro Christo in carne, tamen in anima, quae immortalis est, pati non potuerunt; beata vero Dei Genitrix, quia in ea parte passa est, quae impassibilis habetur, ideo, ut ita fatear, quia spiritualiter et atrociter passa est, propterea et plus omnibus doluit in tantum, ut animam ejus totam pertransiret et possideret vis doloris ad testimonium eximiae dilectionis. Quia beata Maria mente passa est, plus quam martyr fuit. Nimirum et ejus dilectio amplius fortis quam mors, quia mortem Christi suam fecit. Augustinus De civitate Dei, lib. XXII: Si consideremus diligentius, dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet quam ad corpus. Animae est dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa existit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus. Idem super Genesin: Sentire non est corporis, sed animae per corpus, licet acute disseratur secundum diversitatem corporeorum elementorum sensus esse corpori distributos, anima tamen, cui sentiendi vis inest, cum corporea non sit, per subtilius corpus agitat vigorem sentiendi. Inchoat itaque motum in omnibus sensibus a subtilitate ignis. Item: Neque enim corpus sentit, sed anima per corpus, quo velut nuntio utitur ad formandum in semetipsa quod extrinsecus nuntiatur.
94
XCII. Quod ante Pentecosten, vel in ipsa, de omnibus sint edocti apostoli, et contra.
94
Dominus ad apostolos secundum Joannem( XV, 15): Vos autem dixi amicos, quia quaecunque audivi a Patre meo nota feci vobis. Item( XVI, 12): Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Paulus in Epistola ad Galatas( II, 11): Cum autem Cephas venisset Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
95
XCIII. Quod Petrus et Paulus et caeteri apostoli sint aequales, et non.
95
Ambrosius super Lucam, lib. I: Gemina virtus est in homine perfecto, ut et intentio sit et actio: Item: Ubi dicit Petrus: Animam meam pro te ponam, erat intentio passionis, sed nondum actio. Item: Cum multa apostolica virtute peregisset, postea tulit crucem atque actionem subiit passionis, sed fuit in Petro, Andrea, Joanne, caeteris apostolis et intentionis et actionis aequalitas. Ex sermone quodam in passione apostolorum Petri et Pauli, sic incipit: Cum omnes beati apostoli parem gratiam apud Deum sanctitatis obtineant, nescio quo tamen pacto Petrus et Paulus videntur prae caeteris peculiari quadam in Salvatore fidei virtute praecellere, quod quidem ex ipsius Domini judicio possumus approbare. Nam Petro sicut bono dispensatori claves regni coelorum dedit, Paulo tanquam idoneo doctori magisterium ecclesiasticae institutionis. Item: Clavem quodammodo a Christo scientiae et Paulus accepit. Ambo igitur claves perceperunt a Domino, ille scientiae, iste potentiae. Sic enim scientiae thesauri, sicut scriptum est: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Ergo beati Petrus et Paulus eminent inter universos apostolos et peculiari quadam praerogativa praecellunt, unde inter ipsos quis cui praeponatur incertum est. Puto enim illos aequales esse meritis. Ex sermone Leonis papae in festivitate Petri et Pauli: De quorum meritis atque virtutibus, quae omnem superant loquendi facultatem, nihil diversum, nihil debemus sentire discretum, quia illos et electio pares, et labor similes, et fecit aequales finis. Paulus in Epistola prima ad Corinthios( XV, 8): Novissime autem omnium tanquam abortivo visus est et mihi. Ego sum minimus apostolorum, quia non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum. Gregorius super Ezechielem homilia XVIII: Certe Paulus, cum Petrus apostolus servare adhuc consuetudinem legis circumcisione vellet, ei in faciem restitit, et hoc ejus studium discipulis loquens non solum culpam, sed quod est majus, hypocrisim, id est simulationem nominat, dicens: Et simulatione ejus consenserant caeteri Judaei. Idem vero apostolorum primus, cum a quibusdam detrahi de Pauli scriptis agnosceret, dicit: Sicut charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti depravant ad suam ipsorum perditionem. Ecce Paulus in Epistolis suis scribit Petrum reprehensibilem; ecce Petrus in suis asserit Paulum in his quae scripserat admirandum. Certe nisi legisset Petrus Pauli Epistolas, non laudasset. Si autem legit, quia illic ipse reprehensibilis diceretur, invenit. Reprehensus est, atque ei hoc ipsum placuit, quia in his non placuerat, quae aliter quam debuerat sensit. Seque etiam minori fratri ad consensum dedit, atque in eadem re factus est se minor, ut etiam in hoc praeiret; quatenus qui primus erat in apostolatus culmine, esset primus et in humilitate. Item: Ecce a minore suo reprehenditur, et reprehendi non dedignatur. Non ad memoriam revocat, quid primus in apostolatum vocatus sit, quod claves regni coelestis acceperit, quaecunque peccata in terra solveret, essent soluta et in coelo, etc. Hieronymus ad Paulinum presbyterum: Paulus apostolus vas electionis de persecutore mutatus, novissimus in ordine, et primus in meritis est, quia, extremus licet, plus omnibus laborat. Hieronymus ad Damasum: Dominus atque Salvator omnia non est in omnibus, sed pars in singulis, verbi gratia in Salomone sapientia, in Petro fides, in Joanne virginitas, in caeteris caetera. Cum autem finis advenerit, tunc omnia in omnibus erit, ut singuli sanctorum omnes virtutes habeant, et sit totus Christus in cunctis. Ambrosius super Lucam( IX, 27): Sunt aliqui hi stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. Non de omnibus, sed de pluribus dicit. Neque enim Petrus est mortuus, cui inferi porta praevalere non potuit, nec Jacobus et Joannes mortui, filii tonitrui, quibus in visum gloriae coelestis assumptis non praevalent terrena, sed subjacent. Item: Ergo ut scias quia Petrus et Jacobus et Joannes mortem non gustaverint, gloriam resurrectionis videre meruerunt. Solos enim tres istos post haec verba in diebus octo assumpsit et duxit in montem. Item: Tres autem soli et tres electi ducuntur in montem. Petrus ascendit, qui claves regni coelorum accepit; Joannes, cui committitur mater; Jacobus, qui primus solium sacerdotale conscendit. Augustinus super Epistolam ad Galatas: Petrus et Jacobus et Joannes honoratiores in apostolis erant, quia ipsis tribus se in monte Dominus ostendit. Symbolum Ephesini concilii: Denique Petrus et Joannes aequales sunt ad alterutrum dignitatis, propter quod apostoli esse monstrantur et sancti discipuli.
96
XCIV. Quod Petrus instinctu diaboli Domino persuaserit vitare mortem, et contra.
96
Hilarius super Matthaeum: Nam cum praedicare coepisset, oportere se Hierosolymam ire, pati deinde plura a senioribus plebis, et a senioribus et principibus sacerdotum, occidi etiam et post tertiam diem resurgere, apprehendit eum Petrus et ait: Absit a te, Domine! non erit istud. At ipse conversus Petro dixit: Vade retro post me, Satana, scandalum es mihi. Igitur post praedicationem passionis accipiens diabolus facultatem( usque ad tempus enim ab eo secesserat, quia incredibile satis apostolis videretur, eum in quo Deus erat esse passibilem), sumens hanc humanae infidelitatis occasionem, opinionis istius Petrus insinuavit affectum. Denique ita passionem detestatus est, ut dixerit absit, quo verbo rerum detestandarum exsecratio continetur. Sed sciens Dominus diabolicae artis instinctum Petro ait: Vade retro post me, id est ut exemplo passionis se sequatur. In eum vero, per quem opinio haec suggerebatur, conversus adjecit: Satana, scandalum es mihi. Non enim convenit existimare, Petro Satanae nomen et offensionem scandali deputari post illa indultae et beatitudinis et potestatis tanta praeconia. Sed quia infidelitas omnis diaboli opus est, Petri responsione Dominus offensus cum opprobrio nominis infidelitatis istius est detestatus auctorem. Hieronymus super Matthaeum( IV, 9): Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tunc dixit ei Jesus: Vade retro, Satana; Petro dicitur: Vade retro me, Satanas, id est sequere me, qui contrarius es voluntati meae; hic vero addit, vade retro, Satanas, et non dicitur retro me, ut subaudiatur, vade in ignem aeternum.
97
XCV. Quod solus Christus fundamentum sit Ecclesiae, et contra.
97
Paulus in prima Epistola ad Corinthios: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Augustinus Retractationum contra epistolam Donatiam: Dixi de apostolo Petro quod in illo tanquam in petra fundata sit Ecclesia; qui sensus etiam cantatur in versibus beati Ambrosii, ubi de gallo gallinaceo ait: hoc, ipsa petra Ecclesiae canente, culpam diluit; sed scio me postea sic exposuisse quod dictum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, ut super hunc intelligeretur, quem confessus est Petrus dicens: Tu es Christus, Filius Dei vivi; ac si Petrus, ab hac petra appellatus, personam Ecclesiae figuraret, cum super hanc petram aedificaretur. Non enim dictum est illi: Tu es petra, sed tu es Petrus; petra autem erat Christus. Cyprianus in epistola De disciplina et habitu virginum: Petrus etiam, cui oves suas Dominus pascendas tuendasque commendat, super quem posuit et fundavit Ecclesiam, etc. Idem ad Juvaianum, de recitando haereticorum baptismo: Manifestum est autem, ubi et per quos remissio peccatorum dari possit. Nam primum Petro Dominus, super quem aedificavit Ecclesiam, dedit ut id solveret in terris quod ille solvisset. Idem de eodem ad Quintum: Petrus, quem Dominus primum elegit et super quem aedificavit Ecclesiam suam. Origenes super Matthaeum: Quaecunque ligaveris super terram. Quoniam autem qui episcopatus vindicant locum, utuntur hoc textu quemadmodum Petrus, et claves regni coelorum a Christo acceptas docent: qui ab eis ligati fuerint in coelo esse ligatos, et qui ab eis soluti fuerint, id est remissionem acceperint, esse et in coelo solutos: dicendum est, cum benedicunt, si opera habeant illa propter quae dictum est illi Petro: Tu es Petrus, et si tales sint ut super eos aedificetur Ecclesia Christi. Ecclesiastica historia, lib. VI, de his quae in expositione primi psalmi dicit Origenes: Petrus vero, super quem fundatur Ecclesia, duas tantum Epistolas scribit. Ambrosius in Hexameron, de operibus quintae diei, cum de gallo loqueretur: Hoc postremo, canente ipsa petra Ecclesiae, culpam suam diluit, quam, priusquam gallus cantaret, negando contraxerat. Hieronymus in Epistolam primam ad Corinthios: Si quis enim superaedificat, super fidem aedificat quilibet doctor. Item: Hic magistros et doctores significat super fundamentum, quod est Christus, homines recte instruere vel prave; in quibus magistrorum doctrina in die judicii in igne revelabitur, ubi consumptis peccatoribus probati manebunt. Doctores autem, super his qui probati fuerint, mercedem retributionis accipient; in illis vero quos ignis exusserit, damno afficientur, quia in vacuum laboraverunt. Idem super Jeremiam( XVI, 16) in lib. III: Et venabuntur eos de omni monte et de cavernis petrarum. Non solum Christus petra, sed et Petro apostolo donavit ut vocaretur petra. Idem ad Marcellam, de fide nostra et Montani haeretici dogmate: Si igitur apostolus Petrus, super quem Dominus fundavit Ecclesiam, etc. Idem in psalmum LXXXVI: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Fundamenta ejus sive Dei sive certe Ecclesiae. Qui sunt autem fundamenta Dei, nisi Pater et Filius et Spiritus sanctus? Loquitur Paulus( I Cor. III, 105: Quasi sapiens architectus fundamentum posui, hoc est fidem Trinitatis. Et in alio loco: Exspectabant enim civitatem habentem fundamenta, cujus artifex et conditor Deus. Quos nos possumus dicere montes? apostolos; in illis erant fundamenta, ubi primum posita est fides Ecclesiae. Diligit Dominus portas Sion. Legamus Apocalypsim et Isaiam, ubi aedificatur civitas Hierosolyma, et XII portae ipsius dicuntur; manifestum est quod de apostolis scripsit; aliter mihi videntur portae Sion esse virtutes. Idem super Matthaeum: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, Sicut ipse lumen apostolis donavit, ut lumen mundi appellarentur, caeteraque ex Deo sortiti vocabula sunt, ita et Simoni, qui credebat in petram Christum, petrae largitus est nomen; ac, secundum metaphoram petrae, recte dicitur ei: Aedificabo Ecclesiam meam super te. Item: Absit a te, Domine! non erit tibi hoc. Consideret, qui hoc quaerit, petram illam, benedictionem ac potestatem et aedificationem super eum Ecclesiae in futuro promissam, non in praesenti datam. Aedificabo, inquit, super te Ecclesiam meam, et portae inferni, etc. Quae si statim dedisset ei, nunquam in eo pravae confessionis error invenisset locum. Leo universis provinciae episcopis: Dominus Jesus instituit ut veritas, quae antea legis et prophetarum praeconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem universitatis exiret, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum. Sed hujus muneris sacramentum ita ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro principaliter collocaret, ut ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in omne corpus diffunderet, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum, id quod ipse erat voluit nominare dicendo: Tu es Petrus, etc., ut aeterni templi aedificatio mirabili munere gratiae in Petri soliditate consisteret. Sermo primus Maximi episcopi in festivitate apostolorum Petri et Pauli: Hic est Petrus, cui Christus Dominus communionem sui nominis libenter indulsit. Ut enim, sicut apostolus Paulus edocuit, petra erat Christus, ita per Christum Petrus factus est petra, dicente Domino: Tu es Petrus, etc. Nam sicut in deserto Dominico sitienti populo aqua fluxit e petra, ito universo mundo perfidiae ariditate lassanti de ore Petri fons salutiferae confessionis emersit.
98
XCVI. Quod Petrus non negaverit Christum, et contra.
98
Ambrosius super Lucam lib. X, cap. XXII: Consideremus quo in statu Petrus neget. Frigus, inquit, erat. Si tempus consideremus, frigus esse non poterat. Sed frigus erat ubi Jesus non agnoscebatur, ubi non erat, qui lucem videret, et ubi negebatur ignis consumens. Frigus erat mentis, non corporis. Item: Petrus itaque prodenti ancillae, quod ex illis esset, qui cum Jesu Galilaeo erant, prima voce Matthaeus posuit respondisse: Nescio quid dicas. Hoc etiam Marcus, qui secutus est Petrum, et ex ipso potuit verius cognoscere. Prima igitur vox negantis est Petri, qua tamen non negare Dominum, sed a proditione separasse se mulieris videtur. Quid tamen negaverit considera, ex illis utique se esse qui cum Jesu Galilaeo erant vel, ut Marcus posuit, cum Jesu Nazareno. Nunquid negavit cum Dei fuisse sese Filio? Hoc est dicere: Nescio Galilaeum; nescio Nazarenum, quem Dei Filium novi. Habeant homines locorum vocabula, Dei Filium patria non potest nuncupare, cujus majestatem nullus locus includit. Et ut scias hoc verum esse, etiam exemplo probatur. Nam alibi, cum interrogaret Dominus discipulos: Quem me dicunt homines esse filium hominis? alii Eliam, alii Jeremiam dixerunt, aut de prophetis unum. Petrus autem ait: Tu es Christus, Filius Dei vivi. Nunquid et ibi negavit, quod Christum non filium hominis, sed Dei Filium maluit confiteri? Certe quid hic putamus ambiguum, quod etiam Christus probavit? Aliud accipe. Interrogatus enim Petrus, tu ex illis es, qui cum Jesu Galilaeo erant? Verbum aeternitatis hic refugit; non enim erant, qui esse coeperant, hoc est dicere, ille solus erat, qui in principio erat. Denique ait: Non sum ego. Illius enim est esse, qui semper est. Unde et Moyses ait: Qui est, misit me. Rursum cum urgeretur quod ex illis esset, secundum Marcum negavit. Negavit ex illis se esse, qui cum Galilaeo erant, non negavit cum Dei Filio. Denique secundum Matthaeum proditus, quod cum Jesu Nazareno fuisset, ait: Nescio hominem. Hoc idem et in tertia voce uterque de quibus proposuimus evangelista, cum juramento respondisse posuerunt, quia nesciret hominem. Et bene negavit hominem, quem sciebat Deum. Denique ubi jusjurandum est, cauta responsio est. Nam et si negavit Petrus, non tamen pejeravit, quia nec Dominus pejeraturum esse eum commemoraverat. Et si in Petro dubium est, quam periculosum est jusjurandum? Joannes autem sic posuit, quoniam interrogatus ab ancilla Petrus, utrum ex discipulis esset hominis illius, prima voce respondit: Non sum. Non enim erat hominis apostolus, qui erat Christi. Denique et Paulus hominis apostolum se esse negavit, dicens: Paulus apostolus ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum Patrem. Sed ne videretur ambiguum aliquod incarnationis afferre, subjecit: qui suscitavit eum a mortuis, ut et hominem credas, cum Deum ante credideris. Quod alibi quoque eodem tenore custodit, ubi ait: Unus enim Deus, unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus. Prius enim mediatorem Dei quam hominum nuncupavit. Non enim satis est utrumque credere, nisi fidei ordo servetur. Concordat igitur ubique responsio. Nam qui dixit, nescio hominem, aequum erat ut interrogatus utrum esset ex discipulis hominis, diceret: Non sum. Itaque non Christi negavit se discipulum, sed hominis negavit esse discipulum. Itaque et Petrus et Paulus hominem negaverunt quem Dei Filium fatebantur. Quod sensit Petrus, Paulus expressit, huic et ille profecit. Error Petri doctrina apostolorum est; et titubatio Petri omnium petra est. Denique super undas titubat, sed dextram porrigit Christus. In monte cadit, sed levatur a Christo. Titubavit quidem Petrus in mari, sed ambulavit. Firmior titubatio Petri, quam nostra est firmitas. Ibi cadit, quo nullus ascendit; ibi nutat, quo nullus ambulat. Et tamen inter undas licet titubat, non labitur; nutat, non cadit; fluitat, non praecipitatur. Etsi cecidit, in monte tamen cecidit; sed felicius ille cecidit, quam alii steterunt, felicius cecidit, quem Christus levavit. Iterum autem interrogatum quod ex discipulis ejus esset Joannes scripsit negasse. Et bene negavit, quia ex ejus dicebatur esse discipulis, quem hominem in superioribus sunt locuti. Nam et tertio quod cum illo visus esset negavit, et hoc de superioribus derivatur. Cum illo, quem hominem nuncupatis, non fui, sed a Dei Filio non recessi. Lucas quoque scripsit Petrum interrogatum, utrum ex illis esset, respondisse prima voce: Non novi illum, et bene dixit. Temerarium quippe erat, ut diceret, quia noverat eum quem mens humana non potest comprehendere. Nemo enim novit Filium, nisi Pater. Rursus secunda voce secundum Lucam idem Petrus ait: Non sum ego. Maluit videlicet se negare quam Christum; aut quia videbatur negare Christi societatem, utique se negavit. Certe cum de homine negat, in filium peccavit hominis, ut remitteretur ei; non in Spiritum sanctum. Tertio quoque interrogatus ait: Nescio quid dicas, hoc est sacrilegia vestra nescio. Sed nos excusamus; ipse non excusavit. Non enim satis est involuta responsio confitentis Jesum, sed aperta confessio. Quid enim prodest verba involvere, si videri vis denegasse? Et ideo Petrus non de industria sic respondisse inducitur, quia postea recordatus est et flevit. Maluit enim ipse suum peccatum accusare, ut justificaretur fatendo quam gravaretur negando. Justus enim in principio accusator est sui, et ideo flevit. Quare flevit? Quia culpa obrepsit ei. Ego soleo flere, si culpa mihi desit, hoc est si non me vindicem, si non obtineam quod improbe cupio. Petrus doluit et flevit, quia erravit ut homo. Idem in Hexaemeron de die V: Non cantabit gallus, priusquam ter me negabis. Bene fortis in die Petrus, in nocte turbatur, et ante galli cantum labitur, et labitur tertio, ut scias non inconsulta effusione sermonis esse prolapsum, sed mentis quoque mutatione prolapsum. Matthaeus( XXVI, 33): Respondens Petrus ait: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor. Ait illi Jesus: Amen dico tibi antequam gallus cantet, ter me negabis. Item: Petrus vero sedebat foris in atrio. Et accessit una ancilla ad eum dicens: Et tu cum Jesu Galilaeo eras. At ille negavit coram omnibus: Nescio quid dicis. Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla et ait his qui erant ibi: Et hic erat cum Jesu Nazareno. Et iterum negavit cum juramento, quia non novi hominem. Et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es, nam et loquela manifestum te facit. Tunc coepit detestari et jurare, quia non novisset hominem. Marcus( XIV, 29): Petrus autem ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in hac nocte, priusquam gallus bis vocem dederit, ter me es negaturus. Lucas( XXII, 31): Ait autem Dominus Simoni: Simon, ecce Satanas expetivit te, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. Et ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges me nosse. Joannes( XIII, 38): Dicit ei Petrus: Quare non possum te modo sequi? Animam meam pro te ponam. Respondit Jesus: Animam tuam pones pro me? Amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec me ter neges. Augustinus super Joannem tractatu LXVI: Negavit ille et dixit, non sum. An apostolus Petrus, sicut eum quidem favore perverso excusare nituntur, Christum non negavit, quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit, quasi vero qui hominem Christum negat, non Christum negat. Qui ergo ita confitetur Christum Deum, ut hominem neget, non pro illo mortuus est Christus, quia secundum hominem mortuus est Christus. Qui negat hominem Christum, non justificatur, quia sicut per inobedientiam unius hominis, etc.. Qui negat hominem Christum, non resurget in resurrectionem vitae, quia et per hominem resurrectio mortuorum. Item: Petrus si negato Christo hinc iret, quid aliud quam periret? Beda super Lucam( XXII, 56): At ille negavit eum dicens: Mulier, non novi illum. Quidam, pio erga apostolum Petrum affectu, locum hunc ita interpretantur, quasi benedixerit se illum non nosse, quem mens humana nescit comprehendere, quia nemo novit Filium nisi Pater. Iterum quoque inquisitus dixerit: o homo, non sum, malens se negare quam Christum. Sed tertio interrogatus cum ait: homo, nescio quid dicis, significaverit, se sacrilegia eorum nescire, hoc est reprobando et exsecrando damnare. Sed haec quam frivola sit expositio, et Dominus, qui se ter negandum a Petro dixerat, et ipse Petrus insinuat, qui se non de industria, sed de subreptione locutum subsequentibus[ lacrymis] manifestat.
99
XCVII Quod Petrus et Paulus eodem prorsus die, non revoluto anni tempore, passi sint, et contra.
99
Ex ecclesiastica historia lib. II, cap. XXV, ex dictis Dionysii Corinthiorum episcopi de Petro et Paulo: Ambo etenim simul adventantes et in Corinthia Ecclesia docuerunt, et per omnem Italiam atque in hac urbe simul docentes etiam martyrio pariter uno eodemque tempore coronati sunt. Anacletus omnibus episcopis et sacerdotibus in ea: Benedictus Deus! Paulus, vas electionis, uno die unoque tempore gloriosa morte cum Petro sub principe Nerone agonizans coronatus est. Hieronymus De illustribus viris, cap. I: Simeon Petrus, filius Joannis, provinciae Galilaeae, vico Bethsaida, frater Andreae apostoli, et princeps aliorum, post episcopatum Antiochenensis Ecclesiae et praedicationem dispersionis eorum quid de circumcisione crediderant, in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia, secundo Claudii anno, ad expugnandum Simeonem Magum Romam pergit, ibique XXV annis cathedram sacerdotalem tenuit usque ad ultimum annum Neronis, id est XIV, a quo et affixus est cruci, martyrio coronatus est, capite ad terram verso et in sublime pedibus elevatis, asserens se indignum, quod sic crucifigeretur sicut et Dominus suus. Item cap. V de Paulo: Et hic quoque XIV. Neronis anno eodem die quo Petrus Romae pro Christo capite truncatus sepultusque est in via Ostiensi, anno post passionem Domini XXXVII. Gregorius Turonensis lib. I miraculorum, cap. XXVIII: Paulus apostolus post revolutum anni circulum ipsa die qua Petrus apostolus passus occubuit. Martyrologium, commemoratio sancti Pauli apostoli: Quem cum beato Petro cruce appenso coelum gladio necatum et cepit, una non tamen die quidem, sed evoluto anni tempore, ut vir disertus Arator scribit.
100
XCVIII. Quod Paulus, ante conversionem quoque, tam Paulus quam Saulus vocatus sit, et contra.
100
Rufinus secundum Origenem in Epistola Pauli ad Romanos: Quibusdam visum est quod a Paulo proconsule, quem apud Cyprum fidei Christi subjecerat, vocabulum apostolus sibi sumpserit, sicut reges solent[ devictis], verbi gratia sicut a Parthis Parthici et Gothis Gothici nominari. Quod ne nos quidem usquequaque evacuandum putamus. Tamen quia nulla talis in Scripturis divinis consuetudo deprehenditur, magis ex his quae in exemplo sunt absolutionem quaerimus. Invenimus igitur in Scripturis aliquantos binis, alios etiam ternis usos esse nominibus. Secundum ergo hanc consuetudinem videtur nobis Paulus duplici usus vocabulo, et donec quidem genti propriae ministrabat, Saulus esse vocitatus, quod et magis appellationi patriae vernaculum videbatur, Paulum autem appellatum esse, cum gentibus praecepta conscripsit. Nam et hoc ipsum quod Scriptura dicit, Saulus qui et Paulus, evidenter Pauli nomen veteris appellationis fuisse designat. Hieronymus ad Paulam et Eustochium in expositione Epistolae Pauli ad Philemonem: Neque vero putandum est Saulum ante dictum esse, et non Saul, quia et de tribu Benjamin erat, in qua hoc nomen familiarius habebatur, si quidem et ille Saul rex, persecutor David, de tribu Benjamin fuit. Quod autem Saulus a nobis dicitur, non mirum est Hebraea nomina ad similitudinem Graecorum et Romanorum casum declinari, ut sicut pro Joseph Josephus et pro Jacob Jacobus, ita et pro Saul quoque Saulus in nostra lingua dicatur. Item de Paulo et Barnaba: Qui cum Paphum pervenisset, invenerunt quemdam magum cum proconsule Sergio Paulo, qui, accersitis Barnaba et Paulo, desiderabat Dei ab eis audire sermonem. Resistente itaque Mago et a fide Sergium separante, Saulus, ait Scriptura, qui et Paulus, repletus Spiritu sancto, intuens in eum dixit: O fili diaboli, non desistis subvertere vias Domini. Ecce manus Domini super te, et eris caecus usque ad tempus. Confestimque cecidit super eum caligo, et circuiens quaerebat qui ei manum daret. Tunc proconsul credidit. Et cum a Papho navigassent, Paulus et qui cum illo erant venerunt Pergen Pamphyliae. Attende diligenter, quando primum Pauli nomen acceperit. Ut enim Scipio, subjecta Africa, Africani sibi nomen imposuit, ita et Paulus ad praedicationem gentium admissus a primo Ecclesiae spolio proconsule Sergio Paulo victoriae suae trophaea retulit erexitque vexillum, ut Paulus diceretur e Saulo. Si autem et interpretatio nominis quaeritur, Paulus in Hebraeo mirabilem sonat. Revera mirum ut post Saul, quod interpretatur rex petitus, eo quod ad vexandam ecclesiam fuisset a diabolo postulatus, de persecutore vas fieret electionis. Idem super Epistolas Pauli: Sicut in aliorum sanctorum, id est Abrahae, Petri et caeterorum profectu et incremento mutata sunt nomina, ut essent etiam ipso nomine novi, ita et Paulus in gratia proficiens nomen ipsum mutavit. Augustinus, Confessionum lib. VIII: Ipse minimus apostolorum, cum Paulus proconsul per ejus militiam sub jugum Christi tui esset missus, ipse quoque ex Saulo Paulus vocari amavit ob tam magnum insigne victoriae. Idem De spiritu et littera: Paulus cum Saulus prius vocaretur non ob aliud, quantum mihi videtur, hoc nomen elegit, nisi ut se ostenderet parvum tanquam minimum apostolorum contra superbos et de suis operibus praesumentes pro commendanda Dei gratia. Idem in psalmo LXXI: Primo Saulus, deinde Paulus, et primo superbus, postea humilis. Saul rex superbus fuit. Ex Saulo factus est Paulus, ex superbo modicus; Paulus enim modicus est. Audi, quomodo fuerit Saulus, et quomodo sit Paulus: Qui fui, inquit, persecutor et blasphemus et injuriosus. Audisti Saulum, audi et Paulum: Ego enim sum, inquit, minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei; sed gratia Dei sum id quod sum; minimus in se, grandis in Christo
101
XCIX. Quod Jacobus justus, frater Domini, filius fuerit Joseph, sponsi Mariae, et contra.
101
Ambrosius in Epistola ad Galatas: Nisi Jacobum fratrem Domini; Jacobus iste constitutus erat ab apostolis episcopus Hierosolymae; fuit autem filius Joseph, qui nuncupatus est pater Domini, unde et frater Domini appellatus est. Ecclesiastica historia, lib. II, cap. I: Jacobus in quem dicebatur frater Domini pro eo quod esset filius Joseph, qui Christi quasi pater habebatur, quoniam desponsata fuerat ei Virgo Maria. Gregorius Turonensis, Historiarum lib. I, cap. XXII: Fertur Jacobus apostolus, cum Dominum jam mortuum vidisset in cruce, detestasse ac jurasse nunquam se comesturum panem, nisi Dominum cerneret resurgentem. Tertia demum die rediens Dominus spoliato tartaro cum triumpho Jacobo se ostendens ait: Surge, Jacobe, comede, quia jam a mortuis resurrexi. Hic est Jacobus justus, quem fratrem Domini nuncupant pro eo quod Joseph fuerit filius ex alia uxore progenitus. Hieronymus De illustribus viris, cap. II Jacobus, qui appellatur frater Domini, cognomento justus, ut nonnulli existimant, filius Joseph ex alia uxore, ut autem mihi videtur, Mariae, sororis matris Domini, cujus Joannes in libro suo meminit, filius, post passionem Domini statim ab apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatus. Idem adversus Helvidium: Possumus hac existimationis possibilitate contendere, plures quoque uxores habuisse Joseph, et de his uxoribus esse fratres Domini, quod plerique non tam pia, quam audaci temeritate confingunt. Tu dicis Mariam virginem non mansisse; ego mihi plus vindico, etiam ipsum Joseph virginem fuisse per Mariam, ut ex virginali conjugio virgo filius nasceretur. Si enim in virum sanctum fornicatio non cadit, et aliam uxorem eum non habuisse scribitur, Mariae autem, quam maritus putatus est habuisse, custos fuit potius: relinquitur, eum virginem mansisse cum Maria, qui pater Domini meruit appellari. Idem CXXX, cap. III. Quidam sequentes deliramenta apocryphorum suspicantur, fratres Domini foris stantes esse filios de quadam muliercula. Sed consobrinos salvatoris fratres ejus hic intelligere debemus, scilicet liberos materterae ejus, id est matris Jacobi junioris et Judae et Joseph. Idem in Epistola ad Galatas: Jacobus frater Domini dicitur, quoniam de Maria Cleophae, sorore matris Domini, natus esse monstratur.
102
C. Quod Jacobos justus, frater Domini, primus fuerit episcopus Hierosolymae, et contra.
102
Ecclesiastica historia lib. II, cap. I: Duos autem fuisse Jacobus constat, unum, qui de pinna templi dejectus, fullonis vecte percussus est et morti traditus. Alius autem est ille, qui ab Herode capite caesus est. Hunc, inquam, Jacobum, qui justus cognominatus est ab antiquis virtutum merito et insignis vitae privilegio, primum historiae tradunt suscepisse Ecclesiae, quae Hierosolymis est, sedem sicut Clemens in VI Disputationum libro asserit dicens: Petrus et Jacobus et Joannes post assumptionem Salvatoris, quamvis ab ipso fuerint omnibus pene praelati, tamen non sibi vindicant principatus gloriam, sed Jacobum, qui dicebatur justus, apostolorum episcopum statuunt. Ex praefatione Nicaeni concilii: Nam et Hierosolymitanus episcopus ab omnibus habetur honorabilis, maxime quoniam illic primus beatissimus Jacobus, qui dicebatur justus, qui etiam secundum carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro Jacobo et Joanne apostolis est ordinatus episcopus. Hieronymus De illustribus viris, cap. II: Jacobus, qui appellatur frater Domini, cognomento justus, post passionem Domini statim ab apostolis Hierosolymorum episcopus ordinatur. Ambrosius in Epistola ad Galatas( I, 19): Nisi Jacobum fratrem Domini. Jacobus iste constitutus erat ab apostolis episcopus Hierosolymae. Idem super Lucam( IX, 27): Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. Neque enim Petrus mortuus est nec Jacobus et Joannes, filii tonitrui, quibus in visum gloriae coelestis assumptis non praevalent terrena, sed subjacent. Solos enim tres istos duxit in montem. Item: Tres autem soli et tres electi Domini. Ad montem Petrus ascendit, qui claves regni accepit, Joannes, qui committitur mater, Jacobus, qui primus solium sacerdotale conscendit.
103
CI. Quod Jacobus justus, frater Domini, primam de VII epistolis canonicis scripserit, et contra.
103
Ecclesiastica historia lib. II, cap. XXI: De Jacobo justo, cujus illa habetur epistola, quae prima scribitur inter eas quae Catholicae appellantur. Hieronymus De illustribus viris cap. II, de Jacobo justo: Unam tantum scripsit Epistolam, quae de VII Canonicis est Isidorus De vita et obitu sanctorum Patrum: Jacobus, filius Zebedaei, frater Joannis, quartus in ordine, duodecim tribubus quae sunt in dispersione gentium scripsit, atque Hispaniae et occidentalium locorum gentibus evangelium praedicavit, et in occasu mundi lucem praedicationis infulsit. Hic ab Herode tetrarcha gladio caesus occubuit. Sepultus in techa marmorea.
104
CII. Quod Philippus diaconus, qui habuit quatuor filias Virgines prophetissas , et Philippus apostolus iidem non fuerint, et contra.
104
Actus apostolorum( XVI, 2) de ipsis apostolis eligentibus septem diaconos: Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis. Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. Et placuit sermo coram omni multitudine, et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu sancto, et Philippum et Prochorum, etc. Item de interfectione Stephani( VIII, 1): Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia, quae erat Hierosolymis, et omnes dispersi sunt per regionem Judaeae et Samariae praeter apostolos. Saulus autem devastabat Ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam. Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum. Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum. Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes et videntes signa quae faciebat. Item( VIII, 14): Cum autem audivissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum. Nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum. Item multis interpositis Lucas, qui haec scripsit de se et de Paulo, ait: Alia autem die profecti venimus Caesaream, et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. Huic autem erant quatuor filiae prophetantes. Beda in eisdem Actibus apostolorum: Philippus autem descendens in civitatem Samariae: Philippus de numero disseminatorum fuit, qui primus Samariae Christum praedicavit. Item post aliqua de Petro et Joanne: Tunc imponebant manus super, etc. Philippus, qui Samariae evangelizabat, unus de septem fuit. Si enim apostolus esset, manum imponere posset, ut spiritum acciperent, quod solis licet episcopis. Nam presbyter, sive praesente episcopo sive absente, cum baptizat, chrismate inungit, quod ab episcopo consecratum est, non tamen frontem oleo signat, quod solus episcopus facit, cum tradit spiritum paracletum baptizatis. Item de Philippo: Donec veniret Caesaream. Caesaream Palaestinae dicit, ubi infra domum describitur habuisse, quae usque hodie monstratur, nec non et cubiculum quatuor filiarum ejus virginum prophetantium. Rabanus, in eisdem Actibus apostolorum: Cum vero credidisset Philippo evangelizanti; dicunt quidam istum Philippum esse apostolum et unum de duodecim, sed non videtur verum secundum seriem hujus libri. Item: Spiritus Domini rapuit Philippum, vel Spiritus Domini irruit in eum fortiter, sicut et in apostolos venit. Quanto fides fortior, tanto spiritualis impetus major, ex hoc quod Spiritus irruit in eunuchum, dicitur Philippum apostolum fuisse, a quo tamen nec manus impositionem nec Spiritus sancti invocationem legimus factam. Unde apparet in primitiis gentium non manus impositione, nec invocatione, sed sponte Spiritum descendisse, ut apostoli contra Judaeos accusantes eos excusationem haberent, quia gentes baptizabant. Quis enim potest prohibere Spiritum Domini, aut quis arceret ab aqua, in qua Spiritus descenderat. Item de Philippo: Huic autem erant filiae quatuor prophetantes. Alibi filiae Philippi apostoli prophetissae dicuntur fuisse, sed veritati hujus loci non est contradicendum, nisi fortasse utrique habuisse filias prophetissas intelligatur. Eusebius Caesariensis episcopus in ecclesiastica Historia, lib. III, cap. XXVIII: Igitur quia de vita et exitu Petri vel Pauli in superioribus explanavimus, sed et tempus Joannis, quo vita excessit, ex parte jam diximus, nunc etiam de loco quietus ejus secundum fidem Polycratis, Ephesii episcopi,[ edocere] conveniens puto. Hic enim Polycrates Victori, episcopo urbis Romae, scribens et ipsius Philippi apostoli ac filiarum ejus pariter meminit, dicens: Sicut jam superius inseruimus, quod magna lumina in Asiae partibus dormierunt, quae suscitabit Dominus in novissimo die adventus sui, cum veniet in gloria et requiret omnes sanctos suos. Dico autem de Philippo, inquit, qui fuit unus ex apostolis, qui dormivit apud Hierapolin. Sed et duae ejus filiae inibi virgines consenuere, et alia ejus filia Spiritu sancto repleta permansit apud Ephesum. Et Joannes ille, qui supra pectus Domini recumbebat, qui sacerdos Dei fuit, pontificale petalum gestans, et martyr et doctor optimus, apud Ephesum dormivit. Haec etiam de locis, in quibus requiescunt in somno pacis, adjecisse sufficiat. Sed et Gaius, cujus ante mentio haec facta est in Dialogo suo, quem cum Proculo disputans scribit, de filiabus Philippi simul et obitu ipsius consonis vocibus memorat, dicens: Post haec autem quatuor fuerunt Philippi filiae, cujus sepulcrum exstat apud Hierapolin, Asiae urbem, una cum filiabus suis. De his autem et Lucas in Actibus apostolorum meminit, cum adhuc apud Caesaream degerent; dicit ergo ita: Venimus, inquit, Caesaream et ingressi in domum Philippi evangelistae, qui erat ex septem, mansimus apud eum. Huic autem erant quatuor filiae phrophetantes. Isidorus in lib. de ortu et obitu Patrum, de Philippo apostolo: In Hierapoli, Phrygiae provinciae urbe, crucifixus lapidatusque obiit; cadaver ejus simul cum filiabus suis ibidem requiescit. Martyrologium, Kalendis Maiis, Natalis apostolorum Philippi et Jacobi: Ex quibus Philippus postquam pene Scythiam ad fidem Christi convertisset, apud Hierapolin, Asiae civitatem, glorioso fine quievit. Item VIII, Id. Jun., Natalis beati Philippi, qui fuit unus de septem diaconis: Hic signis et prodigiis inclitus apud Caesaream requievit, juxta quem tres virgines filiae ipsius prophetissae tumulatae jacent. Nam quarta filia illius, plena Spiritu sancto, in Epheso occubuit.
105
CIII. Quod omnes apostoli uxores habuerint excepto Joanne , et contra.
105
Eusebius Caesariensis episcopus in ecclesiastica Historia lib. III, cap. XXX: Clemens hic sane, cujus voces annotavimus, scribens adversum eos qui nuptias spernunt, inter caetera etiam haec dicit: An et apostolos improbant? Petrus enim et Philippus uxores habuerunt, et filias etiam viris nuptum dederunt. Sed etiam Paulum non taedet apostolorum in quadam Epistola sua mentionem vel salutationem facere comparis suae, quam se ideo negat circumducere, ut ad praedicationem Evangelii expeditior fiat. Ambrosius in II Epistola ad Corinthios: Omnes apostoli exceptis Joanne et Paulo uxores habuerunt. Hieronymus ad Eustochium virginem: De virginibus, inquit Apostolus, praeceptum Domini non habeo, quod, et ipse ut esset virgo, non fuit imperii, sed propriae voluntatis. Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse confingunt, cum suadens perpetuam castitatem intulerit: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum. Et in alio loco: Nunquid non habemus potestatem mulieres circumducendi, sicut et caeteri apostoli? Idem De illustribus viris: Jacobus, Domini frater, vinum et siceram non bibit et in utero matris sanctus fuit, carnem nullam comedit, nunquam tonsus est, nec unctus nec usus balneo, genua ejus creduntur traxisse camelorum duritiam. Idem contra Jovinianum: Jacobus frater Domini, fuit perpetuae virginitatis, ut Josephus quoque refert. Ipse scribit in Epistola sua( I, 16): Nolite errare, fratres. Omnes datum optimum, etc. Virgo virginitatem docet, quia omne perfectum desursum est, descendit ubi nuptiae non sunt. Haymo in I Epistola ad Corinthios: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum, id est, si fieri posset, vellem omnes homines esse virgines, sicut ego sum, et amare virginitatem, sicut ego amo.
106
CIV. Quod in figuris quatuor animalium Matthaeus per hominem, Marcus per leonem praefiguratus sit, et contra.
106
Ex generali praefatione Hieronymi in quatuor Evangelia: Haec ergo quatuor Evangelia multo ante praedicta et Ezechielis quoque volumen probat, in quo prima visio ita contexitur. Et in medio similitudo quatuor animalium, et vultus eorum facies hominis et facies leonis et facies vituli et facies aquilae. Prima hominis facies Matthaeum significat, qui quasi de homine exorsus sit scribere librum generationis Jesu Christi, filii David, filii Abraham. Secunda Marcum, in quo vox leonis in eremo rugientis auditur, vox clamantis in deserto: Parate viam Domino, rectas facite vias ejus. Tertia vituli, qui evangelistam a Zacharia sacerdote sumpsisse initium praefigurat. Quarta Joannem evangelistam, qui assumptis pennis aquilae et ad altiora festinans de verbo Dei disputat. Unde et Apocalypsis introducit quatuor animalia plena oculis dicens( IV, 7): Animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium simile homini, et quartum simile aquilae volanti. Quibus cunctis perspicue ostenditur, quatuor tantum debere evangelia suscipi. Ex quadam alia praefatione, quae sic incipit: Imprimis quaerendum est, quatuor evangelistae quid significent, Matthaeus faciem hominis, Lucas vituli, Marcus leonis, Joannes aquilae; Dominus Jesus Christus totum implevit, homo nascendo, vitulus immolando, leo resurgendo, aquila ascendendo. Augustinus De concordia evangelistarum, lib. I: Unde mihi videntur, qui ex Apocalypsi illa quatuor animalia ad intelligendos quatuor evangelistas interpretati sunt, probabilius aliquid attendisse illi, qui leonem in Matthaeo, hominem in Marco, vitulum in Luca, aquilam in Joanne intellexerunt, quam illi qui hominem Matthaeo, aquilam Marco, vitulum Lucae, leonem Joanni tribuerunt. De principiis enim librorum quamdam conjecturam capere voluerunt, non de tota intentione evangelistarum, quae tota vel magis fuerat perscrutanda. Multo enim congruentius ille, qui regiam Christi personam maxime commendavit, leonem accipitur. Quod autem per vitulum Lucas significatus sit, neutri dubitaverunt. Marcus ergo, qui neque stirpem regiam neque sacerdotalem vel cognationem vel consecrationem narrare voluit, et tamen in eis versatus ostenditur, quae homo Christus, operatus est, tantum hominis figura in illis quatuor animalibus significatus videtur. Beda super Apocalypsin: Et animal primum simile leoni, etc. Haec animalia multifarie interpretantur. Beatus autem Augustinus juxta ordinem libri istius Matthaeum in leone dicit intelligi, qui regiae dignitatis in Christo prosapiam narrat, qui et vicit Leo de tribu Juda. Catulus enim leonis Juda, et in quo, ut rex a rege timetur, a Magis adoratur, ubi etiam rex cum servis rationem ponit, rex nuptias filio facit, et ad ultimum segregat oves ab haedis. Facies vero hominis Marcum significat, qui nihil de regali et sacerdotali Domini potentia locutus, tantum hominis Christi gesta simpliciter narrat, etc. Idem in prologo expositionis suae super Lucam: Quod vero ais movere quosdam, quare in Apocalypsi nova interpretatione Matthaeum leoni, Marcum homini assignare voluerint, intueri debuerant, quicunque illi sunt, quos hoc movet, quod non mea nova, sed antiqua Patrum explanatione traditum dixi. Neque enim mihi a me ipso ita visum, sed ita a beato Augustino expositum fuisse memoravi, et paucis etiam, unde hoc affirmaret, adjunxi.
107
CV. Quod eadem Maria tam caput quam pedes Domini unxerit, et contra.
107
Ex homilia Joannis episcopi de proditione Judae: Tunc abiit unus ex duodecim, etc. Ante proditionis tempus, ante traditionis horam accessit meretrix, vas alabastrum manibus portans, et unguentum Domini capiti supereffudit; paulo ante meretrix subito pudica processit, et quando prostituta lupanar exit, tunc discipulus gehennam intravit. Quando illa mercedem sui corporis abdicabat, tunc pretium magistri et sanguinis postulabat. Quando osculabatur pedes, ut susciperetur, tunc iste Domini labia osculabatur, ut proderet. Ideo dixi, tunc sese magistrum doctoris ostendit, qui et meretrices ab obediendum convolare perfecit. Quid igitur qui meretricum mores voluit commutare, discipulum non retinere? Valde, inquam, et incunctanter voluit retinere, sed necessitate nolebat bonum efficere. Hieronymus super Osee in prologo: Haec est mulier meretrix et adultera, quae in Evangelio pedes Domini crine detersit, et confessionis suae honoravit unguento; indignantibus discipulis, et maxime proditore, quod non fuisset venditum, et pretium illius in alimentum pauperum distributum, Dominus respondet: Quid molesti estis huic mulieri? Opus bonum operata est in me; pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper. Et ne putetur leve esse quod fecerat, et nardum pisticum, id est unguentum fidelissimum, ad aliud quid, non ad Ecclesiam esse referendum, dat nobis occasionem intelligentiae, et magnae fidei praemia repromittit ei dicens: Amen, amen dico vobis, ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecerit, in memoriam ejus. Idem Damaso secundo tractatu super Canticum canticorum: Loquitur Evangelium, quia venit mulier habens alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi, justo illa peccatrix, sed sancta, de qua[ misisti] mihi sermonem. Scio quippe Lucam de peccatrice, Matthaeum vero et Joannem et Marcum non de peccatrice dixisse. Venit ergo non peccatrix illa, sed sancta, cujus nomen Joannes quoque inseruit, habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput Jesu. In figura ergo istius, quae nunc loquitur, nardus mea dedit odorem suum, illa super Deum fudit unguentum. Beda super Lucam( VII, 37) lib. III: Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, etc. Quidam dicunt hanc eamdem non esse mulierem, quae imminente Dominica passione caput pedesque ejus unguenta perfudit, quia haec lacrymis laverit et crine pedes terserit et manifeste peccatrix appelletur, de illa autem nihil tale scriptum sit, nec potuerit statim capite Domini meretrix digna fieri. Verum qui diligentius investigant, inveniunt eamdem mulierem, Mariam videlicet Magdalenen, sororem Lazari, sicut narrat Joannes, bis hanc eodem functam[ fuisse] obsequio. Semel quidem hoc loco, cum primo accedens remissionem meruit peccatorum, secundo autem in Bethania non jam peccatrix, sed sancta, non solum pedes, sed et caput ejus unxisse reperitur. Quod et regulae allegoricae pulcherrime congruit. Quia et unaquaeque fidelis anima prius ad Domini pedes humiliata peccatisque absolvenda curvatur. Deinde augescentibus per tempora meritis laetae fidei flagrantia Domini quasi caput odore perfudit aromatum. Idem in homilia feriae tertiae post ramos Palmarum: Altera soror Lazari Maria in magnae judicium dilectionis accepit libram unguenti, nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu et extersit capillis suis. Sed prius notandum quod, sicut narrantibus in Matthaeo et Marco didicimus, non solum pedes Domini Maria, sed et caput nardo perfudit. Nec dubitandum, quod et ipsa sit mulier, quae, sicut Lucas refert, quondam peccatrix ad Dominum cum alabastro venit unguenti, et stans retro secus pedes ejus, lacrymis coepit rigare pedes ejus et capillis suis tergebat et osculabatur et unguento ungebat.
108
CVI Quod sine baptismo aquae nemo jam salvari possit, et contra.
108
Secundum Joannem( III, 5) respondit Jesus: Amen, amen dico, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Ambros. de sacramentis sermone I: Cognosce quod aqua non mundat sine Spiritu sancto; ideoque legisti quod tres testes in baptismate unum sint, aqua, sanguis et Spiritus sanctus; quia si unum horum detrahas, non stat baptismatis sacramentum. Quid enim aqua sine cruce Christi? Elementum sine ullo sacramenti effectu. Nec item sine aqua regenerationis sacramentum mysterium est. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua, etc. Credit autem et catechumenus in crucem Domini, sed nisi baptizatus fuerit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, remissionem non potest accipere peccatorum nec spiritualis gratiae munus haurire. Augustinus in libro De natura et gratia: In eo quod dictum est, per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae, nullus praetermissus est; non quod omnes in eum credunt et baptismo ejus abluuntur, sed quia nemo justificatur nisi in Jesum credat et baptismo ejus abluatur. Idem De correptione et gratia: Immorer etiam in baptismate parvulorum, quia nullus istorum potest dicere, cum illi parvulo detur, illi non, cum sit utrumque in potestate Dei et sine illo sacramento nemo introeat in regnum Dei. Responsiones Prosperi ad Rufinum, cap. IX: Non sufficit hominum redemptioni crucifixum esse Christum, nisi commoriantur ei et sepeliantur in baptismo. Alioquin nato Salvatore et crucifixo pro omnibus nobis non fuerat necessarium, ut renasceremur et similitudini mortis ejus complantemur. Sed cum sine hoc sacramento nemo hominum salutem assequatur, non est salvatus cruce Domini, qui non est crucifixus in Christo. Non est autem crucifixus in Christo, qui non est membrum corporis Christi. Nec est membrum corporis Christi, qui non per aquam et sanguinem induit Christum. Matthaeus( XVI, 25): Qui autem perdidit animam suam propter me, inveniet eam. Item( X, 32): Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Augustinus De civitate Dei libr. XIV: Qui enim dixerit, si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non introibit in regnum coelorum. Ex alia sententia istos fecit exceptos, ubi non minus generaliter ait: Qui me confessus fuerit, etc. et in alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Idem De fide ad Petrum: Ex illo tempore, quo Salvator dixit, si quis renatus non fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei, absque sacramento baptismatis praeter eos, qui in Ecclesia Catholica sine baptismate sanguinem fundunt, nec regnum coelorum potest quisquam accipere, nec vitam aeternam credimus, excepto martyrio. Baptizandus confitetur fidem suam coram sacerdote. Hoc et martyr coram persecutore facit. Ille manus impositione pontificis accipit Spiritum sanctum, hic habitaculum efficitur Spiritus sancti, dum non est ipse qui loquitur, sed spiritus Patris, qui in spiritu loquitur. Ille communicavit eucharistiae in commemorationem mortis Domini, hic ipsi Christo commoritur. Augustinus De unico baptismo, lib. IV: Baptismi vicem aliquando implere passionem pro nomine Christi de latrone illo, cui non baptizato dictum est: Hodie mecum eris in paradiso, beatus Cyprianus non leve argumentum assumit, quod etiam atque etiam considerans invenio, non tamen passionem pro nomine Christi id quod ex baptismo deerat posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum ministerium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro nomine Christi crucifixus est, si pro meritis facinorum suorum nec quia credidit passus est, sed dum patitur, credit. Quantum itaque valeat etiam sine visibili baptismi sacramento, quod ait Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, in illo latrone declaratum est; sed tunc impletur invisibiliter, cum ministerium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit; et sicut in illo latrone quod de baptismi sacramento defuerat, sic in infantibus, qui inbaptizati moriuntur, eadem gratia Omnipotentis explere credenda est, quod non ex impia voluntate, sed ex aetatis indigentia nec corde ad justitiam credere possunt nec ore confiteri ad salutem. Idcirco cum pro eis oratur, ut impleatur erga eos celebratio sacramenti, valeat utique ad eorum consecrationem, quia ipsi respondere non possunt. Alienum quippe opus est, cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit, cum peccaverit in altero. Item: Si autem in latrone per necessitatem baptismus corporaliter defuit, perfecta salus est, quia per pietatem spiritualiter affuit. Sic cum et ipsa praesto est, si per necessitatem desit quod latroni affuit, perficitur salus, quod traditum tenet universitas Ecclesiae, cum baptizantur parvuli infantes, qui corde nondum possunt credere ad justitiam et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit, quin etiam flendo et vagiendo, cum in eis mysterium celebratur, ipsis mysticis vocibus obstrepunt, et[ tamen] nullus Christianorum dixerit eos inaniter baptizari. Item: Quibus rebus omnibus ostenditur, aliud esse baptismi sacramentum, aliud conversionem cordis, sed salutem hominis ex utroque compleri; nec si horum unum defuerit, ideo consequens esse putare debemus, ut et alterum desit, quia et illud sine isto potest esse, ut in infante, et istud sine illo potuit esse in latrone, Deo complente, sive in illo sive in isto, quod non ex voluntate defuisset, cum vero ex voluntate alterum horum defuerit, reatu hominem involvi. Et baptismus potest inesse, ubi conversio cordis defuerit. Conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto baptismo, sed contempto non potest. Neque enim ullo modo dicenda est conversio cordis ad Dominum, cum Dei sacramentum contemnitur. Idem in secundo Retractationum: Cum dicerem vicem baptismi osse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus incertum est. Item: Quod dixi, latro ille nec ipsum baptismum acceperat, hoc et alios rectores Ecclesiae ante nos posuisse in suis libris invenimus; sed quibus documentis satis possit ostendi, quon non fuerit baptizatus, ignoro. Item: De latrone quod non fuerit visibiliter baptizatus, quasi certum posui, cum sit incertum magisque illum baptizatum fuisse credendum sit, sicut postea disputavi. Idem De origine animae libro I ad Vincentium Victorem: Noli credere, noli dicere infantem, antequam baptizetur morte praeveniente, pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum, si vis esse Catholicus. Exempla verum quae te fallunt vel de latrone, qui Dominum est confessus in cruce, vel de fratre Perpetuae Dinocrate, nihil tibi ad hujus erroris sententiam suffragantur. Latro quippe ille, quamvis potuit judicio divino inter eos deputari, qui martyrii confessione purgantur, tamen vero utrum non fuerit baptizatus ignoras. Nam ut omittam, quod creditur, aqua simul cum sanguine exsiliente de latere Domini juxta confixum potuisse perfundi atque hujusmodi baptismo sacratissimo dilui, quod si in carcere fuerit baptizatus, quod postea persecutionis tempore nonnulli clanculo impetrare potuerunt. Quid verum, si antequam teneretur? Nam si eos. de quibus scriptum non est, utrum non fuerint baptizati, sine baptismo de hac vita decessisse contendimus, ipsis calumniamus apostolis, qui praeter apostolum Paulum quando baptizati fuerint ignoramus. Si supponis baptizatos esse, per hoc nobis innotescere potuit, quod Petro Dominus ait: Qui lotus est, non indiget, nisi ut lavet pedes; quid de aliis dicemus, de quibus vel tale nihil legimus dictum, de Barnaba, de Timotheo, de Tito, de ipsis evangelistis Marco et Luca, de innumerabilibus caeteris, quos absit ut baptizatos esse dubitemus, quamvis non legamus. Dinocrates etiam septuennis puer, in quibus annis cum baptizantur jam symbolum reddunt et pro se ipsis ad interrogata respondent, cur non tibi visus fuerit baptizatus, potius se ab ipso patre ad gentilium sacrilegia revocari et obfuisse in poenis, de quibus sorore orante liberatus est, nescio. Neque enim et ipsum vel nunquam fuisse Christianum, vel catechumenum fuisse legisti, quanquam ipsa lectio non sit in eo canone scripturarum, unde et his meis quaestionibus testimonia proferenda sunt. Idem ad Seleucianam: Scriptum est, quando baptizatus est apostolus Paulus, et scriptum non est, quando baptizati sint alii apostoli, verumtamen etiam ipsos baptizatos intelligere de quibus debemus sive baptismo Joannis, sive, quod magis credibile est, baptismo Christi; de Petro autem intelligitur in eo quod audivit Domino, qui lotus est non indiget, nisi ut pedes lavet. Idem De natura et gratia: Ego dico parvulum natum in eo loco, ubi ei non potuit per Christi baptismum subveniri, morte praeventum idcirco talem fuisse, id est sine lavacro regenerationis exisse, quia esse aliud non potuit. Sed non eum absolvit Apostolus, qui ait, per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt. Recte ergo ei damnatione, quae per universam massam currit, non amittatur id regnum coelorum, quamvis Christianus non solum non fuerit, sed nec esse potuerit. Hieronymus ad Heliodorum: Non facit ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius centurio, adhuc ethnicus, dono Spiritus sancti mundatur. Ambrosius super Epistolam ad Corinthios I: Scimus etiam Spiritum sanctum sine manus impositione datum a Deo et non baptizatum consecutum remissionem peccatorum. Idem in Epistola de consolatione mortis Valentiniani imperatoris ad sorores ipsius: Audio vos dolere, quod non acceperit sacramenta baptismatis. Dicite mihi, quia etiam dudum hoc voti habuit, ut, cum in Italiam venisset, initiaretur, et proxime baptizari se a me[ velle] significavit et ideo prae caeteris causis me accersendum putavit. Non habet ergo gratiam, quam desideravit, non habet quam poposcit? Certe quia poposcit, accepit. Et unde illud est: Justus quacunque morte praeventus fuerit, anima ejus in requie erit? solve igitur, pater sancte, manus servo tuo. Item: Non metuebat hominibus displicere, ut tibi soli placeret in Christo. Qui habuit spiritum tuum, quomodo non accepit gratiam tuam? Aut si quia solemniter non sunt celebrata mysteria, hoc movet: ergo nec martyres, si catechumeni fuerunt, coronantur; quod si suo abluuntur sanguine et hinc sua pietas abluit et voluntas. Item: Et huic adhuc intercessionem adscisco, cui remunerationem praesumo! Pio requiem ejus poscamus affectu. Item: Doleo in te, fili Gratiane, doleo etiam in te, fili Valentiniane! Tu per me putabas te eripi periculum, tu me non solum ut parentem diligebas, sed ut redemptorem tui et liberatorem sperabas. Tu dicebas: putasne, videbo Patrem meum? Speciosa de me voluntas tua; sed non efficax praesumptio. Hei mihi vana spes in homine! Hei mihi quod voluntatem tuam non ante cognovi. Domine, quia nemo habet quod aliis plus deferat, quam quod sibi optat, ne me ab illis post mortem separes, quos in hac vita charissimos sensi. Domine, peto, ut, ubi ego fuero, et illi sint mecum. Te, quaeso, summe Deus, ut charissimos juvenes matura resurrectione resuscites, ut immaturum hunc vitae istius cursum matura resurrectione compenses. Ex vita sancti Gregorii, lib. II, cap. 45 legitur: Beatissimus ille papa animam Trajani imperatoris gentilis defuncti precibus suis et lacrymis ab inferni cruciatibus liberavit, et quod ipse propter mansuetudinem praedicti judicis ad Sancti Petri basilicam pervenerit, ibique tandiu super errorem tam clementissimi principis deflevisset, quousque responsum sequenti nocte accepisset, se pro Trajano esse auditum, ad quem quidem orationis ausum praedictus papa commotus fuisse ibidem perhibetur pro eo, ubi, dum quodam tempore ad imminentis belli procinctum vehementissime festinaret, proclamante vidua quadam pro vindicta filii sui interfecti equo descendit nec antea discessit, quam judicium viduae per semetipsum egerit. Et notandum quod non legitur, Trajani animam in paradiso fuisse repositam, cum scriptum sit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum divinum, sed simpliciter dicitur ab inferni cruciatibus per Dei misericordiam non sentire, sicuti ignis unus gehennae valet omnes peccatores pariter detinere, sed non aequaliter exurere, ut, quantum unusquisque meruerit culpa, tantum sentiatur et culpa. Non itaque Trajanus adeptus est gratiam, etsi evaserit corporalem gehennae poenam, nec intrat coelorum regnum, si evitat corporale incendium et mitissima parvulorum fruatur poena. Bene autem fortasse spirituali viro ostensum est, hoc Trajani justitiam et clementiam meruisse, cum pro retributione justitiae hoc ipse fecisse cognoscatur. Cum enim praedictae viduae proclamanti Trajanus, si sanus reverteretur e proelio, vindictam se per omnia facturum responderet, vidua dixit: Si tu in praelio moriturus, filiis quis mihi praestabit, Trajanus respondit: Ille qui post me imperabit. Vidua dixit: Et quid tibi proderit, si alter justitiam, mihi fecerit? Trajanus respondit: Utique, nihil. Et vidua, Nonne, inquit, tibi melius est ut tu mihi justitiam facias, et tu pro hoc mercedem tuam recipias, quam alteri hanc transmittas? Tunc Trajanus, ratione pietateque commotus, equo descendit et judicium peregit. Hieronymus ad Rusticum: Nequaquam gentilis plangendus est aut Judaeus, qui in Ecclesia non fuerunt et semel mortui sunt, de quibus Salvator ait: Dimitte, ut sepeliant mortuos suos, sed hi qui per scelera egrediuntur de Ecclesia et nolunt ultro reverti ad eam damnationem vitiorum. Augustinus lib. I De baptismo parvulorum: Sicut per unum omnes ad condemnationem, sic per unum omnes ad justificationem. Nec est ullus ulli medius locus, ubi posset esse non cum diabolo, qui non est cum Christo. Idem in libro De fide ad Petrum: Firmissime tene et nullatenus dubites, non solum homines ratione jam utentes, verum etiam parvulos, qui sive in uteris matrum vivere incipiunt et ibi moriuntur, sive jam nati sine sacramento baptismatis, quod datur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, de hoc[ saeculo] transeunt, ignis aeterni supplicio sempiterno puniendos, quia etsi peccatum propriae actionis nullum habuerunt, originalis tamen peccati damnationem carnali conceptione et nativitate traxerunt. Item: Firmissime tene et nullatenus dubites, exceptis illis qui pro nomine Christi suo sanguine baptizantur, nullum hominem accepturum aeternam vitam, qui non hic a malis suis fuerit per poenitentiam fidemque conversus et per sacramentum fidei et poenitentiae et per baptismum liberatus. Et majoribus quidem necessarium esse et poenitentiam de malis suis agere et fidem Catholicam secundum regulam veritatis tenere et sacramentum baptismi accipere; parvulis vero, qui nec propria voluntate credere, nec poenitentiam pro peccato quod originaliter trahunt agere possunt, sacramentum fidei, quod est sanctum baptisma, quandiu rationis aetas eorum capax esse non potest, sufficere ad salutem. Ex epistola Siritii papae, cap. 13: Qui in vino proxima necessitate baptizat, ut aeger non periclitetur, pro tali re nulla ei ascribitur culpa. Si vero aqua aderat,[ et] necessitas talis non urgebat, hic communione privetur et poenitentiae submittatur. Homo vero ille qui in sancta Trinitate baptizatus est in eo baptismo remaneat.
109
CVII. Quod omnia peccata baptismus deleat, tam originalia quam propria, et contra.
109
Augustinus in Enchiridio: Nullus est qui non peccato moriatur in baptismo, sed parvuli tantum originali, majores autem et his omnibus quaecunque male vivendo addiderunt ad illud quod nascendo traxerunt. Idem in lib. I De civitate Dei de his qui se occidunt: Quam causam si voluerimus admittere, eo usque progressa perveniet, ut hortandi sint homines tunc se potius interimere, cum lavacro sanctae regenerationis abluti universorum remissionem acceperint peccatorum. Tunc enim tempus est cavendi omnia futura peccata, cum sunt omnia deleta praeterita. Item: O mentes amentes! quis est hic tantus non error, sed furor? Gennadius De orthodoxa fide: Baptizatus suam fidem confitetur coram sacerdote; hoc idem martyr coram persecutore facit. Illi omnia peccata remittuntur; isti exstinguuntur. Ex concilio Carthaginiensi, cap. 1: Qui episcopus ordinandus est, ante examinetur, si credat, si in baptismo omnia, id est tam illud originale contractum quam illa, quae voluntarie admissa sunt, dimittantur, etc. Cum his omnibus examinatus pleniterque instructus repertus fuerit, tunc ordinetur episcopus. Ambrosius lib. I De poenitentia: In baptismo itaque remissio peccatorum omnium est. Quid interest utrum per poenitentiam an per lavacrum hoc jus sibi datum sacerdotes vindicent! Unum in utroque mysterium est. Idem in lib. De mysteriis: Qui lotus est, non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Mundus erat Petrus, sed plantam lavare debebat; habebat enim primi hominis de successione peccatum, quando eum supplantavit serpens et persuasit errorem. Ideo planta ejus abluitur, ut haereditaria peccata tollantur. Nostra enim propria per baptismum relaxantur. Idem De sacramentis, lib. III: Ascendisti de fonte; quid secutum est? Audisti lectionem; succinctus summus sacerdos tibi pedes lavit. Quid istud mysterium? Nisi lavavero, inquit, tibi pedes, non habebis mecum partem. Non ignoramus quod Ecclesia Romana hanc consuetudinem non habeat, cujus typum et formam in omnibus sequimur. Hanc tamen consuetudinem non habet, ut pedes lavet; forte propter multitudinem declinavit. Sunt enim qui dicant et excusare conentur, quia hoc non in mysterio faciendum est, non in baptismate, non in regeneratione, sed quia hospiti pedes lavandi sunt. Aliud est humilitatis, aliud sanctificationis. Denique audi quod mysterium est et sanctificatio: Nisi lavavero tibi pedes, non habebis mecum partem; hoc ideo dico non quod alios reprehendam, sed mea officia ipse commendem. In omnibus cupio sequi Ecclesiam Romanam, sed tamen et nos homines sensum habemus, ideo quod alibi rectius servatur, et nos rectius custodimus. Ipsum sequimur apostolum Petrum, ipsius inhaeremus devotioni. Ad hoc Ecclesia Romana quid respondet? Utique ipse auctor est nobis hujus assertionis Petrus apostolus, qui sacerdos fuit Ecclesiae Romanae; ipse Petrus ait: Domine, non solum pedes, sed et manus. Vides fidem; quod ante excusavit, humilitatis fuit; quod postea obtulit, devotionis et fidei. Respondet Dominus: Quem lavi, non necesse est iterum lavare, nisi solos pedes; quare hoc? quia in baptismate omnis culpa diluitur. Recedit ergo culpa, sed quia Adam supplantatus est a diabolo, et venenum ei effusum est supra pedes, ideo lavas pedes, ut in ea parte, in qua insidiatus est serpens, majus subsidium sanctificationis accedat, quo postea te supplantare non possit; lavas ergo pedes, ut laves venena serpentis. Item: Post fontem superest ut perfectio fiat, quando invocatione sacerdotis Spiritus sanctus infunditur, spiritus sapientiae et intellectus, etc. Istae sunt septem virtutes quando consignaris. Item: Post hoc venire habes ad altare.
110
CVIII Quod parvuli baptizandi peccatum non habeant, et contra.
110
Hieronymus super Ezechielem: Quandiu anima infanti apposita est, peccato caret. Idem ad Heliodorum, in epitaphio Nepotiani: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysem et in eos, etc.. Si Abraham et Isaac et Jacob in inferno, quis in coelorum regno? Si amici tui sub poena offendentis Adam, et qui non peccaverunt alienis peccatis tenebantur obnoxii, quid de his credendum est qui dixerunt in cordibus suis: non est Deus? Augustinus, De fide ad Petrum: Ideo nec aeternitas irrationabilibus spiritibus data est, nec aliquod eis judicium praeparatur, in quo eis vel beatitudo pro bonis vel damnatio pro malis reddatur operibus. Ideo in eis nulla operum discretio requiretur, quia nullam intelligendi facultatem divinitus acceperunt. Propterea igitur eorum corpora resurrectura non sunt, quia nec ipsis animabus aut aequitas aut iniquitas fuit, pro qua eis aeterna vel beatitudo sit vel retribuenda vel poena. Idem in libro Quaestion. veter. et nov. legis: Quomodo reus constituitur qui nescit quod fecerit? Idem in Sermone in hanc lectionem: Cum enim essemus in carne, ait Apostolus, passiones peccatorum, etc.; concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, non concupisces; homo quod bonum putabat, malum esse cognovit: voluit frenare concupiscentiam; conatus est, victus est; coepit esse non solum peccator, sed etiam praevaricator. Peccator enim et antea erat, sed antequam legem audiret, peccatorem se esse nesciebat; factus praevaricator qui fuit ante nescius peccator. Haymo super Epistolam Pauli ad Romanos: Sine enim lege naturali et Moyse peccatum mortuum erat, id est latebat, ignorabatur, non apparebat. Antequam lex naturalis et intellectus incipiat vigere in parvulis aliisque hominibus, licet percutiant patrem et matrem et maledicant, non peccant. Similiter, antequam lex Moysi data esset, erant quaedam peccata, quae ignorabantur peccata esse, quae commissa non tantae gravitudinis erant, vel etiamsi cognoscebantur esse peccata, latebat qua poena digna essent. Augustinus in sermone de verbis Apostoli: Ecce infantes in suis utique operibus innocentes sunt, nihil secum nisi quod de primo parente traxerunt habentes. Responde mihi, quare moriuntur, si omnes homines, quoniam peccant, ideo moriuntur? Quid putatis dici potuisse? Peccarunt et ipsi. Ubi peccarunt? rogo te; quando? quomodo? bonum et malum quid sit nesciunt; peccatum accipiunt, qui praeceptum non accipiunt? Quid de illis dicis qui in utero moriuntur? Et ipsi, inquis, peccaverunt. Contradicit Apostolus; magis Apostolum audio quam te: Nondum natis nec aliquid agentibus boni aut mali, etc. Isidorus De summo bono, lib. I: Innoxios esse infantes opere, non esse innoxios cogitatione, quia motum, quem gerunt in mente, nondum possunt exercere opere; ac per hoc in illis aetas est imbecillis, non animus; ad nutum enim voluntatis non obtemperat illis fragilitas corporis, nec adeo opere nocere possunt, sicut cogitatione moventur. Gregorius, Dialog. lib. IV, cap. 18, de puero blasphemo: Et si omnes baptizatos infantes atque in infantia morientes ingredi regnum coeleste credendum est, omnes tamen parvulos, qui jam loqui possunt, regna coelestia ingredi credendum non est, quia nonnullis parvulis ejusdem regni coelestis aditus a parentibus clauditur, si male nutriantur. Nam quidam in hac urbe notissimus ante triennium filium habuit, annorum, sicut arbitror, quinque, quem nimis carnaliter diligens remisse nutriebat, atque idem parvulus, quod dictu grave est, mox ejus animo ut aliquid obstitisset, majestatem Dei blasphemare consueverat. Qui in hac ante triennium mortalitate percussus venit ad mortem. Cumque eum pater in sinu teneret, sicut testati sunt qui praesentes fuerunt, malignos spiritus ad se venisse puer aspiciens coepit clamare: Obsta, pater, obsta! Mauri homines venerunt, qui me tollere volunt. Qui cum hoc dixisset, majestatis nomen protinus blasphemavit et animam reddidit. Ut enim Deus ostenderet, pro quo reatu talibus fuisset exsecutoribus traditus, unde viventem pater suus noluit corrigere, hoc morientem permisit intrare, quatenus reatum suum pater ejus agnosceret, qui parvuli filii animam negligens non parvulum peccatorem gehennae ignibus nutrisset.
111
CIX. Quod tantumdem valebat circumcisio in antiquo populo quantum nunc baptismus, et contra.
111
Augustinus contra Pelagium: Ex quo enim circumcisio constituta est in populo Dei, quod erat tunc signaculum justitiae fidei, ad significationem purgationis valebat et parvulis veteris originalisque peccati, sicut et baptismus ex illo valescere coepit ad innovationem hominis, ex quo est institutus. Gregorius Moralium lib. IV: Quod valet apud natos aqua baptismatis, hoc aeque apud veteres vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus sacrificii virtus, vel pro his qui ex Hebraea stirpe prodierant mysterium circumcisionis. Ambrosius in Epistola Pauli ad Romanos: Beati quorum remissae sunt iniquitates, etc. Propheta autem tempus felix praevidens in Salvatoris adventum beatos nuncupat, quibus sine labore vel aliquo opere lavacro remittuntur et leguntur et non imputantur peccata; Apostolus tamen, propter plenitudinem temporum, et quia plus gratiae in apostolis est quam fuit in prophetis, majora protestatur quae ex dono baptismatis consequimur, quia non solum remissionem peccatorum accipere nos, sed et justificari et filios Dei fieri profitetur, ut beatitudo haec gloriam perfectam habeat et securitatem. Haymo in homiliis evangelii de circumcisione Domini: Nec putandum est parvam utilitatem suo tempore habuisse circumcisionem, sed sciendum est quod tantum valebat tunc circumcisio contra originale peccatum, quantum nunc valet aqua baptismatis, excepto quod ille nondum venerat, qui peccata absolvere posset vel qui januam regni coelestis reseraret.
112
CX. Quod baptizatus a quocunque non sit rebaptizandus, et contra.
112
Beda in lib. I homiliarum XXXVIII: Sive haereticus, sive schismaticus, sive facinorosus quisque in confessione Trinitatis baptizaret, non valet ille qui baptizatus est a bonis Catholicis rebaptizari, ne confessio vel invocatio tanti nominis videretur annullari. Augustinus super Joannem( I, 33) sermone V: Super quem videris Spiritum descendentem. Non dicant: baptismus meus est, quia non est ipsorum. Audiant ipsum Joannem. Ecce Joannes plenus erat Spiritu sancto et baptismum de coelo habebat, non ex hominibus, sed quatenus habebat, ipse dixit: Parate viam Domino. Ubi autem cognita Dominus ipse factus est via, non jam opus erat baptismo Joannis, quo pararetur via Domino. Quidam solent dicere: Ecce post Joannem baptizatum est! Post haereticos non baptizantur, quia haeretici baptismum Christi dederunt, quem non dedit Joannes. Idem in libro De fide ad Petrum: Si in haeresi quacunque vel schismate quisquam in nomine Patris et Filii et Spiritus santi baptismi sacramentum acceperit, integrum sacramentum accepit; sed salutem, quae virtus est sacramenti, non habebit, si extra Ecclesiam Catholicam ipsum sacramentum habuerit. Ergo debet ad Ecclesiam redire ut non sacramentum baptismi iterum accipiat, quod nemo debet in quolibet homine baptizato repetere, sed ut in societate Catholica vitam aeternam accipiat. Idem De verbis Domini tractatu XI: Quicunque in schismaticis vel haereticis congregationibus baptizantur, quamvis non sint renati spiritu Dei, cum ad Ecclesiam Catholicam venerint, non repetitur lavacrum carnis. Gregorius Quirino episcopo in Hibernia: Antiqua Patrum institutione didicimus ut quilibet apud haeresim in Trinitatis nomine baptizantur, cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, aut unctione chrismatis aut impositione manus[ aut] sola fidei professione ad sinum matris Ecclesiae revocentur. Hi vero haeretici qui in Trinitatis nomine minime baptizantur, sicut sunt Bonosiaci et Cataphrygae quia et ili Christum Dominum non credunt, et isti sanctum Spiritum perverso sensu esse quemdam pravum hominem Montanum credunt. Quorum similes sunt alii multi; cum ad sanctam Ecclesiam venerunt, baptizantur, quia baptismus non fuit quod in errore positi in sanctae Trinitatis nomine minime perceperunt. Nec potest ipsum baptismum dici iteratum; in Trinitatis nomine non erat datum. Nicolaus ad consulta Bulgarorum, cap. 104: A quodam Judaeo, nescitis utrum Christiano an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid sit agendum consulitis? Hi profecto si in nomine sanctae Trinitatis vel tantum in nomine Christi, sicut in Actibus apostolorum legimus, baptizati sunt( unum quippe idemque est, ut sanctus demonstrat Ambrosius), constat[ eos] denuo non esse baptizandos. Augustinus in libro De baptismo adversus Donatistas: Sacramentum est baptismi, quod habet qui baptizatur. Et sacramentum dandi baptismi est quod habet qui ordinatur. Sicut autem baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit, sic etiam ordinatus, si ab unitate recesserit, sacramentum dandi baptismi non amittit. Nulli enim sacramento injuria facienda est. Item: Quamobrem si evangelicis verbis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Marcion baptismum consecrabat, integrum erat sacramentum, quamvis ejus fides, sub eisdem verbis aliud opinantis quam Catholica unitas docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata. Item: Manus autem impositio non sicuti baptismus repeti non potest. Quid est enim aliud nisi oratio super hominem? Ex Decretis Leonis papae: Nam qui baptismum acceperunt ab haereticis, cum baptizati antea non fuissent, sola Spiritus sancti invocatione per impositionem manuum confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificatione virtutis suppresserunt. Et hanc regulam ut satis servandam in omnibus praedicimus, ut semel lavacrum initiatum nulla iteratione maculetur, dicente Apostolo: Unus Deus, una fides, unum baptisma, cujus ablutio nulla iteratione remerenda est, sed ut dicimus, sanctificatio sancti Spiritus invocanda est, ut quod ab haereticis nemo accipit a catholicis sacerdotibus consequatur. Ex concilio apud Compendium cap. V: Si quis puber ordinatus fuerit et deprehenderit se non baptizatum fuisse, baptizetur et ordinetur iterum et omnes, quos prius baptizavit. Ex epistola Cypriani XXV, ad Jubaianum: Scripsisti, frater, desiderans significari tibi, quid nobis videatur de haereticorum baptismo, qui extra ecclesiam constituti vindicant sibi rem nec juris sui nec potestatis, quod nos nec ratum possumus, nec legitimum computare, quando hoc apud illos constet esse illicitum. Et quoniam super hac re quid sentiremus litteris nostris expressimus, exemplum earundem litterarum tibi misi, quid in concilio, cum plures essemus, decrevimus; quid postea. Quinto collegae nostro de eadem re quaerenti rescripserimus. Et nunc quoque, cum in unum convenissemus tam provinciae Asiae quam Numidiae episcopi LXXII, hoc idem denuo sententia nostra firmavimus, statuentes unum baptisma esse, quod sit in Ecclesia catholica constitutum, ac per hoc non rebaptizari sed baptizari a nobis; quicunque ab adultera et profana aqua venientes abluendi sunt et sanctificandi salutaris aquae veritate. Item: Longe alia est apud haereticos fides; imo nihil est apud illos nisi perfidia. Quomodo ergo potest videri, qui apud illos baptizatur consecutus esse peccatorum remissam et divinae indulgentiae gratiam per suam fidem, qui ipsius fidei non habuerit veritatem? Si enim, sicut quibusdam videtur, secundum fidem suam quis accipere aliquid extra Ecclesiam potuit, utique id accepit quod credidit; falsum autem credens verum accipere non potuit, sed potius adultera et profana, secundum quod credebat, accepit. Quem locum profani et adulteri baptismi subtiliter Jeremias( XV, 18) perstringit, dicens: Ut quid qui contristant me praevalent? Plaga mea solida est; facta est mihi quasi aqua mendax, non habens fidem. Et est aqua mendax et perfida? Utique; ea baptismi imaginem mentitur, et gratiam fidei adumbratam simulatione frustratur. Quod si secundum pravam fidem baptizari aliquis foris, et remissam peccatorum consequi potuit et secundum eamdem fidem consequi et Spiritum sanctum, non est necesse venienti manum imponi, ut Spiritum sanctum consequatur et signetur. Aut utrumque enim fide sua foris consequi potuit, aut neutrum horum qui[ foris] fuerit accepit. Manifestum autem est, ubi et per quos remissa peccatorum dari possit. Nam Petro primum Dominus, super quem aedificavit Ecclesiam suam, dedit, ut id solveretur in coelis, quod ille solvisset in terris. Et postea ad apostolos loquitur, dicens: Sicut misit me Pater et ego mitto vos unde intelligimus nonnisi in ecclesia praepositis licere baptizare et remissam peccatorum dare. Filii Aaron, qui alienum ignem altari imposuerunt, in conspectu statim Domini indignantis exstincti sunt. Quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso, ut divina censura ulciscatur haereticos gerere, quod nonnisi soli liceat Ecclesiae. Quod autem quidam dicunt de eis qui in Samaria baptizati fuerant, advenientibus apostolis Petro et Joanne tantum super eos manum impositam esse, ut acciperent Spiritum sanctum, rebaptizatos eos non esse, ad praesentem causam videmus omnino[ non] pertinere. Illic enim qui crediderant, fide vera crediderant et intus Ecclesiam a Philippo diacono, quem iidem apostoli miserant, baptizati erant. Sed tantummodo quod deerat a Petro et Joanne factum est, ut manu imposita infunderetur in eos Spiritus sanctus, quod nunc quoque apud nos geritur. Nunquid de Ecclesiae fontibus rigare potest, qui intus Ecclesiam non est? Haeretici non sunt in Ecclesia, imo et contra Ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo Ecclesiae possunt? Nam si baptizari quis apud haereticos potuit, utique et remissam peccatorum consequi potuit. Si peccatorum remissam consecutus est, sanctificatus est, templum Dei factus est. Quaeso cujus Dei? Si creatoris, non potuit qui in eum non credidit; si Christi, nec hujus potest fieri templum qui negat Deum Christum; si Spiritus sancti, quomodo Spiritus sanctus placatus ei esse potest, qui aut filii aut patris inimicus est? Quare baptisma nobis et haereticis commune esse non potest, cum quibus nec pater Deus, nec Filius Christus, nec Spiritus sanctus, nec fides, nec ecclesia communis est, et ideo baptizari eos opportet, qui de haeresi ad Ecclesiam veniunt, quando ex nobis didicerint, baptizatos quoque a Paulo eos jam baptismo Joannis baptizati fuissent, sicut legimus in Actibus apostolorum( XIX, 5). Quod si idcirco haereticus jus baptismi obtinere potuit, quia prior baptizavit, non possidentis erit jam baptisma, sed occupantis; et cum separari ac dividi omnino baptisma non possint et Ecclesia, qui occupare baptisma prior potuit, et Ecclesiam pariter occupavit. Haec tibi rescripsimus, frater, neminem praejudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Idem in Epistola ad Quintum: Nescio qua praesumptione ducuntur quidam, ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos venerint, baptizari non oportere. Nos autem dicimus eos qui inde veniunt non rebaptizari apud nos, sed baptizari. Neque enim accipiunt ibi aliquid, ubi nihil est. Idem ad Januarium, lib. II: Oportet sanctificari aquam prius a sacerdote, ut possit baptismo suo peccata abluere. Quomodo aquam mundare et sanctificare potest, qui ipse immundus est, et apud quem Spiritus sanctus non est, cum Dominus dicat in Numeris( XIX, 22): Et quaecunque tetigerit immundus, immunda erunt. Quis autem potest dare quod ipse non habeat? aut quo modo potest spiritualia agere, qui ipse amiserit Spiritum sanctum? Et idcirco baptizandus est et innovandus. Sententiae episcoporum: Cyprianus dixit: Saepe censuimus haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. Caecilius a Bilta dixit: Ego baptismum in Ecclesia sola scio et extra nullum; apud haereticos omnia per mendacium geruntur. Primus Felix a Migirpa dixit: Censeo omnem hominem ab haeresi venientem baptizandum; frustra enim illic putat se esse baptizatum. Augustinus contra Petilianum, De unico baptismo: Martyrem gloriosissimum Cyprianum, qui apud haereticos et schismaticos datum Christi baptismum nolebat agnoscere, dum eos detestaretur, tanta ejus merita usque ad triumphum martyrii consecuta sunt, ut et charitatis qua excellebat luce obumbratio illa fugaretur, et ut sacramentum fructuosum fieret fructuosius, si quid habebat purgandum, passionis falce ultima tolleretur. Nec nos quia baptismi veritatem et in haereticorum iniquitate agnoscimus, jam Cypriano meliores sumus, sicut nec Petro, quia gentes judaizare non cogimus. Ecclesiastica historia, lib. X, cap. VI: De statutis Nicaeni concilii. Jubet et ut Paulianistae, qui sunt Photiniani, rebaptizentur. Item lib. VI, cap. II: In urbe vere Romae, Cornelio episcopo tunc regente et apud Carthaginem Cypriano, ambobus fide virtute praestantibus, quaestio exorta est in Africae majoris partibus, si oporteat haereticos rebaptizari. Cumque id a Cypriani et caeteris pene omnibus per Africam sacerdotibus oportere fieri detineretur, Cornelius et caeteri omnes per Italiam sacerdotes hujusmodi decretum manente sacerdotali concordia refutaverunt. Hieronymus adversus Vigilantium: Ergo vigilias malae aliorum vigiliae non destruent; quin potius pudicitiae vigilare cogantur qui libidini dormiunt. Quod enim semel fecisse bonum est, non potest malum esse, si frequenter fiat, aut si aliqua culpa vitandum est, non ex eo quod saepe, sed ex eo quod fit aliquando, culpabile. Idem in Epistola Pauli ad Ephesios( IV, 4) lib. II: Solliciti servare veritatem spiritus in vinculo pacis. Unum corpus et unus spiritus, etc. Facit et contra haereticos, ut sciant se non habere baptisma, sed in una Christi Ecclesia fontem esse vitalem. Cassiodorus senator De institutione divinarum Scripturarum, lib. I[ 19]: Impossibile est omnino complecti, quantum inter alios scriptores praeter iterationem baptismatis, quam usus atque ratio repudiavit Ecclesiae, conferat beatissimus Cyprianus velut oleum decurrens in omnem sanitatem; lingua composita declamator insignis doctorque mirabilis.
113
CXI. Quod ficto etiam per baptismum peccata dimittantur, et contra .
113
Augustinus De unico baptismo, lib. I: Si ad baptismum fictus accessit, dimissa sunt ei peccata, annon? Si dimissa dixerint, quomodo Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, si in isto ficto remissionem operatus est peccatorum? Si dixerint non esse dimissa, quaero, si postea fictionem suam corde converso et vero dolore fateretur, denuo baptizari posse hominem, et tamen cor ejus in malitia perseverans peccatorum ablutionem non sineret fieri, atque ita intelligatur in conventionibus ab Ecclesia separatis posse homines baptizari, ubi Christi baptismus eadem sacramenti celebratione datur et sumitur: qui tamen tunc prosit ad remissionem peccatorum, cum quis reconciliatus sacrilegio dissensionis exuitur, quo ejus peccata tenebantur et dimitti non sinebantur? Item: Non impeditur baptismi gratia quominus omnia peccata dimittat, etiam si odium fraternum in ejus animo, cui dimittuntur, perseverat. Solvitur enim hesternus dies et quidquid supra est, solvitur et ipsa hora momentumque ante baptismum et in baptismo. Deinceps autem continuo reus esse incipit, non solum consequentium sed etiam praeteritorum dierum, horarum, momentorum redeuntibus omnibus quae dimissa sunt. Idem, lib. IV: Sic in haeresi baptizatus in nomine sanctae Trinitatis tamen non fit templum Dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque idolorum servitus. Item: Perfidus et blasphemus si in perfidia et blasphemia permanserit, nec extra Ecclesiam nec intra Ecclesiam remissionem accipit peccatorum, aut si propter vim sacramenti ad punctum temporis accepit, et foris et intus eadem vis operatur, sicut vis nominis Christi expulsione daemoniorum etiam foris operabatur. Idem de verbis Domini tractatu XI: Ille non est dicendus esse in Ecclesia vel ad societatem spiritus pertinere, qui omnibus Christi tantum corporali commistione ficto corde miscetur. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum. Idem de poenitentiae medicina: Omnis qui jam suae voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi poeniteat veteris vitae, novam inchoare non potest. Ab hac poenitentia cum baptizantur parvuli soli immunes sunt. Nondum enim uti possunt libero arbitrio. Item: Caeterorum hominum nullus transit ad Christum, ut incipiat esse quod non erat, nisi cum poenituerit fuisse quod erat. Haec poenitentia praecipitur, dicente Petro: Poenitentiam agite et baptizetur unusquisque vestrum. Idem de utilitate agendae poenitentiae de vita pristina: Nemo enim elegit vitam novam nisi quem veteris poeniteat. Hieronymus ad Sabinianum diaconum lapsum: Nihil ita repugnat Deo quam cor impoenitens; solum crimen est, quod veniam consequi non potest. Idem in Ezechiele( XVI, 4): Et aqua non est lota ad salutem. Quo quidem non solum de haereticis, sed de ecclesiasticis intelligi potest, qui non plena fide accipiunt baptismum salutare, de quibus dicendum est, quod acceperunt aquam, sed non spiritum, sicut Simon Magus baptizatus quoque est in aqua, sed nequaquam in salute. Idem in epistola ad Galatas( III, 27), lib. II: Quicunque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis, quo modo per fidem, quae est in Christo, nascamur ostendit. Si igitur qui in Christo baptizati sunt( Christum) induerunt, manifestum est eos qui non sunt induti Christum non fuisse baptizatos in Christo. Ad eos enim, qui fideles et baptisma Christi consecuti putantur[ dictum est]: Induite vos Christum? Si quis hoc corporeum aquae tantum accepit lavacrum, non est indutus Christum. Nam et Simon ille acceperat lavacrum aquae, verum quia Spiritum sanctum non habebat, non erat indutus Christum. Et haeretici vel hypocritae et qui sordide victitant videntur quidem accipere baptismum, sed nescio an Christi habeant indumentum. Itaque consideremus, ne forte et in nobis aliquis deprehendatur, qui ex eo quod Christum non habet indumentum arguatur non baptizatus in Christo. Idem super Matthaeum( XXVIII, 19), lib. IV: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos; primum docent, demum intingunt in aquam; non enim potest fieri, ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem.
114
CXII. Quod una baptismi immersio sufficiat, et non.
114
Toletanum concilium IV, cap. VII: Propter vitandum schismaticis scandalum vel haereticorum usum simplam teneamus baptismi mersionem. Gregorius Leandro episcopo: De trina mersione baptismatis nihil responderi verius potest quam ipsi sensisti; quia[ in una fide] nihil officit Ecclesiae consuetudo diversa. Quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate vel ter vel semel mergere, quando in tribus mersionibus personarum Trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari. Sed quia nunc usque ab haereticis infans in baptismate tertio mergebatur, fiendum apud vos esse non censeo, ne dum mersiones numerant, Divinitatem dividant, dumque quod faciebant faciunt, morem nostrum se vicisse glorientur. Nos autem quod tertio mergimus, triduanae sepulturae sacramenta signamus, ut dum tertio infans ab aquis educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur. Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione aestimat fieri, neque hoc aliquid obstat baptizandum semel in aqua mergere, quia, dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest infantes in baptismate vel ter vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum trinitas et in una potest Divinitatis singularitas designari. Haymo super Epistolam Pauli ad Romanos: In suo sensu abundat Cyprianus, quando semel mergebat in baptismate parvulos, quia quod intelligebat studiose implebat bonis operibus abundando, licet in hoc nescius delinqueret, sed quia bonis operibus abundabat, postea correctus ad nos abundavit altiori sensu, ter illos mergendo.
115
CXIII. Quod sine sacramento altaris etiam baptismus sufficiat, et non.
115
Beda in homilia de circumcisione Domini: Baptismus autem tantam gratiam confert, ut si ille qui baptizatur de fonte ascendens mortuus fuerit, sine ulla dilatione temporum alta coelorum penetret. Haymo super Epistolam Pauli ad Romanos( III, 24): Ubi scriptum: Justificati gratis per gratiam ipsius, redemptione, qua Christus nos redemit suo sanguine, et fide et aqua baptismatis, qua quisque renatus, si statim obierit, salvabitur in vita. Si autem vixerit, ornare debet fidem operibus, quia fides sine operibus occisa est. Augustinus De fide ad Petrum: Firmissime tene et nullatenus dubites, parvulis qui nec propria voluntate credere nec poenitentiam pro peccato, quod originaliter trahunt, agere possunt, sanctum baptisma, quandiu rationis aetas eorum capax esse non potest, sufficere ad salutem. Idem de baptismo ad Marcellinum: Quaerentibus, quomodo parvuli poenitere possint de originali peccato, qui adhuc nullis propriis peccatis tenentur obnoxii, respondeatur: Si propterea recte fideles vocantur, quoniam fidem per verba gestantium profitentur, cur non etiam poenitentes habeantur, cum per eos diabolis et huic saeculo renuntiant. Item: Nemo nisi baptizatus ad mensam Domini corporis rite accedit. Item: Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis. Quid ultra quaerimus? Quid ad hoc responderi potest, nisi pertinacia pugnaces nervos adversus constantiam perpetuae veritatis intendat? Augustinus: Quisquam hoc dicere audebit, quod ad parvulos haec sententia non pertineat possitque sine participatione corporis hujus et sanguinis in se habere vitam, quia non ait, qui non manducaverit, sicut de baptismo, qui non renatus fuerit, sed ait, si non manducaveritis, velut eos alloquens, qui audire et intelligere potuerunt, quod utique non valent parvuli. Sed qui hoc dicit, non attendit, quod ubi omnes istam sententiam teneant, ut sine corpore et sanguine Domini vitam habere non possint, frustra etiam id major aetas curet; potest enim sine voluntate, sed verba loquentis attendas. Eis solis vidi dictum, quibus tunc Dominus loquebatur. Item: Panis, quem dedero, caro mea est et pro saeculi vita. Quis autem ambigat saeculi nomine homines signasse, qui nascendo in hoc saeculo veniunt! Ac perinde etiam per hoc parvulorum vita caro dicenda est, et si non manducaverint carnem filii hominis, nec ipsi habebunt vitam. Item: Haec gratia cum ad illum veniat, ad illum non veniat, occulta esse potest, injusta non. Neque frustra dictum est: Judicia tua sicut abyssus multa, cujus abyssi multitudinem veluti expavescens exclamat Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae, etc. Punici Christiani baptismum ipsum nihil aliud quam salutem, et sacramentum corporis nihil aliud quam vitam vocant. Unde, nisi ex antiqua et apostolica, uti aestimo, traditione, qua Ecclesiae Christi insitum tenent, praeter baptismum et participationem Dominicae mensae non solum ad regnum De, sed nec ad salutem et vitam aeternam posse quemquam omnino pervenire? Hoc enim[ et] Scriptura testatur. Nam quid aliud tenent, qui baptismum nomine salutis appellant, nisi quod dictum est: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et quod Petrus ait: Sic et nos simili forma baptisma salvos fecit. Quid aliud, qui sacramentum Dominicae mensae vitam vocant, nisi quod dictum est: Ego sum panis vivens qui de coelo descendi; et: Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita; et: Si non manducaveritis carnem Filii hominis et sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis. Si ergo, ut tot et tanta divina testimonia concinunt, nec salus nec vita sine baptismo et corpore et sanguine Domini cuiquam speranda est, frustra sine his promittitur parvulis.
116
CXIV. Quod in baptismo Joannis peccata dimittebantur, et contra.
116
Augustinus Quaestionum veteris et novae legis, cap. XVIII, secundae partis: Baptismus Joannis coeptus non cessavit, sed adhibitum ei quod deerat. Joannes enim tantum baptizavit, non Spiritum sanctum credentibus dedit, sicut et ipse dicit de Salvatore: Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam, ipse autem vos baptizabit in Spiritu sancto, hoc est per me remissio peccatorum, non tamen datur Spiritus sanctus, ut purificari filii dicantur; hoc Salvatori reservatum est, ut filii Dei non fierent, nisi accepto a Filio Spiritu sancto. Amplificatus ergo est baptismus Joannis, non evacuatus. Ex sermone Chrysostomi in decollatione santi Joannis: Herodes, inquit, tenuit Joannem et alligavit eum; qui vincula solverat peccatorum, peccatoris vinculis alligatur, ut vincta venia locum veniae non relinquat. Ambrosius in Epistola ad Galatas( III, 2): Hoc solum volo discere a vobis, etc. Quos, quia in adultero baptismate sub nomine baptismi Joannis fuerant non tincti, sed sorditati, Paulus in Trinitatis nomine baptizari praecepit. Gregorius in XX homil., lib. I: Et venit in omnem regionem Jordanis praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Cunctis legentibus liquet quia Joannes baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam quibusdam dedit; sed tamen baptismum suum in remissionem peccatorum dare non potuit. Remissio enim peccatorum in nobis solo baptismo Christi tribuitur. Notandum itaque quod dicitur praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum, quoniam baptismum, quod peccata solvebat, quia dare non poterat, praedicabat, ut sicut incarnatum Verbum Patris praecurrebat verbo praedicationis, ita baptismum poenitentiae, quo peccata solvuntur, praecurreret suo baptismate, quo peccata solvi non possunt; ut quia ejus sermo praecurrebat praesentiam Redemptoris, ipsum quoque ejus baptisma praecedendo fieret umbra veritatis.
117
CXV. Quod nihil adhuc definitum sit de origine animae, et contra.
117
Augustinus Retractationum lib. I: Item alio loco de animo dixi:« Securior rediturus in coelum.» Iturus autem quam rediturus dixissem securius, propter eos qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de coelo lapsos sive dejectos in corpora ista detrudi. Sed ita dixi in coelum, tanquam dicerem ad Deum, qui ejus est conditor, sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere: Nam cum corpus e terra, spiritum possideamus e coelo. Et in libro Ecclesiastae( XII, 7) scriptum est: Spiritus revertatur ad Deum, qui dedit illum. Quod utique sic intelligendum est, ut non resistamus Apostolo dicenti nondum natos nihil egisse boni aut mali. Sine controversia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi Deus ipse est, qui eum non quidem de se ipso genuit, sed de nulla re alia condidit. Quod autem attinet ad ejus originem, utrum de illo uno sit qui primum creatus est, quando factus est homo, an similiter fiant singuli singulis, nec tunc sciebam nec adhuc scio. Gregorius Secundino, servo Dei incluso: De origine animae inter sanctos Patres requisitio non parva est versata. Sed utrum ipsa ab Adam descenderit, an certe singulis detur, incertum remansit; eamque in hac vita insolubilem fassi sunt esse quaestionem. Gravis enim est quaestio, nec valet ab homine comprehendi; quia, si de Adam substantia anima cum carne nascitur, cur non etiam cum carne moritur? Si vero cum carne non nascitur, cur in ea carne, quae de Adam prolata est, obligata peccatis tenetur? Sed cum hoc sit incertum, illud incertum non est, quia, nisi sacri baptismatis gratia fuerit renatus homo, omnis anima originalis peccati vinculis est obstricta. Hinc enim scriptum est: Non est mundus in conspectu ejus nec unius diei infans super terram. Hinc David ait: In iniquitatibus conceptus sum. Ex libro Sapientiae( VIII, 19): Sortitus sum animam bonam, et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Ex obsequio mortuorum, quo ad Deum dicitur: Ut animam ad te revertentem blande leniterque suscipias. Ex libro Hieronymi ad Augustinum, qui sic incipit: De reliquis quae ad fidem pertinent: An certe, quod ecclesiasticum est secundum eloquia Salvatoris: Pater meus usque modo operatur et ego operor; et illud Isaiae: Qui format spiritum hominis in ipso; et in psalmis( XXXII, 15): Qui[ fingit] per singulos corda eorum, quotidie Deus fabricatur animas et conditor esse non cessat? Item: Qui dicunt prius animas fuisse quam nati sint, et non corpori secundum exemplum primi hominis a Deo quotidie fieri, anathema sint. Ambrosius libro II de Cain et Abel: Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod in ipsa vera et beata vita sit, qua unusquisque bene cum suis vivit, multo purius ac beatius cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quasi quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo, in illum superiorem evolans locum, unde nostris infusa visceribus cum passione corporis ejus ingemuit. Gennadius De dogmate Christiano: Animas hominum non esse ab initio inter caeteras intellectuales naturas nec simul creatas, sicut Origenes fingit, neque cum corporibus per coitus seminari, sicut Luciferiani, Cyrillus et aliqui Latinorum praesumptores affirmant, quasi naturae consequentiam servantes; sed dicimus corpus tantum per conjugii copulam seminari, Dei vero judicio coagulari atque compingi et formari, ac formato jam corpore animam creari et infundi, ut vivat homo ex anima constans et corpore; creationem vero animae solum Creatorem nosse. Item: Anima humana non cum carne moritur, quia, ut dictum est, non cum carne seminatur, sed, formato in ventre matris corpore, Dei judicio creatur et infunditur. Hilarius super psalmum CXXIX: Deus, hominem ad imaginem sui faciens, eum ex humili natura coelestique composuit, anima videlicet et corpore; et prius quidem animam de uno illo et incomprehensibili nobis virtutis suae opere constituit. Non enim cum ad imaginem Dei hominem fecit, tunc et corpus effecit. Genesis edocet, longe postea quam ad imaginem Dei homo erat factus, pulvere sumptum formatumque corpus; dehinc rursum in animam viventem per inspirationem Dei factum, naturam hanc, id est terrenam atque coelestem, quodam inspirationis foedere copulatam. Augustinus De fide ad Petrum: Credimus jam formato corpore animam creari et infundi, ut vivat in utero homo constans ex anima et corpore. Idem in libro Quaestionum vet. et nov. legis, cap. XXIII: Inhonestum puto animas generari, ut anima nascatur ex anima. Nam si cum semine et anima existit, multae animae quotidie pereunt cum fluxo semine. Item: Quod manifestius declarat Moyses dicens: Si quis mulierem habentem in utero percusserit et abortaverit, si quidem formatum fuerit, reddet animam pro anima; si vero informatum fuerit, pecunia multetur, manifeste declarans non esse animam ante formam. Item: Consideremus facturam Adae; in Adam enim exemplum datum est, ut intelligatur, quia jam formatum corpus accepit animam. Non poterat animam limo terrae admiscere et sic formare corpus; sed primum oportebat domum compaginari et sic habitatorem induci animam. Idem de Quantitate animae: Anima est facta similis Deo, quia Deus fecit eam immortalem, indissolubilem, quae de nihilo facta est. Item: Sicut elementa pura non habent aliqua praejacentia vel actu vel natura, ex quibus naturaliter componantur, ita nec anima. Idem in libro De origine animae: Anima non de Deo est, sed ab ipso de nihilo est creata. Item: Si autem de nulla re alia facta est, de nihilo facta est, procul dubio, sed ab ipso. Idem ad Hieronymum: Hoc certe sentis quod singulas animas singulis nascentibus modo Deus faciat. Idem ad Optatum[ Opp. II, 705]: Beatus Hieronymus, tam sanctum Victorinum martyrem quam plerosque secutus Catholicos, se potius fieri quam propagari animas credere significavit, illud etiam adjungens animarum propaginem occidentalem se tenere solere. Idem ad eumdem: Qui animarum propaginem inconsiderata temeritate defendunt. Idem ad eumdem: Quis haec ita intelligere malit: omnes animae eorum qui exierunt ex femoribus ejus, ut etiam sic possit intelligi secundum corpus tantum exiisse homines de femoribus patris? Idem rursus in epistola ad Hieronymum, de eodem loquens: Optarem, ut haec sententia vera esset; si vera est, ut a te invictissime defendatur. Non enim quod dictum est: Spiritus revertitur ad Dominum qui dedit illum, istam sententiam confirmat, quam voluimus esse nostram. Idem ad eumdem, de eo quod dicitur Deus requievisse septimo die ab omni opere: Novas, inquit, creando animas singulis singulas, suam cuique nascenti, non aliquid facere dicitur, quod ante non fecerat. Jam enim fecerat hominem hunc, et nunc facit non instituendo quod non erat, sed multiplicando quod erat. Idem super Genesim ad litteram: Si quaeratur unde Christus animam habuerit, malim dicere unde Adam quam de Adam. Item: Qui animat carnes in uteris matrum, ut oriantur. Remigius super psalmum( XXXIV, 17): Domine, quando respicies? restitue animam meam, etc.: Unica vocatur anima Christi, quae, unice ex Virgine nata, unice conversata, singulariter resurrexit, singulariter coelos ascendit. Isidorus de summo bono, lib. I, cap. XII: Animam non esse, priusquam corpori misceatur, sed tunc eam creari, quando et corpus creatur cui admisceri videtur, credimus.
118
CXVI. Quod peccata patrum reddantur in filios, et contra.
118
Origenes in Exodo, homil. VIII: Cum a diabolo ad peccandum suademur, semen ejus suscipimus. Cum vero opere etiam implemus, tunc jam et genuit nos. Verum quoniam peccantes vix fere accidit ut sine adjutore peccemus, omnes velut unus ex altero secundum persuasionis ordinem generati ex patre diabolo noxiae nativitatis progeniem ducunt. Nunc ergo videamus secundum hanc quam diximus progeniem, quomodo Deus peccata patrum reddat in filios et in quartam et tertiam progeniem, et in ipsos non reddat patres. Nihil enim de patribus dixit[ Deus]. Diabolus non erit mundus in hoc saeculo, neque corripitur pro peccato, neque flagellatur. Omnia namque ei in futurum servata sunt. Unde et ipse sciens sibi illud statutum esse poenarum tempus dicebat ad Salvatorem: Quare venisti ante tempus torquere nos? Redduntur autem peccata in filios, id est in eos quos genuit per peccatum. Etenim homines in carne positi corripiuntur a Domino, ut revertantur. Et propterea benignus Dominus reddit peccata patrum in filios, ut quoniam patres, id est diabolus et angeli ejus indigni sunt, qui in hoc saeculo corripiantur, filii eorum hic recipiant, quae gesserunt; ut purgatiores ad futurum saeculum pergant et ultra diabolo socii non efficiantur in poena. Propterea dicit: Visitabo in flagellis peccata eorum. Misericordiam autem meam non auferam ab eis. Ezechiel propheta( XVIII, 1): Et factus est sermo Domini ad me dicens: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud, dicentes: Patres nostri comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt. Hieronymus super hunc locum: Monet illud quod in Exodo( XX, 5) dictum est: Ego sum Deus aemulator, qui reddo peccata patrum super filios usque ad tertiam et quartam generationem his qui oderunt me, et facio misericordiam in millia his qui diligunt me. Et item: Domine Deus, miserator et misericors, patiens et multae misericordiae, et ego sum reddens iniquitates patrum in filios et super filios filiorum in tertiam et quartam generationem, sic accipi debere quasi parabolam et proverbium, ut aliud in verbis sonet, aliud in sensu teneat. Et nos usque in praesentem diem putabamus non esse parabolam, sed simplicem explicare sententiam, et tamen scandalum patiebatur occultum, quod injustitia videretur Dei, alium peccare, et alium luere peccata. Sed eo quod sequitur, his qui oderunt me, scandalum comminationis suae solvitur. Non enim ideo puniuntur, quia deliquerunt patres eorum, cum patres puniri potius debuerint, sed quia patrum exstiterunt aemulatores et oderunt Deum haereditario malo, in ramo quoque de radice crescente. Item: Respondebimus,[ et] in hoc Creatoris clementiam demonstrari. Non enim truculentiae et severitatis iram tenere usque ad tertiam et quartam generationem, sed signum misericordiae poenam differre peccati. Quando enim dicit: Dominus Deus, miserator et misericors, patiens et multae miserationis, et infert: reddens iniquitates patrum super filios et filios filiorum, hoc indicat quod tantae misericordiae sit, ut non statim puniat, sed sententiam differat puniendi. Item: Scriptum est in Proverbiis( X, 26): Sicut uva acerba dentibus noxia est, et fumus oculis, sic iniquitas his qui utuntur ea. Ex quo perspicuum est, non aliorum dentes dolere et obstupescere, sed eorum qui uvam acerbam comederint. Est autem sensus: Quomodo si quis velit dicere: patres uvam acerbam comederunt, et dentes filiorum obstupuerunt, ridiculum est et nullam habens consequentiam, sic iniquum est atque perversum, peccare patres, et filios nepotesque cruciari. Item: Sunt qui hoc quod scriptume: reddens iniquitates patrum super filios in tertiam et quartam generationem, ita edisserant, ut ad animam humanam sententiam referant, patrem in nobis levem punctum sensuum, incentiva vitiorum esse dicentes; filium vero, si cogitatio peccatorum conceperit; nepotem, si, quod cogitaveris atque conceperis, opere perpetrabis; pronepotem autem, hoc est quartam generationem, si non solum feceris quod malum est, sed in tuis sceleribus gloriaris, secundum illud quod scriptum est: Impius cum in profundum malorum venerit, contemnit. Deus ergo primos et secundos stimulos cogitationum, sine quibus nullus hominum potest esse, nequaquam punit, sed si cogitata quis facere decreverit, aut ipsa quae fecit noluerit corrigere poenitentia. Item: Ad probationem autem hujus rei, quod nequaquam primus pulsus cogitationis puniatur a Deo, sed si quod mente conceperis opere consummes, illud de Genesi( IX, 25): Cham peccavit irridens nuditatem patris; et sententiam non ipse qui risit, sed filius ejus suscepit Chanaan. Maledictus, ait, Chanaan; servus erit fratrum suorum; videtur sententia justitiam non habere. Item: Hoc interim de proverbio sive parabola dixisse sufficiat; si quis autem vel meliorem vel alterum sensum potuerit reperire, qui contrariorum inter se testimoniorum scandalum tollat, illius magis acquiescendum sententiae est. Item: Vivo ego, dicit Dominus, Si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israel. Anima, quae peccaverit, ipsa morietur. Parabola nequaquam dicitur in Israel, sed in his qui Dei notitiam non habent, nec possunt perspicere veritatem. Item: Sicut peccata filiorum non nocent patribus, sic peccata patrum in filios non redundant. Ex libr. Job( XXI, 19): Deus servabit filiis illius dolorem patris; et cum reddiderit, tunc sciet. Gregorius XV Moralium: Scriptum novimus: Qui reddis peccata patrum in filios ac nepotes in tertiam et quartam generationem. Et rursum scriptum est: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur. Reddit ergo peccata patrum in filios, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursum non reddit, quia cum ab originali culpa baptismo liberamur, jam non parentum, sed quas ipsi committimus habemus culpas. Quisquis pravi parentis iniquitatem imitatur, etiam ex ejusdem delicto constringitur. Unde fit, ut iniquus filius iniqui patris non solum sua, quae addidit, sed etiam patris peccata persolvat, cum vitiis patris, quibus iratum dominum non ignorat, etiam suam adhuc malitiam adjungere non formidat. Item: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur, quia in carne nonnunquam filii etiam ex patris peccato perimuntur. Deleto autem originali peccato, ex parentum nequitia in anima non tenentur. Item: Pater iniquus plerumque percutitur in filiis, ut acrius uratur; quatenus per filiorum poenas mens patris iniqua puniatur. Item: Recte dicitur usque in tertiam et quartam progeniem, quia ad tertiam et quartam progeniem eam, quam imitantur filii, parentum vitam possunt videre; usque ad eos ultio extenditur, qui viderunt, quod male sequerentur.
119
CXVII. De sacramento altaris, quod sit essentialiter ipsa veritas carnis Christi et sanguinis, et contra.
119
Hilarius De Trinitate lib. VIII: In Christo Pater, et Christus in nobis, unum in his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus, et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est, et ille in nobis: quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas perfectae sacramentum sit unitatis? Non est enim humano aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum, neque per violentam atque impudentem praedicationem coelestium dictorum sanitati alienae atque impiae intelligentiae extorquenda perversitas. De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus, stulte atque impie dicemus. Ipse enim ait: Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere est potus. Qui edet carnem meam et bibet sanguinem meum, in me manet et ego in eo. De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus; nunc enim et ipsius Domini professione et fide nostra vere caro est et vere sanguis. Et haec accepta atque hausta efficiunt, ut et nos in Christo et Christus in nobis sit. Est ergo ipse in nobis per carnem. Quod autem in eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur dicens: Et vos in me et ego in vobis. Si voluntatis tantum intelligi unitatem vellet, cur gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit, nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset, nos contra in eo per corporalem ejus nativitatem et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur? Ac sic perfecta per mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis, et ita ad unitatem Patris proficeremus, cum qui in eo naturaliter secundum divinitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente. Quod autem in nobis naturalis haec unitas sit, ipse ita testatur: Qui edit meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo. Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit; ejus tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit. Item: Sicut misit me Pater vivens, et ego vivo propter Patrem: et qui manducaverit carnem meam, et ipse vivet propter me. Quomodo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem ejus vivemus. Haec vero vitae nostrae causa est, quod in nobis manere per carnem Christum habemus, victuris per eum ea conditione, qua ille vivit per Patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est naturam carnis suae adepti: quomodo non naturaliter secundum spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? Item: Haec autem idcirco a nobis commemorata sunt, quod voluntatis tantum inter Patrem et Filium hanc unitatem haeretici mentientes unitatis nostrae ad Dominum utebantur exemplo, tanquam nobis ad Filium et per Filium ad Patrem obsequio tantum ac voluntate religionis unitis nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur, cum et per honorem nobis datum Filii et per manentem in nobis carnaliter Filium et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis mysterium verae ac naturalis unitatis sit praedicandum. Idem corpus Christi, quod sumitur de altari, figura est, dum panis et vinum extra videtur; veritas autem, dum corpus et sanguis Christi sumitur, interius creditur. Ex symbolo Ephesino: Necessario igitur et hoc adjicimus. Incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii servitutem et sanctificamur participes sancti corporis et pretiosi sanguinis Christi, non ut communem carnem percipientes nec ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem, sed vere vivificatricem et ipsius Verbi propriam factam. Vita enim naturaliter Deus existens, quia propriae carni unitus est, vivificatricem eam esse professus est, et ideo quamvis dicat, nisi manducaveritis carnem Filii hominis, etc., non tamen eam ut hominis unius ex nobis aestimare debemus, quomodo enim juxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis poterit? sed ut vere propriam ejus factam. Item: Si creditur, quod factus sit caro, imo potius homo animatus anima rationali. Ambrosius in libro De officiis: Illa igitur sunt nobis expetenda, in quibus perfectio, in quibus veritas est; hic umbra, hic imago est, illic veritas in coelestibus. Ante aqua offerebatur, nunc Christus offertur quasi homo, quasi recipiens passionem, et offert se ipsum quasi sacerdos, ut peccata nostra dimittat; hic in imagine, ibi in veritate; ibi apud Patrem quasi advocatus pro nobis intervenit. Idem De sacramentis, lib. I: Illud promitto quod diviniora et priora sunt sacramenta Christianorum quam Judaeorum. Item: Accipe, quae dico, anteriora esse mysteria Christianorum quam Judaeorum. Melchisedech obtulit panem et vinum. Ergo intellige sacramenta haec, quae hic accipis, anteriora esse ministeria, quam sint Moysi sacramenta, et prius cepisse populum Christianum quam Judaeorum, sed nos in praedestinatione, illi in nomine. Item: Panis iste panis est ante verba sacramentorum; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Consecratio autem quibus verbis est et cujus sermonibus? Domini Jesu; nam reliqua omnia quae dicuntur, laus Deo refertur; oratione praemittitur pro populo, pro regibus, pro caeteris; ubi venitur, ut conficiatur sacramentum, jam non suis sermonibus utitur sacerdos, sed Christi. Quis sermo Christi hic conficit sacramentum? Sermo Christi, quo facta sunt omnia. Jussit Deus et factum est coelum, terra et mare et omnis creatura. Si ergo vis est tanta in sermone Domini Jesu, ut inciperent esse quae non erant: quanto magis operatorius est, ut sint quae erant et in aliud commutentur. Item: Sermo Christi mutat, quando vult, instituta naturae, Et primo de generatione ejus sumamus exemplum. Vides quia, contra instituta et ordinem naturae, homo est natus ex Virgine? Item: Sermo coelestis si operatur in aliis rebus, non operatur in sacramentis coelestibus? Ergo didicisti quod ex pane corpus Christi fiat, et quod vinum cum aqua in calicem mittitur, sed fit sanguis consecratione verbi coelestis. Sed forte dicis: Speciem sanguinis non video; sed habet similitudinem. Sicut mortis similitudinem sumpsisti, ita et similitudinem sanguinis bibis, ut nullus horror cruoris sit. Didicisti ergo, quia quod accipis corpus Christi est. Vis scire, quia verbis coelestibus consecratur? Accipe quae sunt verba. Dicit sacerdos: Fac nobis hanc oblationem ascriptam, rationabilem, acceptabilem, quod est figura corporis et sanguinis Domini Jesu Christi. Qui pridie quam pateretur, in sanctis manibus accepit panem, respexit ad coelum, ad te, sancte Pater, omnipotens aeterne Deus, gratias agens, benedixit, et fregit, fractumque dedit discipulis, dicens: Accipite, etc. Item: Vide omnia verba evangelistae sunt usque ad accipite; inde verba sunt Christi. Vide singula. Qui pridie, inquit, quam pateretur, accepit panem. Antequam consecretur, panis est; ubi autem verba Christi accesserunt, corpus est Christi. Et ante verba Christi calix est vini et aquae plenus; ubi verba Christi operata fuerint, ibi sanguis efficitur. Item: Quid est amplius, manna de coelo, an corpus Christi? Corpus Christi utique, qui auctor est coeli. Deinde manna qui manducavit, mortuus est. Qui manducaverit hoc corpus, fiet ei remissio peccatorum et non morietur in aeternum. Ergo non otiose tu dicis Amen, jam in spiritu confitens quod accipias corpus Christi. Dicit tibi sacerdos: Corpus Christi. Et tu dicis: Amen, hoc est, verum est. Quod confitetur lingua, teneat affectus. Quantum sit sacramentum, cognosce. Vide quod dicat: Quotiescunque hoc feceritis, commemorationem mei facietis. Et sacerdos dicit: Ergo memores gloriosissimae ejus passionis et ab inferis resurrectionis, etc. Item: In calicem mittitur vinum et aqua. Sed dicis, quomodo ergo Melchisedech panem et vinum obtulit? Quid sibi vult admistio aquae? Bibebant autem de consequenti petra; petra autem erat Christus. Non immobilis petra, quae populum sequebatur. Et tu bibe, ut te Christus sequatur. Vide mysterium: Moyses, hoc est propheta; virga, hoc est verbum Dei; sacerdos verbis Dei tangit petram, et fluit aqua, et populus Dei bibit.[ Tangit ergo sacerdos calicem], redundat aqua in calice, salit in vitam aeternam. Item: Accipe et aliud. De latere ejus fluxit aqua et sanguis, aqua ut mundaret, sanguis ut redimeret. Quare de latere? quia unde culpa, inde gratia. Culpa per feminam, gratia per Christum. Item: Audisti psalmum( XXII); vide quam aptus sit coelestibus sacramentis: Dominus pascit me et nihil mihi deerit, etc. Super aquam refectionis, etc. Nam etsi ambulem in medio umbrae mortis; non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, etc. Virga imperium, baculus passio est. Aeternitas, divinitas Christi, passio temporalis. Illa creavit, haec redemit. Parasti in conspectu meo mensam, etc.; et poculum meum quam praeclarum est. Item: Quotiescunque bibis, remissionem peccatorum accipis et inebriaris in spiritu. Unde et Apostolus: Nolite inebriari vino, sed implemini Spiritu sancto. Item: Praeclara ebrietas, quae sobrietatem mentis operatur. Item: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra, panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Sanguine Christi pacificata sunt omnia vel in coelo, vel in terra. Sanctificatum est coelum, dejectus est diabolus. Ibi versatur, ubi est homo, quem ille decepit. Dixi vobis, quod ante verba Christi quod offertur panis dicatur; ubi verba Christi deprompta fuerint, jam non panis dicitur, sed corpus. Quare ergo in oratione Dominica ait: panem nostrum? Panem quidem dixit, sed epiusion, hoc est supersubstantialem. Non iste panis est, qui vadit in corpus, sed qui animae nostrae substantiam fulcit. Ideo Graece ἐπιούσιον dicitur. Latinus autem hunc panem dixit quotidianum. Si quotidianus est, cur post annum illum sumis, quemadmodum Graeci in Oriente facere consueverunt? Accipe quotidie, quod quotidie tibi prosit. Sic vive, ut quotidie merearis accipere, quomodo Job sanctus pro filiis suis offerebat. Item: Qui vulnus habet, medicinam quaerit. Quotidie si accipis, quotidie tibi hodie est. Si tibi hodie est Christus, tibi quotidie resurgit. Quomodo? Filius meus es tu, ego hodie genui te. Hodie ergo est, quando Christus resurgit. Heri et hodie ipse est, apostolus Paulus ait. Ipse enim Dominus ait: Dimitte nobis debita nostra! Debitum quidem est, ubi peccem? Accepisti a diabolo debitum, et qui eras liber in Christo debitor factus es diabolo. Cautionem tuam tenebat inimicus, sed eam Dominus crucifixit et suo cruore delevit. Abstulit debitum tuum, reddidit libertatem. Ex libro VI: Sicut verus est Dei Filius Dominus Jesus Christus non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris: ita vera Christi caro est, sicut ipse dixit, quam accepimus, et verus sanguis ejus potus est. Item: Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi. Sed caro non descendit de coelo. Quomodo descendit de coelo panis vivus? Quia idem Dominus Jesus consors est et divinitatis et corporis et tu qui accipis ejus carnem, divinae ejus substantiae in illo participaris alimento. Item: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; haec postulatio maxima est eorum quae postulantur. Et dimitte, inquit, nobis debita nostra. Ideo quotidie accipe, ut quotidie debito tuo indulgentiam petas. Idem in libro De mysteriis: Revera mirabile est quod manna Deus pluerit patribus. Unde dictum est: Panem angelorum manducavit homo. Sed tamen illum panem qui manducaverunt, omnes in deserto mortui sunt. Ista autem esca, quam accipis, iste panis vivus, qui de coelo descendit, vitae aeternae substantiam subministrat, et quicunque hunc manducaverit, non morietur in aeternum, quia corpus est Christi. Considera utrum praestantior sit panis angelorum, an caro Christi? Manna illud de coelo, hoc supra coelum. Illud coeli, hoc Domini coelorum. Illud corruptioni obnoxium, si in diem alterum servaretur, hoc alienum ab omni corruptione, quod quicunque religiose gustaverit, corruptionem sentire non poterit. Illis aqua de petra fluxit, tibi sanguis e Christo. Judaeus bibit et sitit; tu cum biberis sitire non poteris. Et illud in umbra, hoc in veritate. Item: Potior est lux quam umbra, veritas quam figura, corpus auctoris quam manna de coelo. Item: Probemus non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit, majoremque vim esse benedictionis quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. Vides prophetica gratia bis mutatam esse naturam et serpentis et virgae. Item: Sacramentum, quod accipis, Christi sermone conficitur. De totius mundi elementis legisti quia ipse dixit, et facta sunt. Sermo Christi, qui potuit ex nihilo facere quod non erat, non potest ea quae sunt in id mutare quod non erat? Item: Praeter naturae ordinem Virgo generavit; et hoc quod conficimus corpus, ex Virgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam ipse sit Dominus partus ex Virgine? Vera utique caro Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est: vere ergo carnis illius sacramentum est. Ipse clamat Dominus: Hoc est corpus meum. Post consecrationem corpus significatur, sanguis nuncupatur. Et tu dicis: Amen, hoc est verum est. Quod os loquitur, mens interna fateatur; quod sermo sonat, affectus sentiat. Item: In illo sacramento Christus est, quia corpus Christi est. Non ergo corporalis esca, sed spiritualis est. Unde et Apostolus de typo ejus ait, quia patres nostri escam spiritualem manducaverunt. Corpus enim Dei corpus est spirituale, corpus Christi corpus est divini spiritus. Idem in sermone de Abel et Cain: Nam si credas a Christo carnem esse assumptam et offeras transfiguratum corpus altaribus, non tamen naturam verbi et corporis, et tibi dicitur: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Hieronymus ad Hedibiam: Nec Moyses nobis dedit panem verum, sed Dominus Jesus ipse conviva et convivium, ipse comedens qui et comeditur. Idem super Matthaeum( XXVI, 26): Accipite et comedite, hoc est corpus meum; postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum paschae transgreditur sacramentum, ut, quomodo in praefiguratione ejus Melchisedech panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque veritatem sui corporis et sanguinis repraesentaret. Idem in libro De membris Domini: Sacerdos Dei Patris dicitur Filius Dei secundum humanitatem, in qua se pro nobis acceptabile sacramentum Deo obtulit, ut ipse esset sacerdos qui sacrificium. Augustinus De utilitate agendae poenitentiae: Tunc eis Petrus annuntiavit eum colendum, quem crucifixerunt, ut ejus jam sanguinem biberent credentes, quem fuderant saevientes. Idem in Epistola ad Irenaeum: Corporeum illud manna nunc nec tanta res miraculi, quia venit quod perfectum est. Perfectum autem est panis de coelo, corpus ex Virgine. Idem in homilia II psalmi XXXIII: Accesserunt Judaei ad Jesum, ut crucifigerent; nos accedamus, ut corpus ejus et sanguinem accipiamus. Item: Vere magnus Dominus et magna misericordia ejus, qui nobis dedit manducare corpus suum, in quo tanta perpessus est, et sanguinem suum bibere. In homilia psalmi XXVIII ad Judaeos: Jam securi[ sanguinem] bibite, quem fudistis. In homilia LXXV: Ipsum sanguinem, quem per insaniam fuderunt, per gratiam biberunt. In homilia psalmi XXIX: De carne Mariae carnem accepit et ipsam carnem[ nobis] ad manducandum ad salutem dedit. Nemo autem carnem illam manducat, nisi prius adoraverit. Idem in psalmo XXXIII: David ferebatur in manibus suis. Manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso David, secundum litteram non invenimus, in Christo autem invenimus. Ferebatur enim in manibus suis, quando commendans corpus suum ait: Hoc est corpus meum. Ferebatur enim illud corpus in manibus suis. In homilia XXXI super Joannem: Quousque biberent sanguinem, quem fuderant, desperaverunt. Idem in libris Sententiarum Prosperi: Hoc est quod dicimus, quod modis omnibus approbare contendimus, sacrificium Ecclesiae duobus confici, duobus constare, visibili elementorum specie et invisibili Domini nostri Jesu Christi carne et sanguine, sacramento et re sacramenti, id est corpore Christi, sicut Christi persona constat et conficitur Deo et homine, cum ipse Christus verus sit Deus et verus homo, quia omnis res illarum rerum naturam et veritatem in se continet, ex quibus conficitur. Est ergo sacramentum et res sacramenti, id est corpus Christi. Item: Caro ejus, quam forma panis opertam in sacramento accipimus, et sanguis ejus, quem sub vini specie ac sapore potamus, caro videlicet et sanguis est sacramentum sanguinis; carne et sanguine, utroque invisibili, intelligibili, spirituali intelligitur, significatur corpus visibile Christi et palpabile, plenum gratia omnium virtutum et divina majestate. Item: Sicut ergo coelestis panis, qui vere Christi caro est, suo modo vocatur Christi corpus, cum revera sit sacramentum corporis Christi, illius videlicet, quod in cruce est positum, vocatur ipsa carnis immolatio, quae sacerdotis manibus fit, Christi passio, mors, crucifixio, non rei veritate, sed significante mysterio: sic sacramentum fidei, quod baptismus intelligitur, fides est. Idem in psalmo LIII: Judaei pascebantur tanquam de poena Domini, et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus ipsius manducamus. Habent ergo impii epulas suas, habent pii beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, etc. Leo papa in sermone de jejunio VII mensis: Dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, sic sacrae mensae communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis Christi et sanguinis ambigatis. Hoc enim ore sumitur, quod fide creditur, et frustra ab illis Amen dicitur, a quibus dicitur contra id quod accipitur et disputatur. Idem in Epistola Anatolio episcopo missa: Aliter enim in Ecclesia Domini, quae est corpus Christi, nec rata sunt sacerdotia nec vera sacrificia, nisi in nostrae proprietate naturae nos verus immaculati Agni sanguis emundet. Qui licet in Patris sit dextera constitutus, in eadem tamen carne, quam sumpsit ex Virgine, sacramentum propitiationis exsequitur. Idem in sermone De passione Domini: Intulit supplicium Filio Dei, fudit sanguinem justum, qui reconciliando mundo et praemium esset et poculum. Gregorius in homilia paschali: Quid namque sit sanguis Agni, non jam audiendo, sed bibendo didicistis, qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed et ore cordis hauritur. Idem in IV dialogo: Tunc vera pro nobis Deo hostia erit cum nosmetipsos hostiam fecerimus. Est etiam quidem peccatoribus et indigne percipientibus vera Christi caro verusque Christi sanguis, sed etiam essentia non salubri efficientia. Eusebius Emisenus: Vera, unica et perfecta hostia, fide aestimanda non specie neque exterioris censenda visu[ hominis], sed interioris affectu. Unde coelestis confirmat auctoritas, quia caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Recedat ergo omne infidelitatis ambiguum; quandoquidem qui auctor est muneris ipse etiam testis est veritatis. Nam visibilis sacerdos visibiles creaturas in substantiam corporis et sanguinis sui verbo suo secreta potestate convertit, ita dicens: Accipite et comedite; hoc est corpus meum. Et quomodo tibi novum et impossibile esse non debeat, quod in Christi substantiam terrena convertuntur, te ipsum interroga, etc. Ex passione sancti Andreae, ipso ad Aegeam dicente: Cum vero carnes ejus in terris sint comestae et vere sanguis ejus sit bibitus, ipse tamen in coelestibus ad dexteram Patris integer perseverat et vivus. Praefatio De Dominica V post Theophaniam: Singuli accipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singulis. Amphilochius episcopus Iconius De vita et miraculis sancti Basilii, cap. VII: Divina qui dem mysteria illo agente Hebraeus quidam se sicut Christianus populo commiscuit, officii mysterium et muneris explorare volens, viditque infantem parari in manibus Basilii, et communicantibus omnibus venit et ipse dato, quod est ei vere caro facta. Inde accessit ad calicem sanguine repletum, ut vere est, et ipsius factus est particeps, atque de utrisque servans reliquias abiensque in domum suam ostendit uxori suae ad confirmationem dictorum, et narravit quod propriis oculis viderat. Credens ergo, ut vere, quam horribile et admirabile est Christianorum mysterium, in crastino venit ad Basilium, postulans sine dilatione se accipere quod in Christo est signaculum. Basilius autem sanctus non differens baptizavit eum, cum omni domo sua credentem in Domino. Ex Vitis Patrum, tractatus de charitate, cap. XXVI: Narravit item abbas Daniel dicens: Dixit pater meus Arsenius de quodam sene, qui erat magnus in hac vita, simplex autem in fide et erravit pro eo quod erat idiota, et dicebat non esse naturaliter corpus panem, quem sumimus, sed figuram ejus esse. Hoc audientes duo senes et scientes, quia magna esset vita et conversatio ejus, cogitaverunt, quia innocenter et simpliciter diceret hoc, et dicebant ei: Abbatis sermonem audivimus cujusdam infidelis, qui dicit, quia panis, quem sumimus, non natura corpus Christi, sed figura est ejus. Senex autem ait eis: Ego sum, qui hoc dixi. Illi autem rogabant eum dicentes: Nos credimus quia panis ipse corpus Christi est et calix sanguinis secundum veritatem et non secundum figuram, sed sicut plasmavit hominem ad imaginem suam, et nemo potest dicere, quia non erat imago Dei quamvis incomprehensibiliter lata, et panis, quem dixit quia corpus meum est, credimus, quia secundum veritatem corpus Christi est. Senex ait: Nisi rem ipsam cognovero, non mihi satisfacit ratio vestra. Illi autem dixerunt ad eum: Deprecemur Deum hebdomada hac de mysterio hoc, et credimus quia Deus revelabit nobis. Senex cum gaudio suscepit et deprecabatur Deum dicens: Domine, tu cognoscis quoniam non pro malitia incredulus sum rei hujus, sed per ignorantiam errem. Revela ergo mihi, Domine, quia miserere mei est. Sed et illi senes abeuntes in cellis suis rogabant, et ipsi dicentes: Domine, revela seni mysterium hoc, ut credat et non perdat laborem suum. Exaudivit autem Dominus utrosque, et hebdomada completa venerunt in ecclesiam, et aperti sunt intellectuales oculi horum, et quando positi sunt panes in altare, videtur illis tantummodo tribus puerulus jacens super altare, et cum extendisset presbyter manus, ut frangeret panem, descendens angelus de coelo et habens cultellum in manu sacrificavit puerum illum. Sanguis vero illius excipiebat in calicem. Cum autem presbyter in parvis partibus panem, etiam angelus incidebat pueri membra in[ multis] partibus. Cum vero accessisset senex, ut acciperet communionem, data est illi soli caro sanguine cruentata. Quod cum vidisset pertimuit et clamavit, dicens: Credo, Domine, quia panis, qui in altare ponitur, corpus tuum est, et calix sanguis, et statim facta est illa panis in manu ejus secundum mysterium et sumpsit illud gratias agens. Dixerunt autem ei senes: Deus scit humanam naturam, quia non potest vesci carnibus crudis et propterea transformavit corpus suum in panem et sanguinem in vinum his qui illud fide suscipiunt. Ex Evangelio: Accipiens panem benedixit ac fregit deditque discipulis suis dicens: Hoc est corpus meum, etc. Ex epistola I Pauli apostoli ad Corinthios( X, 1): Nolo enim vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, in nube, et in mari; et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt( bibebant autem de spirituali consequenti eos petra; petra autem erat Christus). Item: Ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate, quod dico. Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de calice participamus. Item: Quae immolant gentes, daemoniis immolant et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum; non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum. Item: Quotiescunque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Itaque quicunque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit[ indigne, judicium sibi manducat et bibit], non dijudicans corpus Domini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. Ambrosius super Lucam( IX, 27): Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei: Habemus panem, qui de coelo descendit. Panem illum manducat, qui ea quae scripta sunt servat. Item: Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae: Justorum animae aquilis comparantur, quae alta petunt. Item: De corpore jam dubitare non possumus, maxime sine muneribus quia a Pilato Joseph corpus accepit. Nonne tibi videntur aquilae circa corpus Maria Cleophae et Maria Magdalene et mater Domini apostolorumque conventus circa Domini sepulturam? Nonne tibi videntur aquilae circa corpus, quando veniet cum intelligibilibus nubibus filius hominis et videbit eum omnis oculus? Est enim corpus, de quo dictum est: Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Circa hoc corpus verae aquilae sunt, quae alis circumvolant spiritualibus. Est enim corpus Ecclesia. Idem in lib. De sacramentis: Fac nobis oblationem hanc acceptabilem, quae est figura corporis et sanguinis Domini. Item: Figura corporis est altare. Idem in Epistola ad Corinthios: Quia morte Domini liberati sumus, hujus rei memores in edendo et potando carnem et sanguinem, quae pro nobis oblata sunt, significamus. Item: Beneficii divini testis est sanguis, in cujus typum nos calicem mysticum percipimus. Origenes super Matthaeum( XXVI, 26): Hoc est enim corpus meum, et accipiens calicem, etc.: Panis quem Deus Verbum corpus suum esse fatetur, verum est nutritorium animae; Verbum de Deo Verbo procedens et panis de pani coelesti, qui positus est super mensam, de qua scriptum est: Praeparasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me. Et potus iste, quem Deus Verbum sanguinem suum fatetur, Verbum est potans et inebrians praeclare corda bibentium, qui est in poculo, de quo scriptum est: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est. Et est potus iste generatio vitis verae, quae dicit: Ego sum vitis vera. Et est sanguis uvae illius, quae missa in torcular passionis protulit potum hunc. Sic et panis est verbum Christi factum de tritico illo, quod cadens multum reddit fructum. Non enim panem illum visibilem, quem tenebat in manibus, corpus suum dicebat Deus Verbum, sed verbum in cujus mysterio fuerat panis ille frangendus. Nec potum illum visibilem sanguinem suum dicebat, sed verbum, in cujus mysterio fuerat potus ille fundendus. Nam corpus Dei Verbi aut sanguis, quid aliud potest esse, nisi verbum quod nutrit, et verbum quod laetificat cor? Hieronymus ad Hedibiam de diversis quaestionibus: Quomodo sit[ accipiendum], Non bibam amodo de hoc genimine vitis, etc.: Nos audiamus panem, quem fregit Dominus deditque discipulis, esse corpus Domini. Item: Hic sanguis meus Novi Testamenti. Si ergo panis qui de coelo descendit corpus Domini et vinum quod discipulis suis dedit sanguis illius est, qui effusus est in remissionem omnium peccatorum, ascendamus cum Domino coenaculum et accipiamus ab eo calicem sursum Novi Testamenti, ibique cum eo inebriemur vino sobrietatis. Item: Sed nec Moyses dedit nobis panem verum, sed Dominus Jesus, ipse conviva et convivium, ipse comedens qui et comeditur: ipsius bibimus sanguinem, et quotidie in sacrificiis ejus de genimine vitis verae et vineae Sorec, quae interpretatur electa, et rubentia musta calcamus, et novum ex his vinum bibimus in regno Patris, nequaquam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus, cantantes canticum novum, quod nemo potest canere nisi in regno Ecclesiae, quod regnum Patris est. Item: Quotquot in Christo baptizamur, Christum induimus et panem comedimus angelorum, et audimus Dominum praedicantem: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Faciamus ergo voluntatem ejus, et Christus nobiscum bibet in regno Ecclesiae sanguinem suum. Idem super CXLVII psalmum: Et adipe frumenti satiat te. Dominus noster granum tritici in terram cecidit, et nos multiplicavit. Istud granum frumenti pinguissimum est. Felix est qui in frumento isto adipem intelligit. Ego corpus Jesu Evangelium puto, sanctas Scripturas puto. Et quando dicit, qui non comederit carnem meam et biberit sanguinem meum, licet et in mysterio possit intelligi, tamen verius corpus Christi et sanguis sermo Scripturarum est, doctrina divina est. Quando imus ad mysterium, qui fidelis est intelligit; si in maculam ceciderit, periclitatur. Si quando audimus sermonem Dei, et caro Christi, et sanguis ejus in auribus nostris effunditur, et nos aliud cogitamus, in quantum periculum[ incurrimus]? Pinguissimus sermo divinus est. Omnes habet in se delicias. Sicut tradunt Judaei, quoniam manna quando comedebant secundum voluntatem uniuscujusque sapiebat in ore: sic et in carne Christi, qui est sermo doctrinae, hoc est sanctarum Scripturarum interpretatio, sicut volumus, accipimus. Item: Qui emittit eloquium suum terrae. In principio erat Verbum. Hoc Verbum mittitur in carne Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Qui emittit eloquium suum terrae. De praedicatione loquitur evangelica et de doctrina apostolorum. Denique sequitur: Velociter currit sermo ejus, et in orbem terrarum apostolica doctrina. Idem in sermone quodam de agno paschali, qui sic incipit: Hodie populus Israel: Praecipitur ut in una comedamus domo, id est ne extra Ecclesiam immolati agni putemus. Ex quo manifestum est, quod Judaei et haeretici et omnium conventicula dogmatum perversorum, qui agnum in Ecclesia non comedunt, non eas agni carnes comedere, sed draconis, qui datus in escam populis Aethiopum. Item: Quod autem sequitur, ut non carnes crudas agni neque elixas comedamus, illud est, ne Scripturas divinas, quae vere carnes Agni sunt, aut juxta historiam tantum intelligamus, aut quibusdam allegoriis et nubilo interpretationis ad perversa dogmata derivemus et enervemus eas. Caput cum pedibus ejus et intestinis comedetis. Caput intelligentia spiritualis; pedes simplex juxta historiam narratio; intestina quidquid in littera latet. Item: Sciatis, fratres, quoniam quicunque uxori debitum reddit vacare non potest orationi nec de carnibus Agni comedere. Si enim panes propositionis non poterant ab his qui uxores tetigerant comedi, quanto magis panis ille qui de coelo descendit non potest ab his qui conjugalibus paulo ante haesere complexibus violari atque contingi? Idem in quadam homilia[ VII] super Leviticum: Dominus ait: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, quia omne opus ejus sanctum est, et omnis sermo ejus verus est. Secundo loco post illius carnem mundus cibus est Petrus et Paulus, et sic unusquisque pro meritorum puritate proximo mundus fit cibus. Hoc qui audire nescit, avertit fortasse auditum secundum eos qui dicebant: Quis eum potest audire? Sed si filii estis Ecclesiae, si evangelicis imbuti mysteriis, agnoscite quae dicimus, quia Domini sunt, ne qui ignoret ignoretur. Agnoscite quia figurae sunt quae in divinis voluminibus scriptae sunt, ideo tanquam spirituales et non carnales intelligite quae dicuntur. Est et in Evangeliis littera, quae occidit. Si enim[ secundum] litteram sequaris hoc ipsum, quod scriptum est: Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, occidit haec littera. Ut ergo diximus, omnis homo in se habet aliquem cibum, ex quo qui sumpserit, si quidem bonus est et bono thesauro profert bonum, mundum cibum profert proximo suo. Ideo omnis homo, cum loquitur proximo, et sive prodest ei ex sermonibus sive nocet, et mundum ei aut immundum efficitur animal. Si secundum hanc intelligentiam dicamus Deum hominibus leges promulgasse, digna videbitur legislatio. Si vero assideamus litterae, erubesco confiteri Deo tali legem dedisse. Idem in Epistola ad Ephesios: Dupliciter igitur intelligitur caro Christi et sanguis, vel spiritualis illa atque divina, de qua ipse ait: Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus, et: Nisi manducaveritis carnem meam et sanguinem meum biberitis, non habebitis vitam aeternam, vel caro mea, quae crucifixa est, et sanguis, qui militis lancea fusus est. Juxta hanc divisionem, et in sanctis ejus diversitas sanguinis et carnis excipitur, ut alia sit caro quae visura sit salutare Dei, alia caro et sanguis, quae regnum Dei nequeant possidere. Idem in Isaia: Comedunt cibos impietatis, dum non sunt sancti et corpore et spiritu, nec comedunt carnem Jesu nec bibunt sanguinem ejus, de quo ipse loquitur: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habebit vitam aeternam. Pascha nostrum immolatus est Christus, qui non foris, sed in domo una et intus comeditur. Ex sermone quodam Augustini: Utrum sub figura, an sub veritate sit mystici calicis sacramentum. Veritas ait: Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Alioquin quomodo magnum erit, panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita, nisi vera sit caro? Sed, quia Christum vorari dentibus fas non est, voluit hunc panem et vinum in mysterio vere carnem suam et sanguinem consecratione Spiritus sancti potentialiter creari et quotidie pro mundi vita mystice immolari, ut sicut de Virgine per spiritum vera caro sine coitu creatur, ita per eumdem ex substantia panis et vini mystice idem corpus Christi consecretur. Corpus Christi et veritas et figura est: veritas, dum corpus Christi et sanguis virtute Spiritus in verbo ipsius ex panis vinique substantia conficitur; figura vero, quod exterius sentitur. Iteratur autem quotidie haec oblatio, licet Christus semel passus sit, quia quotidie peccamus saltem peccatis, sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest, et ideo quotidie Christus pro nobis mystice immolatur. Intra Catholicam Ecclesiam in mysterio corporis Christi nihil a bono majus, nihil a malo minus percipitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in verbo efficitur Creatoris et in virtute Spiritus sancti. Si enim in merito esset sacerdotis, nequaquam ad Christum pertineret. Nunc autem sicut ipse est, qui baptizat, ita ipse est, qui Spiritum sanctum hanc suam efficit carnem et transfundit sanguinem. Item: Hanc oblationem benedictam, per quam benedicamur, ascriptam, per quam omnes in coelo ascribamur; ratam, per quam in visceribus Christi esse censeamur, rationabilem, per quam a bestiali sensu exuamur, acceptabilem, ut per hanc acceptabiles ejus unico Filio simus. Nihil rationabilius ut quod similitudinem mortis ejus in baptismo accepimus, similitudinem quoque carnis et sanguinis ejus sumamus, ita ut veritas non desit in sacramento, et ridiculum nullum fiat paganis, quod cruorem occisi hominis bibamus. Si enim discipuli patienter ferre nequiverunt, quod Dominus dixerat: qui manducat carnem meam, etc., sed dixerunt: durus est hic sermo, quomodo ista ferrent increduli? Credendum namque est quod in verbis Christi sacramenta conficiantur. Cujus enim potentia creantur prius, ejus utique verbo ad melius recreantur. Reliqua omnia, quae sacerdos dicit aut clerus canit, nihil aliud quam laudes et gratiarum actiones sunt, aut certe obsecrationes, fidelium petitiones, postulationes. Inter verba sunt Dei: Accipite et manducate ex hoc omnes. In hoc ergo verbo creatur illud corpus. Item: Eadem ratio est in corpore Domini, quae in manna, quod in ejus figura praecessit, de quo dicitur: Qui plus collegerat, non habuit amplius, neque qui minus comparaverat, habuit minus. Non est quantitas visibilis in hoc aestimanda mysterio, sed virtus sacramenti spiritualis, sicut nec quantitas hominis Christi metienda in corpore, sed virtus in eo et divinitas consideranda. Item: Hoc mysterium ante passionem discipulis traditur, quia nunquam potest umbra existere nisi radiante luce. Aliter: noverat Christus, quod et a bonis digne et a malis indigne hoc mysterium acceptum erat. Voluit cunctis communicantibus ostendere quid boni quidve mali ex eo percipiatur, et ideo Judas in figura omnium malorum primus ad percipiendum permittebatur. Nam si post resurrectionem fieret, jam Judas cum sanctis apostolis communicare non potuisset, quia jam damnatus esset. Recte etiam caro sanguini sociatur, quia nec caro sine sanguine, nec sanguis sine carne jure communicatur. Totus enim homo, qui ex duabus substantiis constat, redimitur, et ideo carne simul Christi et sanguine saginatur. Denique non, sicut quidam volunt, anima solo hoc mysterio pascitur, verum etiam caro per hoc ad immortalitatem transit et incorruptionem reparatur. Idem quaestionum LXXII, cap. XII: Omnis anima omni corpore melior. Melius enim omne quod vivificat, quam id quod vivificatur. Idem lib. XI, De civitate Dei de bonis et malis angelis: Beatitudines illorum causa est adhaerere Deo, istorum miseriae non adhaerere. Item: Sicut autem melior est natura sentiens, qui etiam condolet, quam lapis, qui nullo modo dolere potest. Item: Rationalis creatura praestantior etiam misera, quam illa, quae rationis vel sensus est expers, et ideo in eam non cadit miseria. Idem in sermone De utilitate agendae poenitentiae: Ille eos a morte liberaverat, qui per manna figurabatur. Breviter ergo dixerim: quicunque manna Christum intellexerunt, eumdem quem nos, cibum spiritualem manducaverunt. Idem in expositione Evangelii: Ut quid paras dentem et ventrem? Credere in eum, hoc est manducare panem et vinum. Invisibiliter saginatur, quia invisibiliter renascitur. Hic panis est, qui de coelo descendit. Hunc panem significavit manna. Omnes, inquit, eamdem escam spiritalem manducaverunt. Spiritualem utique eamdem; nam corporalem alteram, quia illi manna, nos aliud; spiritualem[ vero] eamdem quam nos. Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Aliud illi, aliud nos, sed specie visibili, quod tamen hoc idem est virtute spirituali. Quomodo eumdem potum? Bibebant, inquit, de spirituali sequente eos petra, petra autem erat Christus. Inde potus, inde panis. Petra Christus in signo, verus Christus in carne et verbo. Hic est panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. Quod pertinet ad virtutem sacramenti, non ad visibile sacramentum, qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente. Item: Qui ergo carnem ejus non manducat nec bibit ejus sanguinem, non habet in se vitam aeternam, et qui manducat et bibit, habet vitam aeternam. Hunc itaque cibum et potum societatem vult intelligi corporis Christi et membrorum suorum, quod est Ecclesia. Hujus rei sacramentum, id est unitatis corporis Christi et sanguinis alicubi quotidie, alicubi certis intervallis dierum de mensa Dominica sumitur, quibusdam ad vitam, quibusdam ad exitium; res vero ipsa, cujus sacramentum est, omni homini ad vitam, nulli ad exitium, quicunque ejus participes fuerint. Idem in sermone De infantibus: Nulli aliquatenus ambigendum est, unumquemque fidelium corporis sanguinisque Dominici tunc esse participem, quando in baptismate Christi membrum efficitur, nec alienari ab ipsius panis calicisque consortio, etiamsi antequam[ panem] illum comedat calicemque bibat, de hoc saeculo migraverit in unitate corporis Christi constitutus. Sacramenti quippe illius participatione ac beneficio non privatur, quando in se, quod illud sacramentum significat, invenit. Idem in sermone De sacramentis: Quia passus est[ pro] nobis, commendavit nobis in isto sacramento sanguinem suum et corpus, qui etiam fecit nosmetipsos. Nam et nos corpus ipsius facti sumus, et per misericordiam ipsius quod accepimus sumus. Item: Ad aream Dominicam comportati estis; laboribus boum, id est annuntiantium Evangelium, triturati estis, quando catechumeni differebamini, in horreo servabamini, coepistis moli jejuniis et exorcismis. Postea ad aquam venistis, et conspersi estis, et panis Dominicus facti estis. Unum estote diligendo vos, tenendo unam fidem, unam spem, individuam charitatem. Item: Vinum in multis racemis fuit, et modo vinum. Vinum est in sua nativitate, calix post pressuras torcularis. Et post illa vos jejunia, post labores, contritiones; jam in nomine Christi tanquam ad calicem venistis; et ibi vos estis in mensa et in calice. Nobiscum vos estis. Simul enim hoc sumimus, simul bibimus, quia simul vivimus. Idem super Joannem( XII, 8) sermone I: Pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Potest et sic intelligi: loquebatur de praesentia corporis sui. Nam secundum majestatem suam et invisibilem gratiam impletur quod ab eo dictum est: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Secundum vero carnem, quam Verbum assumpsit, non semper habebitis vobiscum. Quare? Quoniam conversatus est secundum corporis praesentiam XL diebus cum discipulis et ascendit in coelum et non est hic. Ibi est sedens ad dextram Patris, et hic est. Non enim recessit praesentia majestatis. Aliter: secundum praesentiam majestatis semper habemus Christum; secundum praesentiam carnis paucis diebus; modo fide tenet, non oculis videt. Idem in expositione psalmi LIV: Dicentes, quia durus est hic sermo, separaverunt se ab illo; remansit cum XII, instruxit eos qui remanserant. Spiritus est, inquit, qui vivificat, caro nihil prodest. Verba quae locutus sum ad vos, spiritus et vita sunt, id est spiritualiter intelligenda sunt. Intellexisti carnaliter? spiritus et vita tibi non sunt. Spiritualiter intelligite quae locutus sum. Non hoc corpus, quod videtur, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi, spiritualiter intellectum vivificabit vos. Caro autem non prodest quidquam. Carnem quippe intellexerunt; quomodo in cadavere venditur, aut in macello dilaniatur. Sciens autem Jesus ait: Hoc vos scandalizat, quod dixi, do vobis carnem meam manducare et sanguinem meum bibere. Si ergo videritis filium hominis ascendentem, ubi prius erat? Quid est hoc? Hinc solvit, quod illos moverat; hinc aperuit, unde fuerant scandalizati; hinc plane, si intelligerent. Illi autem putabant erogaturum corpus suum; ille dixit se ascensurum in coelum integrum. Cum videritis filium hominis ascendentem ubi erat prius, certe vel tunc videbitis, quia non eo modo quo putatis erogat corpus suum, vel tunc intelligetis, quia gratia[ ejus] non consumitur morsibus. Item: Donec saeculum finiatur, sursum est Dominus, sed tamen hic etiam nobiscum est veritas Dominus. Corpus enim, in quo resurrexit, uno loco esse oportet, veritas autem ejus ubique diffusa est. Item: In coelo jam Christum sedentem manibus contrectare non possumus, sed fide contingere. Item: Quis audeat manducare Dominum suum? et tamen ait: Qui manducat me, vivit propter me. Quoniam Christus manducatur, vita manducatur, nec occiditur, ut manducetur, nec quoniam manducatur, partes de illo facimus. Et quidem in sacramento sic fit; norunt autem fideles quemadmodum manducent corpus Christi. Unusquisque partem suam accipit; per partes manducatur, et manet integer totus in coelo, integer totus in corde tuo. Item: Quod videtis in altari, panis est et calix, quod etiam oculi nostri nobis renuntiant. Quod autem fides[ postulat] instruenda, panis est corpus, calix est sanguis. Item: In coelum ascendit, illuc levavit corpus suum, ibi est sedens ad dexteram Patris. Quomodo ergo panis est corpus ejus? et calix, vel quod habet calix, est sanguis ejus? Ista, fratres, ideo sacramenta dicuntur, quia in eis aliud videtur et aliud intelligitur. Quod videtur, speciem habet corporalem; quod intelligitur, fructum spiritualem. Idem in epistola ad Bonifacium presbyterum: Saepe ita loquimur, ut Pascha propinquante dicamus crastinam vel perendinam Domini passionem, cum ille ante tam multos annos passus sit. Ipso die Dominico dicimus: Hodie Dominus resurrexit; cum ex quo resurrexerit tot anni transierint. Istos dies secundum illorum similitudinem, quibus haec gesta sunt, nuncupamus, ut dicatur ipse dies, qui non est ipse, sed revolutione temporis similis ei. Nonne semel immolatus est Christus in semetipso, et tamen in sacramento omni die populis immolatur. Si enim sacramenta quamdam similitudinem earum rerum, quarum sacramenta sunt, non haberent, omnino sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine plerumque etiam sacramenta ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum sacramentum corporis Christi est corpus Christi, sacramentum sanguinis Christi sanguis Christi est, ita fidei sacramentum fides est. Idem in lib. X De civitate Dei: Sacrificium visibile invisibilis sacramentum, id est sacrum signum est. Item in XX: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in illo. Ostendit quid sit non sacramento tenus, sed revera corpus Christi manducare, et ejus sanguinem bibere. Hoc est enim in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. Sic enim hoc dixit, tanquam diceret: qui non in me manet et in quo non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem meum. Non itaque manent, qui non sunt membra ejus. Non sunt autem membra Christi, qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illum poenitendo esse destiterit. Item lib. XXI: Nec ergo isti dicendi sunt manducare corpus Christi, quoniam nec in membra computandi sunt Christi; ut enim alia taceamus, non possunt similiter esse membra Christi et meretricis. Denique ipse dicit: Qui manducat carnem meam, etc. Idem in quadam epistola: Sacramentum invisibilis gratiae visibilis forma. Idem in I De catechizandis rudibus: Sacramentum est divinae rei invisibilis signaculum visibile. Idem in libro De poenitentia: Sacramentum est divini mysterii signaculum. In II De doctrina Christiana: Signum est res praeter speciem, quem ingerit sensibus, aliud aliquid ex se faciens in cogitationem venire. Idem contra Faustum: Quid enim sunt aliud quoque sacramenta corporalia, nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem, sed tamen mutabilia et temporalia? Idem in tractatu psalmi XCVIII, ubi ait: Intelligite spiritualiter quae locutus sum; non enim corpus, quod videtis, manducaturi estis, bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt, qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi, spiritualiter intellectum vivificabit vos. Etsi necesse est visibiliter celebrari, oportet tamen invisibiliter intelligi. Idem in Confessionibus: Cibus sum grandium; cresce et manducabis me, nec mutabis me in te, sed tamen mutaberis in me. Idem in libro De unico baptismo: Si ad ipsas res visibiles, quibus ipsa sacramenta tractantur, animum conferamus, quis nesciat eas esse corruptibiles? Si autem ad id quod per eas agitur, quis non videat non posse corrumpi? In III De doctrina Christiana: Nisi manducaveritis, inquit, carnem Filii hominis et sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis. Facinus videtur aut flagitium jubere. Figura ergo praecipientis est, passionem Domini esse communicandam et recondendam in memoria, quod pro nobis caro ejus crucifixa est et vulnerata. Item VII De baptismo inducit sanctum Cyprianum dicentem: Quando Dominus vocat corpus suum panem de coelo, multorum granorum adunatione congestum, populum nostrum de gentibus indicat adunatum, et quando sanguinem suum appellat vinum, de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem nostrum significat commistione adunatae multitudinis copulatum. Idem in psalmo XX: Quod semel factum est, in memoria vestra omni anno fit. Quoties Pascha celebratur, nunquid Christus toties occiditur? Sed anniversaria recordatio repraesentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri, tanquam videamus praesentem Dominum in cruce. Idem ad Dardanum: Una persona Deus et homo est, et utrumque est unus Christus, ubique per id quod Deus est, in coelo autem per id quod homo. Item: Christum autem et ubique praesentem esse non dubites tanquam Deum et in loco aliquo coeli propter veri corporis modum. Idem in I Retractationum contra Adimantum, discipulum Manichaei: Nam ex eo quod scriptum est, sanguinem pecoris animam ejus esse, praeter id quod supra dixi possum etiam interpretari, praeceptum illud in signo esse positum. Non enim Dominus dubitavit dicere, hoc est corpus meum, cum signum daret corporis sui. Beda in homilia illius evangelicae lectionis: Una Sabbati valde diluculo: Hoc quoque, quod mulieres non invento corpore Domini mente consternabantur, nos congruit imitari. Meminisse etenim continuo debemus, quia corpus Domini nostri in terris invenire nequimus, et eo magis humiliari, quo nos constat de profundis clamare ad eum qui habitat in coelo, eo magis mente consternari, qui debemus nos longe adhuc peregrinari ab illo, in cujus solum praesentia beate vivere valeamus. Item: Maxime angelici nobis spiritus adesse credendi sunt, cum divinis spiritualiter mancipamur obsequiis. Haymo super Epistolam ad Romanos( VII, 4): Cum dicit: per corpus Christi mortificati estis legi, de quo corpore loquitur? Nam corpus Christi est quod assumpsit in utero virginali; corpus Christi est quod quotidie consecratur in Ecclesia. Apparet de illo corpore dixisse Apostolum, quod assumpsit in utero virginali. Per corpus suum ergo nos Christus liberavit a lege, id est per passionem corporis sui dedit nobis remissionem peccatorum, ut non simus jam subjecti legi, si peccare desistimus. Ex decretis Pii papae cap. III: Si vero per negligentiam de calice Domini aliquid stillavit in terram, lingua lambetur et tabula radetur. Si non fuerit tabula, ut non conculcetur, locus corradetur et igne comburetur, et cinis in altare recondetur. Ex Poenitentiali Theodori: Qui evomuerit sacrificium et a canibus consumetur, annum unum poeniteat. Ex concilio Turonico cap. IV: Sacra oblatio semper sit super altare observata propter mures et nefarios homines et a die septimo in septimum semper mutetur et a populo sumatur, et alia, quae eadem die consecrata est, loco ejus subrogetur, ne forte diutius observata muscida, quod absit, fiat. Ex concilio Aurelianensi cap. IV: Oblata, quae in altari offeruntur, de Sabbato in Sabbatum semper innoventur, quia panis propositionis a Sabbato in Sabbatum mutabantur, ne diu servata muscidi fiant, aut, ut quidam saeviunt, igni consumantur. Quod si quis diabolo instigante facere praesumpserit, anathema sit. Item cap. V: Omne sacrificium sordida vetustate perditum igne comburendum et cinis juxta altare sepeliendus. Item cap. VI: Qui non bene sacrificium custodierit, et mus vel aliquod animal comederit illud, XL dies poeniteat. Qui autem perdiderit illud in ecclesia, aut pars ejus ceciderit et non inventa fuerit, XXX dies poeniteat. Item: Qui negligentiam erga sacrificium fecerit, ut in eo vermis consumptus sit, ad nihilum devenerit, III quadragesimas cum pane et aqua poeniteat. Si integrum inventum fuerit, in eo vermis comburatur, et cinis sub altare recondatur, et qui neglexerit, quaternis diebus suam negligentiam solvat. Sicut amissione saporis decoloratur sacrificium, XX dies expleantur jejunio. Ex concilio Remensi cap. III: Corporale, supra quod sacra oblatio immolatur, nunquam super altare maneat, nisi tempore missae, sed aut in sacrario cum libro ponatur aut cum patena et calice recondatur, vel quando abluitur, vase et ad hoc praeparato abluatur, eo quod ex Dominico corpore et sanguine infectum sit. Clemens in secunda Epistola ad Jacobum: Cum timore et tremore reliquiae corporis Domini debent custodiri fragmentorum.
120
CXVIII. Quod eucharistia nunquam danda sit intincta, et contra.
120
Ex decretis Julii papae episcopis per Aegyptum missis: Illud quod pro complemento communionis intincta tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum ab Evangelio testimonium receperunt, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit. Seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, excepto illo quem intincta buccella magistri proditorem ostenderit, non[ quae] sacramenti hujus institutionem signaret. Augustinus super Joannem( XIII, 26): Cui intinctum porrexero panem, etc. Bonum est quod accepit, sed malo suo accepit, quia male bonum malus accepit. Multum quippe interest, non quid accipiat, sed quis accipiat; nec quale sit quod datur, sed qualis sit ipse cui datur. Intravit ergo post hunc panem Satanas in Domini traditorem, ut sibi jam traditum plenius possideret, in quem prius intraverat, ut deciperet. Duxit enim peccatum traditionis praesumptio sacramenti, cum homini ingrato intrasset panis in ventrem, hostis in mentem. Et cum intinxisset panem dedit Judae. Non autem, ut putant quidam, tunc Judas Christi corpus accepit. Intelligendum est enim, quod jam omnibus eis distribuerat Dominus sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Judas erat, sicut Lucas evidentissime narrat; deinde per buccellam tinctam atque porrectam suum exprimit traditorem, fortassis per panis tinctionem illius significans fictionem. Idem De adulterinis conjugiis lib. I: Si autem Dominus, ubi ait, nolite sanctum dare canibus, hoc quod isti cavendum putant vellet intelligi, non ipse suo traditori dedisset, quod in suam ille perniciem sine culpa dantis cum dignis indignus accepit. Ex concilio Turonico cap. III: Omnis presbyter habeat pyxidem vel vas tanto sacramento dignum, ubi corpus Domini recondatur ad viaticum recedentibus a saeculo. Quod tamen sacra oblatio intincta debet esse in sanguine Christi, ut veraciter possit dicere infirmo: Corpus et sanguis Domini proficiat tibi, etc.
121
CXIX. Quod presbyter uxoratus a subjectis non sit abjiciendus, et contra.
121
Ex concilio Gangrensi: Si quis discernit presbyterum conjugatum tanquam occasionem nuptiarum, quod offerre non debeat, et ab ejus oblatione ideo se abstinet, anathema. Item cap. III: Quicunque discernit a presbytero, quia uxorem habuit, qui non[ vult] eo ministrante de oblatione percipere, anathema sit. Alexander secundus: Praeter hoc autem praecipiendo mandamus, ut nullus audiat missam presbyteri, quem scit concubinam indubitanter habere aut subintroductam mulierem. Unde etiam sancta synodus hoc a capite sub excommunicatione statuit dicens: Quicunque sacerdotum, diaconorum, subdiaconorum post constitutum praedecessoris nostri sancti papae Leonis aut Nicolai de castitate clericorum concubinam palam duxerit, vel ductam non reliquerit, ex parte Dei et auctoritate beatorum apostolorum principum Petri et Pauli praecipimus, et omnino contradicimus, ut missam non cantet, neque evangelium aut epistolam ad missam legat, neque in presbyterio cum his ad divina officia, qui praefatae constitutioni obedientes fuerint, maneat, neque partem ab Ecclesia suscipiat; et praecipientes statuimus, ut hi praedictorum ordinum, qui eisdem praedecessoribus nostris obedientes castitatem servaverint, juxta Ecclesias suas, sicut oportet religiosos clericos, simul manducent et dormiant, et quidquid eis ab Ecclesiis competit communiter habeant; et rogantes monemus, ut ad apostolicam sive communem vitam summo opere[ pervenire] studeant, quatenus consecuti[ perfectionem], cum his qui centesimo fructu ditantur in coelesti patria mereantur ascribi.
122
CXX. Quod haeretici oblatio non prosit, et contra
122
Cyprianus: Haeretici oblatio sanctificare non potest, quia ibi sanctus Spiritus non est, nec Dominus per orationes ejus precesque cuiquam prodest. Non enim sine fide corpus Christi conficitur, qua manducatur. Hieronymus in epistola ad Epithalamum: Quos in eeclesiastico ordine videris usurarios, adulteros, et concubinarios, et ad concumulandam mammonae pecuniam intentos, velut haereticos de vita, si presbyter est, corpus et sanguinem Domini illum tractare non audieris, sed etiam tractare non permiseris. Item: Non potestis, inquit veritas, Deo servire et mammonae. Cui ergo servit, qui mammonae servit? Vis audire cui? Idolorum culturae. Audi Apostolum: Avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei. Qui ergo propter suam aviditatem efficitur idolator[ idololatra], possit dici Christicola? Non colit Christum, non sanctum corpus suum, nec Christus per ipsum. Idem in Amos propheta: Odit Deus sacrificia haereticorum et a se projecit, et quotiescunque fuerint sub nomine Domini congregati, detestatur fetorem eorum et claudit nares suas. Et si holocausta obtulerint, ut videantur jejunare, dare eleemosynas, pudicitiam polliceri, quae holocausta sint vera, non ea suscipit Deus. Non sacrificiorum magnitudinem, sed offerentium merita causasque dijudicat. Unde et vidua, quae duo minuta miserat, omnibus a Salvatore praefertur, quia Dominus non ea quae offeruntur, sed voluntatem respicit offerentium. Idem in Sophoniam: Sacerdotes impie agunt in lege Domini putantes eucharistiam precantis facere verba, non vitam, et necessariam esse tantum solemnem orationem et non sacerdotum merita, de quibus dicitur, qui sacerdos in quacunque fuerit macula, non accedat oblationes offerre Domino. Augustinus lib. II contra epistolam Parmeniani: Per Isaiam( LXVI, 3) dicit Dominus: Facinorosus, qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canem occidat, et ponit similaginem quasi sanguinem porcinum, et qui offert thus in memoriam, quasi blasphemus. Item: Sacrificia impiorum ipsis oberunt, qui offerunt impie. Nam sacrificium tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit. Qui enim manducat et bibit indigne, secundum judicium manducat et bibit. Item: Omnia sacramenta, cum obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus. Item: Spiritus sanctus in Ecclesiae praeposito vel ministro sic inest, ut, si fictus non est, operetur per eum et ejus mercedem et eorum regenerationem vel aedificationem, qui per eum sive consecrantur sive evangelizantur. Si autem fictus est, deest quidem saluti ejus. Item: Quomodo Catholici non clarificant Deum, qui sacramenta ejus tam debita veneratione prosequuntur, ut etiam si ab indignis tractata fuerint, illis sua perversitate damnatis, illa intemerata sanctitate permanere demonstrent? Idem in dialogo ad Petilianum: Memento sacramentis Dei nihil obesse mores hominum, quo illa vel omnino non sint, vel minus sancta sint. Item: Gratias ago, quia tandem confessus es posse valere invocatum nomen Christi ad aliorum salutem, etiam si a peccatoribus invocetur. Hinc ergo intellige, cur Christi nomen invocatur, non obesse aliorum saluti peccata aliena. Idem in libro Quaestionum Veteris Testamenti: Dictum est de nequissimo Caipha: Hoc autem a semetipso non ait, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit. Per quod intelligitur Spiritum sanctum generare non personam digni aut indigni, sed ordinem traditionis, ut quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut officium mysterii exhibeat. Dei autem est affectum tribuere benedictionis. Idem De unico baptismo, lib. II: Aliud est non habere aliquid, aut non jure habere vel illicite usurpare. Non itaque ideo non sunt sacramenta Christi et Ecclesiae; et iis illicite utuntur non haeretici solum, sed etiam omnes iniqui et impii. Sed tamen illi corrigendi aut puniendi, illa vero agnoscenda et veneranda sunt. Nicolaus papa ad consulta Bulgarorum, cap. LXXI: Qualiscunque sit sacerdos, quae, sancta sunt, coinquinari non possunt; idcirco ab eo, usquequo episcoporum judicio reprobetur, communio percipienda est, quoniam mali bona ministrando missae se tantum laedunt; et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum praestat, aliis vero lumen, et unde aliis commodum exhibet, inde sibi dispendium praebet. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christi mysteria, quoniam omnia in fide purgantur, et quia non dantis sed accipientis sit, docente beato Hieronymo, ad credendum in omni anima baptismum esse perfectum, qui rursus sacrae Scripturae concordans ait: Priusquam audias, ne judicaveris quemquam, atque ante probationem actionis illatae neminem a tua concione suspendas, quia non statim qui accusatur reus est, sed qui convincitur criminosus.
123
CXXI. Quod missa ante horam tertiam non sit celebranda nisi in natali, et contra.
123
Telesphorus septimus a Petro in Decretali suo: Nocte vero sancta nativitatis Domini missas celebrent; reliquis vero temporibus missarum celebrationes ante horam diei tertiam minime sunt celebrandae. Idem in epistola cap. VI: Missarum celebrationes ante horam diei tertiam minime sunt celebrandae, quia eadem hora et Dominus crucifixus est et super apostolos Spiritus sanctus descendisse legitur, excepta nocte Nativitatis. Ex dictis Augustini: Et hoc attendendum est, ut missae peculiares, quae per dies solemnes a sacerdotibus fiunt, non ita in publico fiant, ut per eas populus a publicis missarum solemnibus, quae hora tertia canonice fiunt, abstrahatur; quia pessimus usus est apud quosdam in Dominicis diebus sive in quibuslibet festivitatibus mox missam celebrare, quamvis, etsi pro defunctis sit, cum audientes abscendant, et per totum diem a primo mane ebrietati et commessationi potius quam Deo deserviant.
124
CXXII. Quod omnibus nuptiae concessae sint, et contra.
124
Paulus apostolus in Epist. ad Corinthios I[ VII, 1]: De quibus autem scripsistis mihi: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque virum suum. Actus primae sedis Stephani papae, cap. III: Aliter se habet orientalium conditio Ecclesiarum, aliter jus sanctae Romanae Ecclesiae. Nam eorum presbyteri, diaconi atque subdiaconi matrimonio copulantur, istius autem Ecclesiae vel occidentalium nullus a subdiaconis usque ad episcopum licentiam habent conjugium sortiendi. Leo contra epistolam Nicetae abbatis: Seriatim et aperte prosequamur quae sancta Romana Ecclesia in gradibus clericorum agit; clericos enim ostiarios, lectores, exorcistas et acolythos, si extra votum et habitum monachi inveniantur et continentiam profiteri nolunt, uxorem ducere virginem cum benedictione sacerdotali permittit; non autem viduam aut repudiatam, quia propter hoc deinceps nec ad subdiaconatum provehi promeruit, nec laicus non virginem sortitus uxorem aut bigamus ad clericatum. Beda De tabernaculo: Feminalia, quae ad operiendam carnis turpitudinem fieri mandantur, illam castimoniae portionem, quae ab appetitu copulae conjugalis cohibet, proprie designant, sine qua nemo vel sacerdotium suscipere vel ad altaris potest mysterium consecrari, si non aut virgo permanserit aut contracta uxoriae conjunctionis foedera solverit. Gregorius Venantio episcopo Lunensi( Maur. II, 729): Statuimus diaconem et abbatem de portu Veneris, quem, judicas cecidisse, ad sacrum ordinem non debere vel posse aliquo modo revocari. Subdiacones quoque, quos simili culpa constringit, ab officio suo irrevocabiliter depositi inter laicos communionem accipiant. Idem Anthemio subdiacono: Quod si aliquis monachorum ad tantum nefas prosiluisse cognovimus, ut uxores publice sortiantur, sub omni eos vigilantia requiras, et inventos cohibitione in monasterium, cujus monachi fiant, remittas. Idem: Pervenit ad nos, quod quidam vir nequissimus, diabolico instinctu de monasterio suaserit quamdam exire Deo sacratam atque a quodam viro, unde exierat, sit revocata, rursusque eam vir ille nequissimus iniqua suasione de monasterio ejiciens apud se nunc usque retineat impudice. Volumus autem atque praecipimus ut episcopatus tui auctoritate revocetur ac reducatur. Idem Moralium lib. XII: Melius est nubere quam uri. Sine culpa ad conjugium veniunt, si tamen necdum meliora devoverint. Nam quisquis majus bonum subire proposuit, bonum minus, quod licuit, illicitum fecit. Scriptum quippe est: Nemo mittens manum suam super aratrum, etc.. Gelasius papa: Virginibus sacris se quosdam sociare cognovimus et post dedicatum incesta foedera sacrilegaque miscere; quos protinus aequum est a sacra communione detrudi et nisi per publicam probatamque poenitentiam non recipi, at his certe viaticum de saeculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negare. Ex Chalcedonensi concilio: Diaconissam non debere ante XI annos ordinari[ statuimus] et hoc cum diligenti probatione. Si vero susceperit ordinationem et quantocunque tempore observaverit ministerium,[ et] postea se nuptiis tradiderit, injuriam faciens gratiae Dei, haec anathema sit cum illo qui in nuptiis. Item: Virginem, quae se Deo consecravit, similiter et monachum non licet nuptialia jura contrahere. Quod si hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur; confitentibus autem decrevimus, ut habeat auctoritatem ejusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri. Hieronymus contra Jovinianum, lib. I: Et si nupserit virgo, non peccavit; non[ autem] illa virgo, quae se semel Dei cultui dedicavit; harum si quaequam nupserit, habebit damnationem, quia primum fidem irritam fecit. Si autem hoc de viduis adjecit, quanto magis de virginibus praevalebit, cum etiam his non liceat, quibus aliquando non licuit; virgines enim, quae publice consecratae nupserunt, non tam adulterae sunt quam incestae. Augustinus De conflictu vitiorum atque virtutum, cap. XXXIV: Nubendi licentia quibusdam tribuitur hoc est qui virginitatem vel castimoniam virginalem nequaquam professi sunt; quibusdam autem non tribuitur, id est qui virgines vel continentes esse decreverunt. Fornicatio nulli impune conceditur. Idem in epistola ad Bonifacium comitem: Nos novimus, nos testes sumus quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris collocutus. Soli tecum eramus, ego et frater Alypius. Nempe omnes actus publicos, quibus occupatus eras relinquere cupiebas, et te in otium sanctum conferre, atque in ea vita vivere, in qua servi Dei monachi vivunt. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigavisti uxoremque duxisti. Si conjugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in continentiae castitate viveres. Sed ut te ad istam vitam non exhorter, conjux impedimento est, sine consensione cujus continenter tibi non licet vivere, quia etsi tu eam post illa Tubunensia verba tua ducere non debebas, illa tibi tamen nihil horum sciens innocenter et simpliciter nupsit. Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes Deo quod te debere cognoscis. Sed si id cum illa agere non potes, serva tamen pudicitiam conjugalem, et roga Deum ut quod non potes modo, possis aliquando. Idem De continentia viduali: Jam enim conversae sunt quaedam retro Satanam, id est ab illo excellenti virginalis vel vidualis castitatis proposito in posteriora respiciendo cadere et interire. Proinde quod se non continent, nubant, antequam continentiam profiteantur, antequam Deo voveant; quod nisi reddant, jure damnabuntur. Alio quippe loco de talibus dicit: Cum enim in deliciis egerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, id est voluntatem ad nuptias a proposito continentiae deflexerunt. Item: Quae non coepit, deliberet; quae aggressa est, perseveret. Nulla Christo subtrahatur oblatio. In conjugali quippe vinculo si pudicitia conservatur, damnatio non timetur; sed in viduali et virginali continentia excellentia muneris amplioris expetitur; qua expetita et electa et voti debito oblata, jam non solum nuptias capessere, sed etiam si non nubatur, nubere velle damnabile est. Nam ut hoc demonstraret Apostolus, non ait, cum in deliciis egerint in Christo, nubunt, sed nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, non quia nuptiae[ vel] talium damnandae judicantur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta voti fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina a superiore; damnantur tales, non quia conjugalem fidem posterius inierunt, sed quia primam continentiae fidem irritam fecerunt. Quod ut breviter insinuaret Apostolus, noluit dicere eas habere damnationem, quae post amplioris sanctitatis propositum nubunt; non quia non damnantur, sed ne in illis[ nuptiae] damnari putarentur. Item: Habentes damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt; ut voluntatem, quae a proposito cecidit, appareat esse damnatam, sive subsequantur nuptiae, sive desint. Proinde qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria, non mihi videntur satis diligenter[ considerare], quid dicant. Fallit quippe eos similitudo veritatis. Item: Argumentantur quidam hinc dicentes: Si viro suo vivo quae alteri nupserit, adultera est; vivo ergo Christo, cui mors ultra non dominatur, quae conjugium ejus elegerat,[ si homini nubit], adultera est. Qui hoc dicunt acute quidem moventur; sed parum attendunt argumentationem talem, quanta sequatur absurditas. Cum enim laudabiliter etiam vivente uxore ex ejus consensu continentiam Christo femina voveat, jam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsum Christum adulterum faciat, cui vivente viro nubit. Deinde cum primae nuptiae melioris meriti sint, quam secundae, absit ut sanctarum viduarum iste sit sensus, ut Christus ei sit secundus maritus! Ipsum enim et antea habebant, quando viris suis fideliter subditae serviebant, non carnaliter, sed spiritualiter virum; cui Ecclesia, cujus membra sunt, conjux est. Fit autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse conjugia, non parvum malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores, et cum volunt eas separatas reddere continentiae, facient maritos earum adulteros veros, cum suis uxoribus vivis ad alteras duxerint. Quapropter non possum dicere, a proposito meliore lapsas, si nupserint, feminas, adulteria esse, non conjugia; sed plane non dubitaverim dicere, lapsus et ruinas a castitate sanctiore, quae vovetur Domino, adulteriis esse pejores. Si enim, quod nullo modo dubitandum est, ad offensionem Christi pertinet, cum membrum ejus fidem non servat merito, quanto gravius offenditur, cum ipsi non servatur fides in eo quod exigit oblatum, qui non exegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit, quod non imperio compulsus, sed consilio admonitus vovit, tanto magis fraudati voti auget iniquitatem, quanto minus habuit vovendi necessitatem. Item: Post voti professionem perseverantem frenandum et vincendum est, quod libet, quia jam non licet. Item in Levitico: Sororem sorori voluit superduci, quod videtur fecisse Jacob, sive quod nondum fuerat lege prohibitum, sive quod suppositae alterius fraude deceptus est, et illa magis de placito veniebat, quam posterius accepit. Sed injustum erat priorem dimitti, ne faceret eam moechari. Ave, gratia plena; Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus. Beda: Vere etenim gratia erat plena; divino munere collatum est, ut prima in feminis gloriosum Deo virginitatis munus offerret. Unde jure angelico aspectu simul et affectu meruit perfrui, quae angelicam studuit vitam imitari. Vere Dominus cum illa erat, quam et prius novae castitatis consecravit. Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quia et mentem illius, quantum humana fragilitas patitur, ab omni vitiorum sorde castigavit, et cor illius implevit, ab omni aestu concupiscentiae carnalis temperavit, et mundavit a desideriis temporalibus, ac donis coelestibus mentem simul illius consecravit et corpus.
125
CXXIII. Quod conjugium fuerit inter Mariam et Josephum, et contra.
125
Secundum Lucam( II, 5): Ascendit autem et Joseph, ut profiteretur cum Maria, uxore praegnante. Secundum Matthaeum( I, 20): Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam. Ambrosius ad virginis exhortationem lib: II: Desponsata viro conjugis nomen accepit. Cum enim initiatur conjugium, tunc conjugii nomen accipitur. Denique, cum jungitur puella, conjugium est; non cum viri admistione cognoscitur. Item: Non defloratio virginitatis, sed pactio conjugalis conjugium facit. Augustinus De nuptiis et concupiscentia I: Quibus vero placuerit ex concessu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut vinculum inter eos conjugale rumpatur! imo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierint, quae charius concordiusque servanda sunt, non voluptariis corporum nexibus, sed voluntariis affectibus animorum; neque fallaciter ab angelo dictum est ad Joseph: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam: Conjux vocatur ex prima desponsationis fide, nec mendax fuerat conjugis appellatio, ubi nec fuerat nec futura erat carnis ulla mistio. Propter quod fidele conjugium parentes Christi ambo vocari meruerunt, et non solum illa mater, verum etiam ille pater ejus, sicut conjux matris ejus utrumque mente, non carne. Item: Omne itaque nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum dominum; fidem, quia nullum adulterium; sacramentum, quia nullum divortium. Isidorus Etymologiarum lib. IX, cap. VII: Conjuges verius appellantur a prima desponsationis fide, quamvis sit adhuc inter eos ignoratus conjugalis concubinatus. Hilarius super Matthaeum, cap. I: Plures a spirituali doctrina admodum alieni occasionem occupant turpiter opinantii, quod dictum sit: Priusquam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto; et illud: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; et illud: Non cognovit eam donec peperit, non recordantes desponsatam fuisse, et quia desponsata esset, in conjugem reciperetur. Cognoscitur itaque post partum, id est transit in conjugis nomen, non admiscetur. Denique, cum transire Joseph ad Aegyptum admonetur, ita dicitur: Accipe puerum et matrem ejus; et rursum in Luca: Et erat Joseph et mater ejus. Quotiescunque de utroque fit sermo, mater potius, quia id erat, non uxor Joseph est nuncupata, quod non erat. Sed haec quoque ab angelo ratio servata est, ut, cum eam desponsatam significabat, conjugem nuncuparet. Ergo et conjugis nomen sponsa suscipit, et post partum in conjugem recognita tantum Jesu mater ostenditur, ut quemadmodum justo Joseph deputaretur ejusdem Mariae conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matre virginitas. Verum homines pravissimi hinc praesumunt opinionis suae auctoritatem, quod plures Dominum nostrum fratres habuisse sit traditum, qui si Mariae fuissent et non potius Joseph ex priore conjugio suscepti, nunquam in tempore passionis Joanni apostolo transcripta esset in matrem, Domino ad utrumque dicente: Mulier, ecce filius tuus, etc., quod ad desolatae solatium charitatem filii in discipulo relinquebat. Ambrosius super Lucam, cap. V: Ex illa hora suscepit eam discipulus in sua. Utique, si convenissent, nunquam virum proprium reliquisset, nec vir eum justus a se discedere passus esset. Quomodo autem Dominus divortium praecepisset, cum ipsius sententia sit, quia nemo debet dimittere uxorem excepta causa fornicationis. Pulchre autem docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat justus, qui opprobrium conjugis deprehendit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se debeat. Qui enim conjungitur meretrici, unum corpus est. Leo: Non omnes nuptiae copulam faciunt, quas non sequitur commistio sexuum; nec pertinere potuerit illa mulier ad matrimonium, cum qua non fuit commistio sexuum. Ex antiphonia quadam de sancta Maria: Beata mater et innupta Virgo, etc.
126
CXXIV. Quod liceat habere concubinam, et contra.
126
Novellarum institutio LXXIX: Nemo intelligatur concubinam habere, qui cum multis mulieribus connubere aliquando solet. Nam quemadmodum qui legitimam uxorem habet, habere aliam durante matrimonio eodem non potest, ita et qui unam concubinam habet, non potest alias eodem tempore habere. Pandectarum lib. XXXIII, tit. II: In liberae mulieris consuetudine non concubinatus, sed nuptiae intelligendae sunt, si non corpore quae stum fecerit. Toletanum concilium I, cap. XVII: Qui non habet uxorem et pro uxore concubinam habet, a communione non repellatur, tantum aut unius mulieris aut uxoris aut concubinae, ut ei placuerit, sit conjunctione contentus. Isidorus De consonantia Novi et Veteris Testamenti cap. III: Christiano non dico plurimas, sed nec duas simul habere licitum est, nisi unam tantum aut uxorem aut certe, locutio uxoris si deest, concubinam. Ex dictis Augustini: Audite, charissimi, membra Christi, audiat vos Deus, si surdi estis; audiant angeli, si vos contemnitis. Concubinas non licet vobis habere, quas postea dimittatis, et ducatis uxores. Non licet vobis illam feminam habere, quae per repudium discessit a marito. Solius fornicationis causa licet adulteras uxores dimittere, sed illa vivente non licet aliam ducere. Item: Coram Deo et angelis ejus contestor atque denuntio, praecipue Christianis temporibus concubinas habere nunquam licet et nunquam licebit. Ex concilio Arelatensi, cap. XV: Nulli liceat habere nunquam concubinam.
127
CXXV. Quod sit conjugium inter infideles, et contra.
127
Ex epistola I Pauli ad Corinthios( VII, 38): Mulier alligata est, quanto tempore vir ejus vivit. Quod si dormierit vir ejus, viduata est, cui vult nubat, tantum in domino. Ambrosius super hanc epistolam item: Quod si infidelis discedit, discedat; non est frater, etc., hoc est non debetur reverentia conjugii ei qui horret auctorem conjugii. Non enim ratum est matrimonium, quod sine Dei devotione est. Ac per hoc non est peccatum ei qui dimittitur propter Deum, si alii se junxerit. Contumelia enim Creatoris solvit jus matrimonii circa eum, qui relinquitur, ne accusetur alii copulatus. Infidelis autem discedens et in Deum et in matrimonium peccare dignoscitur; quia noluit sub Dei dilectione habere conjugium. Itaque non est ei fides servanda conjugii, qui ideo recesserit, ne audiret auctorem esse Christianorum Deum conjugii. Nam si Esdras dimitti fecit uxores aut viros infideles, ut propitius fieret Deus, nec iratus esset, si alias ex genere suo acciperent( non enim ita praeceptum his est, ut remissis istis alias minime ducerent): quanto ergo magis, si infidelis discesserit, liberum habebit arbitrium, si voluerit[ nubere legis] suae viro? Illud enim non debet imputari matrimonium, quod extra decretum Dei factum est; sed cum post cognoscit et dolet se deliquisse, se emendat, ut veniam mereatur. Si autem ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmant conjugium. Nubat vidua cui vult, tantum in Domino, id est religionis suae viro. Hieronymus ad Pammachium: Nubat tantum in Domino, id est Christiano. Item contra Jovinianum, lib. I: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consenserit habitare cum illo, non dimittat illam. His quos in matrimonio deprehendisset fides, hoc est si unus credidisset e duobus, praecipit ne credens relinquat non credentem; e contrario jubet, si infidelis repudiet fidelem propter fidem Christi, discedere debere credentem, ne conjugem praeferat Christo, cui et anima postponenda est. At nunc pleraeque contemnentes jussionem Apostoli jungitur gentilibus et templa Dei idolis prostituunt. Ignoscit Apostolus infidelium conjunctioni, quae habentes maritos in Christum postea crediderunt, non his quae cum Christianae essent, nupserunt gentilibus, ad quas alicubi loquitur. Nolite jugum ducere cum infidelibus; quae enim participatio justitiae cum iniquitate? quae societas luci ad tenebras? quae conventio Christi ad Belial? aut quae pars fidelium cum infideli? qui consensus templo Dei cum idolis? Vis apertius discere quod Christianae omnino non liceat ethnico nubere? Audi eumdem Apostolum: Cui vult nubat, tantum in Domino, id est Christiano. Secundas nuptias tertiasque concedit in Domino, primas cum ethnico prohibet. Item lib. IV super epistolam ad Ephesios: Sicut non omnis congregatio haereticorum Christi Ecclesia dici potest, sic non omne matrimonium, quo non uxor viro secundum Christi praecepta jungitur, rite conjugium appellari potest, sed magis adulterium. Ex decretis Eutychiani papae: Si quis gentilis gentilem dimiserit uxorem ante baptisma, post baptismum in potestate erit habere eam, vel non. Augustinus De adulterinis conjugiis: Mortuo viro, in potestate habet cui vult nubere, tantum in Domino: Quod duobus modis accipi potest aut Christiana permanens, aut Christiano nubens. Non enim in Evangelio vel apostolicis litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo utrum Dominus prohibuerit fideles infidelibus jungi, quamvis beatissimus Cyprianus jungere cum infidelibus vinculum matrimonii dicat prostituere gentilibus membra Christi. Sed, quia de his qui jam conjuncti sunt alia quaestio est, audiatur et hic Apostolus dicens: Si quis frater uxorem habet infidelem. Idem de bono conjugali: Adulterium dicitur cum vel propriae libidinis instinctu vel alienae consensu cum altero vel altera contra pactum conjugale concumbitur atque ita frangitur fides. Beda super Lucam( IX, 7): Audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, etc. Philippus Herodiadem filiam Aretae, regis Arabum, accepit uxorem, quam idem Aretas postmodum ablatam ab eo dedit Herodi, quod majoris esset potestatis, factumque adulterium publicum. Item: Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum sanctum, et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat. Sed vicit eum amor mulieris. Item: Qui quoniam voluit cohibere luxuriam ad homicidae reatum prolapsus est, minusque illi peccatori majoris erat causa peccati, cum districto Dei judicio contigit, ut propter appetitum adulterae, quam detestandam sciebat, sanguinem funderet prophetae, quem Deo acceptum cognoverat. Item: Et contristatus est rex; tristitiam praetendebat in vultu, unde laetabatur occulte, quod ea petebantur, quae et antea facere, si excusabiliter posset, disponebat. Sermo Joannis episcopi de eadem die: Et hic tantus traditur adulterae, addicitur saltatrici. Item: Herodes, tu adulterium facis, et in carcerem vadit Joannes. Ex concilio Meldensi cap. I: Si quis habuerit uxorem virginem ante baptisma, alteram habere non potest. Crimina in baptismo solvuntur, non conjugia. Innocentius Rufo et Eusebio, episcopis Macedoniae: Deinde ponitur non dici oportere eum bigamum, qui catechumenus habuerit atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam videri, quae novo homini copulata sit, quia illud conjugium per baptismi sacramentum cum caeteris criminibus sit ablutum. Dicite mihi, crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et illa quae secundum Dei praecepta ac Dei instituta complentur? Uxorem ducere crimen est, an non? Si crimen est, ipse est auctor in culpa, qui, ut crimina committerentur, in paradiso, cum ipse eos jungeret, benedixit. Si vero non est crimen, quomodo creditur inter crimina esse dimissum? Quid de talium filiis percensetur? Nunquid non erunt admittendi in haereditatis consortio, eruntque appellandi naturales? Item: Ipse Dominus dum interrogaretur a Judaeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod Deus conjunxit, homo non separet. Ac ne de his locutus esse credatur, qui post baptismum uxores sortiuntur, meminerint hoc et a Judaeis interrogatum et Judaeis esse responsum. Item: Nuptialis copula, quia Dei mandato perficitur, non potest dici peccatum. Eritque aestimare integrum, aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato, quia ex Dei voluntate sit completum. Ivo Carnotensis Hildeberto Cenomanensium episcopo: Hoc ergo mihi considerandum videtur de muliere, quae relicto Judaismo convolavit ad baptismum, utrum consanguinea fuerit prioris mariti, an non. Quod si repertum fuerit, credo secundum legem Christianam, quam professa est, a priori marito posse dissolvi et nubere cui velit in Domino. Alioquin vir cui nupserit adulter erit et ipsa adultera. Baptismus enim secundum Innocentium papam peccata dimittit, non conjugia solvit. Augustinus De nuptiis et concupiscentia ad Valerium comitem: Donum Dei esse et pudicitiam conjugalem beatus Paulus ostendit, ubi de hac re loquens ait: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum, sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Item: Quid ergo dicimus, quando et in quibusdam impiis invenitur pudicitia conjugalis? Utrum eo peccare dicendi sunt, quod dono Dei male utantur, non id referentes ad cultum, a quo acceperunt? An forte non dona Dei putanda sunt ista, quando haec infideles agunt, secundum Apostoli dicentis sententiam: Omne quod non ex fide peccatum est? Quis audeat dicere, donum Dei esse peccatum? De his quae faciunt dictum est: Omne quod non ex fide peccatum est. Absit autem pudicum veraciter dici qui non propter Deum fidem connubii servat uxori! Copulatio itaque maris et feminae generandi causa bonum est naturale nuptiarum; sed isto bono male utitur, qui bestialiter, ut sit ejus intentio in voluptate libidinis, non in voluntate propaginis. Hoc tam evidens bonum cum infideles habent, quia infideliter utuntur in malum peccatumque convertunt. Qui non in hac intentione, non hoc fine generant filios, ut eos ex membris hominis primi in membra transferant Christi, sed infideles parentes de infideli prole glorientur, etiam si tantae sint observantiae, ut secundum matrimoniales tabulas non nisi liberorum procreandorum causa concumbant, non est in eis vera pudicitia conjugalis, cum enim sit virtus pudicitia. Quomodo vera ratione pudicum corpus asseritur, quando a vero Deo ipse animus fornicatur? Quam fornicationem psalmus( LXXII, 27) accusat, ubi dicit: Perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. Dicit Apostolus: Omne, quod non est ex fide, peccatum est; et: Sine fide impossibile est Deo placere. Idem De bono conjugali: Bonum igitur nuptiarum per omnes gentes atque omnes homines in causa generandi, et in fide castitatis; quod autem ad populum Dei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, per quam nefas est repudio discedentem alteri nubere, dum vir ejus vivit, nec saltem ipsa causa pariendi, quae cum sola sit, qua nuptiae fiunt, nec ea re subsequente, propter quam fiunt, solvitur vinculum nuptiale nisi conjugis morte. Quemadmodum si fiat ordinatio clerici ad plebem congregandam, et si plebis congregatio non subsequatur, manet in illis ordinatis sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, sacramento Domini semel imposito non carebit quamvis ad judicium permanente. Generationis itaque causa fieri nuptias ita Apostolus testis est: Volo, inquit, juniores nubere. Ei quasi ei diceretur: Ut quid? continuo subjecit, filios procreare, matresfamilias esse. Ad fidem autem castitatis illud pertinet: Uxor non potestatem proprii corporis habet, sed vir; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Ad sacramenti autem sanctitatem illud: Uxorem a viro non discedere, quod si discesserit manere innuptam, aut viro suo reconciliari; et: Vir uxorem non dimittat. Haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae bonae sunt, proles, fides, sacramentum. Idem contra Julianum: Alia sunt ad nuptias proprie pertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae discernuntur, sicuti est tori conjugalis, etc.
128
CXXVI. Quod dimissa fornicante uxore viro liceat alteram ducere, et contra.
128
Ambrosius super Epistolam I Pauli ad Corinthios( VII, 10): At his autem, qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. Non permittitur mulieri, ut nubat, si virum suum causa fornicationis dimiserit, quia inferior non ea lege utitur qua potior. Si tamen apostatet vir, aut usum quaerat uxoris invertere, nec alteri potest nubere mulier, nec reverti ad illum. Item: Et virum uxorem non dimittere, subauditur excepta causa fornicationis. Et ideo non subjecit, sicut de muliere, dicens, quod si discesserit manere sic, quia viro licet ducere uxorem, si dimiserit uxorem peccantem, quia non ita lege constringitur vir, sicut mulier. Ex Triburensi concilio, cap. XV: Si quis cum uxore fratris sui dormierit, adulter et moecha diebus vitae suae absque conjugio maneat. Ille vero, cujus uxor fuit, si vult, aliam conjugem accipiat. Hieronymus ad Oceanum de morte Fabiolae: Praecepit Dominus uxorem non debere dimitti, excepta causa fornicationis, et si dimissa fuerit, manere innuptam. Quidquid viris jubetur, hoc consequenter redundat ad feminas. Neque enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus tenendus. Si quis meretrici jungitur, unum corpus facit( I Cor. VI, 16). Ergo quae scortatori impuroque sociatur, unum cum eo efficitur. Aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi: aliud Papinianus, aliud Paulus praecipit. Apud illos impudicitiae frena laxantur, et solo stupro atque adulterio condemnato, passim per lupanaria et ancillas libido permittitur. Apud nos, quod non licet feminis, aeque non licet viris, et eadem servitus pari conditione censetur. Dimisit ergo, ut aiunt, vitiosum; dimisit illius et illius criminis noxium; dimisit, pene quod clamante vicinia uxor bona non perdidit. Augustinus De adulterinis conjugiis, lib. II: Quoniam mulier alligata est, quandiu sive moechus sive castus vir ejus vivit, moechatur, si alteri nupserit; et vir alligatus, quandiu sive moecha sive casta ejus uxor vivit, moechatur, si alteram duxerit. Quapropter, si dimiserit vir adulteram mulierem, et eam non vult recipere nec post poenitentiam, custodiat continentiam, etsi non ex voluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate manendi vitandi perniciosi mali. Item: Puto enim Christianum neminem reluctari, adulterum esse qui vel diu languente, vel absente, vel continenter vivere cupiente sua uxore, alteri commistus est feminae. Sic ergo et dimissa adultera adulter est cum altera, quoniam non ille vel ille, sed omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. Idem in eodem: Illi quibus displicet, ut inter virum et uxorem par pudicitiae forma servetur, et potius eligunt in hac causa mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam jura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus viros videntur obstringere, legant quid imperator Antonius, non itaque Christianus, de hac re constituerit, ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum. Sane, inquit, periniquum videtur mihi esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet. Idem in libro De decem chordis: Non moechaberis, id est non ibis ad aliam praeter uxorem tuam. Tu exigis hoc ab uxore et non vis hoc reddere uxori, et cum debeas virtute praecedere uxorem, vis uxorem tuam victricem esse? tu victus jaces et, cum tu caput sis uxoris, vis tuam domum capite deorsum pendere? Idem De adulterinis conjugiis, lib. II: Indignantur mariti, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas, cum tanto gravius eos puniri oporteat, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere et exemplo regere feminas. Idem de sermone Domini in monte lib. I: Nihil enim iniquius fornicationis causa dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari. Occurrit enim illud: in quo enim alterum judicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis, quae judicas. Quapropter quisquis fornicationis causa vult abjicere uxorem, prior debet esse a fornicatione purgatus, quod similiter etiam de femina dixerim. Idem De adulterinis conjugiis, lib. I: Illa ergo mulier manere innupta praecipitur, si discesserit, quae a fornicante viro discessit. Item: Restat ut, quod dictum est, si discesserit manere innuptam, de illa dictum docere debeamus, cui licere discedere utique a fornicante didicimus. Item: Dominus ait: Quicunque dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa et aliam duxerit, moechatur; si hoc modo intelligendum est, ut quicunque causa fornicationis dimiserit et aliam duxerit non moechetur, non videtur in hac causa par forma esse mariti et uxoris. quandoquidem mulier, etiamsi causa fornicationis discesserit a viro et alii nupserit, moechatur; vir autem, si eadem causa uxorem dimiserit et aliam duxerit, non moechatur. At si par forma est in utroque, uterque moechatur, si se alteri junxerit, etiam cum se a fornicante disjunxerit. Parem vero formam esse in hac causa viri atque mulieris, ostendit Apostolus ubi ait: Similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier. Cur ergo, ais, interposuit Dominus causam fornicationis, et non potius ait generaliter: quicunque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechatur, si et ille moechus est, qui dimissa fornicante uxore alteram ducit? Credo, quia illud quod majus est Dominus mandare voluit. Majus enim esse adulterium quis negat, uxore non fornicante dimissa alteram ducere, quam si fornicantem dimiserit et alteram duxerit? Quemadmodum igitur si dixerim modo, quicunque mulierem a marito praeter causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, procul dubio verum dicimus; nec tamen illum qui non propter causam fornicationis dimissam, duxerit ab hoc crimine absolvimus, sed utrosque moechos esse minime dubitamus; ita eum, qui praeter causam fornicationis uxorem dimiserit, et aliam, duxerit, moechum pronuntiamus; nec tamen ideo eum qui propter causam fornicationis dimiserit et aliam duxerit ab hujus peccati labe defendimus. Ambos enim, licet alterum altero gravius, moechos tamen esse cognoscimus. Item: Propter quodlibet tamen fornicationis genus sive carnis sive spiritus, ubi et infidelitas intelligitur, et dimisso viro non licet alteri nubere et dimissa uxore non licet alteram ducere, quoniam Dominus nulla exceptione facta dixit: Si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur. Item: De nuptiis et concupiscentia, lib. I: Usque adeo manent inter viventes semel inita jura nuptiarum, ut potius sint inter se conjuges, qui ab alterutro separati sunt, quam cum his quibus aliis adhaeserant. Cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum conjuges permanerent. Denique mortuo viro, cum quo verum connubium fuit, fieri verum connubium potest, cum quo prius adulterium fuit. Ita manet etiam inter viventes quiddam conjugale, quod nec separatio nec cum adultero copulatio possit auferre. Manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum foederis, sicut apostatae anima velut de conjugio Christi recedens etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit. Idem ad Pollentium De adulterinis conjugiis, lib. I: Videtur tibi tunc a viro discedentem feminam nubere non debere, si nulla viri fornicatione compulsa discesserit. Tunc enim eis, ut putas, alia conjugia liceret inquirere, si fornicationis causa divortium nasceretur. Item: Dictum est: Quicunque dimiserit uxorem, excepta causa fornicationis, facit eam moechari. Tunc enim non ipse dimittendo facit adulteram, sed dimittit adulteram. Item: Cum igitur nos dicimus etiam illi mulieri, quae virum fornicantem dimiserit, alteri nubere non licere, tu autem dicis licere quidem, sed non expedire, utrique procul dubio dicimus eam, quae fornicantem virum dimittit, nubere non debere. Verum hoc interest, quod nos, quando conjuges ambo Christiani sunt, mulieri, si a viro fornicante discesserit, dicimus non licere alteri nubere, a viro autem[ non] fornicante non licere discedere. Item: Apostolus, imo per Apostolum Dominus, quia mulierem non permittit a viro non fornicante discedere, restat ut eam prohibeat, si discesserit, nubere, quam permittit a fornicante discedere. De qua enim dicitur, si a viro discesserit, non nubat, ea conditione dicitur,[ ut] non nubat. Item: Quod Dominus ait: Quicunque dimiserit uxorem nisi ex fornicationis causa, et aliam duxerit, moechatur, etc. Simili locutione Jacobus ait: Scienti ergo bonum facere et non facienti, peccatum est illi( IV, 17). Item: Unde cum dicimus, quicunque mulierem praeter causam fornicationis dimissam duxerit, moechatur, de uno quidem dicimus, nec tamen ideo moechari eum negamus qui eam duxerit, quam propter causam fornicationis maritus dimiserit. Ita cum ambo sint moechi, et ille scilicet qui dimiserit uxorem praeter causam fornicationis et alteram duxerit, et ille qui propter causam fornicationis uxore dimissa se alteri copulaverit, profecto quando de uno eorum legimus, non ita intelligere debemus, quasi alter moechus negatus sit. Sed si hoc Matthaeus, quia expressa una specie alteram tacuit, facit ad intelligendum difficile, nunquid non alii idipsum ita complexi sunt, ut de utroque possit intelligi? Nam secundum Marcum( X, 11) scriptum est: Quicunque dimiserit uxorem suam et alteram duxerit, adulterium committit super eam; et si dimiserit uxor virum suum, et alii nupserit, moechatur. Secundum Lucam( XVI, 18) sic: Omnis qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, moechatur; et qui dimissam a viro duxerit, moechatur. Item: Quid enim scis, inquit, mulier, si virum salvum facies? aut unde vir scis, etc.( I Cor. VII, 16): ad lucrandos conjuges et filios Christi, etiam exemplis quae jam provenerant videtur adhortatus. Cur ego non expediat etiam infideles conjuges dimitti a fidelibus, causa evidenter expressa est. Non enim propter vinculum cum talibus conjugale servandum, sed ut acquirantur Christo, recedi ab infidelibus conjugibus vetat. Item: Apostolus dicit: Omnia licita sunt, sed non omnia expediunt. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Item: Igitur licita sunt, id est nullo praecepto Domini prohibentur. Item: Sunt quae dicuntur non a Domino praecipi, quamvis Domino moneantur offerri, ut tanto intelligantur esse gratiora, quanto magis ostenditur indebita. Item: Illis quae se non continent, utique expedit nubere. Quae autem voverint continentiam, nec licet, nec expedit. Porro discedere ab infideli conjuge licet, sed non expedit, quia, si non liceret, expedire non posset. Ac per hoc non omnia, quae licita sunt, expediunt. Sunt quippe licita quae non expediunt, sicut Apostolo testante didicimus. Sed inter id quod illicitum est et ideo non expedit, atque id quod licitum est nec tamen expedit, quid intersit, aliqua universali regula definire difficile est. Citius enim quisque dixerit, omne, quod fieri non expedit, peccatum est; omne autem peccatum illicitum est; omne ergo, quod non expedit, illicitum est. Et ubi erunt illa quae licita esse, sed non expedire, Apostolus dixit? Quapropter quia et aliqua peccata esse licita dicere non audemus, restat ut dicamus aliquid fieri quod non expediat, et tamen, si licitum est, non esse peccatum, quamvis, quoniam non expedit, non sit utique faciendum. Quod si absurdum videtur, ut aliquid fiat quod non expedit, et dicatur non peccasse qui fecerit, intelligendum est hoc ex consuetudine sermonis absurdum, quae ita late patet, ut etiam jumenta, quamvis sint rationis expertia, tamen plerumque dicamus debere vapulare cum peccant; peccare autem proprie non est nisi ejus, qui utitur rationali voluntatis arbitrio, quod in omnibus mortalibus animantibus non nisi homini divinitus attributum. Sed aliud est, cum proprie loquimur; aliud est, cum verba ex aliis rebus transferendo vel abutendo mutuamus. Item: Ea mihi videntur licere et non expedire, quae per justitiam quidem, quae coram Deo est, permittuntur, sed[ ob] offensionem hominum, ne ob hoc impediantur a salute, vitanda sunt. Item: Dimittere infidelem conjugem si non liceret, Dominus prohiberet, neque Apostolus prohibens diceret: Ego dico, non Dominus. Nam, si propter fornicationem carnis permittitur homo a conjuge separari, quanto magis in conjuge mentis fornicatio detestanda est? id est infidelitatis, de qua scriptum est: Quoniam ecce qui se faciunt longe a te, peribunt; perdidisti omnem, qui fornicatur abs te. Sed, quia ita licitum est, ut non expediat, ne propter conjugum separationes offensi homines doctrinam salutis exhorreant, ac si perituri in eadem infidelitate remaneant, Apostolus monendo fieri vetat; quod ita licitum est, ut non expediat. Item: Aliquando Dominus per Esdram prophetam jussit et factum est; dimiserunt Israelitae uxores alienigenas, per quas fiebat ut et ipsi ad alienos seducerentur deos, non ut illae per maritos vero acquirerentur Deo. Unde jusserat Dominus per Moysen, ne quis uxorem alienigenam duceret. Merito ergo, quas duxerant Domino prohibente, Domino jubente dimiserunt. Item: Infidelis hominis fornicatio est major in corde, nec vera ejus pudicitia cum conjuge dici potest, quia omne quod non est ex fide peccatum est, quamvis veram fidelis habeat pudicitiam etiam cum infideli conjuge. Ideo autem nec juberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra jussionem Domini gentiles fuerant ambo conjuncti. Concilium Toletanum, cap. XVII: Neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito alteri jungatur, sed ita maneant, aut sibi reconcilientur.
129
CXXVII. Quod bigamus non licet promoveri ad clericum, et contra .
129
Augustinus De bono conjugali: Sacramentum nuptiarum temporis sic ad unum virum et unam uxorem redactum est, ut Ecclesiae dispensatorem non liceat ordinari nisi uni uxori virum. Quod acutius intellexerunt qui non eum, qui catechumenus vel paganus habuerit alteram, ordinandum esse censuerunt. Item: Non absurdum visum est eum, qui excessit uxorum numerum singularem, non peccatum aliquod commisisse, sed normam quamdam sacramenti amisisse, non ad bonae vitae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae[ signaculum] necessariam. Gennadius De orthodoxa fide: Maritum duarum post baptismum matronarum clericum non ordinandum, etc. Hieronymus ad Oceanum episcopum, quomodo se debeat in domo Domini instruere: Unius uxoris virum et nova et vetus praeceptio sacerdotem censuit eligendum. Item: Bigamos ad ministerium plerique episcopi applicuerunt sicque asserunt: concubina fuit illa, non uxor, quasi non eadem sint commercia feditatis in illa, quae et in hac exercetur, quae uxor asseritur. An quia conjugii tabulas non fecit, concupiscentia aliena non fuit? Nullo pacto bigamus vel concubinarum insertor debet assumere ministerium. In Levitico scriptum est( XXI, 13): Sacerdos accipiat virginem; viduatam et destitutam aut a vivo marito derelictam non accipiat. Item: Si ergo clericus monogamus fuerit, et uxor ejus bigama, noli eum ministerio applicare. Bigamam enim duxit uxorem. Idem ad eumdem de eo quod scriptum est: unius uxoris virum: Consurgit haeresis, atque olim mortua vipera contritum caput levat. Dicit enim esse aliqua, quae Christus non possit purgare sanguine suo, et profundas scelerum suorum pristinorum inhaerere[ corporibus atque animis] cicatrices, ut medicina illius attenuari nequeant. Quid aliud agit, nisi ut Christus mortuus sit frustra? Absit hoc de Omnipotente credere, quod in aliquo impotens sit! Totae Apostoli Epistolae Christi gratiam sonant. Ne parum videretur simplex gratiae nuncupatio: gratia, inquit, et pax multiplicetur. Multiplicatio promittitur et a nobis paucitas affirmatur? Carterius, Hispaniae episcopus, homo aetate vetus et sacerdotio, unam, antequam baptizaretur, alteram post lavacrum, priore mortua, duxit uxorem; et arbitraris eum contra Apostoli fecisse sententiam, qui unius uxoris virum praeceperit ordinandum. Miror autem te unum protraxisse in medium, cum omnis mundus his ordinationibus sit plenus; non dico de presbyteris, non de inferiori gradu, ad episcopos venio; quos si singulatim voluero nominare, tantus numerus congregabitur, ut Ariminensis synodi multitudo superetur. Sed et indecens est, sic unum tueri, ut plures accusare videaris; et quem ratione non possis, peccati non societate defendas. Sustinui Romae a viro eloquentissimo cornutum, ut dicitur, syllogismum, ut quocunque me verterem strictius tenerer. Uxorem, inquit, peccatum est ducere an non? Ego simplex et qui insidias vitare nescirem, dixi non esse peccatum. Rursum proposuit: In baptismate dimittuntur mala? Respondi peccata dimitti. Cum me securum putarem, coeperunt mihi hinc inde cornua increscere. Si, inquit, uxorem ducere non est peccatum, baptismus autem peccata dimittit, quidquid[ non] dimittitur, reservatur. Item: In memetipsum reversus converti in adversarium propositionis stropham. Quaeso, inquam, te, ut respondeas. Baptismus novum hominem facit ex toto, an ex parte? Respondit: ex toto. Nihil ergo veteris hominis in baptismate reservatur, nihil quod potest novo imputari, quod in veteri quondam fuit. Item: Baptizatos, inquam, Apostolus elegit in episcopatum an catechumenos? Si Apostolus non catechumenos in clerum elegit, sed fideles, vitia catechumeni non imputabuntur fideli. Proferuntur ergo Apostoli Epistolae, una ad Timotheum, altera ad Titum. In utraque sive episcopi sive presbyteri( quanquam apud veteres iidem et episcopi et presbyteri fuerint, quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis) jubentur monogami in clerum eligi. Certe de baptizatis presbyteris sermo est. Si ergo omnia, quae in ordinatione quaeruntur episcopi, non praejudicant ordinando, licet ea ante baptisma non habuerit( quaeritur quid sit, et non quid fuerit), quare solum nomen uxoris impediat quod solum peccatum non fuit? Dicis quia peccatum non fuit, idcirco non est dimissum in baptismate. Rem novam audio; quia peccatum non fuit, idcirco in peccatum reputabitur. Omnia scorta et publicae colluvionis sordes, patricidium, incestus Christi fonte purgantur; uxoris inhaerebunt maculae, et lupanaria thalamis praeferentur? Ego tibi non imputo meretricum exercitus, effusionem sanguinis, et tu mihi olim emortuam de sepulcro uxorculam protrahis, quam ideo accepi, ne facerem quod fecisti? Audiant ethnici, audiant catechumeni, ne uxores ducant ante baptisma, ne honesta jungant matrimonia, sed Platonis promiscuas uxores, communes liberos habeant; imo caveant qualecunque vocabulum conjugis, ne, postquam in Christum crediderint, noceat eisdem, quod aliquando non concubinas, nec meretrices, sed uxores habuerint. Vere Scribarum et Pharisaeorum similes culicem liquantes, et camelum glutientes, decimamus mentham et anethum, et Dei judicium praetermittimus. Quid simile uxor et scortum? Imputatur infelicitas conjugis mortuae, et libido meretricia coronatur? Ille, si prior viveret, aliam non haberet conjugem; tu, ut passim caninas nuptias jungeres, quid potes excusare? Ille in uxore optavit liberos, tu in meretrice sobolem perdidisti. Illum naturae et benedictioni Domini servientem, crescite et multiplicamini, et replete terram, cubiculorum secreta texerunt; te subantem ad coitum publica facies exsecrata est. Ille quod licebat verecundo pudore celavit; tu quod non licebat impudenter omnium oculis ingessisti. Illi scriptum est: Honorabiles nuptiae, et cubile immaculatum; tibi legitur: Fornicatores et adulteros perdet Deus. Item: In baptismo quomodo tuae sordes lotae sunt, et meae munditiae sordidatae. Non dico, ais, tuas sorditatas, sed in eodem statu mansisse quo fuerant. Quae est ista tergiversatio, et acumen omni pistillo retusius? Quia peccatum non est peccatum est; quia non est sordidum, sordidum est. Item: Quod dicit, unius uxoris virum, potest et aliter disseri. Apostolus sciebat lege concessum in multis uxoribus liberos spargere. Ipsis quoque sacerdotibus hujus licentiae patebat arbitrium. Praecepit ergo ne eamdem licentiam Ecclesiae sibi vindicent sacerdotes, sed ut singulas uno tempore uxores habeant. Accipe et aliam explanationem. Quidam coacte interpretantur uxores pro Ecclesiis, viros pro episcopis debere accipi. Et hoc esse decretum, ne de alia ad aliam Ecclesiam transferatur, ne, virginalis pauperculae societate contempta, ditioris adulterae quaerat amplexus. Violenta, inquies, et satis dura interpretatio haec. Redde igitur Scripturae simplicitatem suam, ne tuis contra te legibus dimicemus. Quaeram et aliud: si quis et ante baptismum habuerit concubinam, et, illa mortua, baptizatus uxorem duxerit, utrum clericus fieri debeat? Respondebis posse fieri, quia concubinam habuerit, non uxorem. Conjugales ergo tabulae et jura dotalia, non coitus ab Apostolo condemnatur. Item: Vide ne hoc quod dicitur, unius uxoris virum, mulieris unius possit intelligi; ut ad coitum magis referatur quam ad dotales tabulas. Item: Unius uxoris virum: de hoc supra diximus. Nunc hoc tantum admonemus, ut si unius uxoris vir etiam ante baptismum quaeritur, caetera quoque, quae praecepta sunt, ante baptismum requiramus. Neque enim competit universa post baptismum, et unum hoc mandatum intelligere ante baptismum. Sobrium, prudentem, hospitalem, doctorem, etc., non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Mirari satis non queo quae hominum tanta sit caecitas de uxoribus ante baptismum disputare, et rem in baptismate mortuam, imo cum Christo vivificatam in calumniam trahere, cum tam apertum evidensque praeceptum nemo custodiat. Heri catechumenus, hodie pontifex; heri in theatro, hodie in ecclesia; vespere in circo, mane in altario; dudum fautor histrionum, nunc virginum consecrator. Num ignorabat Apostolus tergiversationes nostras, et argumentorum ineptias nesciebat? Qui dixit, unius uxoris virum, ipse mandavit irreprehensibilem, sobrium, prudentem, etc. Ad haec omnia claudimus oculos, solas videmus uxores. Item: Fili Oceane, vide quantum sit testimonium hujus, quem arguunt mariti, cui praeter vinculum conjugale, et hoc ante baptismum, nihil[ aliud] ab aemulis objici potest. Itaque, cum opposuerint nobis uxores ante baptismum, nos ab eis omnia, quae post baptismum praecepta sunt, requiramus. Praetereunt, quod non licet; et objiciunt, quod concessum est.
130
CXXVIII. Quod nullo modo adultera sit retinenda, et contra.
130
Ambrosius in Epistola I Pauli ad Corinthios: Uxorem certe licet habere, sed si fornicata fuerit, abjicienda. Hieronymus super Matth.: Cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit a marito, non debet retineri, ne virum quoque sub maledicto faciat dicente Scriptura: Qui adulteram tenet stultus et impius est. Ubicunque igitur est fornicatio et fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur. Chrysostomus super Matthaeum, cap. XIX: Sicut crudelis et iniquus est, qui castam dimittit, sic fatuus est et injustus qui retinet meretricem. Nam patronus turpitudinis ejus est, qui crimen celat uxoris. Augustinus De adulterinis conjugiis, lib. II: Quid tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur conjugi conjux? Haec crimina in veteri lege nullis sacrificiis mundabantur, et ideo tunc omni modo prohibitum est ab alio contaminatam viro accipere uxorem, quamvis David Saulis filiam, quam pater ejusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tanquam Novi Testamenti praefigurator sine contaminatione receperit; nunc autem postea quam Christus ait adulterae. Nec ego te condemnabo; vade, deinceps noli peccare; quis non intelligat debere ignoscere maritum quod videt ignovisse Deum, nec jam se debere adulteram dicere, cujus poenitentis crimen divina credit miseratione deletum? Item: Non erit turpis, neque difficilis etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio conjugum, ubi per claves regni coelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum, non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur. Hermas in lib. II Pastoris mandato IV: Dixit mihi pastor: Si sciet vir, uxorem suam deliquisse et convivit cum illa vir, reus erit peccati ejus et particeps moechationis ejus.[ Et dixi]: Quid si mulier dimissa poenitentiam egerit et voluerit ad virum suum reverti? Si non receperit eam vir suus, peccat et magnum peccatum admittit. Sed debet recipere peccatricem, quae poenitentiam egit; sed non saepe. Servis enim Dei poenitentia una est. Hic actus similis est in muliere et in viro.
131
CXXIX. Quod saepius nubere liceat, et non.
131
Paulus in Epistola I ad Corinthios( VII, 39): Mulier alligata est, quanto tempore vir ejus vivit. Quod si dormierit vir ejus, liberata, cui vult nubat, tantum in Domino. Idem in Epistola I ad Timotheum( V, 11): Adolescentiores autem viduas devita. Item: Volo ergo juniores nubere, filios procreare, etc.. Augustinus De professione sanctae viduitatis ad Julianam: De tertiis et de quartis et de ultra pluribus nuptiis solent homines movere quaestionem: unde et breviter respondeo, nec ulli nuptias audeo damnare, nec eis verecundiam numerositatis auferre. Item: Nec contra humanae verecundiae sensum audeo dicere, ut quoties voluerit mortuis viris nubat femina, nec ex meo corde praeter auctoritatem Scripturae quotaslibet nuptias audeo condemnare. Hieronymus ad Pammachium. Obtrectatores mei videant me secundas ac tertias nuptias concessisse. Item: Ego nunc libera voce pronuntio non damnari in Ecclesia digamiam, imo nec trigamiam, et ita licere quinto et sexto et ultra quomodo et secundo marito nubere. Habeat quaelibet octavum maritum et esse desinat prostituta. Idem contra Jovinianum, lib. I: Tolerabilius est uni homini esse prostitutam quam multis, si quidem illa in Evangelio Samaritana sextum maritum se habere dicens arguitur a Domino quod non sit vir ejus. Ubi numerus maritorum, ibi vir, qui proprie[ unus est], maritus esse desistit. Item: Ubi unus exceditur, nihil refert secundus an tertius sit, quia desinit esse monogamus. Non damno digamos, imo nec trigamos, et, si dici potest, octogamos. Plus etiam inferam, etiam scortatorem recipio poenitentem. Idem ad Agorochiam: Vidi duo inter se paria vilissimorum e plebe hominum comparata: unum, qui viginti sepelisset uxores; alteram, quae vicesimum secundum habuisset maritum, extremo sibi, ut ipsi putabant, matrimonio copulatos. Summa omnium exspectatio quis quem primus efferret. Vicit maritus, et totius urbis populo confluente coronatus uxoris multinubae feretrum praecedebat. Quid dicimus tali mulieri? Nempe illud, quod Dominus Samaritanae: Viginti et duos habuisti maritos, et iste, a quo nunc sepeliris, non est tuus vir. Idem ad Salvinam: Primus Lamech maledictus et sanguinarius, et de Cain stirpe descendens unam costam divisit in duas et plantarium digamiae protinus diluvii poena subvertit. Unde illud Apostoli, quod fornicationis metu indulgere compellitur: Volo adolescentulas nubere, nullam occasionem dare adversario maledicti causa. Cur indulserit, statim subjecit: Jam enim quaedam declinaverunt post Satanam. Ex quo intelligimus illum non stantibus coronam, sed jacentibus manum porrigere. Vide qualia sint secunda matrimonia, quae lupanaribus praeferuntur, quia declinaverunt quaedam post Satanam. Ideo adolescentula vidua, quae se non potest continere vel non vult, maritum potius accipiat quam diabolum. Pulchra nimirum et appetenda est res, quae Satanae comparatione suscipitur.
132
CXXX. Quod nullus humanus concubitus possit esse sine culpa, et contra.
132
Ambrosius super Epistolam Pauli I ad Corinthios, lib. II: Si autem acceperis, non peccasti. Non utique peccat, qui quod concessum est facit. Augustinus De nuptiis et concupiscentia: Quamvis concubitus, qui fit intentione generandi, non sit propter peccatum, quia bona voluntas animi sequentem ducit, non ducentem sequitur. Idem De bono conjugali: Conjugalis enim concubitus generandi gratia non habet culpam. Adulterium vero sive fornicatio lethalem habet culpam. Item: Nunc quid dicturi sumus adversus evidentissimam vocem Apostoli dicentis: Quid vult faciat; non peccat, si nubat, et si accepisti uxorem non peccasti, et si nupserit virgo, non peccat. Hinc quoque jam dubitare fas non est nuptias non esse peccatum. Non itaque nuptias secundum veniam concedit Apostolus; nam quis ambigat absurdissime dici, non eos peccasse, quibus venia datur? Sed illum concubitum secundum veniam concedit, qui fit per incontinentiam, non sola causa procreandi, et aliquando nulla causa procreandi, quem nuptiae non fieri cogunt, sed ignosci impetrant; si tamen non ita sit nimius, ut impediat tempora orandi nec immutetur in eum usum, qui est contra naturam. Concubitus enim necessarius generandi causa inculpabilis est et solus ipse nuptialis. Ille autem, qui ultra istam necessitatem progreditur, jam non rationi, sed libidini obsequitur. Et hunc tamen non exigere, sed reddere conjugi, ne fornicando damnabiliter peccet, ad personam pertinet conjugalem. Item:: Bonum ergo sunt nuptiae, maxime si filios, quos carnaliter desiderant, spiritualiter nutriant. Nec quod purificari lex hominem et post conjugalem concubitum jubet, peccatum esse declarat; si non est ille, qui secundum veniam conceditur, qui etiam nimius impedit orationes. Sed sicut lex multa ponit in sacramentis et in umbris futurorum, quaedam in semine quasi materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est vitae informis et ineruditae; a qua informitate quia oportet hominem doctrina et forma et eruditione mundari, in hujus rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. Neque enim et in somnis peccato fit; et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. Aut si hoc peccatum quisquam putet, non arbitrans accidere nisi ex aliquo hujus modi desiderio, quod procul dubio falsum est: nunquid et solita menstruum peccata sunt feminarum? a quibus tamen eas eadem legis vetustas praecipit expiari; nonnisi propter illam ipsam materialem informitatem, quae facto conceptu tanquam in aedificationem corporis additur; ac per hoc cum informiter fluit, significari lex per illam voluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis jubet purificari. Postremo nunquid et mori peccatum est, aut sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? Et tamen purificatio et inde mandata est, quia et mortuum corpus vita deserente peccatum non est, sed peccatum significat animae desertae a justitia. Bonum, inquit, sunt nuptiae et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi. Item: Continentia non corporis, sed animi virtus est. Virtutes autem animi aliquando in corpore manifestantur, aliquando in habitu latent, sicut martyrum virtus apparuit tolerando passiones. Item: Jam enim erat in Job patientia, quam noverat Deus, et cui testimonium perhibebat; sed hominibus innotuit tentationis examine. Item: Verum ut apertius intelligatur, quomodo sit virtus in habitu, etiam si non sit in opere, loquor de exemplo, de quo nullus dubitat Catholicorum. Dominus Jesus qui in veritate esurierit et sitierit et manducaverit et biberit, nullus ambigit eorum qui ex ejus Evangelio fideles sunt. Num igitur non erat in illo continentiae virtus a cibo et potu, quanta erat in Joanne Baptista? Venit enim Joannes non manducans neque bibens, et dixerunt: Daemonium habet; venit Filius hominis manducans et bibens, et dixerunt: Ecce homo vorax et potator vini, amicus publicanorum et peccatorum. Item: Quod Dominus ibi subjecit, cum de Joanne ac de se illa dixisset justificata est sapientia a filiis suis, qui vident continentiae virtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari, sicut virtus patientiae sanctorum martyrum. Quocirca sicut non est impar meritum patientiae in Petro, qui passus est, et in Joanne, qui passus non est: sic non est impar meritum continentiae in Joanne, qui nullas expertus est nuptias, et in Abraham, qui filios generavit. Et illius enim caelibatus, et illius connubium pro temporum distributione Christo militaverunt. Sed continentiam Joannes et in opere, Abraham vero in solo habitu habebat. Illo itaque tempore cum et lex, dies patriarcharum subsequens, maledictum dixit, qui non excitaret semen in Israel, et qui poterat non promebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venit plenitudo temporis, ut diceretur: Qui potest capere, capiat, qui habet operatur, qui operari voluerit, non se habere mentiatur. Ac per hoc ab eis qui corrumpunt mores bonos colloquiis malis, inani versutia dicitur homini Christiano continenti et nuptias recusanti: Tu ergo melior quam Abraham? Sed melior est castitas caelibum, quam castitas nuptiarum, quarum Abraham unum habebat in usu, ambas in habitu. Caste quippe conjugaliter vixit; esse autem castus sine conjugio potuit, sed tunc non oportuit. Item: Potest autem fieri ut minor sit continentiae virtus in animo ejus qui non utitur nuptiis, quibus est usus Abraham; sed tamen major est quam in animo ejus qui propterea tenuit conjugii castitatem, quia non potuit ampliorem. Sic et femina innupta, quae cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sacra et corpore et spiritu, cum audierit impudentem illum per cunctatorem dicentem: Tu ergo melior quam Sara? respondeat: Ego melior sum, sed his quae virtute hujus continentiae carent: quod de Sara non credo. Fecit ergo illa cum ista virtute quod illi tempori congruebat, a quo ego sum immunis, ut in meo etiam corpore appareat quod illa in animo conservabat. Res ergo ipsas si comparemus, nullo modo dubitandum est meliorem[ esse] castitatem continentiae quam castitatem nuptialem; homines vero cum comparamus, ille est melior, qui bonum amplius habet. Item: Majus enim bonum[ est] obedientiae quam continentiae. Nam connubium nusquam Scripturarum nostrarum auctoritate damnatur; inobedientia vero nusquam absolvitur. Si ergo proponatur virgo permansura, sed tamen inobediens et maritata, quae virgo permanere non posset, sed tamen obediens, quam meliorem dicamus? Minus laudabilem quam si virgo esset, an damnabilem sicut virgo est? Ita si conferas ebriosam virginem sobriae conjugatae, quis eamdem ferret sententiam? Nuptiae quippe et virginitas duo bona sunt, quorum alterum majus; sobrietas autem et ebriositas, sicut obedientia et contumacia, illa bona sunt, haec mala. Melius est autem habere omnia bona vel minora quam magnum bonum cum magno malo; quia et in corporis bonis melius est habere Zachaei staturam cum sanitate, quam Goliae cum febre. Item: Quod enim cibus ad salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis; et utrumque non fit sine delectatione carnali, quae tamen modificata et temperantia refrenata in usum naturalem redacta, libido esse non potest. Quod est autem in sustentanda vita illicitus cibus, hoc est in quaerenda prole fornicarius vel adulterinus concubitus. Et quod est in cibo licito nonnullis immoderatior appetitus, hoc est in conjugibus venialis ille concubitus. Item: Aliud est non concumbere nisi sola voluntate generandi, quod non habet culpam. Idem in Enchiridio, cap. XLVI: Non est instituta regeneratio, nisi quia vitiosa est generatio; usque adeo ut de legitimo matrimonio procreatus dicat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit. Gregorius libro Pastorali, XLIX: Culpa quippe esse innuitur, quod indulgeri perhibetur. Moralium lib. XXXIII. Concessit minima, ut majora declinarent, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque habeat uxorem suam. Et quia tunc solum conjuges in admistione sine culpa sunt, cum non pro explenda libidine, sed pro suscipienda prole miscentur, ut hoc quod concesserant, sine culpa quamvis minima non esse monstraret, adjuxint: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
133
CXXXI. Quod nulli liceat eam, cum qua fornicatus fuerit, ducere in conjugium, et contra.
133
Ambrosius Felici, episcopo Siciliae: Eam quam aliquis aliqua illicita pollutione maculavit, in conjugium ducere nulli Christianorum licet, quia incestuosus est talis coitus. Augustinus De bono conjugali: Posse sane fieri legitimas nuptias ex male convinctis, honesto postea placito consequente, manifestum est. Idem De nuptiis et concupiscentia: Denique mortuo viro, cum quo verum connubium fuit, fieri verum connubium potest, cum quo prius adulterium fuit. Ivo Carnotensis Walterio Meldensi episcopo: Consulit fraternitas vestra utrum quis habere possit in uxorem quam prius habuerit pellicem. Super hoc diversas habemus sententias, alias prohibentes, alias permittentes. Dicit enim Gregorius. Eam quam aliquis, etc. Legitur quoque in concilio Cabilonensi cap. XXVI: Juxta canonicam auctoritatem raptores ad conjugia legitima raptas sibi jure vindicare non posse. Habemus et in decreto Hormisdae papae nuptias occulte factas non esse legitimas. Et papa Evaristus contubernia, non conjugia dicit esse illarum mulierum quae non sunt a parentibus traditae et legibus dotatae et a sacerdotibus solemniter benedictae. Habetur in concilio Aquisgrani habito: Qui mulierem rapuerit, vel furatus fuerit, aut seduxerit, nunquam eam uxorem habeat. E diverso vero legimus in decretis Eusebii papae cap. V: Virgines, quae virginitatem non servaverint, si eosdem, qui eas violaverunt, maritos acceperint, eo quod solas nuptias violaverint, post poenitentiam unius anni reconcilientur. Dicit quoque beatus Augustinus: Posse fieri sane legitimas, etc. Quantum ergo mihi videtur, quod quidam Patres concubinas uxores fieri vetuerunt, honestatem conjugii commendantes et foedam concubinatus consuetudinem coercere cupientes, rigorem justitiae teneri decreverunt. Quod vero alii aliter scripserunt, hoc intelligo, quod instinctu misericordiae quorumdam imbecillitati occurrentes, rigorem canonum temperare maluerunt. In quibus quidem sententiis non alia mihi videtur esse distantia, nisi quam inter se habent misericordia et judicium.
134
CXXXII. Quod sterilis non videatur ducenda esse, et contra.
134
Augustinus contra Faustum, lib. I, cap. XIX. Quaero cur despiciat dimittere uxorem, quam non ad matrimonii fidem, sed ad concupiscentiam tantum habendam censetis. Matrimonium quippe ex hoc appellatum est, quod non ob aliud debet femina nubere, quam ut mater fiat, quod vobis odiosum est. Idem De bono conjugali: Generationis itaque causa fieri nuptias Apostolus ita testis est. Volo, inquit, juniores nubere, etc. Idem De nuptiis et concupiscentia lib. I: Plures feminae uni viro nunquam licite jungerentur, nisi ex hoc plures filii nascerentur. Unde si una concumbat cum pluribus, quia non est hinc multiplicatio prolis, sed frequentatio libidinis, conjux non potest esse, sed meretrix. Idem De bono conjugali: Miror autem, si quemadmodum licet dimittere adulteram uxorem, ita liceat ea dimissa alteram ducere. Facit enim de hac Scriptura difficilem nodum, dicente Apostolo, ex praecepto Domini mulierem a viro non debere discedere; quod si discesserit, manere innuptam aut viro suo reconciliari. Quomodo autem viro possit esse licentia ducendae alterius uxoris, si adulteram reliquerit, cum mulieri non sit nubendi alteri, si adulterum reliquerit, non video. Quae si ita sunt, tamen valet illud sociale vinculum conjugum, ut cum causa procreandi colligetur, nec ipsa causa procreandi solvatur. Possit enim homo dimittere sterilem uxorem, et ducere de qua filios habeat; et tamen non licet. Idem in eodem: Semel initum connubium nullo modo potest nisi alicujus illorum morte dissolvi. Manet enim vinculum nuptiarum, etiamsi proles, cujus causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur, ita ut jam scientibus conjugatis non se filios habituros, separare se tamen vel ipsa causa filiorum atque aliis copulare non liceat. Quod si fecerint, cum eis quibus se copulaverint adulterium committunt. Idem De nuptiis et concupiscentia: Hoc custoditur in Christo et Ecclesia, ut vivens cum vivente in aeternum nullo divortio separetur. Cujus sacramenti tanta observatio est quibus fidelibus conjugatis, ut, cum filiorum procreandorum causa vel nubant feminae, vel viri ducant uxores, nec sterilem conjugem fas sit dimittere, ut fecunda ducatur. Quod si fecerit, non lege hujus saeculi, ubi interveniente repudio sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia, quod etiam Moysen Dominus propter duritiam cordis illorum Israelitis permisisse testatur, sed lege Evangelii reus est adulterii. Idem De bono conjugali: Nunc quippe nullus pietate perfectus filius habere nisi spiritualiter quaerit; tunc vero ipsius pietatis erat operatio etiam carnaliter filios propagare, quia illius populi generatio nuntia futurorum erat, et ad dispensationem propheticam pertinebat. Ideoque non sicut uni viro etiam plures habere licebat uxores, ita uni feminae plures viros nec prolis ipsius causa, si forte illa parere posset, ille generare non posset. Occulta enim lege naturae amant singularitatem, quae principantur; subjecta vero plura uni non sine dedecore subduntur. Neque enim sic habet unus servus plures dominos, quomodo plures servi unum dominum sicut multae animae uni Deo recte subduntur, una vero anima post multos deos fornicari potest, non fecundari. Idem De nuptiis et concupiscentia: Eo usque pervenit libidinosa crudelitas, ut etiam sterilitatis venena procuret. Prorsus si ambo tales sunt, conjuges non sunt; etsi ab initio tales fuerint, non sibi per connubium, sed per stuprum convenerunt. Si autem non ambo sunt tales, audeo dicere aut illa est quodammodo mariti meretrix, aut ille adulter uxoris. Idem De doctrina Christiana lib. III: Suscipiendae prolis causa erat uxorum plurium simul uni viro habendarum inculpabilis consuetudo, et ideo unam feminam maritos plurimos habere honestum non erat; non enim mulier eo est fecundior. In hujuscemodi rebus quidquid illorum temporum sancti non libidinose faciebant, quamvis ea facerent, quae hoc tempore nisi per libidinem non possunt fieri, non culpat Scriptura.
135
CXXXIII. Quod virginitas non praecipiatur, et contra.
135
Isidorus De summo bono, lib. I, cap. XXI: In lege imperat nuptias, in Evangelio virginitatem. Idem lib. II, cap. LX: Conjugium concessum est, virginitas admonita, non jussa, quia nimis excelsa. Origenes in Epistola Pauli ad Romanos, lib. X: Salvator dicit: Cum feceritis omnia, quod praecipio vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere fecimus. Ea vero quae supra debitum fecimus, non facimus ex praeceptis. Virginitas enim non ex debito solvitur, neque enim per praeceptum expetitur, sed supra debitum offertur. Ambrosius in hortatione virginitatis, lib. I: Sola est enim virginitas, quae suaderi potest, imperari non potest, res magis voti quam praecepti. Hieronymus contra Jovinianum, lib. I: Quod imperatur, necesse est fieri; quod necesse est fieri, poenam habet. Frustra enim jubetur, quod in arbitrio ponitur. Si virginitatem Deus imperasset, videbatur nuptias condemnare et hominum auferre seminarium, unde virginitas nascitur.
136
CXXXIV. Quod nuptiae quoque praecipiantur, et contra.
136
Paulus apostolus in Epistola I ad Corinthios[ VII, 8]: Dico autem non nuptis et viduis: bonum si sic permaneant, sicut et ego. Quod si non se continent, nubant. Melius est nubere quam uri. Joannes Chrysostomus super Epistolam ad Hebraeos in fine VII sermonis: Si beatitudines solis monachis dictae sunt, saecularem autem hominem impossibile est eas implere, qui nuptias jussit ipse ergo omnes disperdidit. Si enim non potest cum impiis[ nuptiis] ea quae monachorum sunt implere, perierunt et corruptae sunt et in angustum conclusit ea quae virtutis sunt; et quomodo honorabiles sunt nuptiae, quas tantum nobis impediverit? Augustinus: Secundas nuptias propter incontinentiam jubet Apostolus dicens, melius viro nubere, quam pro expetenda libidine cum pluribus fornicari. Saepius enim nubendi licentia non est religionis, sed criminis. Ex Epistola Juliani ad Demetriadem: In Scripturis divinis prohibentur quaedam, quaedam praecipiuntur, conceduntur aliqua, nonnulla suadentur. Prohibentur mala, praecipiuntur bona, conceduntur media, ut nuptiae, carnium esus vel pastus ac vini, suadetur virginitas.
137
CXXXV. Quod nuptiae bonae sint, et contra
137
Augustinus De bono conjugali: Bonum, inquit, sunt nuptiae, et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi. Isidorus De summo bono, lib. I, cap. XI: Conjugia vero et potestates per se quidem bona sunt; per ea vero, quae circa ea sunt, mala existunt. Conjugia per id, quod dicit Apostolus: Qui cum uxore est, cogitat quae sunt mundi. Potestates per elationem, oppressionem justitiae praevaricationem. Hieronymus contra Jovinianum lib. I: Concedo et nuptias esse donum Dei, sed inter donum et donum major est distantia. Item: Tolle ardorem libidinis et non dices melius est nubere. Melius semper ad operationem deterioris respicit, non ad simplicitatem incomparabilis per se boni. Quid agis, apostole? Nosti proprietates sermonum; ubi de continentia loqueris et virginitate, bonum est, inquis, mulierem non tangere; ubi ad nuptias venitur, non dicis, bonum est, sed melius est nubere quam uri. Si per se bonae sunt nuptiae, noli illas incendio comparare, sed simpliciter dic, bonum est nubere. Idem lib. I: Bonum est homini non tangere mulierem; non dixit non habere, sed non tangere, quasi in tactu periculum sit, quasi qui illam tetigerit, non evadat, quod pretiosas animas capit. Alligabit quis ignem in sinu et non comburetur? Aut ambulabit super carbones ignis, et non ardebit? Idem ad Pammachium: Si dixero melius est virginem esse quam nuptam, bono melius protuli. Multa diversitas est inter id melius, quod nuptiis et quod fornicationi anteponitur. Si autem alterum gradum fecero, melius est nubere quam fornicari, malo bonum protuli. Idem contra Jovinianum, lib. I: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Quale est illud bonum, quod Christi corpus prohibet accipi, et quod orare non permittit? Jubet idem Apostolus alio loco ut semper oremus. Si semper orandum est, nunquam ergo conjugio serviendum, quoniam quotiescunque uxori debitum reddo, orare non possum. Petrus apostolus, experimentum habens conjugalium vinculorum, vide quid doceat: Similiter viri cohabitantes juxta scientiam quasi infirmiori vasculo muliebri tribuentes honorem, et sicut cohaeredibus multiplicis gratiae, ut non impediantur orationes vestrae. Si abstineamus a coitu, honorem tribuimus uxori; si non abstineamus, perspicuum est honori contrariam esse contumeliam. Item: Si quis considerat virginem suam, id est carnem lascivire nec refrenare se potest, quod vult faciat; non peccat, si ducat uxorem. Faciat, inquit, quod vult, non quod debet. Non peccat, si duxerit; non tamen bene facit, si duxerit. Item: Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit. Significantius et proprie supra dixerat: qui ducit uxorem, non peccat. Aliud est non peccare, aliud est bene facere. Declina a malo, et fac bonum. In altero initium, in altero perfectio. Unde ne in eo quod dixerit: et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit, aestimet aliquis observationem meam non stare, protinus hoc ipsum extenuat et obumbrat comparatione melioris et dicit: et qui non jungit, melius facit. Item: Tantum discrimen inter nuptias et virginitatem, quantum inter non peccare et bene facere. Item: Quod est ista necessitas, quae spreto vinculo conjugali virginitas appetit libertatem. Vae praegnantibus et nutrientibus in illo die: Non hic damnantur scorta vel lupanaria, de quorum damnatione nulla dubitatio est, sed uteri tumentes et infantium vaginatus et fructus atque opera nuptiarum. Si bonum est sic esse, malum est sic non esse. Item: Si acceperis uxorem, non peccasti. Aliud est non peccare, aliud est bene facere, et si nupserit virgo, non peccabit. Idem in apologetico ad Pammachium: Reprehendunt me quidam, quod in libris, quos adversus Jovinianum scripsi, nimius fuerim in laude virginum, vel in sugillatione nuptiarum, et aiunt condemnationem esse matrimonii in tantum pudicitiam praedicare, ut nulla posse videatur inter uxorem et virginem comparatio derelinqui. Ergo si bene problematis memini, inter Jovinianum et nos ista contentio est, quod ille exaequet virginitati nuptias, nos subjiciamus. Item: Diximus: Si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere; nihil ergo bono contrarium est, nisi malum. Si autem malum est et ignoscitur, ideo conceditur, ne malo quid deterius fiat, etc. Hoc ideo subjecimus, quia Apostolus dixerat: Bonum est homini mulierem non tangere; propter fornicationem autem, etc. In quo differunt mea verba a sensu Apostoli? Nisi forte in eo, quod ille pronuntiat, ego dubito; ille definit, ego sciscitor; ille aperte dicit, bonum est homini mulierem non tangere, ego timide quaero, si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere. Si dubitantis est, non confirmantis. Ideo non dixit, bonum est uxorem non habere, sed bonum est mulierem non tangere, quasi in tactu periculum sit, quasi qui illam tetigerit non evadat. Vides igitur, non de conjugiis nos exponere, sed de coitu simpliciter disputare, quod ad comparationem virginitatis et angelicae similitudinis bonum est homini mulierem non tangere. Item: Quod si cui et asperum et reprehensione dignum videtur, tantam nos inter virginitatem et nuptias fecisse distantiam, legat sancti Ambrosii De viduis librum, et inveniet illum inter caetera quae de virginitate et nuptiis disputavit, etiam hoc dixisse. Non ergo copula nuptialis quasi culpa vitanda, sed quasi necessitas sarcina declinanda est. Lex enim astringit uxorem, ut in laboribus et tristitia filios generet, conversio ejus ad virum sit, ut ei ipse dominetur. Et in alio loco pretio, inquit, estis empti, nolite fieri servi hominum. Videtis quam evidens conjugalis sit definitio servitutis. Et post pusillum: Si igitur bonum conjugium, servitium malum, quid est, quando nequeunt se invicem sanctificare, sed perdere? Universa, quae nos de virginitate ac nuptiis lato sermone diffudimus, ille brevi arctavit compendio. Item: Tumeant contra me mariti, quare dixerim: oro te, quale bonum illud est, quod orare prohibet, quod corpus Christi accipere non permittit? Jubet idem Apostolus alio loco, ut semper oremus. Si semper orandum est, nunquam ergo conjugio serviendum; quoniam quotiescunque uxori debitum reddo, orare non possum. Hoc quare dixerim, perspicuum est, quia interpretabar illud Apostoli dictum nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Item: Quid est majus, orare an Christi corpus accipere? Utique accipere corpus Christi. Si per coitum quod minus est impeditur, multo magis quod majus est. Diximus in eodem volumine, panes propositionis ex lege non potuisse comedere David et socios ejus, nisi se triduo mundos a mulieribus respondissent; non utique a meretricibus, quod damnabatur in lege, sed ab uxoribus, quibus licito jungebantur. Populum quoque, quando accepturus erat legem, tribus diebus jussum est ab uxoribus abstinere. Scio Romae hanc esse consuetudinem, ut fideles Christi semper Christi accipiant, quod nec reprehendo, nec probo. Unusquisque in sensu abundat. Sed istorum conscientiam convenio, qui eodem die communicant, et juxta Persium noctem flumine purgant, quare ad martyres ire non audent? quare non ingrediuntur ecclesias? An alius in publico, alius in domo Christus est? Quod in ecclesia non licet, nec domi licet. Nihil a Deo clausum est, et tenebrae quoque lucent apud eum. Probet se unusquisque, et sic ad corpus Christi accedat, ut, dum doleo non communicasse me corpori Christi, abstineam me paulisper ab uxoris amplexu, ut amori conjugis amorem Christi praeferam. Item: Veniam et ad illum locum, in quo arguor, quare dixerim, in die secundo non additum, sicut in primo et tertio et reliquis, vidit Deus quia bonum est, statimque subjecerim nobis intelligentiam derelinqui; non esse bonum duplicem numerum, qui ab unione dividat et praefiguret foedera nuptiarum. Unde et in arca Noe animalia, quaecunque bina ingrediuntur, immunda sunt. Impar numerus est mundus. Item: Aut reddant aliam probabiliorem causam, quare non sit scriptum, aut suscipiant quod a nobis dictum est. Porro si in arca Noe omnia animalia, quae bina ingrediuntur, immunda sunt, et impar numerus mundus est, et hoc quare scriptum sit, edisserant; si autem non, quod a me expositum est velint nolint suscipiant. Aut profer meliores epulas et me conviva utere, aut qualicunque nostra coenula contentus esto.
138
CXXXVI. Quod dilectio proximi omnem hominem complectatur, et non.
138
Augustinus De doctrina Christiana, lib. I: Omnes autem aeque diligendi sunt. Sed, cum omnibus prodesse non possis, his potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte junguntur. Item: Qui se vult diligi, non ut sibi aliquid, sed ut eis qui diligunt, aeternum praemium conferatur. Hinc efficitur ut inimicos etiam diligamus. Non enim eos timemus, quia nobis quod diligimus auferre non possunt, sed miseramur potius, quia tanto magis nos oderunt, quanto ab illo quem diligimus separati sunt. Item: Utrum ad illa duo praecepta etiam dilectio pertineat angelorum, quaeri potest. Nam quod nullum exceperit, qui praecepit ut proximum diligamus, et Dominus ostendit et Apostolus Paulus. Item: Duo praecepta protulerat atque in eis pendere totam legem prophetasque dixerat. Item: Dominus ait: Vade et fac similiter; ut videlicet esse eum proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, vel exhibendum, si indigeret. Ex quo est jam consequens, ut etiam ille a quo nobis hoc vicissim exhibendum est, proximus sit noster; proximi enim nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Item: Paulus dicit: Nam non adulterabis; Non homicidium facies; non furaberis; non concupisces; et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Quisquis ergo arbitratur non de omni homine Apostolum praecepisse, cogitur fateri, quod scelestissimum est, visum fuisse Apostolo non esse peccatum, si quis aut non Christiani aut inimici adulteraverit uxorem. Item: Jam vero si vel cui praebendum vel a quo nobis praebendum officium misericordiae, recte proximus dicitur, manifestum est hoc praecepto, quo jubemur diligere proximum, et sanctos angelos contineri, a quibus tanta nobis misericordiae impenduntur officia. Ambrosius super Epistolam Pauli ad Romanos: Nemini quidquam debeatis. Pacem vult nos habere, si fieri potest, cum omnibus; dilectionem cum fratribus. Qui enim diligit proximum, legem implevit, legem Moysis. Nam novae legis mandatum est etiam inimicos diligere. Diliges proximum tuum sicut teipsum; hoc scriptum est in Levitico. Item: Dilectio proximi malum non operatur; plenitudo enim legis est dilectio. Malum non operatur, quia bona est dilectio, nec peccari potest per illam quae legis est perfectio; sed quia tempore Christi addi aliquid oportuit, non solum proximos sed inimicos diligi praecepit. Unde plenitudo legis est dilectio, ut justitia sit diligere proximum; abundans vero et perfecta justitia etiam inimicos diligere.
139
CXXXVII. Quod sola charitas virtus dicenda sit, et non.
139
Augustinus ad Macedonium judicem: Virtus nihil est aliud quam diligere quod diligendum est; id eligere prudentia est; nullis inde averti molestiis, fortitudo est; nullis illecebris, temperantia; nulla superbia, justitia. Idem De moribus Ecclesiae catholicae[ Maur. I, 696]: Nihil igitur aliud est optimum hominis cui haerere beatissimum sit, nisi Deus, cui haerere certe non valemus nisi dilectione. Namque illud quod quadripartita dicitur virtus, ex ipsius amoris vario quodam affectu dicitur, ut temperantia sit amor integrum se praebens ei quod amatur, fortitudo autem amor facile tolerans omnia propter id quod amatur; justitia, amor soli amato serviens, et propterea recte dominans; prudentia, amor ea quibus adjuvatur ab eis quibus impeditur sagaciter seligens; sed hunc amorem non cujuslibet, sed Dei esse diximus. Definire etiam licet, ut temperantiam dicamus esse amorem Deo se integrum incorruptumque servantem; fortitudinem amorem omnia propter Deum facile perferentem; justitiam, amorem Deo tantum servientem, et ob hoc bene imperantem caeteris quae homini subjecta sunt; prudentiam, amorem Dei bene discernentem ea quibus adjuvetur in Deum ab his quibus impediri potest. Quid amplius de moribus disputatur? Si enim Deus est summum bonum( quod negari non potest), sequitur quoniam summum bonum appetere est bene vivere, ut nihil sit aliud bene vivere quam toto corde Deum diligere, ut incorruptus in eo amor atque integer custodiatur( quod est temperantiae), nullis frangatur incommodis( quod est fortitudinis), nulli alii serviat( quod est justitiae), vigilet in discernendis rebus, ne fallacia paulatim dolusve subripiat( quod est prudentiae). Ex libro Prosperi Sententiarum Augustini, cap. VII: Dilectio Dei et proximi propria et specialis virtus est piorum atque sanctorum, cum caeterae virtutes bonis ac malis possint esse communes. Gregorius super Ezechielem, homil. XVI: Tres sunt virtutes, sine quibus is qui operari aliquid potest salvari non potest, videlicet fides, spes, charitas. Idem in homil. VII Evangeliorum: Scientia etenim virtus est; humilitas etiam custos virtutis. Isidorus De summo bono, lib. II, cap. XXXVI: Fides, spes, charitas summae virtutes sunt; nam a quibus habentur, utique veraciter habentur; aliae vero virtutes mediae sunt, quae et ad utilitatem et ad perniciem possunt haberi, si de eis arroganter quisque intumuerit, utputa doctrina, jejunium, castitas, scientia sive temporales divitiae, de quibus scilicet et bene operari possumus et male. Paulus apostolus in I Epist. ad Corinthios: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium donum habet ex Deo; alius quidem sic, alius vero sic. Dico autem non nuptis et viduis: bonum est illis, si sic permaneant sicut et ego; quod si se non continent, nubant. Tullius De officiis, lib. II, cap. IX: Justitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine justitia nihil valet ad faciendam fidem. Quo enim quisque versutior et callidior, hoc invidiosior et suspectior, detracta opinione probitatis. Quamobrem intelligentiae justitia conjuncta, quantum volet, habebit ad faciendam fidem virium. Justitia sine prudentia multum poterit, sine justitia nil valebit prudentia. Sed ne quis sit admiratus cur, cum inter omnes philosophos constet a meque ipso disputatum saepe sit, qui unam haberet omnes habere virtutes, nunc ita sejungam, quasi possit quisquam, qui non idem prudens sit, justus esse: alia est illa cum veritas ipsa limatur in disputatione, alia cum ad omnes accommodatur oratio. Quamobrem ut vulgus, ita nos hoc loco loquimur, ut alios fortes, alios viros bonos, alios prudentes esse dicamus. Popularibus enim verbis est agendum et usitatis, cum loquimur. Hieronymus ad Fabiolam De mansionibus filiorum Israel: De alia provincia ad aliam transeuntes; non enim semper uni virtuti danda est opera, sed, sicut scriptum est: Ibunt de virtute in virtutem; quia ita inter se connexae sunt, ut qui una caruerit omnibus careat. Ex libro primo Dialogorum ejusdem contra Pelagium: PELAGIUS: Nullus ergo sanctorum, quandiu in isto saeculo est, cunctas potest habere virtutes. HIERONYMUS: Nullus, quia nunc ex parte prophetamus et ex parte cognoscimus. Neque enim possunt omnino esse in hominibus, quia non est immortalis filius hominis. PELAGIUS: Et quomodo legimus, qui unam habuerit, omnes habere virtutes? HIERONYMUS: Participatione, non proprietate. Necesse est enim ut singuli excedant in quibusdam; et tamen hoc ubi scriptum sit, nescio. PELAGIUS: Ignoras hanc philosophicam esse sententiam? HIERONYMUS: Sed non apostolorum. Neque enim curae mihi est, quid Aristoteles, sed quid Paulus doceat. Augustinus Hieronymo de sententia Jacobi apostoli[ Maur. II, 595]: Quando dicit: Quicunque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus, quomodo intelligendum est? obsecro te; itane qui furtum fecerit, imo vero qui dixerit diviti: Hic sede; pauperi autem: Tu sta illic; et homicidii et adulterii et sacrilegii reus est? Item: Consequens videtur, nisi alio modo intelligendum ostendatur, ut qui dixerit diviti: Hic sede, et pauperi: Sta illic, huic ampliorem honorum quam illi deferens, et idololatres et blasphemus et adulter et homicida, et ne, quod longum est, cuncta commemorem, reus omnium criminum judicandus sit. Offendens quippe in uno factus est omnium reus. At enim qui unam virtutem habet, omnes habet, et qui unam non habet, nullam habet; hoc si verum est, confirmatur ista sententia. Sed ego eam exponi volo, non confirmari, qui est per seipsam apud nos omnium philosophorum auctoritatibus firmior; et illud quidem de virtutibus et vitiis si veraciter dicitur, non est consequens, ut propter hoc omnia peccata sint paria. Nam illud de inseparabilitate virtutum, et si forsitan fallor, tamen si verum, memini, omnibus philosophis placuit, qui easdem virtutes agendas necessarias esse dixerint; hoc autem de parilitate peccatorum soli Stoici ausi unt disputare contra omnem sensum generis humani. Quam eorum vanitatem in Joviniano illo, qui in hac sententia Stoicus erat, dilucidissime convicisti, et praeclarissima disputatione satis evidenter apparuit non placuisse auctoribus nostris, vel ipsi potius, quae per eos locuta est, veritati, omnia paria esse peccata. Item: Certe hinc persuadent, qui unam virtutem habuerit, habere omnes, et omnes deesse cui una defuerit, quod prudentia nec ignava nec injusta nec intemperans potest esse. Nam, et si aliquid horum defuerit, prudentia non erit. Porro si prudentia tamen erit, et si fortis et justa et temperans sit, profecto ubi fuerit, secum habet caeteras. Sic fortitudo imprudens esse non potest vel intemperans vel injusta. Sic temperantia necesse est ut prudens, fortis et justa sit; sic justitia non est, si non sit prudens, fortis, temperans. Ita ubi vera est aliqua earum, et aliae similiter sunt. Ubi autem aliae desunt, vera illa non est, etiamsi aliquo modo simul esse videatur; sunt enim, ut scis, quaedam vitia specie fallaci similia. Item: Catilina, ut de illo scripserunt qui nosse potuerunt, frigus, sitim, famem ferre poterat, eratque patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuique credibile est; ac per hoc praeditus fortitudine videbatur. Sed haec fortitudo prudens non erat; mala enim pro bonis eligebat; temperans non erat; corruptelis enim turpissimis foedabatur; justus non erat, nam contra patriam conjuraverat, et ideo nec fortitudo erat, sed duritia sibi, ut stultos falleret, nomen fortitudinis imponebat. Nam, si fortitudo esset, virtus esset; si autem virtus esset, a caeteris virtutibus tanquam inseparabilibus comitibus nunquam relinqueretur. Quapropter, cum quaeritur etiam de vitiis, utrum similiter omnia sint ubi unum erit, aut nulla sint ubi unum non erit, laboriosum est id ostendere, propterea quod uni virtuti duo vitia opponi solent, et quod aperte eontrarium est, et quod specie similitudinis adumbratur. Item: Cogimur fateri vitia plura esse virtutibus. Unde aliquando vitium vitio tollitur. Item: Virtus vero quo una ingressa fuerit, quoniam secum caeteras ducit, profecto vitia cedunt, quaecunque inerant. Haec utrum ita se habeant, diligentius inquirendum est; non enim et ista divina sententia est qua dicitur: qui unam virtutem habuerit, omnes habet, eique nullam esse, cui una defuerit. Ego vero nescio quemadmodum dicam, non dico virum, a quo denominata dicitur virtus, sed etiam mulierem, quae viro suo servat tori fidem, si hoc faciat propter praeceptum Dei, et quae primitus sit fidelis, non habere pudicitiam, aut pudicitiam nullam vel parvam esse virtutem; sic et maritum qui hoc idem servat uxori. Et tamen sunt plurimi tales quorum sine aliquo peccato esse neminem dixerim, et utique illud qualecunque peccatum ex aliquo vitio venit. Unde pudicitia conjugalis in viris feminisque religiosis, cum procul dubio virtus sit, non tamen secum habet omnes virtutes; nam, si omnes ibi essent, nullum esset vitium, nullum omnino peccatum. Quis ergo sine aliquo vitio, id est fomite quodam vel quasi radice peccati, cum clamet qui supra pectus Domini recumbebat: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, etc. Item: Scriptum est: In multis offendimus omnes. Item: Charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta magna et vera virtus est, quae ipsa est finis praecepti, merito dicta fortis sicut mors, quia sicut mors avellit a sensibus carnis animam, sic charitas a concupiscentiis carnalibus. Item: An forte quia plenitudo legis charitas est, qua Deus proximusque diligitur, in quibus praeceptis charitatis tota lex pendet et prophetae, merito fit reus omnium, qui contra illam facit in qua pendent omnia? Nemo autem facit peccatum nisi adversus illam faciendo. Quare non adulterabis, non homicidium facies, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Reus itaque fit omnium faciendo contra eam in qua pendent omnia. Origenes super Epistolam Pauli ad Romanos, lib. VIII: Habent enim zelum Dei, sed non secundum conscientiam. Similiter potest dicere Apostolus de aliis, quod timorem Dei habeant, sed non secundum conscientiam,, et de aliis quia charitatem Dei habeant, sed non secundum conscientiam; si enim habeat quis affectum erga Deum, ignoret autem, quia charitas patiens debet esse, benigna, etc.; haec et his similia si in charitate non habeat, sed in solo affectu diligat Deum, competenter et ad ipsum dicitur, quia charitatem Dei habeat, sed non secundum conscientiam.
140
CXXXVIII. Quod charitas semel habita nunquam amittatur, et contra.
140
Salomon in Proverbiis, cap. XVII: Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. Item in Cantico canticorum( VIII, 7): Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Paulus apostolus in Epistola ad Romanos( VIII, 35): Quis nos separabit a charitate Dei? tribulatio an angustia? etc. Idem in Epistola I ad Corinthios( XIII, 8): Charitas nunquam excidit, sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur. Hieronymus super Epistolam ad Corinthios: Charitas nunquam excidit, hoc est ipsa illa sola permanet in futuro, aut certe quae vera est non finitur. Idem ad Heliodorum: Charitas nunquam excidit; haec vivit semper in pectore. Idem ad Rufinum: Amicitia, quae desinere potest, vera nunquam fuit. In amico non res quaeritur, sed voluntas. Amicitia quae finiri potest, nunquam vera fuit; magis enim in insidiis nostrorum periclitamur quam aliorum. Unde dicitur: Etenim homo pacis meae, in quo, etc. Nonnulli altioribus gradibus dediti mutant mores, et quos conglutinatos habebant, postquam ad culmen honoris perveniunt, amicos habere despiciunt. Amicitia enim vera nulla vi excluditur et nullo tempore aboletur, et, ubicunque se vertit tempus, illa firma perdurat, quia veraciter diligit amicum; quantaslibet ab eo patiatur injurias, nullatenus ab amore ejus avertitur. Omni tempore diligt qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. Augustinus super psalmum XXI: Amate, sed quid ametis videte. Amor Dei, amor proximi charitas dicitur; amor hujus saeculi, cupiditas. Idem lib. IV, De doctrina Christiana: Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se atque proximo propter Deum; cupiditatem autem, motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore, non propter Deum. Idem in lib. Quaestion. LXXXIII, cap. XXXVII: Nihil aliud est amare quam propter semetipsum rem aliquam appetere. Item: Amor rerum amandarum charitas vel dilectio melius dicitur. Item, cap. XXXVIII: Est autem cupiditas adipiscendi aut obtinendi temporalia. Idem super illum versiculum: Voluntarie sacrificabo tibi, etc. Quid offeram nisi quod ait: Sacrificium laudis honorificabit me. Quare voluntarie? quia gratis amo quod laudo. Gratuitum sit quod amatur et quod laudatur. Quid est gratuitum? ipse propter se, non propter aliud. Si enim laudas Deum, ut det tibi aliquid, jam non gratis amas Deum. Erubesce; si te uxor tua propter divitias amaret, et forte tibi paupertas accideret, de adulterio cogitaret. Cum ergo te a conjuge gratis amari vis, tu Deum propter aliud amabis, quod praemium accepturus es a Deo, o avare? Non tibi terram, sed semetipsum servat, qui fecit coelum et terram. Voluntarie sacrificabo tibi; noli ex necesitate. Si enim propter aliud laudas, ex necessitate laudas; si adesset tibi quod amas, non laudares. Laudas, verbi gratia, ut tibi det pecuniam; si haberes aliunde, nunquid laudares? Si igitur propter pecuniam laudas, non voluntarie sacrificas, sed ex necessitate, quia praeter illum nescio quid aliud amas. Contemne omnia, ipsum attende, et haec quae dedit propter dantem bona sunt. Nam dat prorsus ista temporalia, et quibusdam bono eorum, quibusdam malo eorum, secundum altam profunditatem judiciorum suorum. Ipsum autem gratis dilige, quia melius ab eo non invenis quod det quam seipsum, aut, si invenis melius, hoc pete. Voluntarie sacrificabo tibi, quia gratis. Et confitebor nomini tuo, Domine, etc.; nihil aliud nisi quia bonum est. Numquid ait, quia das mihi aurum? Idem De moribus Ecclesiae contra Manichaeos: Bonorum summa nobis Deus est, Deus nobis est summum bonum. Neque enim infra remanendum nobis est, neque ultra quaerendum; alterum enim periculosum, et alterum nullum. Item: Sicut scriptum est: Quia propter te afficimur tota die. Charitas non potuit signari expressius, quoniam id dictum est propter te. Idem De disciplina ecclesiastica tractans: Habe charitatem, et fac quidquid vis. Idem super Epistolam Joannis, sermone II: Dilectio sola discernit inter filios Dei et filios diaboli. Item: Non discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi charitate. Idem sermone VI: Habere baptismum et malus esse potest; habere prophetiam et malus esse potest; accipere sacramentum corporis et sanguinis Domini et malus esse potest; habere autem charitatem et malus esse non potest. Quid ipse spiritus interpellat pro sanctis, nisi ipsa charitas, qua in te per Spiritum facta est? Ideo dicit idem Apostolus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum. Tullius in secundo Rhetoricae: Amicitia est voluntas erga aliquem, bonarum rerum illius ipsius causa, quem diligit, cum ejus pari voluntate. Idem in libro De amicitia: Praestat amicitia propinquitate, quod ex propinquitate benevolentia tolli potest, ex amicitia non potest. Sublata enim benevolentia amicitiae nomen tollitur, propinquitatis manet. Quanta autem vis amicitiae sit, ex hoc intelligi maxime potest, quod ex societate instituta generis humani, quam conciliavit ipsa natura, ita eontracta est res et adducta in angustum, ut omnis charitas aut inter duos aut inter paucos jungeretur. Est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et charitate consensio. Qua quidem haud scio an, excepta sapientia, quidquam melius sit hominibus a diis immortalibus datum. Augustinus De Trinitate lib. XIV, cap. IX: Utrum autem etiam tunc virtutes, quibus in hac mortalitate bene vivitur, desinant esse, cum ad aeterna perduxerint, nonnulla quaestio est. Quibusdam enim visum est desituras, et bonos animos sola beatos esse cognitione, hoc est contemplatione naturae, quae creavit omnes creaturas; cui regenti esse subditum, si justitiae est, immortalis est omnino justitia, nec in illa beatitudine desinet, sed talis et tanta erit, ut perfectior et major esse non possit. Fortassis et aliae tres virtutes; prudentia sine ullo jam periculo erroris; fortitudo sine molestia tolerandorum malorum; temperantia sine repugnatione libidinum erit in illa felicitate, ut prudentiae sit nullum bonum Deo praeponere vel aequare; fortitudinis, fortissime cohaerere; temperantiae, nullo defluxu noxio delectari. Nunc autem quod agit justitia in subveniendo miseris, quod prudentia in praecavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis non ibi erit, ubi nihil omnino mali erit. Ac per hoc ista virtutum opera, sicut fides ad quam referenda sunt, et aliam nunc faciunt Trinitatem, cum ea praesentia tenemus, aliam tunc factura sunt, cum ea non esse, sed fuisse in memoria reperiemus. Item: De tribus virtutibus, prudentia, fortitudine, temperantia, cum dicitur, quod desinant, nonnihil dici videtur. Justitia vero immortalis est. Tullius in hac tantum vita communi quatuor necessarias dixit esse virtutes; nullam vero earum, cum ex hac vita migrabimus. Item: Regenti naturae esse subditum, si justitiae est, immortalis est justitia. Idem super Genesim: Istae quippe virtutes, quae nunc propter transigendam istam peregrinationem valde necessariae sunt, nec erunt in illa vita, propter quam adipiscendam necessariae sunt. Idem in psalmum XXI: Erat tunica, dicit evangelista, desuper texta. Quae est illa tunica, nisi charitas, quam nemo potest dividere? Quae est ista charitas, nisi unitas? In ipsam sors mittitur; nemo illam dividit. Sacramenta sibi haeretici diviserunt, charitatem non, et quia dividere non potuerunt, recesserunt. Illa autem integra manet; qui habet hanc, securus est. Nemo illam movet de Ecclesia Catholica; et si foris illam incipiat habere, intus mittitur quomodo ramus olivae a columba. Item: Fides gratiae Christianae, id est ea quae per dilectionem operatur, posita in fundamento, neminem perire permittit. Idem super illum locum Evangelii Joannis: Haec mando vobis, ut, etc.. Merito itaque magister bonus dilectionem sic saepe commendat, tanquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse caetera bona, et quae non potest haberi sine caeteris bonis, quibus homo efficitur bonus. Idem in sermone III super Epistolam Joannis: Ut sciatis quia unctio quam accepimus ab eo permaneat in nobis. Unctio invisibilis charitas illa est quae, in quocunque fuerit, tanquam radix illi erit, quamvis ardente sole arescere non potest. Omne quod radicatum est, nutritur calore solis, non arescit. Idem in sermone V: Si quis paratus sit mori etiam pro fratribus, perfecta est in illo charitas. Sed nunquid mox ut nascitur, jam prorsus perfecta est? Ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur; cum ad perfectionem venerit, quid dicit? Mihi vivere Christus est, et mori lucrum; optabam dissolvi et esse cum Christo. Item sermone VII: Semel ergo breve praeceptum tibi praecipitur: dilige, et quod vis fac; radix sit intus dilectionis. Non potest de ista radice nisi bonum existere. Idem sermone VIII: Radicata est charitas, securus esto; nihil mali procedere potest; amplius non potuit dilectio commendari quam ut diceretur Deus: Deus dilectio est, et qui manet in dilectione, in Deo manet, et Deus in eo. Habitas in Deo, ut continearis; habitat in te Deus, ut contineat, ne cadas. Item sermone IX: Manet in te Deus, ut te contineat; manes in Deo, ne cadas, quia de ipsa charitate Apostolus dicit: Charitas nunquam cadit. Quomodo cadit quem continet Deus? In hoc perfecta est dilectio Dei in nobis, ut fiduciam habeamus in die judicii. Item: Charissimi, etsi cor nostrum non male senserit, fiduciam habeamus ad Deum. Cor non male senserit, quia germana dilectio est in nobis, non ficta, salutem fraternam quaerens, nullum emolumentum exspectans a fratre, nisi salutem ipsius. Item: Quisquis ergo habuerit charitatem fraternam, corque ejus interrogatum sub justo examine non ei aliud responderit quam germanam ibi esse radicem charitatis, unde boni fructus existant, habet fiduciam apud Deum. Idem in psalmum CIII super illum locum: Qui tegis aquis superiora ejus. In omnibus Scripturis super eminentissimum locum charitas obtinet; hanc nobiscum non communicant mali. Ipse enim est fons proprius bonorum, proprius sanctorum, de quo dicitur: Nemo alienus communicet tibi. Qui sunt alieni? omnes qui audient: Non novi vos. Idem ad Julianum comitem: Charitas, quae deseri potest, nunquam vera fuit. Gregorius Moralium lib. X: Valida est dilectio ut mors, quia nimirum mentem, quam semel ceperit, a dilectione mundi funditus occidit et insensibilem contra terrores reddit. Ex Levitico( VI, 12): Ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subjiciens mane ligna per singulos dies. Item: Ignis est iste perpetuus, quia nunquam deficiet de altari. Gregorius lib. XXV Moralium: Altare Dei est cor nostrum, in quo necesse est ad Deum charitatis flammam indesinenter accendere, cui, ne in eo charitatis flamma deficiat, tam exempla praecedentium quam sacrae Scripturae testimonia congerere non desistat. Quia enim interna novitas nostra ipsa quotidie hujus vitae conversatione veterascit, ignis iste nutriendus est. Item: Ignis enim iste in altari Domini, id est in corde nostro, citius exstinguitur, nisi solerter adhibitis exemplis Patrum et Dominicis testimoniis reparetur. Item: Quia vero eadem charitas in cordibus electorum inexstinguibilis manet, apte subditur: Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet de altari, quia etiam post hanc vitam eorum mentibus fervor charitatis accrescit, ut Deus quo magis visus fuerit, eo amplius diligatur. Ambrosius in Apologia David: Paulus merito gloriatur in infirmitatibus Sciebat enim virtutis abundantia plurimos etiam sanctos sine remedio corruisse. Hieronymus in Ezechielem: Non enim ex praeteritis sed ex praesentibus judicamur; cavendumque et semper timendum, ne veterem gloriam et solidam firmitatem unius horae procella subvertat. Responsiones Prosperi ad Rufinum, cap. III: A sanctitate ad immunditiam, a justitia ad iniquitatem, a fide ad impietatem plerosque transire non dubium est, et tales ad praedestinationem filiorum Dei cohaeredum Christi non pertinere certissimum est. Item, cap. VII: Ex regeneratis in Christo Jesu quosdam, relicta fide et piis moribus, apostatare a Deo et impiam vitam in sua aversione finire, multis, quod dolendum est, probatur exemplis. Gregorius homil. XXXVIII: Tres pater meus sorores habuit, quae cunctae tres sacrae virgines fuerunt. Quarum una Tharsilla, alia Gordiana, alia Emiliana dicebatur. Uno omnes ardore conversae, uno eodemque tempore sacratae, sub districtione regulari degentes, in domo propria socialem vitam ducebant, etc. Item: Gordiana autem, oblita Dominici timoris, oblita pudoris et reverentiae, oblita consecrationis, conductorem agrorum suorum postmodum maritum duxit. Ecce omnes tres uno prius ardore conversae sunt, sed non in uno eodemque studio permanserunt; quia, juxta Dominicam vocem, multi vocati, pauci vero electi. Haec igitur dixi, ne quis in bono jam opere positus sibi vires boni operis tribuat, ne quis de propria actione confidat; quia, etsi novit hodie qualis sit, adhuc cras quid futurus sit nescit. Nemo ergo de suis jam operibus securus gaudeat, quando adhuc in hujus vitae incertitudine quis se finis sequatur ignorat. Idem in Pastorali, cap. III: David factus est in morte viri crudeliter rigidus, quia in appetitu feminae enerviter fluxerat; quem profecto ab electorum numero culpa longius raperet, nisi hunc ad veniam flagella revocassent. Idem in homilia illius lectionis evangelicae: Si quis diligit me, sermonem meum, etc. Ipse namque spiritus amor est, unde et Joannes dicit: Deus charitas est. Qui ergo mente integra Deum desiderat, profecto jam habet quem amat. Neque quisquam posset Deum diligere, si eum quem diligit non haberet. Sed si ecce unusquisque vestrum requiratur an diligat Dominum, et respondet: Diligo; in ipso autem lectionis exordio audistis quid veritas dixerit: si quis diligit, etc.: probatio ergo dilectionis exhibitio est operis. Hinc in Epistola sua idem Joannes dicit: Qui dicit, quia diligo Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Vere enim diligimus, si mandata ejus servamus; nam qui adhuc per illicita desideria defluit, profecto Deum non amat, quia ei in sua voluntate contradicit. Item: Nunquam amor Dei est otiosus; operatur etenim magna, si est; si vero operari renuit, amor non est. Idem Moralium XXIX: Multos enim videmus quotidie, quia justitiae luce resplendeant, et tamen ad finem suum nequitiae obscuritate teneantur. Item: Quis discernat vel quis perduret in malo, vel quis perseveret in bono vel quis ab infimis ad summa convertatur, vel quis a summis revertatur ad infima? Latro de patibulo transivit ad regnum. Judas de apostolatus gloria est lapsus in tartarum. De usu nominum, cap. LXXXI: Non accipies personam nec munera, quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba justorum. Augustinus super Epistolam Joannis, sermone II: Qui habent charitatem, nati sunt ex Deo; qui non habent, non sunt ex Deo. Quidquid vis, habe; hoc solum nisi habeas, nihil tibi prodest; alia si non habeas, hoc habe, et implesti legem. Qui enim diligit alterum, legem implevit, ait Apostolus, et plenitudo legis charitas. Idem in lib. De charitate, super hoc caput: Omnis qui natus est ex Deo, non facit peccatum, quia semen ejus in ipso manet, et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Fortasse secundum quoddam dixit peccatum, non secundum omne, et tale peccatum est illud, ut, si quis hoc admiserit, confirmet caetera; si non admiserit, solvat caetera. Quid est hoc peccatum? facere contra mandatum. Quid est mandatum? Mandatum novum do vobis. Isidorus De summo bono, lib. II, cap. III: Dilectio Dei morti comparatur, dicente Salomone: Valida est ut mors dilectio; quia, sicut mors violenter separat animam a corpore, ita dilectio Dei segregat hominem a mundano et carnali amore. Qui praecepta Dei contemnit, Deum non diligit; neque enim regem diligimus, si odio legem ejus habeamus. Ex Evangelio: Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis. Item: Tu scis, Domine, quia amo te. Item: Si diligeretis me, gauderetis utique. Augustinus super Joannem: Si me quaeritis, sinite hos abire, ut impleretur sermo quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. Cur ergo, si tunc morerentur, perderet eos, nisi quia nondum sic in eum credebant, quomodo credunt quicunque non pereunt? Idem Quaest. veteris et novae legis: Etiam Maria, per quam mysterium incarnationis gestum est, in morte Domini dubitavit, ita ut in resurrectione Domini firmaretur. Omnes enim in morte Domini dubitaverunt; et quia omnis ambiguitas resurrectione Domini recessura est, pertransire dixit gladium. Idem in libro De correptione et gratia: Accepi enim fidem, quae per dilectionem operatur, sed in illa usque in finem perseverantiam non accepi. Item: Fides quae per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut, si qui sunt quorum deficit, reparatur antequam vita ista finiatur, et deleta, quae intercurrerat iniquitate, usque in finem perseverantia deputatur. Qui vero perseveraturi non sunt, procul dubio nec illo tempore, quo bene pieque vixerint, in istorum numero computandi sunt. Item: Hic si a me quaeritur, cur eis Deus perseverantiam non dederit, qui eam qua Christiane viverent dilectionem dederit, me ignorare respondeo. Item: Mirandum est quidem multumque mirandum, quod filiis suis quibusdam Deus, quos regeneravit in Christo, quibus fidem, spem, dilectionem dedit, non dat perseverantiam, cum filiis alienis scelerum tantum dimittat atque impertita gratia faciat filios suos. Idem in eodem: Credendum est quosdam de filiis perditionis, non accepto dono perseverandi usque in finem vitae in fide quae per dilectionem operatur, incipere vivere, et aliquando fideliter ac juste vivere, et postea cadere, neque de hac vita, priusquam hoc eis contingat, auferri. Item: Justus si a justitia sua recesserit, et defunctus in impietate sua fuerit, in poenas ibit, nec ei sua praeterita justitia proderit. Si autem tunc mortuus esset, quando justus erat, tunc requiem invenisset. Idem in eodem: Fecit Deus hominem rectum ab initio humanae creaturae. Qui ex rectitudine in qua Deus eum primitus fecit, sua mala voluntate decidens, pravus effectus est. Si autem jam regeneratus et justificatus in malam vitam sua voluntate relabitur, certe iste non potest dicere: Non accepi, quod acceptam gratiam Dei suo in malum libero amisit arbitrio. Item: An adhuc et iste nolens corripi potest dicere: Quid ego feci, qui non accepi? quem constat accepisse, et sua culpa, quo acceperat, amisisse? Possum, inquit, possum omnino, quando me arguit, quod ex bona vita in mala mea voluntate lapsus sim, dicere adhuc: Quid ego feci, qui non accepi? accepi enim fidem quae per dilectionem operatur, sed in illa usque in finem perseverantiam non accepi. Item: Dicit Apostolus his qui secundum propositum vocati sunt, propositum autem non suum, sed Dei, de quo alibi dicit, ut secundum electionem propositum Dei maneret. Horum fides, quae per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut, si quorum deficit, reparatur. Qui vero perseveraturi non sunt ac sic a fide Christiana et conversatione lapsuri sunt, ut tales eos hujus vitae finis inveniat, procul dubio nec illo tempore quo bene pieque vivunt, in istorum numero computandi sunt; et tamen quis eos neget electos, cum credunt et baptizantur et secundum Deum vivunt? Plane dicuntur electi a nescientibus quid futuri sunt, non ab illo qui eos novit non habere perseverantiam, quae ad beatam vitam perducit electos. Item: Ex nobis exierunt, sed non erant ex numero filiorum, Dei vox est. Joannes loquitur, quod, ubi fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Quid aliud dicitur nisi: non erant filii, etiam quando erant in professione et nomine filiorum, non quia justitiam simulaverunt, sed quia in ea non permanserunt. Neque enim ait: nam si fuissent ex nobis, veram non fictam justitiam tenuissent utique nobiscum, sed permansissent utique nobiscum. In bono illos volebat procul dubio permanere. Erant itaque in bono, sed in eo non permanserunt. Idem De civitate Dei: Septenarius pro universo saepe ponitur, sicuti: Septies cadit justus et resurgit, id est quotiescunque ceciderit, non peribit; quod non de iniquitatibus sed de tribulationibus ad humilitatem perducentibus intelligi voluit. Idem in homilia XI: Princeps omnium vitiorum, dum vidit Adam ex limo terrae ad imaginem Dei formatum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum, invidus hoc terrenum hominem accepisse, quod ipse, dum esset angelus, per superbiam perdidisset, primos parentes illis donis ac tantis bonis exspoliavit pariter et peremit; nam cum homini abstulisset fidem, pudicitiam, continentiam, suo dominio subjugavit. Item: Amissa temperantia intemperans effectus est; perdita charitate malus inventus est. Idem in libro De fide ad Petrum, cum de spiritibus humanis loqueretur, ait: Cum ipsi in corporibus sint, non particulatim sunt; sed sicut in totis corporibus toti, sic in eorumdem corporum partibus sunt toti. Tamen cogitationum varietas diversitatem in eis temporalis mutationis ostendit, dum modo aliquid nesciunt, modo sciunt, modo volunt, modo nolunt, modo sapiunt, modo desipiunt, modo iniqui ex justis, modo justi sunt ex iniquis, modo pietatis illustrantur lumine, modo depravantur tenebroso impietatis errore. Hieronymus ad Rusticum: Justitia justi non liberabit eum, in quacunque die peccaverit; et iniquitas iniqui non nocebit ei, quacunque die conversus fuerit. Unumquemque judicat sicut invenerit, nec praeterita considerat, sed praesentia, si tantum crimina vetera novella conversione mutentur. Gregorius in homiliis De angelis: Per prophetam Dominus dicit, quia, quacunque die justus peccaverit, omnes justitiae ejus in oblivione erunt coram me; justus es, iram pertimesce, ne corruas. Idem Moral. lib. VIII: Homo conditus, in eo quod ab ingenita standi soliditate voluntatis pedem ad culpam movit, ea dilectione Conditoris in semetipso protinus cecidit.
141
CXXXIX. Quod bonam voluntatem nostram gratia Dei praecedat , et contra.
141
Chrysostomus in Epistola Pauli ad Hebraeos, sermone XII: Si enim voluerimus stare firmi et immobiles, non commovebimur. Quid ergo? nihil Dei est? Omnia quidem Dei sunt, sed non ita ut liberum arbitrium laedatur. Si ergo Dei sunt, inquit, omnia, quid nos culpat? Propterea dixi, ut liberum arbitrium nostrum non laedatur; oportet quippe nos eligere primum quae bona sunt; et tunc ipse quae ab ipso sunt introducit. Non antecedit nostras voluntates, ne laedatur nostrum arbitrium; cum nos elegerimus, multam introducit tunc auxiliationem. Quomodo, inquit Paulus, neque volentis neque currentis, sed miserentis est Dei? Primum quidem non sicut propriam sententiam introduxit, sed veluti ex his quae proposita erant hoc collegit. Dixit enim, Scriptum est: Miserebor cui miserebor. Est igitur neque volentis neque currentis, sed miserentis. Secundum autem illud dicendum est, quia cujus est amplius, totum ejus esse dixit. Nostrum enim eligere tantum est et velle; Dei autem efficere et ad perfectionem perducere; quia ergo illius est amplius, ejus dixit esse universum; verbi gratia: videmus domum aedificatam et dicimus quia totum artificis est, et tamen non omne opus ejus est, sed etiam operariorum et ejus qui materiam tribuit, Item, in multitudine ubi plurimi sunt, omnes esse dicimus; ubi pauci, nullum. Veritas dicit: Non vos me elegistis, sed, etc. Augustinus ad Julianum: Nec sane parvus est error illorum qui putant ex nobis ipsis nos habere si quid justitiae in nobis est, scilicet definientes tantummodo esse Dei gratiam et adjutorium, ut juste vivamus. Ad habendam vero bonam voluntatem, ubi est hoc ipsum quod juste vivimus, nolunt nos divinitus adjuvari, sed nos ipsos dicunt arbitrio proprio nobis ad ista sufficere. Non nobis videatur error iste mediocris; proprium quippe arbitrium nisi Dei gratia juvetur, nec ipsa bona voluntas esse in homine potest. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate. Ex decretis Coelestini papae: Quod ita Deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio, pium consilium omnisque bonae motus voluntatis ex Deo sit, sine quo nihil boni possumus. Augustinus De baptismo parvulorum, lib. II.[ Maur. X, 54]: Nolunt homines facere quod justum est, sive quod latet an justum sit, sive quod non delectat. Tanto enim quidque vehementius volumus, quanto certius quam bonum sit videmus eoque delectamur ardentius. Ut autem innotescat quod latebat, et suave fiat quod non delectabat, gratia Dei est, quae hominum adjuvat voluntates; qua ut non adjuventur in ipsis itidem causa est, non in Deo, sive damnandi praedestinati sunt propter iniquitatem superbiae, sive contra ipsam suam superbiam judicandi ut eruditi filii sint misericordiae. Nullius proinde culpae humanae in Domini referas causam; vitiorum namque omnium humanorum causa est superbia. Ad hanc convincendam atque auferendam Deus humilis descendit. Item: Tanto autem magis delectat opus bonum, quanto magis diligitur Deus, summum bonum, et auctor qualiumcunque bonorum omnium; ut autem diligatur Deus, charitas ejus diffusa est in cordibus nostris, non per nos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Sed laborant homines invenire in nostra voluntate quid boni sit nostrum, quid nobis non sit ex Deo; et quomodo inveniri possit, ignoro. Quapropter nisi obtineamus non solum voluntatis arbitrium, quod huc atque illuc liberum flectitur, sed etiam voluntatem bonam nisi ex Deo nobis esse non posse, nescio, quomodo defendamus quod dictum est: Quid enim habes, quod non accepisti? Nam si nobis libera quaedam voluntas ex Deo est, quae adhuc potest esse vel bona vel mala, bona vero voluntas ex nobis est, melius est quod a nobis quam quod ab illo est. Idem in Enchiridio[ Maur. VI, 208]: Ne quisquam, etsi non de operibus, de ipso glorietur libero voluntatis arbitrio, tanquam ab ipso incipiat meritum, audiat eumdem gratiae praeconem dicentem: Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate; praecedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia; quae autem non praecedit ipsa, in eis est et ipsa; nam utrumque legitur: Et misericordia ejus praeveniet me. Et misericordia ejus subsequetur me; nolentem praevenit, ut velit, volentem subsequitur, ne frustra velit. Idem De correptione et gratia: Gratia vero Dei semper est bona; et per hanc fit, ut sit homo voluntatis bonae, qui prius fuit malae. Item: Non enim homo gratiam sic suscepit, ut propriam perdat voluntatem; tamen ne ipsa voluntas sine gratia Dei putetur boni aliquid posse, subjecit: Non ego autem, sed gratia Dei mecum, id est, non solus ac per hoc nec gratia Dei sola nec ipse solus.
142
CXL. Quod legis praecepta non perfecta sunt sicut sunt Evangelii, et contra .
142
Ex Evangelio secundum Matthaeum[ V, 20]: Nisi abundaverit justitia vestra, etc. Item: Audistis, quia dictum est antiquis. etc. Paulus in Epistola ad Haebreos[ VII, 18]: Reprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem, nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei; per quam proximamus ad Deum. Ex Evangelio secundum Lucam[ X, 25]: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? At ille dixit: In lege quid scriptum est? quomodo legis? Ille respondit: Diliges Dominum Deum tuum, etc., et proximum sicut teipsum. Dixitque illi: Recte respondisti; hoc fac et vives. Paulus in Epistola ad Romanos[ XIII, 8]: Qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam: Non adulterabis, etc., et si quid est aliud mandatum, etc. Plenitudo ergo legis est dilectio.
143
CXLI. Quod opera misericordiae non prosint infidelibus, et contra.
143
Augustinus De trinitate, lib. XII: Opera misericordiae nihil prosunt paganis sive Judaeis sive haereticis sive schismaticis. Idem in libro Sententiarum Prosperi: Omnis infidelium vita peccatum est, et nihil est bonum sine summo bono. Ubi enim deest agnitio aeternae et incommutabilis veritatis, falsa virtus est etiam in optimis moribus. Idem De tractatu XX Evangelii secundum Joannem: Sunt opera quae videntur bona sine fide Christi, et non sunt bona, quia non referuntur ad eum finem ex quo sunt bona; finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti. Ideo noluit discernere ab opere fidem, sed ipsam fidem dixit esse opus. Ipsa est enim fides, quae per dilectionem operatur, nec dixit: hoc est opus vestrum, sed Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Hieronymus in secundo contra Jovinianum: Cornelius centurio ut Spiritum sanctum acciperet ante baptisma, eleemosynis meruit crebrisque jejuniis. Idem ad Heliodorum: Non facit ecclesiastica dignitas Christianum: Cornelius centurio, adhuc ethnicus, dono Spiritus sancti mundatur. Gregorius in extrema parte Ezechielis, homil. VII: Non enim virtutibus ad fidem, sed fide pertingitur ad virtutes. Cornelius enim centurio, cujus eleemosynae ante baptismum, angelo teste, laudatae sunt, non operibus venit ad fidem, sed fide venit ad opera. Nam ei per angelum dicitur: Orationes tuae et eleemosynae ascenderunt in conspectum Dei. Si enim Deo vero et ante baptisma non crediderat, quem orabat, vel quomodo hunc Deus exaudierat, si non ab ipso se in bonis perfici petebat? sciebat ergo creatorem omnium Deum, sed quia ejus Filius incarnatus erat, ignorabat. Non enim poterat agere bona, nisi ante credidisset. Scriptum namque est: Sine fide impossibile est placere Deo; fidem ergo habuerit, cujus orationes et eleemosynae placere Deo poterant. Bona autem actione promeruit, ut Deum perfecte cognosceret et incarnationis ejus mysterium crederet, quatenus ad sacramenta baptismatis perveniret. Per fidem ergo venit ad opera; sed opere est solidatus in fide. Joannes Chrysostomus super Matthaeum: Audi mysterium, quod Petrus apud Clementem exposuit: Si fidelis fecerit opus bonum, et hoc ei prodest, liberans eum a malis et in illo saeculo ad percipiendum regnum coeleste. Si autem infidelis fecerit opus bonum, hoc ei prodest opus ipsius, et hoc ei reddit Deus pro opere suo. In illo autem saeculo nihil ei prodest opus ipsius. Nec enim collocatur inter caeteros fideles propter opus suum, et juste, quia naturali bono motus fecit opus bonum, non propter Deum. Ideo in corpus suum recepit mercedem corporis, non in anima sua. Evangel. Lucae( XVII, 7): Quis vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe; et non dicat ei: Para, quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes? Nunquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat? Non puto. Sic et vos, cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere fecimus.
144
CXLII. Quod opera sanctorum non justificent hominem, et contra.
144
Paulus apostolus in Epistola ad Romanos( III, 26): Ut sit ipse justus et justificans eum qui ex fide est Jesu Christi. Ubi est ergo gloriatio tua? exclusa est; per quam legem? factorum? Non; sed per legem fidei. Arbitramur enim hominem justificari per fidem sine operibus legis. Item( IV, 2): Si enim Abraham ex operibus legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam; ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum; ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei. Idem post aliqua( XIII, 8): Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis; qui enim diligit proximum, legem implevit. Nam: Non adulterabis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, non concupisces, et si quid est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum; dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio. Item( X, 10): Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ambrosius super eamdem Epistolam: Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei; verum est, quod gratia Dei non quaerit gemitum aut planctum aut opus aliquid, nisi solam cordis confessionem. Veritas: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Joannes Chrysostomus super Matthaeum: Voluntas apud Deum remuneratur, non opus, quia voluntas ex arbitrio nostro procedit, opus autem per Dei gratiam consummatur. Augustinus in sermone primae Dominicae Quadragesimae: Sed cum de eleemosynis loquimur, non conturbetur angusta paupertas; omnia enim complevit qui quidquid potuit fecit, quia voluntas perfecta faciendi reputabitur pro opere facti. Sed hoc ille implere potuit, qui omnem pauperem quasi se ipsum considerare voluerit, si ipse in tali necessitate esset. Hoc qui fecerit, Novi et Veteris Testamenti praecepta complevit, implens illud evangelicum: Omnia quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Idem super psalmum XXXI: Apostolus, cum commendaret justitiam quae ex fide est adversus eos qui gloriantur de justitia quae est ex operibus, ait: Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non ex Deo. Invenis multos paganos propterea nolle fieri Christianos, quia quasi sufficiunt sibi de bona vita sua. Item. Unde dicit Scriptura justificatum Abraham? credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Vides ergo, quia ex fide, non ex operibus justificatus est. Faciam ergo quidquid voluero, quia, etsi bona opera non habuero et tamen credidero in Deum, deputatur mihi ad justitiam. Respondeo ego, tanquam contra Apostolum de ipso Abraham, quod invenimus in Epistola alterius apostoli, qui volebat corrigere homines qui male intellexerant istum apostolum. Jacobus enim, contra eos qui nolebant bene operari de sola fide praesumentes, ipsius Abrahae opera commendavit, cujus Paulus fidem praetulit; dicit autem operibus omnibus notum: Abraham filium suum immolandum Deo obtulit. Laudo fructum boni operis, sed in fide agnosco radicem; si autem hoc praeter rectam fidem faceret, nihil illi prodesset qualecunque opus esset. Idem ad Armentarium et Paulinam: Justa vero vita, cum volumus, adest, quia eam ipsam plene velle justitia est, nec plus aliquid faciendo justitia quam perfectam voluntatem requirit. Vide, si labor est, ubi velle satis est. Unde dictum est: Pax in terra hominibus bonae voluntatis. Ubi pax, ibi requies; ubi requies, ibi finis appetendi et nulla causa laborandi. Idem ad Deogratias presbyterum: De eo quod scriptum est, in qua mensura mensi. Unde hoc dixit Christus Paulo, superius satis elucet; Nolite, inquit, judicare et non judicabimini; in quo enim judicaveritis judicio, judicabimini. Nunquid si iniquo judicio judicabunt, iniquo judicabuntur? Absit! sed ita dictum est tanquam si diceretur: in qua voluntate bene feceritis vel male, in ipsa liberabimini vel puniemini. In voluntate quippe propria metietur bonus homo bona facta, et in ea metietur ei beatitudo. Itemque in voluntate propria metietur malus homo mala opera sua, et in eadem metietur ei miseria; quoniam ubi unusquisque bonus est, cum bene vult, ibi etiam malus, cum male vult; ac per hoc ibi etiam fit vel beatus vel miser, hoc est in ipso suae voluntatis affectu, quae omnium factorum meritorumque mensura est. Ex qualitatibus quippe voluntatum, non ex temporum spatiis, sive recte facta sive peccata metiuntur; in eadem igitur mensura, quamvis non aeternorum malefactorum aeterna supplicia remetiuntur, ut qui aeternam voluit habere peccati perfruitionem, aeternam inveniat in vindicatione severitatem. In libro XX De civitate Dei: In cogitationibus enim, sicut scriptum est, impii interrogatio erit. Et Apostolus: Cogitationibus, inquit, accusantibus vel etiam excusantibus in die qua Deus judicabit occulta hominum. Idem in psalmum CXVIII: Omnia opera vel bona vel mala a cogitatione procedunt. In cogitatione quisque innocens, in cogitatione reus est; propterea quod scriptum est: Cogitatio sancta servabit te. Et alibi: In cogitationibus impii interrogatio erit. Et Apostolus cogitationibus, ait, accusantibus, etc. Idem in Epistolam Joannis, sermone X: Fides sine operibus non salvat. Opus autem fidei ipsa dilectio est, dicente apostolo: Est fides, quae per dilectionem operatur. Ambrosius De poenitentia, lib. I: Habet, qui credit, suam gratiam; habet alteram, si fides ejus passionibus coronetur. Neque enim priusquam pateretur Petrus sine gratia fuit; sed ubi passus est, acquisivit alteram. Hieronymus ad Paulinum: Paulus novissimus in ordine, primus in meritis est, quia plus omnibus laboravit.
145
CXLIII. Quod peccatum actus sit, non res, et contra.
145
Augustinus ad Eutropium et Jacobum, episcopos, contra objectiones Coelestii de perfectione justitiae hominis: Quaerendum est quid est peccatum. Actus an res? Si res est, ut auctorem habeat necesse est; et si auctorem habere dicitur, jam alter, praeter Deum, rei alicujus auctor induci videbitur. Respondebimus peccatum quidem dici et esse actum, non rem. Sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, quoniam res pes ipse vel corpus vel homo est, qui pede vitiato claudicat. Item: Ipsum sane vitium, quo claudicat homo, nec pes est, nec corpus, nec ipsa claudicatio, quae utique non est, quando non ambulat, cum tamen insit vitium, quo claudicatio fit, quando ambulat. Quaerat ergo, quod ei vitio nomen imponat, utrum rem velit dicere an actum, an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus existat. Sic et in interiore homine animus res est, rapina actus, avaritia vitium est, id est qualitas secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit. Item: Miror, quia ausus est ponere testimonium, ubi dictum est: abstinens se ab omni re mala, cum hoc ab omni peccato vellet intelligi, et superius dixerit peccatum actum esse, non rem. Reminiscatur ergo, quod,[ etiam] si actus sit, res potest dici. Idem De natura et gratia: Audis confitentem, quid desideras disputantem? Sana, inquit, animam meam. Ab illo quaere, unde vitiatum sit quod sanari rogat. Et audi quod sequitur: quomodo peccavi tibi? hunc iste interrogat: O tu qui clamas: sana animam meam; quomodo peccavi tibi? quid est peccatum? Substantia aliqua aut omnino substantia carens nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquid, sed tantum perperam facti actus exprimitur? Respondet ille: Ita est ut dicis; non est peccatum aliqua substantia, sed tantum hoc nomine perperam facti actus exprimitur. Contra iste: Quomodo potuit violare animam tuam quod substantia caret? Nonne attenditur, ut alia omittam, etiam non manducare non esse substantiam? A substantia quippe recedit, quoniam cibus substantia est; sed abstinere a cibo non est substantia; et tamen substantia corporis, si omnino abstinetur a cibo, ita languescit, debilitatur ac frangitur, ut, si aliquomodo perduret in vita, vix possit ad eumdem cibum revocari; imo abstinendo vitiata est. Sic non est substantia peccatum; sed substantia est Deus summa, a quo per inobedientiam recedendo audis quemadmodum dicat. Percussus sum, etc.. Seneca in proverbiis suis: Omne peccatum actio est; omnis autem actio voluntaria est, tam honesta quam turpis; omne ergo peccatum voluntarium est. Omitte excusationem; nemo peccat invitus. Ex scriptis Hieronymi, sententiae ipsius viduales vel monachiles: Duo sunt genera peccatorum: alterum quod ex proposito, alterum quod ex negligentia pendet. Item: Plerique metu, non innocentia cessant. Hi enim timidi, non innocentes sunt. Augustinus ad Orosium in libro per dialogum: Unde malum? Discernendum est quid est malefacere. Item: Fortassis ergo libido in adulterio malum est. Nam ut intelligas libidinem in adulterio malum esse, si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum uxore aliena, planum tamen aliquo modo sit eum id cupere, et, si potestas daretur, facturum esse, non minus reus est quam si in ipso facto deprehenderetur. Orosius: Nihil est omnino manifestius; clarum est enim jam nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi genere damnari. Augustinus: Scisne istam libidinem alii nomine cupiditatem vocari? Orosius: Scio. Idem De fide et operibus: Si virgo nesciens viro nupserit alieno, si semper nesciat, nunquam ex hoc erit adultera. Idem in lib. I De civitate Dei: Lucretiam certe matronam nobilem veteremque Romanam pudicitiae magnis efferunt laudibus. Hujus corpore cum violenter oppresso Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus improbissimi juvenis marito Collatino et propinquo Bruto, viris clarissimis et fortissimis, indicavit, eosque ad vindictam constrinxit. Denique foedi in se commissi aegra atque impatiens se peremit. Quid dicemus? adultera haec an casta judicanda est? Egregie quidam ex hoc veraciterque declamans ait: Mirabile dictu! duo fuerunt et adulterium unus admisit. Splendide atque verissime; intuens enim in duorum corporum commistione unius inquinatissimam cupiditatem, alterius castissimam voluntatem, et non quid conjunctione membrorum, sed quid animorum diversitate ageretur, attendens: duo, inquit, fuerunt, et adulterium unus admisit. Puduit eam turpitudinis alienae in se commissae etsi non secum, et Romana mulier laudis avida nimium verita est, ne putaretur quod violenter est passa cum viveret, libenter passa si viveret. Idem lib. III De doctrina Christiana: Non praecipit Scriptura nisi charitatem, non damnat nec culpat nisi cupiditatem. Charitatem voco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum, et se et proximo propter Deum; cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter Deum. Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium vocatur; quod autem agit, ut alteri noceat, facinus dicitur. Et haec sunt duo genera peccatorum. Idem super Epistolam Joannis: Non discernuntur filii Dei a filiis diaboli, nisi charitate. Item: Alia si non habeas, hoc habe, et implesti legem. Idem De bono conjugali: Continentia non corporis sed animi virtus est. Virtutes autem animi, etc. Hieronymus adversus Helvidium: Quae non est nupta cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta spiritu et corpore. Virginis definitio sanctam esse corpore dicit et spiritu, quia nihil prodest carnem habere virginem, si mente quis nupserit. Idem super Epistolam ad Romanos, lib. I: Fieri non potest, ut, nisi quis moechetur prius in corde, moechari possit in corpore. Ambrosius De lapsu virginis consecratae: Revera non potest caro corrumpi ante, nisi mens fuerit prius corrupta. Augustinus super Epistolam Joannis: Non quid facit homo, sed quo animo, considerandum est. In eodem facto invenimus Deum Patrem, in quo Judam; facta est traditio a Patre; facta est a Filio; facta est a Juda. Diversa intentio diversa facta fecit. Cum sit una res ex diversis intentionibus, eam si metiamur, unum amandum est, alterum damnandum. Item: Sola benevolentia sufficit amanti, etiamsi non sit quod praestemus. Idem in lib. Quaest. vet. et nov. legis: Nulla natura probatur malum; voluntas autem est. Item, cap. III: Aliquos scimus, subito dementes, quosdam et occidisse; captos autem et in judiciis oblatos, minime reos factos, eo quod non voluntate, sed impellente vi nescio qua hoc gesserint nescientes. Quomodo enim reus constituitur, qui nescit quid fecerit? Ita et diabolus si bonum nescit, quare damnandus censetur qui non facit quod nescit? Item, cap. XCII: Non omnis ignorans immunis a poena est; hic enim qui potuit discere et non dedit operam, reum se fecit. Isidorus in Synonymis, lib. II: Non potest corrumpi corpus, nisi prius corruptus animus fuerit. Item: Munda a cogitatione animi caro non peccat. Chrysostomus super Matthaeum: Voluntas apud Deum remuneratur, non opus; quia voluntas ex arbitrio nostro procedit, opus autem per Dei gratiam consummatur.
146
CXLIV. Quod peccator sit ille tamen qui assiduus est in peccatis, et contra.
146
Origines in Epistola Pauli ad Romanos, lib. V: Cum dicat quia omnes peccaverunt, aliud est peccasse, aliud est peccatorem esse. Peccator dicitur qui in consuetudinem ac studium peccandi venit, sicut justus non is qui semel aut bis aliquid justitiae fecerit, sed qui in usu et consuetudine justitiam habet. Nam si quis in caeteris fere omnibus injustus sit, semel aut bis aliquid justi operis fecerit, juste egisse dicetur, ita et justus peccasse quidem dicetur, si aliquid commiserit aliquando quod non licet, non tamen ex hoc peccator appellabitur qui peccandi usum non tenet, sicut et medicus dicitur qui usum ac studium ac disciplinam habet medendi. Omnes potest fieri ut peccaverint, etiamsi sancti fuerint, quia nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus. Aristoteles in tractatu Qualitatis: Differt autem habitus a dispositione, quod permanentior et diuturnior est. Tales vero sunt scientiae et virtutes. Scientia enim videtur permanentium et eorum quae difficile moventur, ut si perfecte qui vel mediocriter scientiam sumat, nisi forte grandis permutatio facta sit vel ab aegritudine vel ab aliquo hujusmodi. Similiter autem et virtus ut justitia vel castitas et singula talium non videntur facile posse moveri neque permutari. Boetius in comment. super hunc locum: Virtus enim, ubi difficile, instabilis non est. Neque enim qui semel juste judicat justus est, neque qui semel adulteravit est adulter, sed cum voluntas ista cogitatioque permanserit. Aristoteles enim virtutes non putat scientias, ut Socrates. Idem in libro Divisionum: Ut in seipsa divisio sicut terminus convertatur. Convertitur enim terminus sic: virtus est mentis habitus optimus; rursus: habitus mentis optimus virtus est. Idem in secundo Topicorum: Sit quaestio, an virtus mentis bene constitutae sit habitus. Quaestio de definitione, etc. Ambrosius De poenitentia, lib. I: Et Dominus quidem venit ad peccatorem, cum peccatum ipse non haberet, et baptizari voluit, cui mundari necesse non erat. Augustinus super Joannem( VIII, 35): Servus autem non manet in domo in aeternum. Aliud est peccare, aliud esse servum peccati; nemo enim potest non esse peccator; peccator in peccato, hoc est servum esse peccati. Idem ad Paulinum: Quaeritur utrum debeat homo sine peccato esse. Si debet, et potest, quia si non potest, non debet; et si non debet esse sine peccato, debet esse cum peccato, et jam peccatum non erit. Quod si absurdum est, confiteri necesse est hominem debere esse sine peccato; et constat illum non aliud debere quam potest. Item per arbitrii libertatem factum est, ut esset homo cum peccato, sed jam poenalis vitiositas subsecuta ex libertate fecit necessitatem; unde et ad Dominum vitiositas clamat: De necessitatibus educ me, Domine. Idem in sermone I Epistol. Joannis: Non potest homo, quandiu carnem portat, non habere vel levia peccata. Sed ista levia nolite contemnere; levia multa faciunt unum grande. Multae guttae implent flumen.
147
CXLV Quod aliquando peccamus nolentes, et contra.
147
Paulus apostolus in Epistola ad Romanos( VII, 15): Non enim quod volo bonum, hoc ago; sed quod odi malum, hoc facio. Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est, etc. Isidorus De summo bono, lib. II, cap. XXII: Plerique non voluntate sed sola necessitate peccant, pertimescentes temporalem inopiam et dum praesentis saeculi necessitatem refugiunt, a futuris bonis privantur. Ex scriptis Hieronymi, sententiae ipsius viduales vel monachiles: Omne peccatum actio est; actio autem omnis voluntaria est, etc. Augustinus De vera religione: Nunc usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium; et hoc quidem ita manifestum est, ut nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat. Quare aut negandum est peccatum committi, aut fatendum est voluntarie committi. Item: Voluntarie ergo peccatur, et quoniam peccari non est dubium, nec hoc quidem dubitandum in Deo habere animas liberum voluntatis arbitrium. Tales enim servos suos meliores esse Deus judicavit, si ei servirent liberaliter; quod nullo modo fieri posset, si non voluntate, sed necessitate servirent. Liberaliter ergo Deo serviunt, neque hoc Deo sed ipsis prodest. Idem hoc ipsum rursum libro I Retractationum commemorans et retractans ait: Usque adeo, inquam, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Potest videri falsa haec definitio; sed si diligenter discutiatur, invenitur verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati; quamvis et illa quae non immerito non voluntaria peccata dicuntur, quae a nescientibus vel coactis perpetrantur, non omni modo possunt sine voluntate committi; quoniam et ille qui peccat ignorans, voluntate utique peccat, quod cum faciendum non sit, putat esse faciendum. Et ille qui, concupiscente adversus spiritum carne, non ea quae vult facit, concupiscit quidem nolens et in eo non facit quod vult; sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens; et in eo quod non facit nisi quod vult, liber est justitiae servusque peccati. Et illud quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio voluntatis, non absurde vocatur etiam voluntarium, quia ex primi hominis mala voluntate contractum factum est quodammodo haereditarium, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium, Idem in eodem: Quod dixi nusquam nisi in voluntate esse peccatum, possunt Pelagiani pro se dictum putare propter parvulos, quos negant habere peccatum, quasi peccatum, quod eos ex Adam dicimus originaliter trahere, id est reatu ejus implicatos et ob hoc poenae innoxios detineri, usquam esse potuit nisi ex voluntate, quia voluntate commissum est, quando divini praecepti facta est transgressio; potest etiam putari falsa ista sententia, quia dixit Apostolus: Si autem quod nolo, hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Sed de quo sic est locutus Apostolus, ideo peccatum vocatur, quia peccato factum est poena peccati, quandoquidem hoc de concupiscentia carnis dicitur, quod aperit in sequentibus dicens: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea bonum; velle enim adjacet mihi; perficere autem bonum, non. Perfectio quippe boni est, ut nec ipsa concupiscentia peccati sit in homine, cui quidem, quando bene vivitur, non consentit voluntas, verumtamen non perficit bonum, quia inest adhuc concupiscentia, cui repugnat voluntas. Cujus concupiscentiae reatus in baptismate solvitur; sed infirmitas manet, cui qui bene proficit reluctatur. Peccatum autem quod nusquam est nisi in voluntate, illud praecipue intelligendum est, quod justa damnatio consecuta est. Hoc enim per unum hominem intravit in mundum, quanquam et hoc peccatum, quo consentitur peccati concupiscentiae, non nisi voluntate committitur. Propter hoc et alio loco dixi: Non igitur nisi voluntate peccatur. Item: Voluntatem definivi dicens: Voluntas est animi motus cogente nullo ad aliquid vel non admittendum vel adipiscendum. Quod dictum est sic ut ad illos referretur intentio, qui primi in paradiso fecerunt humano generi originem mali nullo cogente peccando, hoc est libera voluntate, quia scientes contra praeceptum fecerunt, et tentator suasit, non coegit. Nam qui nesciens peccavit, non incongruentur nolens peccasse dici potest, quamvis et ipse quod nesciens fecit, volens tamen fecit; quae voluntas utique sic definita est: animi motus, etc. Ita nec tale peccatum sine voluntate esse potuit, sed voluntate facti, non peccati. Quod tamen factum peccatum fuit; hoc enim factum est, quod fieri non debuit. Qui autem sciens peccat, si potest cogenti ad peccatum sine peccato resistere, nec tamen facit, utique volens peccat; quoniam qui potest resistere, non cogitur cedere. Qui vero cogenti cupiditati bona voluntate resistere non potest, et ideo facit contra praeceptum; jam hoc ita peccatum est, ut sit etiam poena peccati. Quapropter peccatum sine voluntate esse non posse verissimum est. Itemque definitio peccati, qua diximus: peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat et unde liberum est abstinere, propterea verum est, quia id definitum est quod tantummodo peccatum est, non quod etiam poena peccati. Nam quando tale est, ut idem sit et poena peccati, quantum est quod valet voluntas sub dominante cupiditate, nisi forte si pia est, ut oret auxilium! In tantum enim libera est, in quantum liberata est, et in tantum appellatur voluntas; alioquin tam cupiditas quam voluntas proprie nuncupanda est. Quod si quisquam dicit etiam ipsam cupiditatem nihil esse aliud quam voluntatem, sed vitiosam peccatoque servientem, non resistendum est, nec de verbis, cum res constet, controversia est facienda. Etiam sic enim ostenditur sine voluntate nullum esse peccatum sive in opere sive in origine. Item: Respondemus naturam in his verbis meis me intelligi voluisse illam quae proprie natura dicitur, in qua sine vitio creati sumus. Et iterum in eo quod dictum est peccati reum teneri quemquam, quia non fecit quod facere non potuit, summae iniquitatis et injuriae est; cur ergo, inquiunt, parvuli tenentur rei? Respondetur, quia ex origine ejus tenentur, qui non fecit quod facere potuit, divinum scilicet servare mandatum. Quod autem dixi, animae quidquid faciunt, si natura, non voluntate faciunt, id est, si libero et ad faciendum et ad non faciendum motu animi carent, si denique abstinendi ab opere suo potestas nulla conceditur, peccatum eorum tenere non possumus; non perturbat de parvulis quaestio, quia ex illius origine rei tenentur, qui voluntate peccavit, quando ei ab opere abstinendi summa potestas erat. Idem in eodem: Dico, inquam, peccatum non esse, si non propria voluntate peccetur; ubi peccatum intelligi volui, quod non est etiam poena peccati. Nam de tali poena dixi alibi in eadem disputatione quod dicendum fuit.
148
CXLVI Quod idem peccatum non puniat Deus hic et in futuro.
148
Origines super Vetus Testamentum, homil. XLIV: Homo, inquit, si maledixerit Deum, peccatum accipiet. Qui autem nominat nomen Domini, morte moriatur. Quid est hoc? qui maledixerit Deum non habet poenam mortis, sed qui nominaverit nomen Domini? Nonne multo gravius est maledicere Deum quam nominare, quamvis in vanum nominasse dicatur? Item: Putant quod, qui maledicit nomen Domini, statim puniri debeat; ille vero qui nominabit nomen, hoc est superfluo et in vanum nominaverit, sufficiat accepisse peccatum. Sed majus esse peccatum, in quo maledicitur Deus, quam in quo nominatur, dubitare non possumus, Restat ut ostendamus multo esse gravius accipere peccatum et habere secum quam morte mulctari. Mors quae poenae causa infertur pro peccato, purgatio est peccati ipsius pro quo jubetur inferri. Absolvitur ergo peccatum per poenam mortis, nec superest aliquid quod pro hoc crimine judicii dies et poena aeterni ignis inveniat. Ubi vero quis accipit peccatum, et habet illud secum et permanet cum ipso, nec aliquo supplicio poenaque diluitur; transit cum illo etiam post mortem; et qui hic temporalia non persolvit, ibi expendit aeterna supplicia. Vides ergo quanto gravius sit accipere peccatum quam morte mulctari; hic enim mors pro vindicta datur, et apud justum judicem Dominum non judicatur bis in idipsum, sicut propheta dixit; ubi autem non est soluta vindicta, peccatum manet aeternis ignibus exigendum. Possum tibi testes ex divinis voluminibus adhibere Ruben et Judam loquentes ad patrem suum Jacob, cum vellent Benjamin secum ducere ad Aegyptum, Ruben quidem ita dixit ad patrem: Ambos filios meos occide, nisi reduxero ad te Benjamin. Judas vero ait: Peccator ero in te, nisi reduxero tibi. Jacob vero, sciens multo esse gravius quod promiserat Judas, Ruben quidem non credidit filium, tanquam qui leviorem elegerit poenam, Judae vero tradidit, sciens gravius esse quod elegerat. Vis et de Evangeliis noscere, quod qui recipit in hac vita mala sua, ibi jam non recipiat; qui autem hic non receperit, ibi reserventur omnia? Memento, fili, quoniam recepisti bona in vita, etc.; nunc autem tu quidem cruciaris, hic vero requiescit. Et solent homines, ignorantes judicia Dei quia sunt abyssus, multa conqueri adversus Deum et dicere: Cur homines iniqui in hac vita nihil patiuntur adversi, et contra colentibus Deum aerumnae superveniunt? Hieronymus super Nahum prophetam( I, 9): Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet. Non consurget duplex tribulatio; hoc dicit Deus: Afflixi te, et non affligam te ultra. Si crudelis videtur Deus, quod genus humanum diluvio delevit, Sodomam et Gomorrham igne et sulphure submersit, et Aegyptios in mari, Israelitas in deserto prostravit, scitote quia in praesenti ad horam punit, ne in futura in aeternum puniat. Non judicabit Deus bis in idipsum; qui ergo puniti sunt, postea non punientur; aliter enim propheta mentitur, quod dicere nefas est. Receperunt ergo et qui in diluvio perierunt et Sodomitae et Aegyptii et Israelitae in deserto mala sua in vita sua. Quaerat aliquis, fidelis si in adulterio deprehenditur et decollatur, quid de eo fiet? aut punietur, et falsum est hoc: Non judicabit Deus bis in idipsum; aut non punietur, et optandum erit adulteris, ut sic moriantur. Respondeo Deum, sicut omnium rerum, sic suppliciorum mensuras nosse et non praeveniri sententiam, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diutinisque cruciatibus elui; si quis autem punitus sit, ut ille in lege qui Israelitam maledixit, et qui in Sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa levis praesenti supplicio compensata est. Item: Simile est in Ezechielis libro VI, ubi dicitur: Pepercit oculus meus, ne interficerem eos atque delerem. In quo quaeritur quomodo eis pepercit, quorum cadavera in solitudine jacuerunt, et excepto Jesu Nave et Caleph nullus terram promissionis ingressus est; ex quo intelligimus vivere eos nec aeternis suppliciis reservatos nec deletos esse de libro viventium. Gregorius Moralium lib. IX: Indica cur me ita judices. Duobus modis in hac vita judicat hominem Deus, quia aut per mala praesentia irrogare jam tormenta sequentia incipit, aut tormenta sequentia flagellis praesentibus exstinguit; nisi enim delictis exigentibus justus judex et nunc et postmodum quosdam percuteret, Judas[ 5] minime dixisset: Secundo eos qui non crediderunt perdidit; et de iniquis Psalmista( CVIII, 29) non diceret: Induantur sicut diploide confusione sua. Diploidem quidem vestimentum duplum dicimus; confusione ergo sicut diploide induti sunt qui juxta reatus sui meritum et temporali et perpetua animadversione feriuntur. Solos quippe poena supplicio liberat quos immutat. Nam quos praesentia mala non corrigunt, ad sequentia perducunt. Idem lib. XVIII de verbis Job, loquentis de divite iniquo: Et velut turbo rapiet eum de loco suo. Locus perversorum est temporalis vitae delectatio et carnis voluptas. Emittet super eum et non parcet. Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. Qui enim flagellum emisit, ut parceret, ad hoc emittit quandoque ne parcat. In hac namque vita Dominus tanto magis studet ut parcat, quanto magis exspectando flagellat, sicut ipse voce angeli ad Joannem ait: Ego quos amo redarguo et castigo; et sicut alias dicitur: Quem diligit Deus castigat; flagellat omnem filium quem recipit. E contrario autem de flagello damnationis per Jeremiam( XXX, 14) Dominus dicit: Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli. Quid clamas super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Omnis ergo divina percussio aut purgatio in nobis vitae praesentis est aut initium poenae sequentis. Propter eos qui ex flagello proficiunt dictum est: Qui fingis dolorem in praecepto; quia, dum flagellatur iniquus et corrigitur, audire praeceptum noluit, dolorem audivit. Dolor ergo in praecepto fingitur ei qui a malis operibus quasi praecepti vice dolore cohibetur. De his vero quos damnant flagella, non liberant, dicitur: Percussisti eos, nec doluerunt; attrivisti eos, et noluerunt accipere disciplinam; his flagella ab hac vita inchoant et in aeterna perdurant percussione. Unde per Moysen Dominus dicit: Ignis exarsit ab ira mea; quantum vero ad aeternam damnationem subditur: Et ardebit usque ad inferos deorsum. Licet a quibusdam dici soleat illud quod scriptum est: Non judicat Deus bis in idipsum, qui tamen hoc de iniquis dicunt, non attendunt: Et duplici contritione contere eos, Domine; et id quod alias scriptum est: Jesus, populum de terra Aegypti salvans, secundo eos qui non crediderunt perdidit. Quibus tamen si consensum praebemus, quamlibet culpam bis feriri non posse, hoc ex peccato percussis atque in peccato suo morientibus debet aestimari, quia eorum percussio hic coepta illic perficitur, ut incorrectis unum flagellum sit quod temporaliter incipit, sed in aeternis suppliciis consummatur, quatenus eis qui omnino corrigi renuunt, jam praesentium flagellorum percussio sequentium sit initium tormentorum. Idem Dialog. lib. III: Super Sodomitas Dominus ignem et sulphur pluit; quia enim amore illicito corruptibilis carnis arserant, simul incendio et fetore perierunt, quatenus in poena sua cognoscerent quia aeternae morti fetoris sui delectatione se tradidissent.
149
CXLVII. Quod Cain non sit damnatus, et contra.
149
Hieronymus Damaso: Sicuti ergo septima generatione Cain peccatum est dissolutum, non judicabit quippe Dominus bis in idipsum, et qui semel recepit mala in vita sua, non eosdem cruciatus patietur in morte, quos passus est in vita, etc. Gregorius lib. VI Moralium: Vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini ejus statim. Primus Cain civitatem construxisse scribitur, ut aperte monstraretur, quia ipse in terra fundamentum posuit, qui a soliditate coelestis patriae alienus fuit.
150
CXLVIII. Quod ea quae condonat Deus ulterius non exigat, et contra.
150
Paulus apostolus in Epistola ad Romanos( XI, 29): Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei. Augustinus super Genesim: Cum legimus Dominum dicentem: Poenitet me, consideremus quid esse soleat in omnibus opus poenitendi. Procul dubio reperitur voluntas mutandi, sed in homine ex dolore animae. Isidorus De summo bono, lib. II, cap. XXXI: Jurare Dei est illa providentia, qua statuit non convellere statuta. Poenitentia autem mutatio est, non poenitere autem statuta non revocare, ut est illud: Juravit Deus et non poenitebit eum, id est quae juravit non mutabit. Responsiones Prosperi ad Rufinum, cap. II: Qui enim recedit a Christo et alienus a gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem cadit? Sed non in id quod remissum est recidit, nec in originali peccato damnabitur, qui tamen propter extrema crimina ea morte afficietur, quae ei propter illa, quae remissa sunt, debebatur. Augustinus, lib. I De baptismo: Redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, apertissime Dominus in Evangelio docet de illo conservo, quem cum miseratus non fuisset, jussit eum Dominus reddere quae ei dimiserat. Gregorius Dialogorum novissimo capite: Servus, quia conservo suo debitum non dimisit, est jussus exigi quod ei fuerat jam dimissum. Ex quibus videlicet dictis constat quod, si hoc quod in nos delinquitur non dimittimus, et illud rursus a nobis exigitur, quod nobis jam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Rabanus: Tradidit eum tortoribus( Matth. XVIII, 34), id est malignis spiritibus, quousque redderet universum debitum. Semper reddet, semper cruciabitur in poenis pro omnibus peccatis suis. Considerandum est, quod dicit universum debitum, quia non solum peccata quae post baptismum homo peregit, reputabuntur ei ad poenam, verum etiam originalia, quae in baptismo dimissa sunt.
151
CXLIX. Quod gravius sit aperte peccare quam occulte , et contra.
151
Isidorus De summo bono lib. II, cap. XX: Majoris est culpae manifeste quam occulte peccare. Dupliciter enim reus est qui aperte delinquit, quia et agit et docet. De talibus Isaias( III, 9) ait: Et peccata sua quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Item: Peccatum perpetrare crimen est, peccatum praedicare clamor est, de quo etiam Apostolus: Et clamor auferatur a vobis cum omni malitia, id est cum ipsis peccatis. Ex sermone Augustini De vita et moribus clericorum, qui sic incipit: Propter quod volui: Qui volunt aliquid habere proprium, quibus non sufficit Deus et Ecclesia, maneant ubi volunt; non eis aufero clericatum. Nolo habere hypocritas. Malum enim est cadere a proposito; sed pejus est simulare propositum. Ex libris Sententiarum Prosperi: Simulata non est aequitas, sed duplicatum peccatum, in quo est et iniquitas et simulatio. Hieronymus super Ezechielem, lib. VI: In cooperatione duorum peccatorum lenius peccatum est aperte peccare, quam simulare et fingere sanctitatem.
152
CL. Quod adulterium post haeresim caeteris peccatis gravius sit, et non.
152
Clemens in Epistola I ad Jacobum: Quid in omnibus peccatis est adulterio gravius? Secundum namque in poenis, quam quidem primum illi habeant, qui aberrant, etsi sobrie vixerant. Item: Adulterii venenum cunctis malis perniciosius est. Beda: Audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, etc.. Herodes metuebat Joannem et libenter eum audiebat, sed vicit amor mulieris. Item: Qui quoniam noluit cohibere luxuriam, ad homicidae reatum prolapsus est, minusque illi peccatum majoris erat causa peccati, cui distincto Dei judicio contingebat, ut propter appetitum adulterae, quam detestandam sciebat, sanguinem funderet prophetae, quem Deo acceptum esse noverat. Ambrosius in libro De virginibus: Causa illius passionis certe haec fuit. Non licet, inquit, tibi eam uxorem habere. Si hoc de uxore hominis, quanto magis de virgine consecrata.
153
CLI. Quod sine confessione non dimittantur peccata, et contra.
153
Augustinus lib. I. De poenitentia: Non potest quisquam justificari a peccato, nisi fuerit ante peccatum confessus. Unde Dominus ait: Dic iniquitates tuas, ut justificeris. Hilarius in psalmum CXXXIV: Extra veniam est qui peccatum cognoscit, nec cognitum confitetur. Confitendum autem semper est, non quod peccandum semper est, ut sit semper confitendum, sed quia peccati veteris et antiqui utilis sit indefessa confessio. Ex decretis Calixti papae: Si infirmi in peccatis sint, et hoc presbyteris Ecclesiae confessi sint, ac perfecto corde ea relinquere atque emendare sat arguerint, dimittuntur eis; neque enim sine confessione emendationis queunt dimitti. Unde recte subjungitur: Confitemini alterutrum vestra peccata, etc.. Gregorius Eusebio abbati: Nullum quem conspicis delicta fletu delere, in conspectu divinitatis dubites misericordiam consequi, quia nullum peccantem reversum despicit qui peccatores sanguine suo redimere venit. Beda in homilia de X leprosis: Si quis vel Judaica perfidia vel haeretica pravitate vel gentili superstitione vel fraterno schismate per Dei gratiam caruerit, necesse est ad Ecclesiam veniat, coloremque fidei verum quem recipit, ostendat. Caetera vero peccata per se Deus in conscientia relaxat. Joannes Chrysostomus de psalmo L: Peccata tua dicito, ut deleas illa. Si confunderis alicui dicere, dicito Deo, qui curat ea; si fleveris, delentur. Maximus in sermone II feriae paschae: Petrus prorupit ad lacrymas; nihil voce precatur. Invenio quod fleverit, non invenio quid dixerit. Lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego. Quod defleri solet, non solet excusari, et quod defendi non potest, ablui potest. Lavant enim lacrymae delictum quod voce pudor est confiteri; lacrymae vero verecundiae consulunt et saluti; veniam postulant, et promerentur; causam non dicunt, et misericordiam consequuntur. Sermo interdum non totum profert negotium; lacrymae semper totum produnt affectum; et ideo Petrus jam non utitur sermone, quo fefellerat, quo peccaverat, quo fidem amiserat, ne per id et non credatur ad confitendum, quo usus fuerat ad negandum. Invenio et aliud, cur tacuerit Petrus, ne tam cito veniae postulatio per impudentiam plus offenderet quam impetraret. Solet enim citius mereri indulgentiam, quoniam verecundius deprecatur. Ambrosius super Lucam: Non enim sat est involuta responsio confitentis Jesum, sed aperta confessio. Quid proderit verba involvere, si videri vis denegasse? Et ideo Petrus non de industria respondisse sic inducitur, quia postea recordatus est et tamen flevit. Maluit enim ipse suum peccatum accusare, ut justificaretur fatendo, quam gravaretur negando. Justus enim in primordio accusator est sui. Doluit et flevit, quia erravit ut homo. Non invenio quid dixerit, invenio quod fleverit. Lacrymas ejus lego, satisfactionem non lego. Lavant lacrymae delictum, quod voce pudor est confiteri, et veniae fletus consulunt et verecundiae. Lacrymae sine horrore culpam loquuntur,[ crimen] sine offensione verecundiae[ confitentur]. Lacrymae ejus veniam non postulant, et merentur. Invenio cur tacuerit Petrus, ne tam cito veniae petitio plus offenderet. Ante flendum est; sic precandum; negavit primo Petrus et non flevit, quia non respexerat Dominus. Respice, Domine Jesu, ut sciamus nostrum deflere peccatum.
154
CLII. Quod timor Dei in sanctis perseveret, et non.
154
Ex psalmo XXXIII[ 10]: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam, etc. Ex Proverbiis( XXVIII, 14): Beatus homo qui semper est pavidus; qui vero mentis est durae, corruet in malum. Ecclesiasticus, cap. I[ 17]: Timor Domini expellit peccatum; nam qui sine timore est, non potest justificari. Veritas per semetipsam: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animae vero non habent quid faciant; sed timete eum qui potest et corpus et animam perdere in gehennam. Ex Epistola Pauli ad Romanos( XI, 20): Tu autem fide stas, noli altum sapere, sed time. Idem supra( VIII, 14): Quicunque spiritu Dei aguntur, filii Dei sunt. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Ex Epistola prima Joannis( IV, 16): Deus charitas est, et qui manet in eo, etc. In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet. Qui autem timet, non est perfectus in charitate.
155
CLIII. Quod non sit pro omnibus orandum, et contra.
155
Paulus apostolus in Epistola I ad Timotheum( II, 1): Obsecro igitur omnium primum fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Ambrosius De poenitentia, lib. I: Sed dicent: scriptum est: Si peccaverit homo in hominem, orabit pro eo; si autem in Deum peccaverit, quis orabit pro eo? Non scriptum est, nullus, sed quis. Et alibi: Quis sapiens, et intelliget hoc? Nunquid nullus intelliget? Et quis fidelis dispensator et prudens quem constituit Dominus, etc. Similiter accipiendum: quis orabit pro eo? hoc est, singularis vitae aliquis debet orare pro eo qui peccavit in Dominum. Quo major culpa, eo majora quaerenda sunt suffragia. Item: Est peccatum ad mortem, non de illo ut quis oret. Non ad Moysen et Jeremiam loquebatur, sed ad populum qui suorum peccatorum alium peccatorem debet exhibere, cui satis est, si pro levioribus delictis Deum precetur, graviorum veniam justorum orationibus reservandam putet. Nonne ipse Joannes cognoverat Stephanum pro persecutoribus suis, qui Christi nomen audire non poterant, deprecatum, cujus precationis effectum in Apostolo videmus, qui lapidantium vestimenta servabat. Item: Denique Paulus docet, non deserendos eos qui peccatum ad mortem fecerint. Beda super Epistolam Joannis( V, 6): Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat et dabitur ei vita. Loquitur autem de quotidianis levibusque peccatis, quae sicut difficile vitantur, sic etiam facile curantur. Sed quo ordine haec alterutrum petitio sit celebranda pro peccatis, Jacobus insinuat apertius dicens: Confitemini alterutrum, etc. Si igitur dictu vel cogitatu vel oblivione vel ignorantia forte deliquisti, vade ad fratrem, confitere illi, et tu ejus errata pie intercedendo dilue. Porro si gravius quid admisisti, induc presbyteros Ecclesiae et ad examen illorum castiga te. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut quis roget. Ostendit nobis Joannes esse quosdam fratres, pro quibus non orare nobis praecipitur, cum Dominus etiam pro persecutoribus orare nos jubeat; quod aliter solvi non potest, nisi fateamur esse aliqua peccata in fratribus, quae inimicorum persecutione graviora sunt. Peccatum fratris ad mortem est, cum post agnitionem Dei, quae per gratiam Christi data est, quisquam oppugnat fraternitatem, et adversus ipsam gratiam, qua reconciliatus est Deo, invidentiae facibus agitatur; peccatum autem non ad mortem est, si quis amorem a fratre non alienaverit, sed officia fraternitati debita per aliquam infirmitatem animi non exhibuerit. Quapropter et Dominus ait: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciant. Nondum gratiae sancti Spiritus participes facti, quod nondum Christo crediderunt, neque adversus illam communem gratiam dimicabant. Potest autem peccatum usque ad mortem accipi, pro quo rogare quempiam vetat, quia scilicet peccatum, quod in hac vita non corrigitur, ejus venia frustra post mortem postulatur. Scimus, quia omnis qui natus est ex Deo non peccat. Sunt peccata ad mortem, de qualibus dicit Apostolus: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Qui natus est ex Deo non peccat peccatum, videlicet ad mortem; quod de omni crimine capitali, et de illo specialiter potest intelligi, quo violatur charitas, sicut exposuimus; sed et peccatum ad mortem usque ad tempora mortis protractum diximus posse intelligi.
156
CLIV. Quod liceat mentiri, et contra .
156
Augustinus De mendacio: Sextum genus mendacii, quod nulli obest et alicui prodest, velut si quis piam, pecuniam alicujus injuste tollendam sciens ubi sit nescire se mentiatur. Septimum, quod et nulli obest et prodest alicui, velut si, nolens hominem ad mortem quaesitum prodere, mentiatur. Item: Non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam testimonii veritas pro cujusquam temporali commodo ac salute corrumpitur; ad sempiternam vero salutem nullus ducendus est, opitulante mendacio. Neque septimo genere mentiendum est; non enim cujusdam commoditas aut salus temporalis fidei praeferenda est, nec quisquam in recte factis nostris tam male movetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate remotior. Idem in quintum psalmum: Ne quis arbitretur perfectum et spiritalem hominem pro ista temporali vita, in cujus morte occiditur anima, sive sua causa sive alterius, debere mentiri; sed, quoniam aliud est mentiri, aliud est verum occultare, si quidem aliud est falsum dicere, aliud est verum tacere, si quis forte vel ad dictam mortem visibilem non vult hominem prodere, paratus esse debet verum occultare, non falsum dicere, ut neque prodat, neque mentiatur, nec occidat animam suam pro corpore alterius. Item: Duo sunt genera mendaciorum, in quibus non magna culpa est, sed tamen non sunt sine culpa. Cum autem jocamur aut pro proximo mentimur, illud primum in jocando non est perniciosum, quod non fallit; novit enim ille cui dicitur, joci causa esse dictum; secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam benevolentiam. Illud vero quod non habet duplex cor, nec mendacium quidem dicendum est; tanquam, verbi gratia, si cui gladius commendetur et promittit se redditurum, cum ille qui commendavit poposcerit; si forte gladium suum poposcerit furens, manifestum est non esse reddendum, ne vel se occidat vel alios, donec sanitas ei restituatur. Homo ideo non habet duplex cor, quia ille cui commendatus est gladius, cum promittebat se redditurum poscenti, non cogitabat furentem posse repetere. Manifestum est non esse culpandum aliquando verum tacere, falsum autem dicere non invenitur concessum sanctis. Isidorus[ Sentent. II, cap. XXX, n. 6]: Nonnunquam est pejus mendacium meditari quam loqui. Nam interdum quisque incautus solet ex praecipitatione loqui mendacium; meditari autem non potest nisi per studium. Item: Quia scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam: et: Perdet omnes qui loquuntur mendacium. Hoc quoque mendacii genus perfecti viri summopere fugiunt, ut nec vita cujuslibet per eorum fallaciam defendatur, nec suae animae noceant, dum praestare salutem alienae carni nituntur, quanquam hoc ipsum peccati genus facillime credimus relaxari. Augustinus Quaest. in Genesim, cap. CXLV: Quod ait fratribus Joseph: Nesciebatis quia non est augurio homo qualis ego; quid sibi velit, quaeri solet. An quia non serio sed joco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non joco; cum autem quae non sunt tanquam joco dicuntur, non deputantur mendacia. Hilarius in psalmum XIV: Est enim necessarium plerumque mendacium; et nonnunquam falsitas utilis est, cum aut percussori de latente mentimur, aut testimonium pro periclitante frustramus, aut fallimus difficultate curationis aegrotum. Oportet enim, secundum Apostoli doctrinam, sermonem nostrum sale esse conditum.
157
CLV. Quod liceat homini inferre sibi manus aliquibus de causis, et contra.
157
Hieronymus in Jonam prophetam( I, 12): Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis. Non enim est nostrum mortem arripere, sed illatam libenter accipere. Unde et in persecutionibus non licet propria manu perire, absque ubi castitas periclitatur. Ecclesiastica historia lib. VI, cap. XXXI: Sed et admirandam virginem longaevae aetatis, Apolloniam nomine, cum corripuissent, dentes ei primo effoderunt; congestis deinde lignis exstruxerunt rogum, comminantes se vivam eam incensuros, nisi cum ipsis impia verba proferret. At illa, ut rogum vidit succensum, repente se e manibus eripuit impiorum atque in ignem sponte prosilivit, ita ut perterrerentur ipsi crudelitatis auctores, quia promptior inventa est ad mortem femina quam persecutor ad poenam. Augustinus De civitate Dei, lib. I: Restat de homine intelligamus quod dictum est: Non occides, neque alterum, ergo neque te. Neque enim qui se occidit, aliud quam hominem occidit. Item: Non occides, his exceptis quos Deus jubet occidi, sive data lege pro tempore ad personam expressa jussione. Non autem ipse occidit qui ministerium debet jubenti, sicut adminiculum gladius utendi. Item: Quaeritur utrum pro jussu Dei sit habendum quod Jephte filiam, quae occurrit ei, occidit, cum se id vovisset immolaturum Deo quod ei revertenti de praelio victori primitus occurrisset. Nec Samson aliter excusatur, quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quod latenter spiritus hoc jusserat, qui per illum miracula faciebat. Item: Quicunque hoc in se ipsis perpetraverunt, animi magnitudine fortassis mirandi, non sapientiae sanitate laudandi sunt, quanquam, si rationem diligentius consulas, nec ipsa quidem animi magnitudo recte nominabitur, ubi quisque, non valendo tolerare vel quaeque aspera vel aliena peccata, se ipse interemerit. Magis enim mens infirma deprehenditur, quae ferre non potest vel duram sui corporis severitatem vel stultam vulgi opinionem. Item: Si magno animo fieri putandum est, cum sibi homo ingerit mortem, ille potius Cleombrotus in hac magnitudine reperitur, qui fertur lecto Platonis libro, ubi de immortalitate animae disputatum est, se praecipitem dedisse de muro, atque ita de hac vita migrasse ad eam quam credidit esse meliorem. Quod tamen magne potius esse factum quam bene testis esse potuit Plato ipse quem legerat, qui profecto id praecipue potissimumque fecisset vel etiam praecepisset, nisi ea mente, qua immortalitatem animae vidit, nequaquam faciendum, quin etiam prohibendum esse judicasset. Item: Sed tamen illi, praeter Lucretiam, non facile reperiunt de cujus auctoritate praescribant, nisi illum Catonem, qui se Uticae occidit, non quia solus id fecit, sed quia vir doctus et probus habebatur. Item: Si turpe erat sub victoria Caesaris vivere, cur auctor hujus turpitudinis filio fuit, quem de Caesaris benignitate omnia sperare praecepit? Cur non et illum secum coegit ad mortem? Item: Restat una causa de qua dicere coeperam, quia utile putatur, ut se quisque interficiat, id est ne in peccatum irruat, vel blandiente voluptate vel dolore saeviente. Quam causam si voluerimus admittere, eo usque progressa perveniet, ut hortandi sint homines tunc se potius interimere, cum lavacro regenerationis abluti universorum remissionem acceperunt peccatorum. Tunc enim tempus cavendi omnia futura peccata, cum sunt omnia deleta praeterita. Item: O mentes amentes! quis est hic tantus non error, sed furor? Sed quaedam, inquiunt, sanctae feminae, tempore persecutionis, ut insectatores suae pudicitiae devitarent, in rapturum atque necaturum se fluvium projecerunt, earumque martyria in Catholica Ecclesia veneratione celeberrima frequentantur. De his nil temere audeo judicare; utrum enim Ecclesiae aliquibus fide dignis testificationibus, ut earum memoriam sic honoret, divina persuaserit auctoritas nescio; et fieri potest, ut ita sit. Quid enim si hoc fecerunt non humanitus deceptae, sed divinitus missae, nec errantes, sed obedientes? De Samson aliud nobis fas non est credere; cum autem Deus jubet seque jubere sine ullis ambagibus intimat, quis obedientiam in crimen vocet? quis obsequium pietatis accuset? Nam et miles, cum obediens potestati, sub qua legitime constitutus est, hominem occidit, nulla civitatis suae lege reus est homicidii; imo, nisi fecerit, reus imperii deserti atque contempti est. Quod si ita est jubente imperatore, quanto magis jubente Creatore! Idem ad Laetum: Sicut autem hoc praeceptum, quo perdere jubemur animam nostram, non ad id valet, ut se quisque interimat, quod inexpiabile nefas est, tamen valet, ut interimat in se carnalem animae affectum. Macrobius lib. I De somnio Scipionis:« Quaeso, inquam, pater sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris? Quin huc ad vos venire propero?»--« Non est ita, inquit ille, nisi enim cum Deus istis te corporis custodiis liberavit, huc tibi aditus patere non potest; quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis, nec injussu ejus, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus assignatum a Deo ipsi fugisse videamini.» Haec secta et praeceptio Platonis est, qui in Phaedone definit homini non esse sua sponte moriendum; sed in eodem tamen dialogo idem dicit mortem philosophantibus appetendam et ipsam philosophiam meditationem esse moriendi. Sed Plato duas esse mortes hominum novit. Nec hoc nunc repeto, quod superius dictum est, duas esse mortes, unam animae, animalis alteram; sed ipsius quoque animalis, hoc est hominis, duas asserit mortes, quarum unam natura, virtutes alteram praestant. Homo enim moritur, cum anima corpus reliquit solutum lege naturae; mori etiam dicitur, cum anima adhuc in corpore constituta corporeas illecebras philosophia docente contemnit et cupiditatum dulces insidias reliquasque omnes exuit passiones. Hanc ergo mortem dicit Plato sapientibus appetendam; illam vero quam omnibus natura constituit, cogi vel inferri vel accersiri vetat, docens exspectandam esse naturam. Hoc quoque addidit nos esse in dominio Dei, cujus tutela et providentia gubernamur; nihil autem esse invito Domino de his quae possidet ex eo loco, in quo suum constituerat auferendum; et sicut qui vitam mancipio extorquet alieno crimine non carebit, ita eum qui finem sibi, Domino necdum jubente, quaesierit, non absolutionem consequi sed reatum. Haec Platonicae sectae semina altius Plotinus exsequitur. Cum constet, inquit, remunerationem animis esse illic tribuendam pro modo perfectionis, ad quam in hac vita unaquaeque pervenit, non est praecipitandus vitae finis, cui adhuc proficiendi esse possit accessio. Ergo, inquies, qui perfecte purgatus est, manum sibi debet inferre, cum non sit ei causa remanendi, quia profectum ulterius non requirit qui ad superna pervenit. Sed hoc ipso, quo sibi celerem finem spe fruendae beatitudinis arcessit, irretitur laqueo passionis, quia spes sicut timor passio est; et hoc est quod Paulus filium spe vitae verioris ad se venire properantem prohibet ac repellit:« Nisi enim cum Deus, inquit, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest.» Nec dicit, quod, nisi mors naturalis advenerit, emori non poteris, sed huc venire non poteris. Pari autem constantia[ mors] nec veniens per naturam timenda est, nec contra ordinem cogenda naturae.
158
CLVI. Quod nulla de causa liceat Christianis quemquam interficere et contra.
158
Augustinus ad Macedonium: Non enim bonus est quispiam timore poenae, sed amore justitiae; verumtamen non inutiliter etiam metu legum humana coercetur audacia, et ut tuta sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis, dum formidato supplicio frenatur facultas, invocato Deo sanetur voluntas. Sed huic ordinationi rerum humanarum contraraie non sunt intercessiones episcoporum, imo vero nec causa nec locus intercedendi ullus esset, si ista non essent. Tanto enim sunt intercedentium et parcentium beneficia gratiora, quanto peccantium justiora supplicia. Nec ob aliud, quantum sapio, in Veteri Testamento saevior legis vindicta fervebat, nisi ut ostenderetur recte iniquis poenas constitutas, ut, cum eis parcere Novi Testamenti indulgentia commonemur, aut remedium sit salutis quo peccatis parcatur et nostris, aut commendatio mansuetudinis, ut per eos qui parcunt, veritas praedicata non tantum timeatur, verum etiam diligatur. Item: Et ideo non usque ad mortem protendenda est disciplina, ut sit cui prodesse possit. Item: Cum intercedimus pro peccatore damnando, sequuntur aliquando quae nolumus, sive in ipso qui nostra intercessione liberatur, ut vel immanius impunita grassetur audacia, subdita cupiditati, ingrata lenitati, atque unus morti ereptus vel plurimos necet, vel, ipso per beneficium nostrum in melius commutato, moribus correcto, alius male vivendo pereat, sibique hac impunitate proposita, talia vel graviora committat. Non, ut opinor, haec mala imputanda sunt nobis, cum intercedimus pro vobis, sed potius illa bona, quae, cum id facimus, intuemur et volumus, id est commendatio mansuetudinis ad conciliandam dilectionem verbo veritatis, et ut qui liberentur a temporali morte, sic vivant, ne in aeternam, unde nunquam liberentur, incurrant. Item: Nihil nocendi cupiditate fiat, sed consulendi charitate; et nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter. Ita formidabitur ultio cognitoris, ut nec intercessoris religio contemnatur, quia et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur. Quod si tanta est perversitas et impietas, ut ei corrigendae nec disciplina possit prodesse nec venia, a bonis tamen intentione atque conscientia, quam Deus cernit, sive severitate sive lenitate non nisi officium dilectionis impletur. Idem ad Bonifacium: Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas. Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia jam debetur. Idem de Quaestionibus Nov. et Vet. Testamenti, cap. XXX: Quare ergo sententia data est, ut qui accipit gladium gladio pereat, nisi quod nulli licet, excepto judice, quemquam gladio occidere? Apostolo autem Petro usque ad hoc permissum est, ut dolorem faceret, non quod occideret. Ob hoc enim audiens, ne iterum percuteret, didicit praeterea, quod Christianis jam factis occidere non licet. In misericordia enim positis lege juris mundo crediti uti non licet aspere.
159
CLVII. Quod liceat homines interficere , et non.
159
Hieronymus super Isaiam, lib. V: Non crudelis est qui crudelem jugulat. Idem in Epistolam ad Galatas: Qui malos percutit in eo quod mali sunt, et habeat causam interfectionis, et occidat pessimos, minister est Domini. Idem super Jeremiam: Homicidas enim et sacrilegos et venenarios punire non est effusio sanguinis, sed legum ministerium. Cyprianus in nono genere abusionis: Rex debet forta cohibere, adulteria punire, impios de terra perdere, parricidas et perjurantes non sinere vivere. Augustinus[ De lib. arbitrio. Maur. I, 572]: Etsi homicidium est hominem occidere, potest occidi aliquando sine peccato. Nam et miles hostem et judex vel minister ejus nocentem, et cui forte invito atque imprudenti telum manu fugit, non mihi videntur peccare, cum hominem occidunt. Item: Militi jubetur lege ut hostem necet, a qua caede si temperaverit, ab imperatore poenas luit. Nonne istas leges injustas vel potius nullas dicere audebimus? Nam mihi lex esse non videtur, quae justa non fuerit. Idem in Exodo cap. XXVII: Israelitae furtum non fecerunt spoliando Aegyptios, sed Deo jubenti ministerium praebuerunt, quemadmodum cum minister judicis occidit eum quem lex jussit occidi, profecto, si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum quem occidit scit occidi a judice debuisse. Idem in Levitico, cap. LXXV: Cum homo juste occiditur, lex eum occidit, non tu. Idem lib. I De civitate Dei: Non occides, his exceptis quos Deus occidi jubet, sive data lege[ sive] pro tempore ad personam expressa jussione. Non autem ipse occidit, qui ministerium debet jubenti, sicut adminiculum gladius utenti. Item: Miles cum obediens potestati, sub qua legitime constitutus est, hominem occiderit, nulla civitatis suae lege reus est homicidii; imo, nisi fecerit, reus imperii deserti atque contempti est. Quod si sua sponte atque auctoritate fecisset, in crimen effusi sanguinis humani incidisset. Itaque unde punitur, si fecerit injussus, inde punietur, nisi fecerit jussus. Idem ad Publicolam: De occidendis hominibus ne ab eis quisque occidatur, non mihi placeat consilium, nisi forte sit miles aut publica functione, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis et pro civitate, accepta legitima potestate, si cujus congruerit personae. Item: Dictum est: Non resistamus malo, ne nos vindicta delectet, quae alieno malo animum pascit, non ut correctionem hominum negligamus. Idem ad Marcellam: Si terrena ista respublica praecepta Christiana custodiat, et ipsa bella sine benevolentia non gerentur; misericorditer enim, etiamsi fieri potest, bella gerentur a bonis, ut, licentiosis cupiditatibus domitis, haec vitia perderentur, quae justo imperio vel exstirpari vel puniri debuerunt. Nam si disciplina Christiana omnia bella culparet, hoc potius militibus consilium salutis petentibus in Evangelio daretur, ut abjicerent arma seque militiae omnino subtraherent. Dictum est autem eis: Neminem concusseritis; nulli calumnias feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum. Quibus proprium stipendium sufficere praecepit, militare utique non prohibuit. Idem ad Bonifacium comitem: Utile tibi tuisque dabo consilium: arripe manibus arma; oratio aures pulset auctoris, quia, quando pugnatur, Deus apertis coelis spectat, et partem quam inspicit justam, ibi dat palmam. Item: Sive Deo sive aliquo legitimo imperio jubente, gerenda bella suscipiuntur a nobis. Alioquin Joannes, cum ad eum baptizandi milites venirent dicentes: Et nos quid faciemus? responderet eis: Arma abjicite, militiam istam deserite; neminem percutite; prosternite neminem. Sed quia sciebat eos haec militando facere, non esse homicidas sed ministros legis, et non ultores injuriarum suarum sed salutis publicae defensores, respondit eis: Neminem concusseritis, etc. Isidorus Etymologiarum lib. XVIII, cap. III: Justum bellum est quod ex praedicto geritur de rebus repetendis aut propulsandorum hostium causa. Nicolaus papa ad consulta Bulgarorum: Si nulla urget necessitas, non solum quadragesimali, sed omni tempore est a praeliis abstinendum. Si autem inevitabilis urget opportunitas, nec quadragesimali est tempore pro defensione tam sua quam patriae, seu legum paternarum bellorum procul dubio praeparationi parcendum, ne videlicet dictum videatur: homo tentare si habet quod faciat, et suae et aliorum saluti consulere non procurat, et sanctae religionis detrimenta non praecavet.
160
CLVIII. Quod poena parvulorum non baptizatorum mitissima respectu caeterarum poenatum damnatorum sit, et contra.
160
Augustinus in Enchiridio: Mitissima sane omnium poena erit, qui praeter peccatum, quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt. Joannes Chrysostomus De reparatione lapsi: Excludi a bonis, quae praeparata sunt sanctis, tantum generat cruciatum et dolorem, ut etiam, si nulla extrinsecus poena torqueret, haec sola sufficeret. Omnes ergo gehennae superat cruciatus, carere bonis quibus in potestate habueras frui. Item: Nonnulli imperitorum putant sibi satis esse, si gehenna tantummodo careant. Ego autem multo graviores quam gehennarum dico esse cruciatus, removeri et abjici ab illa gloria; nec puto ita acerba esse gehennae supplicia, ut sunt illa quibus torquetur is, quem arceri continget a conspectibus Christi. Hoc crede mihi poenis omnibus gravius esse, hoc et solum quod superat etiam gehennam. Ambrosius De poenitentia, lib. II: Nihil autem est quod tam summi doloris sit, quam si unusquisque positus sub captivitate peccati recordetur, unde lapsus sit atque unde deciderit, eo quod[ ad] corporea atque terrena ab illa speciosa ac pulchra divinae cognitionis intentione defluxerit.

Intertext edge

Open linked passage

Note