Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Abaelardus1079–1142
Sic et non
non 2
Choose a text More by Petrus Abaelardus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11127 Sietno
2.1
INCIPIT PROLOGUS PETRI ABAELARDI IN SIC ET NON
2.1
Cum in tanta verborum multitudine nonnulla etiam sanctorum dicta non solum ab invicem diversa, verum etiam invicem adversa videantur, non est temere de his judicandum, per quos mundus ipse judicandus est, sicut scriptum est: Judicabunt sancti nationes; et iterum: Sedebitis et vos judicantes; nec tanquam mendaces eos arguere aut tanquam erroneos contemnere praesumamus, quibus a Domino dictum est: Qui vos audit, me audit; qui vos spernit, me spernit. Ad nostram itaque recurrentes imbecillitatem nobis potius gratiam intelligendo deesse quam eis scribendo defuisse credamus, quibus ab ipsa dictum est Veritate: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Quid itaque mirum, si, absente nobis Spiritu ipso, per quem ea et scripta sunt et dicta atque ipso quoque scriptoribus intimata, ipsorum nobis desit intelligentia, ad quam nos maxime pervenire impedit inusitatus locutionis modus ac plerumque earumdem vocum significatio diversa, cum modo in hac, modo in illa significatione vox eadem sit posita? Quippe quemadmodum in sensu suo, ita et in verbis suis unusquisque abundat. Et cum juxta Tullium in omnibus identitas mater sit satietatis, id est fastidium generet, oportet in eadem quoque re verba ipsa variare, nec omnia vulgaribus et communibus denudare verbis; quae, ut ait beatus Augustinus, ob hoc teguntur, ne vilescant, et eo amplius sunt gratiora, quo sunt majore studio investigata et difficilius conquisita. Saepe etiam, pro diversitate eorum quibus loquimur, verba commutari oportet; cum frequenter eveniat ut verborum propria significatio nonnullis sit incognita aut minus usitata. Quibus quidem si ad doctrinam, ut oportet, loqui volumus, magis eorum usus quam proprietas sermonis aemulandus est, sicut et ipse grammaticae princeps et locutionum instructor Priscianus edocet. Quod etiam diligentissimus Ecclesiae doctor beatus attendens Augustinus, cum in quarto De doctrina Christiana ecclesiasticum instrueret doctorem, omnia illum quae intelligentiam praepediunt eorum quibus loquitur, praeterire admonet, et tam ornatum quam proprietatem sermonis contemnere, si absque istis ad intelligentiam facilius poterit pervenire, non curante, inquit, illo, qui docet, quanta eloquentia doceat, sed quanta evidentia. Diligens appetitus aliquando negligit verba cultiora. Unde ait quidam, cum de tali genere locutionis ageret, esse in ea quamdam diligentem negligentiam. Item: In bonis doctoribus tanta docendi cura sit, ut verbum, quod, nisi obscurum sit vel ambiguum, Latinum esse non potest, vulgi autem more, sicut dicitur, ut ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur, ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Si enim non piguit dicere interpretes nostros de sanguinibus, quoniam senserunt ad rem pertinere, ut eo loco pluraliter enuntietur hoc nomen, quod in Latina lingua singulariter tantummodo dicitur; cur pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem ossum potius quam os dicere, ne ista syllaba non ab eo quod sunt ossa, sed ab eo quod sunt ora intelligitur? Quid enim prodest locutionis integritas, quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa, si quod loquimur non intelligunt propter quos, ut intelligant, loquimur? Qui ergo docet, vitabit verba omnia, quae non docent. Item: Insignis est indolis in verbis verum amare, non verba. Quid enim prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest? aut quid obest lignea, si hoc potest, quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est?
2.2
Quam sit etiam temerarium de sensu et intelligentia alterius alterum judicare, quis non videat? cum soli Deo corda et cogitationes pateant, qui nos etiam ab hac praesumptione revocans ait: Nolite judicare, et non judicabimini. Et Apostolus: Nolite, inquit, ante tempus judicare, quoadusque veniat qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; ac si aperte dicat: Illi committite in talibus judicium, qui solus omnia novit atque ipsarum quoque discretor est cogitationum, juxta quod et de occultis ejus mysteriis typice super agno paschali scriptum est: Si quid residuum fuerit, igni comburatur, hoc est, si quid est divinorum mysteriorum, quod intelligere non valeamus, spiritui, per quem scripta sunt, docenda potius reservamus, quam temere definiamus.
2.3
Illud quoque diligenter attendi convenit, ne, dum aliqua nobis ex dictis sanctorum objiciuntur, tanquam sint opposita vel a veritate aliena, falsa tituli inscriptione vel scripturae ipsius corruptione fallamur. Pleraque enim apocrypha ex sanctorum nominibus, ut auctoritatem haberent, intitulata sunt; et nonnulla, in ipsis etiam divinorum Testamentorum scriptis, scriptorum vitio corrupta sunt. Unde fidelissimus scriptor et veracissimus interpres Hieronymus, ad Laetam de institutione filiae scribens, nos praemonuit dicens: Caveat omnia apocrypha; et si quando ea non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reverentiam legere voluerit, sciat non eorum esse quorum titulis praenotantur, et grandis esse prudentiae aurum in luto quaerere. Idem super LXXVII psalmum, de inscriptione tituli ejus, qui est hujusmodi,« intellectus Asaph,» ait sic: Scriptum est secundum Matthaeum: Cum locutus fuisset Dominus in parabolis et illi non intelligerent, etc.; haec, inquit, facta sunt, ut adimpleretur quod scriptum est per Isaiam prophetam: Aperiam in parabolis os meum. Evangelia usque hodie ita habent. Hoc Isaias non loquitur, sed Asaph. Item ergo simpliciter dicamus quomodo scriptum est in Matthaeo et Joanne, quod Dominus hora sexta crucifixus sit, in Marco quidem hora tertia; error scriptorum fuit, et in Marco hora sexta scriptum fuit; sed multi pro episimo Graeco putaverunt esse gamma, sicut ibi error fuit scriptorum, ut pro Asaph Isaiam scriberent. Scimus enim quod plurima ecclesia de imperitis congregata fuit gentilibus. Cum ergo legerent in Evangelio: Ut impleretur quod scriptum est in Asaph propheta, ille qui primus scribebat Evangelium coepit dicere: Quis est iste Asaph propheta? Non erat notus in populo. Et quid fecit? ut errorem emendaret, fecit errorem. Dicamus aliquid simile in alio loco secundum Matthaeum( XXVII, 9): Retulit, inquit, triginta argenteos pretium appretiati, sicut scriptum est in Jeremia propheta. In Jeremia hoc penitus invenire non possumus, sed in Zacharia; videtis ergo quod hic error fuit sicut ibi. Quid itaque mirum, si in Evangeliis quoque nonnulla per ignorantiam scriptorum corrupta fuerint, ita et in scriptis posteriorum Patrum, qui longe minoris sunt auctoritatis, nonnunquam eveniat? Si itaque aliquid a veritate absonum in scriptis sanctorum forte videatur, pium est et humilitati congruum atque charitati debitum, quae omnia credit, omnia sperat, omnia suffert, nec facile vitia eorum quos amplectitur suspicatur, ut aut eum Scripturae locum non fideliter interpretatum aut corruptum esse credamus, aut nos eum non intelligere profiteamur.
2.4
Nec illud minus attendendum esse arbitror, utrum talia sint ea quae de scriptis sanctorum proferuntur, quae vel ab ipsis alibi retractata sint et, cognita postmodo veritate, correcta, sicut in plerisque beatus egerit Augustinus; aut magis secundum aliorum opinionem quam secundum propriam dixerint sententiam, sicut in plerisque Ecclesiastes dissonas diversorum inducit sententias, imo et tumultuator interpretatur, beato in quarto dialogorum attestante Gregorio; aut sub quaestione potius reliquerunt ea inquirentes quam certa definitione terminarent, sicut praedictus venerabilis doctor Augustinus in editione Super Genesim ad litteram se fecisse perhibet, ita de hoc opere in primo Retractationum suarum commemorans, in quo opere, inquit, plura quaesita quam inventa sunt, et eorum quae inventa sunt, pauciora firmata, caetera vero ita posita velut adhuc requirenda sint. Beato quoque attestante Hieronymo, novimus morem catholicorum doctorum hunc fuisse, ut in commentariis suis nonnullas etiam haereticorum pessimas opiniones suis insererent sententiis, dum, perfectioni studentes, nulla antiquorum praeteriisse gauderent. Unde rescribens ad beatum Augustinum, cum ab eo super expositionem cujusdam loci Epistolae Pauli ad Galatas pulsaretur, ait( IV, 618): Quaeris cur dixerim in commentariis Epistolae Pauli ad Galatas, Paulum id in Petro non potuisse reprehendere quod ipse fecerat. Et asseris simulationem apostolicam non fuisse dispensatoriam, sed veram, et me non debere docere mendacium. Respondeo debere prudentiam tuam praefatiunculae commentariorum meorum meminisse, quod, imbecillitatem virium mearum sentiens, Origenis commentarios sum secutus. Scripsit enim ille vir in Epistolam Pauli ad Galatas volumina; praetermitto Didymum videntem meum et Apollinarem Laodicenum de ecclesia nuper egressum et Alexandrum veterem haereticum, qui et ipsi nonnullos super hac re commentarios reliquerunt. Legi haec omnia, et in mentem meam plurima coacervans, accito notario, vel mea vel aliena dictavi. Item: Eruditionis tuae fuerat quaerere, utrum ea quae scripsimus haberentur in Graecis; ut, si illi non dixissent, tunc meam proprie sententiam condemnares, praesertim cum libens in praefatione confessus sim Origenis commentarios me esse secutum, et vel mea vel aliena dictasse, ut lectoris arbitrio derelinquerem, utrum probanda essent an improbanda. Sic et beatum Hilarium et nonnullos sanctos multa ex ipsius Origenis vel aliorum errantium scriptis interseruisse sententiis non ambigimus, opinionem nobis aliorum potius praesentantes quam sententiam proferentes; quod tamen non tam per ipsos nobis quam per alios postmodo innotuit. Unde et praedictus doctor Hieronymus ad Vigilantium presbyterum, cum se excusaret, quod Origenis dicta nonnunquam vel poneret vel transferret, Si hoc, inquit, crimen est, arguatur confessor Hilarius, qui psalmorum interpretationem et homelias in Job ex libris ejus transtulit( IV, 276). Ubi quidem cum nonnulla reperiremus a veritate dissona vel aliorum sanctorum scriptis contraria, Origeni potius quam Hilario sunt imputanda, licet ipse hoc Hilarius non distinguat, quale est illud statim, quod primum psalmum de capite[ Christo] non esse intelligendum astruere nititur, sed generaliter de quolibet alio justo esse accipiendum. Quod et ipse Hieronymus in quadam expositione quorumdam psalmorum, Origenem similiter prosecutus, posuit. Ipsum quoque fortasse Origenem, ipso attestante, non ambigendum est nonnulla magnis erroribus implicita juxta opinionem aliorum protulisse. Unde et Hieronymus ad Avitum scribendo presbyterum, multiplices colligens errores, quos Origenes in libris suis peri arcon posuit, de ipso ita locutus est Origene: Post tam nefandam disputationem, qua lectoris animum vulneravit, haec, inquit, juxta nostram sententiam non sunt dogmata, sed quaesita tantum atque projecta, ne penitus intacta viderentur( IV, 763). Sic et ipse supra Hieronymus dixit sua vel aliena saepe dictasse, ut lectoris arbitrio derelinqueret, utrum probanda essent an improbanda. Beatus quoque Augustinus, pleraque ex operibus suis retractando ac corrigendo, multa se ibi ex opinione magis aliorum quam ex propria posuisse sententia profitetur. Nonnulla etiam in Evangelio juxta opinionem hominum magis quam secundum veritatem rerum dici videntur; veluti cum Joseph pater Christi a matre quoque ipsius Domini juxta opinionem et morem vulgi appellatur, ita quidem dicente: Ego et pater tuus dolentes quaerebamus te. Et juxta quod aspectu percipitur, modo coelum stellatum dicimus, modo non; modo solem calidum, modo vero minime, vel modo lunam plus vel minus lucere, modo etiam penitus non lucere, cum tamen aequaliter haec semper in perpetuum maneant, quae non nobis aequaliter semper apparent. Et Apostolus, in plerisque dicta derogantium sibi secutus, aliter de se ipso quam sentiat esse, non veretur profiteri; quale est illud: Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo. Idem etiam Apostolus Melchisedech sine patre et matre et sine genealogia dicit, nec initium dierum aut finem habere; quia hoc scilicet nostram notitiam latet, quod Scriptura non docet, non quod ita rei veritas sese habeat. Samuel quoque in phantasmate apparuisse Pythonissae dicitur, non tam secundum veritatem quam secundum rei similitudinem, quae intuentibus falsam gignebat opinionem. Ut enim beatus meminit Augustinus, phantasma illud Samuel appellatum est, quia similitudinem Samuelis exhibebat, sicut et aliquis in somnis se Romam vidisse dicit, quia similitudinem ejus mente concepit.
2.5
Poeticae quoque seu philosophicae scripturae pleraque ita juxta opinionem loquuntur, quasi in veritate consistant, quae tamen a veritate penitus discrepare liquet. Unde est illud Ovidianum. Fertilior seges est alienis semper in agris, Vicinumque pecus grandius uber habet.
2.6
Boethius quoque in quarto topicorum accidens et substantiam duo prima rerum genera cum dixerit, ad opinionem potius quam ad veritatem aspexit. Quod vero philosophi quoque pleraque juxta opinionem aliorum magis quam juxta suam proferebant sententiam, Tullius, lib. II De officiis his verbis manifeste profitetur: Justitia cum sine prudentia satis habeat auctoritatis, prudentia sine justitia nihil valet ad faciendam fidem. Quo enim quisque versutior et callidior, hoc invidiosior et suspectior, detracta opinione probitatis. Quamobrem intelligentiae justitia conjuncta quantum volet habebit ad faciendam fidem virium. Justitia sine prudentia multum poterit; sine justitia nil valebit prudentia. Sed ne quis sit admiratus, cur, quod inter omnes philosophos constet a meque ipso disputatum saepe sit, qui unam habet omnes habere virtutes, nunc ita sejungam, quasi possit quisquam, cum non idem prudens sit, justus esse: alia est illa cum veritas ipsa limatur in disputatione, alia cum ad omnes accommodatur oratio. Quamobrem, ut vulgus, ita nos loquimur, ut alios fortes, alios bonos viros, alios prudentes esse dicamus; popularibus enim verbis est agendum et usitatis cum loquimur. Quotidiani denique sermonis usus est juxta judicium corporalium sensuum pleraque dici aliter, quam in re consistat. Cum enim nullus in toto mundo vacuus omnino sit locus, qui non vel aere vel aliquo corpore repleatur, vacuam tamen prorsus arcam esse dicimus, in qua nihil esse visu percipimus. Qui res juxta oculorum aspectus judicat, modo coelum stellatum dicit, modo non, et modo solem calidum, modo vero minime, vel modo lunam plus vel minus lucere, modo etiam penitus non lucere, cum tamen aequaliter haec semper in re permaneant, quae non nobis aequaliter semper apparent. Quid itaque mirum, si a sanctis quoque Patribus nonnulla ex opinione magis quam ex veritate nonnunquam prolata sint aut etiam scripta? Diligenter et illud discutiendum est, cum de eodem diversa dicuntur, quid ad praecepti coarctationem, quid ad indulgentiae remissionem vel ad perfectionis exhortationem intendatur, ut secundum intentionum diversitatem adversitatis quaeramus remedium; si vero praeceptio est, utrum generalis an particularis, id est an ad omnes communiter an ad aliquos specialiter directa. Distinguenda quoque tempora sunt et dispensationum causae, quia saepe quod uno tempore est concessum, alio tempore reperitur prohibitum; et quod ad rigorem saepius praecipitur, ex dispensatione nonnunquam temperatur. Haec autem in institutionibus ecclesiasticorum decretorum vel canonum distingui maxime necesse est. Facilis autem plerumque controversiarum solutio reperietur, si eadem verba in diversis significationibus a diversis auctoribus posita defendere poterimus.
2.7
His omnibus praedictis modis solvere controversias in scriptis sanctorum diligens lector attentabit. Quod si forte adeo manifesta sit controversia, ut nulla possit absolvi ratione, conferendae sunt auctoritates, et quae potioris est testimonii et majoris confirmationis, potissimum retinenda. Unde illud est Isidori ad Massionem episcopum: In fine autem epistolae hoc adducendum putavi, ut quotiescunque in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius teneatur magis sententia, cujus antiquior aut potior exstat auctoritas. Constat vero et prophetas ipsos quandoque prophetiae gratia caruisse, et nonnulla ex usu prophetandi, cum se spiritum prophetiae habere crederent, per spiritum suum falsa protulisse; et hoc eis ad humilitatis custodiam permissum esse, ut sic videlicet verius cognoscerent, quales per spiritum Dei, et quales per suum existerent, et se eum qui mentiri vel falli nescit ex dono habere, cum haberent. Qui etiam, cum habetur, sicut non omnia uni confert dona, ita nec de omnibus mentem ejus quem replet, illuminat, sed modo hoc, modo illud revelat, et cum unum aperit, alterum occultat. Quod quidem beatus Gregorius in prima super Ezechielem homilia, manifestis declarat exemplis, ipsum etiam apostolorum principem, qui tot divinae gratiae donis et miraculis coruscabat, post illam quoque specialem a Domino promissam sancti Spiritus effusionem, qui ejus discipulos omnem docet veritatem, lapsum in errorem de circumcisionis adhuc et quorumdam antiquorum rituum observantia, cum a coapostolo suo Paulo graviter atque salubriter publice correctus esset, a perniciosa simulatione desistere non puduit. Quid itaque mirum, cum ipsos etiam prophetas et apostolos ab errore non penitus fuisse constet alienos, si in tam multiplici sanctorum Patrum scriptura nonnulla propter supra positam causam erronee prolata atque scripta videantur? Sed nec tanquam mendacii reos argui sanctos convenit, si nonnulla quandoque aliter quam se rei veritas habeat, arbitrantes, non per duplicitatem, sed per ignorantiam dicant; nec praesumptioni vel peccato imputandum est, quidquid ex charitate ad aliquam aedificationem dicitur, cum apud Dominum omnia discuti juxta intentionem constet, sicut scriptum est: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Unde et illud est beati Augustini de ecclesiastica disciplina tractantis: Habe, inquit, charitatem, et fac quod vis. Item super Epistolam Joannis: Qui non habet charitatem, non est ex Deo; quidquid vis, habe; hoc solum nisi habeas, nihil tibi prodest; alia si non habeas, hoc habe, et implesti legem. Item: Semel ergo breve praeceptum tibi praecipitur: dilige, et quod vis fac. Item, De doctrina Christiana, libro primo: Quisquis, inquit, divinas Scripturas vel quamlibet earum partem intellexisse sibi videtur, ita ut eo intellectu non aedificet istam geminam charitatem Dei et proximi, nonaum intellexit. Quisquis vero talem inde sententiam dixerit, ut huic aedificandae charitati sit utilis, nec tamen hoc dixerit, quod ille quem legit eo loco sensisse probatur, non perniciose fallitur, nec omnino mentitur. Inest quippe in mentiente voluntas falsa dicendi. Idem contra mendacium( IV, 464): Mendacium est falsa significatio vocis cum voluntate fallendi. Idem in Enchiridio( VI, 202), cap. 23: Nemo sane mentiens judicandus est, qui dicit falsum, quod putat verum; quoniam, quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis arguendus est qui falsa incautius credita pro veris habet. Potius e contrario ille mentitur, qui dixit verum, quod putat falsum, quantum enim ad animum ejus attinet, quia non quod sentit, hoc dicit; non verum dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit, nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur. Item: Omnis qui mentitur, contra id quod animo sentit loquitur voluntate fallendi. Idem super Evangelia, lib. I( VI, 461): Jacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere videretur, si diligenter attendatur, non est mendacium, sed mysterium. Verax enim significatio nullo modo mendacium recte potest dici. Mendacium quippe hoc loco spiritualis doctor non nisi peccatum accipit, quod magis juxta intentionem loquentis quam secundum qualitatem locutionis. Dominus, qui cordis et renum probator est, pensat, non tam ea quae fiunt quam quo animo fiunt attendens. A quo quidem immunis est, quisquis prout existimat sincere ac non fraudulenter neque per duplicitatem loquitur, juxta quod sequitur et scriptum est: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Alioquin et apostolus Paulus mendacii arguendus esset, qui existimationem suam magis quam veritatem rei secutus, scribens ad Romanos( XV, 28), ait: Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam. Aliud itaque est mentiri, aliud itaque est errare loquentem, et a veritate in verbis per errorem, non per malitiam, recedere. Quod si forte etiam sanctis ipsis, ut diximus, accidere Deus permittat, in his quidem, qui nullum fidei detrimentum habent, nec id etiam illis infructuose accidit, quibus omnia cooperantur in bonum; hoc et ipsi ecclesiastici doctores diligenter attendentes et nonnulla in suis operibus corrigenda esse credentes, posteris suis emendandi vel non sequendi licentiam concesserunt, si qua illis retractare et corrigere non licuit. Unde et supra nominatus doctor Augustinus Retractationum libro: Scriptum est, inquit, ex multiloquio non effugies peccatum. Item apostolus Jacobus( I, 19): Sit, inquit, omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum. Item: In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir( Jac. III, 2). Ego mihi hanc perfectionem nec nunc arrogo, cum sim senex; quanto minus cum juvenis coepi scribere? Idem in prologo lib. III De Trinitate: Noli meis litteris quasi Scripturis canonicis inservire; sed in illis, quod non credebas, cum inveneris, constanter crede. In istis autem, quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmiter retinere. Idem ad Vincentium Victorem, libro II.: Negare non possum nec debeo, sicut in ipsis moribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possunt justo judicio et nulla temeritate culpari. Item, in epistola ad Vincentium Victorem: Noli, frater, contra divina tam clara testimonia colligere velle calumnias ex episcoporum scriptis, sive nostrorum, sive Hilarii, sive Cypriani et Agrippini; quia hoc genus litterarum ab auctoritate canonis distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerint quam veritas postulat. Idem ad Fortunatianum: Neque quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum velut Scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat, salva honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere, si forte invenerimus, quod aliter senserunt quam veritas habet. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales volo esse lectores meos in meis. Idem contra Faustum, lib. I, cap. 11( VIII, 222): Paulum aliquando errasse et proficiendo mutasse sententiam, absit ut dicamus! De his enim libris dici potest aliquid eos habere non consonum, qui non praecipiendi auctoritate, sed proficiendi exercitatione scribuntur a nobis. Item: Nos eorum sumus quibus idem dicit Apostolus: Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit. Quod genus litterarum non cum credendi necessitate, sed cum judicandi libertate legendum est.
2.8
Cui tamen ne intercluderetur locus, et adimeretur posteris ad quaestiones difficiles tractandas atque versandas linguae et styli saluberrimus labor, distincta est a posteriorum libris excellentia canonicae auctoritatis Veteris et Novi Testamenti. Ibi si quid veluti absurdum moverit, non licet dicere: Auctor hujus libri non tenuit veritatem; sed aut codex mendosus est, aut interpres erravit, aut tu non intelligis. In opusculis autem posteriorum quae libris innumerabilibus continentur, si qua forte propterea putantur a vero dissentire, quia non ut dicta sunt intelliguntur, tamen liberum habet ibi lector auditorve judicium, quod vel approbet quod placuerit, vel improbet quod offenderit, et ideo cuncta hujusmodi, nisi vel certa ratione vel illa canonica auctoritate defendatur, ut demonstretur sive omnino ita esse sive fieri potuisse, quod vel ibi disputatum est vel narratum est; si cui displicuerit, aut credere noluerit, non reprehenditur. Scripturas itaque canonicas Veteris et Novi Testamenti dicit instrumenta, in quibus a veritate aliquid dissentire haereticum est profiteri. De quibus quidem Scripturis idem in epistola quarta ad Hieronymum ita meminit: In expositione quoque Epistolae Pauli apostoli ad Galatas invenimus quoddam quod nos multum mordet. Si enim ad Scripturas sanctas admissa fuerint vel officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis? quae tandem de Scripturis illis sententia proferetur? cujus pondere contentiosa falsitatis obteretur improbitas? Idem ad eumdem de eisdem Scripturis: Mihi videtur exitiosissime credi aliquid in sacris libris esse mendacium, id est eos homines, per quos nobis illa Scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in suis libris fuisse mentitos. Admisso enim semel in tantum auctoritatis fastigium officioso mendacio aliquo, nulla illorum librorum particula remanebit, quae non, ut cuique videbitur, vel ad mores difficilis vel ad fidem incredibilis, eadem perniciosissima ad mentis auctoris consilium officiumque referatur. Beatus quoque Hieronymus, cum inter ecclesiasticos doctores quosdam caeteris anteferret, ita nobis legendos esse consuluit, ut eos magis dijudicemus quam sequamur. Unde est illud ejus consilium ad Laetam de institutione filiae: Cypriani, inquit, opuscula semper in manu teneat; Athanasii opuscula et Hilarii librum inoffenso currat pede; illorum tractibus, illorum ingeniis delectetur, in quorum libris pietas fidei non vacillat; caeteros, sic legat ut magis dijudicet quam sequatur. Idem in psalmo LXXXI, quasi auctoritatem his omnibus penitus auferens, ait: Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea. Non dixit, qui sunt in ea, sed qui fuerunt. Populorum non sufficit, sed etiam principum dicit; et quorum principum? Qui fuerunt. Videte ergo quomodo Scriptura sancta sacramentis plena est. Legimus Apostolum dicentem: An experimentum ejus quaeritis qui in me loquitur Christus? Quod Paulus loquitur, Christus loquitur in scripturis principum, in scriptura populorum, quae est scripta populis omnibus. Videte quid dicat: qui fuerunt, non qui sunt, ut, exceptis apostolis, quodcunque aliud postea dicatur, abscindatur, non habeat postea auctoritatem. Quamvis ergo sanctus sit aliquis post apostolos, quamvis disertus sit, non habeat auctoritatem. Hieronymus ad Vigilantium: Quisquis multorum tractatorum opuscula legit, debet esse sicut probatus nummularius, ut si quis nummus adulterinus est et figuram Caesaris non habet nec signatus moneta publica, reprobetur; qui autem Christi faciem claro praefert lumine, in cordis marsupio recondatur. Non enim praejudicata doctoris opinio, sed doctrinae ratio ponderanda est, sicut scriptum est: Omnia probate; quod bonum est tenete. Hoc tamen de commentatoribus dictum est, non de canonicis Scripturis, quibus indubitatam fidem convenit adhibere. Idem ad Paulinum de sanctis doctoribus, in ea: Bonus homo de bono cordis thesauro: Taceo de caeteris vel defunctis vel adhuc viventibus, super quibus in utramque partem post nos judicabunt alii.
2.9
His autem praelibatis, placet, ut instituimus, diversa sanctorum Patrum dicta colligere, quando nostrae occurrerint memoriae, aliqua ex dissonantia, quam habere videntur, quaestionem contrahentia, quae teneros lectores ad maximum inquirendae veritatis exercitium provocent et acutiores ex inquisitione reddant. Haec quippe prima sapientiae clavis definitur, assidua scilicet seu frequens interrogatio; ad quam quidem toto desiderio arripiendam philosophus ille omnium perspicacissimus Aristoteles in praedicamento ad aliquid studiosos adhortatur, dicens: Fortasse autem difficile est de hujusmodi rebus confidenter declarare, nisi pertractatae sint saepe. Dubitare autem de singulis non erit inutile. Dubitando enim ad inquisitionem venimus; inquirendo veritatem percipimus; juxta quod et Veritas ipsa: Quaerite, inquit, et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Quae nos etiam proprio exemplo moraliter instruens, circa duodecimum aetatis suae annum sedens et interrogans in medio doctorum inveniri voluit, potius discipuli nobis formam per interrogationem exhibens, quam magistri per praedicationem, cum sit tamen in ipsa Dei plena ac perfecta sapientia. Cum autem aliqua Scripturarum inducuntur dicta, tanto amplius lectorem excitant et ad inquirendam veritatem alliciunt, quanto magis Scripturae ipsius commendatur auctoritas. Unde placuit nobis huic operi nostro, quod ex sanctorum dictis compilavimus in unum volumen congregatis, decretum illud Gelasii papae de authenticis libris praescribere, quo videlicet sciatur nihil nos hic ex apocryphis induxisse. Excerpta etiam Retractationum beati Augustini adjunximus, ex quibus appareat nihil hic ex his, quae ipse retractando correxerit, positum esse.
2.10
Explicit prologus.
2.11
Incipiunt sententiae collectae ab eodem, quae contrariae videntur. Pro qua contrarietate hanc collectionem sententiarum ipse Sic et Non appellavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note