Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Alphonsusfl.1106
Disciplina clericalis
Cler 12.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10593 Discle
12.1
FABULA XI.
12.1
Dictum est quod quidam nobilis progenie haberet uxorem castam nimium et formosam. Contigit forte quod orationis studio Romam vellet adire, sed alium custodem uxoris suae nisi semetipsam noluit deputare, illius castis moribus satis confisus et probitatis honore. Uxor vero caste vivendo et in omnibus prudenter agens remansit. Accidit tandem quod necessitate compulsa a domo sua propria suam conventura vicinam egrederetur, quae peracto negotio ad propria remeavit. Quam juvenis aspectam ardenti amore diligere coepit, et ad eam plurimos direxit nuncios, cupiens ab illa quantum amabat amari. Quibus contemptis eum penitus sprevit. Juvenis cum se sic contemptum sentiret, dolens adeo efficitur ut nimio infirmitatis onere gravaretur, saepius tamen illuc ibat quo dominam egressam viderat, desiderans eam convenire, sed nequaquam valuit efficere. Cui prae dolore lacrimanti fit obvia anus religionis habitu decorata quaerens quaenam esset causa quae eum dolore compelleret; sed juvenis quid in sua versabatur conscientia minime detegere volebat. Ad quem anus: Quanto quis infirmitatem suam medico revelare distulerit, tanto graviori morbo attritus fuerit. Quo audito narravit ex ordine quae acciderant et suum propalavit secretum. Cui anus: De his quae jam dixisti Dei auxilio remedium inveniam, et eo relicto ad propria remeavit. Quae caniculam quam apud se habebat, duobus diebus jejunare coegit. Die tertia panem synapi confectum jejunanti largita est, quae dum gustaret, pro amaritudine oculi ejus lacrimari coeperunt. Deinceps anus illa ad pudicae domum foeminae perrexit quam juvenis praedictus adamavit, quae honorifice pro magnae religionis specie ab ea suscepta est. Hanc autem sua sequebatur canicula. Cumque vidisset mulier illa caniculam lacrimantem, quaesivit quod haberet et quare lacrimaretur. Anus ad hoc: Cara amica, ne quaeras quid sit, quia adeo magnus dolor est quod nequeo dicere. Mulier magis instabat ut diceret, cui anus: Haec quam conspicis caniculam mea erat filia casta nimis et decora, quam juvenis adamavit quidam; sed adeo casta erat, ut eum omnino sperneret, et ejus amorem respueret. Unde dolens adeo efficitur, ut magna aegritudine stringeretur, pro qua culpa miserabiliter haec supra dicta filia mea in caniculam mutata est. His dictis prae nimio dolore erupit in lacrimas anus illa. Ad haec foemina: Quid, cara domina, similis peccati conscia, quid, inquam, factura sum? Me etenim dilexit juvenis, sed amore castitatis eum contempsi, et simili modo ei contigit. Cui anus: Laudo tibi, cara amica, ut quam citius poteris hujus miserearis et quod quaerit facias, ne et tu simili modo in canem muteris. Si enim scirem inter juvenem praedictum et filiam meam amorem, numquam in canem mutaretur filia. Cui ait mulier casta: Obsecro ut consilium hujus rei utile dicas, ne propria forma privata efficiar canicula. Anus: Libenter pro Dei amore et remedio animae meae, et quia misereor tui, hunc supradictum juvenem quaeram, et si quo invenire potero, ad te reducam. Cui gratias egit mulier, et sic anus artificiosa dictis fidem praebuit. Quem promisit reduxit juvenem, et sic eos adsociavit.
12.2
Discipulos magistro: Numquam audivi tam mirabile quod et puto fieri arte dyaboli. Magister: Ne dubites. Discipulus: Spero quod si quis tam sapiens erit ut semper timeat se posse decipi arte mulieris, forsitan ab illius ingenio se custodire valebit. Magister: Audivi de quodam homine qui multum laboravit ut suam custodiret, sed nihil profuit. Discipulus magistro: Dic mihi quid fecit, ut melius sciam, si quam duxero, illam custodire. Magister:

Intertext edge

Open linked passage

Note