Petrus Amelius
Ordo Romanus XV
XV 70.2
Choose a text
More by Petrus Amelius
—
8100 Orroxv
70.1
LXXVIII. De officio Sabbati sancti.
70.1
Notandum quod die Sabbato sancto, in vigilia Paschae, antequam dominus papa veniat ad capellam seu ecclesiam pro officio faciendo, bis venit ad fenestram pro indulgentia danda more solito populo, scilicet de mane semel, et sero, cum vult ire ad capellam pro officio faciendo; et qualibet vice portat pluviale rubeum et mitram planam et albam de garnello sine aurifrisiis et perlis. Ipsa etiam die extrahitur ignis novus de crystallo vel alio lapide, et benedicitur in capella, praesente domino papa, per juniorem presbyterum cardinalem sacris indutum vestibus, cum cruce et aqua benedicta et incenso, legendo Orationes sine nota. Ignis benedicitur antequam papa veniat ad capellam.
70.2
Hora vero debita, omnibus praedictis primo completis, ut dictum est, papa indutus manto rubeo et cum mitra praedicta venit ad capellam, cum associantibus cardinalibus qui sunt ibi in camera cum eo praesentes, cum duobus antiquioribus diaconis cardinalibus sibi assistentibus, 496 ut moris est, uno a dextris, et alio a sinistris; et deposita sibi mitra per diaconum cardinalem qui est a dextris ejus, flexis genibus orat aliquantulum ante altare, ubi est cathedra cum scabello et pulvinari parata. Et facta Oratione surgit et vadit ad sedem suam magnam, quodam panno nobili coopertam; et reposita sibi mitra sedet. Deinde veniunt cardinales more solito ad reverentiam papae. Qua reverentia facta, junior diaconus cardinalis qui debet benedicere cereum, indutus paramentis albis, videlicet amictu, superplicio stricto, alba, stola, tunicella, dalmatica et manipulo, exit regias capellae; et praecedentibus eum ministris cum cruce, concomitantibus eum capellanis et cantoribus et reliquis de clero et populo, vadit quasi ad finem capellae, et recipit de manu acolythi vel ministri arundinem trium cubitorum et dimidii cubiti, triplicem candelam accensam de novo igne illuminatam habentem; et ibi genuflectendo arundini, elevatis paululum manibus cum arundine, dicit cantando Lumen Christi; et respondentibus omnibus aliis Deo gratias, vadit quasi ad portam regiarum dictarum, et ibi secundo genuflectit, et plus solito manibus elevatis vocem magis elevando dicit Lumen Christi; et omnibus respondentibus Deo gratias, postmodum vadit usque ante altare, et ibi tertio genuflectit, et plus elevatis manibus, elevando vocem magis dicit Lumen Christi; et omnibus respondentibus Deo gratias, postea ascendit ad pulpitum adornatum, et absolute incipit Benedictionem cerei, et cantando dicens, ut sequitur, Exsultet jam angelica turba coelorum, continuando ipsam Benedictionem usque ad finem, et tempore debito ponuntur per ipsum diaconum cardinalem quinque grana incensi in dicto cereo ad modum crucis. Postea tempore debito accendatur cereus de igne novo praedicto, prout in rubricis in dicta Benedictione positis praecipitur et mandatur.
70.3
Facta igitur Benedictione cerei, papa descendit de sede illa, et vadit ad revestiarium longe ab altari paratum, si sit; alias vero, si non sit, ibidem calceatur sandalia, legendo Quam dilecta, quae debent esse alba cum perlis, quia ea non mutat. Deinde induitur omni ornatu suo quadragesimali violacei coloris, scilicet alba absque paramentis, cinctorio et succinctorio albi coloris, pectorali, fanone, stola cum perlis( et ista non mutat), tunicella, dalmatica violacea( interdum vestes istas duas propter taedium exspoliandi et induendi Romani pontifices consueverunt portare albi coloris, verumtamen totum stat in bene placito eorum), planeta violacea per diaconum cardinalem qui fecit Benedictionem cerei, stantem in alba tantum cum stola. Et postquam papa chirothecas induerit, omnes cardinales paramenta sua recipiunt, videlicet episcopi cottam, amictum latum, et pluvialia, sed planetas violacei coloris recipiunt; et etiam ipse diaconus cardinalis qui induit papam, papa induto, induit sibimet planetam violaceam, sicut et alii diaconi cardinales; subdiaconus vero non planeta, sed tunicella alba utitur in toto officio et in Missa, ut magis sit compositus et expeditus ad legendum lectiones, et alia quae sibi illa die agenda incumbunt. Omnibus 497 paramentis receptis, et mitra papae praedicta reposita per dictum diaconum cardinalem, recipit annulos, scilicet pontificalem et minorem, de manu episcopi vel presbyteri cardinalis sibi in officio vel in Missa de libro servientis. Deinde papa processionaliter vadit ad sedem suam magnam praedictam longe ab altari cum silentio, assistentibus sibi duobus diaconis cardinalibus praedictis antiquioribus. Hoc sane intelligas, si induatur in sacrario seu revestiario, ibidem etiam sic processionaliter vadit. Quod si papa induatur in ipsa cathedra, et non in revestiario, ibidem etiam sedet duobus diaconis cardinalibus et presbytero cardinali sibi in officio et Missa servienti ante eum super scabellas, ut moris est; aliis vero diaconibus cardinalibus ante altare in loco solito sedentibus. Similiter et omnes alii cardinales sedent in locis suis, prout est consuetum.
70.4
Postea unus de clericis capellae seu acolythis vadit ad pulpitum nudum, ubi debet esse liber Epistolarum paratus ad legendum lectiones: et absolute sine titulo incipit et legit lectionem In principio Deus creavit coelum et terram, etc., et ipsa lectione finita, si papa velit, Graecus diaconus legit eam in Graeco. Qua completa, papa in praedicta sede stando, ac deposita ei mitra per diaconum cardinalem sibi a dextris assistentem, dicit Oremus; et diaconus cardinalis qui est a dextris papae immediate dicit Flectamus genua; deinde alter qui est a sinistris dicit Levate; et postea papa dicit Orationem quae competit, et reliqua fiunt et leguntur prout in Missali seu Ordinario sunt notata.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).