Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Blesensis1135-1212
Contra perfidiam Judaeorum
Juda 1.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11707 Copeju
1.1
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam.
1.1
Querelam in tuis litteris longam et anxiam texuisti, quod Judaeis et haereticis circumseptus jugiter impugnaris ab iis, nec sacrae Scripturae auctoritates habes in promptu, quibus possis calumnias eorum refellere, praestigiosisque ipsorum versutiis respondere. Oportet equidem, teste Apostolo, haereses esse et schismata ut qui probati sunt manifesti fiant. Ideo et etiam Judaeis vita hodie indulgetur, quia capsarii nostri sunt, dum ad assertionem nostrae fidei prophetas circumferunt, et legem Mosaicam. Nec solum in eorum codicibus, sed in vultibus eorum Christi legimus passionem. Propterea Veritas de Patre loquitur in Psalmo dicens: Deus ostendit mihi, etc. Utinam nemo qui exercitatos non habeat sensus cum haeretico disputet aut Judaeo! Nam propter disputationes illicitas et incautas virulenta haeresum seges circumquaque silvescit. Dum hi, qui ignorant et errant, volentes obstruere os loquentium iniqua, ponunt lucem tenebras et tenebras lu- cem, et dum alios a suis volunt relevare erroribus, se ipsos in deteriora praecipitant. Absurdum enim est de Trinitate in triviis disputare, et aeternam Filii genituram in materiam scandali, et in arenam publicae contentionis extrudere. Ideo Justinianus, Christianissimus imperator, generali sanctione constituit, ne de summa Trinitate et fide Catholica disputetur. In lege etiam Domini lapidatur bestia, quae tetigerit montem, puteus operiri praecipitur, prohibentur spargi margaritae porcis et sanctum dari canibus.
1.2
Verbum angeli est ad Tobiam: Sacramentum regis, etc. Disputatio enim de sacramento corporis et sanguinis Christi, et de caeteris fidei nostrae articulis plena discriminis est. Loqui autem de spe et charitate et caeteris donis spiritualibus, de rerum etiam creatione et gubernatione, et in his enarrare Dei magnalia quibuscunque libet et licet. Salomonis etiam sententia est, ut sentiamus de Domino in bonitate, et eum in cordis simplicitate quaeramus. Propterea non est cum eis disputandum, qui subversionem fidei molientes, semper in inficias currunt, et aquas Siloes quae cum silentio ibant, aquas contradictionis efficiunt. De talibus loquens Apostolus in prima ad Timotheum Epistola dicit: Si quis non acquiescit sanis sermonibus Domini, etc. Noli ergo cum Judaeo vel haeretico disputare. Esto ad tempus, sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. Si enim in theatrum pugnae vulgaris solus et inermis introeas, imminet tibi periculum si succumbas. Si autem viceris inimicum crucis Christi, non ideo convertetur ad cor; sed eo ipso pertinacior subterfugia captabit, depravabit Scripturas, nolet intelligere ut bene agat, quia in malevolam animam sapientia non intrabit. Os haeretici maledictione, et amaritudine, et dolo plenum est, et ambulans in magnis et in mirabilibus super se, scrutatur alta Dei, atque perniciosa indagine rationem investigat eorum, quae supra rationem sunt. Cum B. Gregorius dicat, fidem non habere meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Multa itaque verbositate defluit, et relinquens rectas sacri eloquii semitas, et transgrediens terminos, quos posuerunt patres nostri, currit in adinventionibus suis, et contra Deuteronomii interdictum plantat sententiarum et verborum silvam juxta altare Domini Dei nostri. Fabricator itaque mendacii et cultor perversorum dogmatum cogitat incogitabilia, ineffabilia fatur et loquitur quae non licet homini loqui. Apud tales paschalis agnus in aqua decoquitur, nec residuum ejus igne comburitur, franguntur ossa ejus de quo scriptum est: Os non comminuetis ex eo. Spiritui gratiae contumelia fit, et sanguis testamenti conculcatur ignominiose, ossaque regis Idumeae in cinerem rediguntur. Quod autem disputare affectas cum Judaeis, ut eos convincas et convertas ad fidem, eo ipso te minus approbo, quia verberas aerem, te stulto et inani studio consumens. Deus equidem posuit eis terminum, quem praeterire non poterunt. Nondum venit hora eorum, sed ipsos excaecavit ad tempus, donec ad fidem gentilitas convertatur. Hinc est quod per Isaiam loquitur dicens: Vade et excaeca cor populi hujus, etc. Et in eodem: Quis caecus, etc. Nuntios prophetas et apostolos vocat. Teste autem Apostolo: Caecitas ex parte jam contigit in Israel. Cum enim quidam eorum susceperint fidem, reliqui adhuc in sua obstinacia perseverant. Restat itaque ut intret ad fidem plenitudo gentium: et tunc reliquiae Israel salvae fient. Mihi consiliosius videretur fidei nostrae ad tempus dissimulare injuriam, quam cum populo durae cervicis atque pertinaciae vere bestialis certamen inire, et citra omnem spem futuri proventus mittere se in animae fideique discrimen. Quia tamen lamentabili querela deploras te ab haereticis et Judaeis obsessum, nec habere ad manum, unde possis eorum machinamenta elidere: quod scio, non invideo tibi. Cum enim, juxta B. Petri edictum, unumquemque oporteat reddere rationem de fide et spe quae in eo est; expedit ut de singulis fidei articulis in expedito habeas, unde Judaicae fraudis obstinacia retundatur, tuaeque partis assertio tota legis ac prophetarum testimoniis roboretur. Qualiter autem versutiis et blasphemiis haereticorum te vel Catholicum quemlibet oporteat contraire, credo me in libro, quem De fide intitulavi, plenius intimasse.
1.1
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. II. Testimonia legis et prophetarum de trinitate et unitate in Deo.
1.1
Propositi nostri est non intexere de sancta Trinitate et individua unitate tractatum, sed eas duntaxat legis ac prophetarum sententias et auctoritates inducere, quibus adversarii orthodoxae fidei confutentur, aedificetur turris David, et salutis propugnacula erigantur. Quia ergo in uno Deo trinitas, et in tribus personis unitas scandalum Judaeis incutit et horrorem, quod Deus sit unus et trinus, Domino dante, assertione irrefragabili convincemus. Loquitur Judaeorum legislator, et ait: Audi, Israel! Dominus Deus tuus, Deus unus est. Et Dominus in persona sua: Ego Dominus firmans coelos. Deus solus extendi coelum et firmavi terram. Et in Isaia: Ego Dominus firmans coelos, solus stabiliens terram, et nullus mecum. Item Moyses in Deuteronomio: Scito hodie, et cogita, etc. Et in eodem: Solus dux ejus fuisti, et non erat cum eo Deus alienus. Sic autem testimonio B. Hilarii, Deus unus est, quod non solitarius. Nec enim unitas evacuat trinitatem, nec aliqua trinitati solitudo praejudicat. Nimirum Deus in sacro eloquio sic esse, sic loqui, aut aliquid creare dicitur, quod nunc una persona, nunc duae, nunc vero tres apertissime designentur, Audi unam: Ego Dominus Deus, qui impleo coelum et terram, et omnia quae in eis sunt. Audi Patrem in Jeremia loquentem de Filio: Si stetissent, inquit, in substantia mea, etc. Et subjungit: Quis stabit in substantia mea, et videbit Verbum meum? De hoc verbo David propheta testatur: Eructavit cor meum verbum bonum. Et Joannes evangelista: In principio erat Verbum. Dei idem est dicere et facere; sicut scriptum est: Dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt universa. Filius itaque Dei Verbum, Dei virtus, Dei sapientia est. In eo, ut in sapientia sua, ut in principio omnium rerum fecit omnia Deus, sicut scriptum est: In principio creavit Deus coelum et terram. Haec est Sapientia Dei quae in libro sui nominis aeternam generationem suam protestatur, et dicit: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam. Et idem: Dominus possedit me, etc. Cum ergo ante mundi creationem nihil esset quod non esset Deus, quomodo jam generata erat haec sapientia? Quomodo per eam omnia creabantur? Aut confitebitur Judaeus illam sapientiam Deum et a Deo esse genitam, et sic esse Filium, aut mentiens dicet sacram Scripturam in se continere mendacium. Christianus autem recognoscat sapientiam Dei, per quam ipse omnia facit, idem esse Filium Dei. Nec absurdum est, si Deus Filius genitus sit a Deo Patre, sicut si generetur splendor a sole, imo etiam qui aeternam generationem Filii ex Patre, et temporalem ex matre non credit, sententiam propheticae maledictionis incurrit. Verbum enim prophetae est: Vae qui dicit Patri: Quid generas? et matri: Quid parturis? Et ut hoc de Filii generatione intelligas, audi Deum Patrem in eodem Isaia loquentem.
1.2
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. III. Testimonia legis et prophetarum de Patre et Filio.
1.2
De aeterna Filii generatione per Isaiam loquitur Deus Pater: Nunquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus? Si ego qui generationem aliis tribuo, sterilis ero? Et in Psalmo loquitur Filius dicens: Dixit Dominus ad me; Filius meus es tu, ego hodie genui te. Dies Domini aeternitas. Unde et hodie significat ab aeterno. Et idem: In splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te. Ille enim qui erat splendor et illuminatio sanctorum, qui futuri erant, hodie, id est aeternaliter generatus est ex utero, de occulta substantia Patris. De generatione Filii loquitur Isaias dicens: Generationem ejus quis enarrabit? Sicut ergo lumen de lumine, sic Filius est de Patre. Unde et Psalmista: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen. Quia vero Deus Filium habet, quidam psalmi praetitulantur: Pro occultis Filii, quorum verba nulli convenire possunt, nisi Filio Dei, ut in psalmo nono Confitebor, et in Eructavit, Canticum pro dilecto. Et in psalmo Deus noster refugium et virtus, Pro arcanis. Audi Patrem in Osee loquentem de Filio et dicentem: Salvabo eos in Domino Deo ipsorum. Dicat mihi Judaeus: Quis est ille Deus quem Deus vocat Deum et Dominum Hebraeorum? Et in Genesi: Pluit Dominus a Domino sulphur et ignem, et subvertit Sodomam et Gomorrham. Quis est Deus qui a Domino pluit, nisi Filius a Patre? vel alium Deum, qui a Deo pluit. Ostende, Judaee, vel recognosce nobiscum, quod Filius faciat et disponat universa cum Patre. Et in psalmo: Dixit Dominus Domino meo. Et in Genesi: Dixit Dominus ad Jacob: Surge et ascende in Bethel, fac ibi altare Deo illi, qui apparuit tibi cum fugeres a facie fratris tui. Et in Exodo: Dominus ad Moysen: Quoadusque non vultis audire mandata mea? Nonne Dominus Deus dedit vobis istum diem Sabbati? Loquitur Dominus, et dicit a Deo datum diem Sabbati: Homo durae cervicis, indica mihi Dominum illum de quo praecipit Deus patriarchae Jacob, ut faciat ei altare. Quod enim Deus sit qui loquitur cum Jacob, et qui cum eo luctatur, et non angelus, probo tibi. Cum enim quaerat Jacob nomen ejus, ille respondet: Cur quaeris nomen meum quod est Mirabile? Hoc angelo convenire non potest. Item in Osee loquitur Dominus, dicens: Jacob locutus est nobis in Aram. Verba sunt Dei, non angeli. Item in Psalmo: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi. Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus oleo laetitiae. Hunc Deum cujus est sedes in saeculum saeculi, hunc ipsum unxit Deus, testimonio prophetae, prae participibus suis. Et quis Deus unxit Deum nisi Pater Filium? Ille qui unctus est a Deo, aut Deus est, aut homo. Si Deus est, ergo Deus a Deo unctus est; si homo est, et sedes ejus in saeculum saeculi. Vide si sit vel fuerit homo praeter Christum cui convenire hoc posset? Propheta vero haec duo jungit; quod ipse sit Deus et sedes ejus in saeculum saeculi. Audi in Osee Patrem loquentem de Filio: Salvabo eos in Domino Deo ipserum. Qui loquitur Deus est. Ipse autem salvat in Domino Deo. Quis est Deus qui salvat in Deo, nisi Pater in Filio? Nunquid, o Judaee, fecit Deus sine sapientia sua, quem nos Dei Filium appellamus? Deus sapientia fundavit terram. Quid ergo abhorres nomen, qui denegare non potes sapientiam Dei.
1.3
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. IV. Testimonia legis ac prophetarum de Spiritu sancto.
1.3
Spiritum Dei omnis sacra Scriptura annuntiat. Audi Isaiam: Vae, filii desertores, dicit Dominus! fecistis consilium et non est meum, nec per spiritum meum. Et idem: Descendit, inquit, spiritus a Deo, etc. David: Et irritaverunt spiritum Domini. Aggaeus: Quapropter ego sum vobiscum, dicit Dominus, etc. Isaias: Occurrerunt et cervae, etc. Zacharias: Sermones meos, etc. David: Quo ibo a spiritu tuo? Et Dominus in Zacharia: Imponam spiritum meum super semen tuum. Et idem: Hoc est verbum Domini in manu Zorobabel, etc. David: Emittes spiritum tuum et creabuntur. Isaias. Non angelus, neque nuntius, etc. Et in libro Sapientiae: Spiritus est qui fecit me.
1.4
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. V. Testimonia legis ac prophetarum de Trinitate.
1.4
Ut autem tota Trinitas innotescat, audi Moysen in Genesi dicentem: In principio fecit Deus coelum et terram. Quod dicitur fecit, substantiae indicat unitatem. Cum autem dicitur, in principio Deus, in Filio Pater creasse intelligetur. Nec enim erat principium illud aliud, quod non esset Deus. Cum additur: Et Spiritus Domini ferebatur super aquas, tota Trinitas patenter exprimitur. Nota etiam Deum praemisisse hoc verbum: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Cum dicitur, faciamus ostenditur in personis pluralitas. Non enim dixit Deus angelis, faciamus, cum ipsi factores et creatores non sint, nec homo faciendus erat ad similitudinem angeli. De illo ergo dicit, faciamus, ut insinuet Trinitatem. De ipso dicit Moyses, fecit, dixit, vidit, ut exprimat in tribus ejusdem substantiae unitatem. Item in Genesi legitur quod Abraham tres vidit et unum adoravit, dicens: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ne transieris servum tuum. Praemisit quia tres erant; et ad tres quasi ad unum loquitur, cum dicit: Domine, ne transeas servum tuum. Et ibidem: Afferatur aqua et laventur pedes vestri. Ecce plures: Et apposuit eis mensam, et manducaverunt. Et in his personarum pluralitatem insinuat. Cum vero subjungit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, unum esse declarat. Sequitur: Surgentes autem inde, ibant, etc. Ecce adhuc tres. Et subjungit: Dixit autem Dominus: Num celabo ego puero meo Abrahae quae Sodomis facturus sum? In omnibus his et tres ad Abraham loquuntur et unus, et Abraham ad tres loquitur et ad unum. Et in omnibus habes mysterium Trinitatis et unitatis expressum. Cum autem Dei digitus in sacro eloquio sit virtus Dei, tres trium digitorum nomine et numero designantur. Unde et Isaias: Quis appendit tribus digitis molem terrae? Quid per tres digitos potest designari, nisi trinitas personarum? Nam et in Exodo digitus Dei, dicitur virtus Dei. Dicunt enim magi Pharaonis: Digitus Dei est hic. Dicant ergo Judaei nobiscum, vel saltem cum magis Pharaonis Spiritum sanctum digitum Dei esse. Noster equidem Messias in Evangelio dicit: Si in digito Dei ejicio daemonia, profecto venit in vos regnum Dei. Tres vero digitos tres personas profitemur in Deo. In Aggaeo itaque propheta Patrem et Filium, et Spiritum sanctum verba Domini manifeste exprimunt, cum dicit: Ego sum vobiscum, etc. Ecce Pater, et Verbum ejus, et Spiritus. Item Psalmista: Emittet verbum suum, et liquefaciet ea, flabit Spiritus ejus et fluent aquae. Et illud: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Et in Isaia: Dixit vir cui constitutum est de Christo Dei, etc. Ecce tria, Dominus, sermo, et Spiritus: Pater, Verbum et Spiritus sanctus scilicet. Unde in Jeremia: Dixi: A, a, a, Domine Deus. Ipsi dicunt ad me: Nunquid per parabolas loquitur iste. Ter suspirat et invocat Trinitatem. Supponens vero singulariter, Domine Deus, indicat unam trium personarum substantiam. Simile est quod in Isaia vox angelorum audita est laudantium Deum atque dicentium: Sanctus, sanctus, sanctus. Illa triplex repetitio significat Trinitatem. Subjungens autem, Dominus Deus Sabaoth, insinuat unitatem. Et in Psalmo: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Nugatoria esset triplicatio hujus nominis, si non contineretur in causa mysterium Trinitatis. Aggaeus etiam propheta Trinitatem satis aperte declarat, dum in eo Deus Pater loquitur de Spiritu dicens, et Filio suo: Spiritus meus, in medio vestri. Ecce Pater et Spiritus ejus. Et subjungit: Quia ecce commovebo coelum et terram, et veniet Desideratus cunctis gentibus. Et ecce Filius. In Psalmo: Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus et illuxit nobis. Hic apertissime liquet quod Deus in nomine Domini venit. Verba etiam hominis haec sunt: Misit de summo et accepit me. Et: Beatus quem elegisti et assumpsisti. Isaias et Trinitatem in Deo et humanitatem in Filio manifeste declarans, in persona Dei Patris loquitur dicens: Ecce, inquit, Puer meus, suscipiam eum, etc.. Isaias in persona Filii: Ego primus et ego novissimus, etc.. Quis hoc unquam veraciter dicere potuit, nisi Deus, qui tamen est a spiritu Dei missus? Et in eodem: Spiritus Domini super me, etc.. Hic habes et spiritum, et eum cujus est spiritus, et eum qui Spiritu sancto est unctus. Christus in libro Sapientiae legens testatur hanc prophetiam ea die in se ipso completam. In omnibus his natura Patris, et Filii, et Spiritus sancti manifestissime declaratur, ut expressius habeas pluralitatem personarum, unitatem in Deo. Scias quod in Hebraeo Deus interdum dicitur El et Adon: quod Deus vel Dominus singulariter sonat propter divinae substantiae unitatem. Interdum vero Eloi et Adonai pluraliter ponitur, et pluralitatem indicat personarum. Singulariter ponitur in exemplo Geneseos, quod praemisimus, ubi dicitur: Locutus est Dominus ad Jacob: Surge, etc. Hic et nomen Dei, et actus ejus profertur singulariter in Hebraeo. Cum autem dicitur: Et aedificavit ibi altare et appellavit nomen loci, Domus Dei. Ibi apparuit ei Deus, hic et Deus et apparuit in Hebraeo pluraliter profertur. Ibi enim dicitur Eloim, et inglu dicitur, quod pluraliter significat, apparuerunt. Si enim singulariter, loqueretur, El et ingla quae singularia sunt, posuisset. In libro etiam Samuelis, David laudans Deum sic ait: Quae est autem, ut populus tuus, gens in terra, etc. Hic Deus, et ivit, pluraliter in Hebraeo dicuntur Eloim et alon, quae pluralia sunt, et significant personarum pluralitatem; ala enim singulare est. Redimeret vero et sibi singulariter proferuntur propter substantiae unitatem. Item Jeremias: Dominus autem Deus verus est Deus vivens et rex sempiternus, ponuntur singulariter, in quo substantiae unitas indicatur. Item Moyses in Deuteronomio: Scito hodie, et cogita quod Dominus ipse Deus, et non sit alius. Ibi Dominus sicut in Latino, sic singulariter in Hebraeo ponitur. Ubi vero hic dicitur Deus, ibi Eloim quod pluraliter sonat in Hebraeo profertur. Et ne plurali appellativo plures substantiae possent intelligi, adjungitur, et non sit alius. Quae necessitas aut quae ratio apud Hebraeos hanc socialem conjunctionem singularitatis et pluralitatis pariter introduxit, nisi quia volebat Deus et abscondi ad tempus et in suo revelari tempore mysterium Trinitatis? Praeterea illud nomen Dei, quod in secretis secretorum apud Judaeos ineffabile est, et tetragrammaton dicitur, licet quatuor figurarum, trium tantummodo elementorum Io, he, vaf, he; he, namque bis ponitur. Si ergo diligenter hoc nomen inspicias; trinum est in Hebraeo et unum. Nam si tantum primam et secundam litteram conjunxeris, scilicet, Io, et he, unum Dei nomen in Hebraeo efficitur. Si vero secundam et tertiam simul ponas, id est he et vaf, habes alterum Dei nomen. Si autem copulaveris tertiam litteram atque quartam, id est vaf et he, habes et tertium. Rursus si omnes simul in ordinem conjunxeris, tantum invenies nomen unum. Qui ordinavit, ut essent tria nomina, unum nomen ipse te intelligere voluit in tribus personis ejusdem substantiae unitatem. Item in Numeris Dominus ad Moysen dicit: Loquere Aaron et filiis ejus, etc. His benedictionibus sacerdos aliis benedicens protensas ante vultum suum palmas utrasque tenebat. Cum vero dicebat Dominus, quod Hebraico illo quod supra diximus trino et uno nomine exprimebant, tres digitos priores, id est pollicem et indicem atque medium utriusque manus rectum et altius erigebat, et dicto ita Domino digitos remittebat, ut prius. Quid per trium digitorum elevationem melius, quam Trinitatis excellentia mystice intelligi potest? Nota etiam quod in hac benedictione tam solemni, formam crucis sine qua nulla benedictio fit, apud Christianos signanter expressa est. His tribus digitis, sicut praelibatum est, appenditur moles terrae, digitumque Dei, id est Spiritum sanctum quem Judaei pertinaciter negant, magi Pharaonis confessi sunt. Mysterium sanctae Trinitatis tres solemnitates in Exodo exprimunt, solemnitas azymorum, solemnitas primitiarum et solemnitas fructuum collectorum. In Deuteronomio etiam eaedem solemnitates praecipiuntur. Prima festivitas azymorum, secunda hebdomadarum et tertia tabernaculorum. In Pascha immolatur. In Pentecoste datur Spiritus sanctus. In scenopegia paternae majestatis potentia declaratur. Quare diligentius a Judaeo qualiter intelligat verba illa Jeremiae prophetae: Pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum Dei vestri. Ne enim cogatur Trinitatem manifeste confiteri, ibidem verba Dei pervertit. Dicit enim Hieronymus in Prologo super Genesim, quod haec verba quae ibi in Jeremia leguntur, Latini et Graeci codices non habent. Hebraei vero in suis voluminibus ista contra se legunt, et velint nolint, sacramentum Trinitatis annuntiant. Sunt quam plura alia testimonia de personarum Trinitate, quae septuaginta Interpretes non transtulerunt, cum tamen essent in Hebraica veritate. Nam, sicut beatus Hieronymus in Prologo super Genesin dicit, ipsi de Patre et Filio et Spiritu sancto multa, aut omnia tacuerunt, aut aliter transtulerunt, quod prudenter egisse dicuntur, ne Ptolomaeus unius Dei cultor ad cujus petitionem transferebant, plures deos esse praesumeret. Noluerunt etiam fidei arcana vulgare; ideo, cum in Isaia septuaginta Interpretes invenissent de parvulo nato et nobis dato, quod vocaretur admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis, istorum nominum majestate perterriti, non sunt ausi hunc puerum appellare Deum, sed magni consilii Angelum, quod in Hebraico non habetur.
1.5
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. VI. Rationes et auctoritates de fide sanctae Trinitatis.
1.5
Aliqua induximus ad confutationem et confusionem Judaei, nunc de Trinitate aliqua inducamus ad aedificationem et solatium Christiani. Joannis evangelistae qui in sinu Salvatoris coelestis sapientiae fluenta potavit verba haec sunt: Tres sunt qui testimonium dant in coelo: Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Verba etiam Christi in Evangelio haec sunt: Spiritus qui a Patre procedit, ipse de meo accipiet; in quo Spiritum sanctum a Patre et Filio procedere apertissime docet. Iterum Doctor gentium Trinitatem insinuans dicit: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Pater ex quo omnia, Filius per quem omnia, Spiritus sanctus in quo omnia. Idem Apostolus: Ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. Ipse etiam qui veritas est, in Evangelio dicit: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Si ergo Judaeus inficiari non potest, quin sapientia et bonitas Dei semper fuerint cum eo, et ipse nunquam sine illis; quis de Trinitate dubitet, cum sapientia Dei ejus et Filius, et bonitas Dei ipsius Spiritus appelletur? Intelligis quod in mente hominis sunt ratio, memoria et voluntas, et haec tria sunt una mens; nullum tamen illorum est alterum; quia nec ratio memoria est, aut voluntas, nec memoria voluntas est aut ratio, nec voluntas ratio est aut memoria. In eodem lacte tres proprietates diversae sunt, serum, caseus et butyrum. In sole tria diversa, scilicet, corpus illud sphaericum, calor et splendor, tria illa sunt unus sol, et nullum illorum est alterum. Simplex eremita cuidam Judaeo disputanti cum eo, et argumentanti: Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus sanctus est Deus; nec Pater est Filius, nec Spiritus sanctus est Filius, ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus non est idem Deus, sic legitur fefellisse; tres plicas enim in cappa sua faciens dicebat: Haec plica est pannus, et haec, et tertia, nulla istarum plicarum est altera, ergo istae tres plicae sunt tres panni. Imo unus pannus. Sancta Trinitas tamen, non similitudinibus aut rationibus discutienda, sed amplectenda est fide. Transcendit eminentiam totius rationis humanae, sed hoc de illa simpliciter sentiamus, quod sacra docent nos eloquia, ut cum Psalmista dicamus: Juxta eloquium tuum da mihi intellectum. Domine, non ultra, non citra, non supra, non contra, sed juxta.
1.6
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. VII. Testimonia prophetarum, quod Filius a Patre missus sit.
1.6
Quod autem Deus Dei Filius sit, qui pro nostra salute a Deo Patre missus est, ex his quae in nostris et Judaeorum codicibus assidue leguntur, apertissime liquet. Nam in illa auctoritate quam praemisimus, ubi Sapientia Dei se ante omnia genitam protestatur, in fine verborum concludit dicens: Et deliciae meae esse cum filiis hominum. Specialiter enim delectatur in illa dilectione, quam nobis exhibuit, ut hominem redimeret homo factus. De eodem Jeremias propheta sic ait: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ab eo: hic omnem adinvenit viam scientiae et disciplinae. Et adjungit: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
1.7
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. VIII. Testimonia quod Christus venerit in carne.
1.7
Quod Christus de semine Abrahae nasceretur, Dominus in Genesi manifestat, dicens ad Abraham, et loquens: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quae gentes benedictae fuerunt in Isaac? Judaei? Nonne prae omnibus populis maledicti sunt a Domino et damnati? Quaere ergo alium de semine Abrahae, in quo omnes gentes benedicantur, et non invenies nisi Christum. Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, et omnes in eo benedicti sunt a Domino, qui fecit coelum et terram. De hoc semine dicit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Hoc omnino de Isaac intelligi non potest. Qua enim potestate, qua scientia, qua virtute nos ab aliquo peccato potuit Isaac liberare? In signum vero, quod Christus nasceretur de successione Abrahae, fecit Abraham servum suum jurare super femur suum quod mandatum ejus impleret, de quaerenda Isaac uxore; jurans enim super Abrahae femur, intelligebatur jurare non in Abraham vel in Isaac, sed in eo qui erat de femore Abrahae nasciturus. In ejusdem fidei reverentia ipse Abraham, Isaac, et Jacob, atque posteri ejus circumcisionis signum spiritualiter acceperunt, ut ab aliis populis discerneretur populus, de quo ille cui reposita erat benedictio, nasceretur. Ideo Balaam in libro Numeri dicit: Orietur stella ex Jacob, etc. Quod etiam Christus de posteritate Abraham nasceretur, habes in Deuteronomio ex verbis Moysi ad populum sic loquentis: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis suscitabit Dominus, etc. Hoc Judaei de Josue, et non de Christo intellexerunt. Ut autem hoc de Christo et non de Josue dictum scias, vide historiae seriem, nec in aliquo dubitabis. Nam in monte Oreb petierunt filii Israel paulo ante, ne ultra vocem Domini tam terribilem audirent, et ignem ne morerentur aspicerent. Ideo dicit Dominus ad Moysen: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum, id est de tribu Juda. Illa enim tribus erat in medio aliarum tribuum constituta. Quod autem vocet eum prophetam, convenit Christo. Josue enim alicubi prophetasse non lego. Christus autem de se ipso dicit: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua. Ipse enim de passione, et resurrectione et ascensione sua, de vocatione etiam gentium, et fide Evangelii dilatanda, de excidio Jerusalem, et multa alia quae evenisse certum est, prophetavit. Quod autem apponit similem Moysi, insinuat quod Christus, sicut Moyses et non Josue, legem dedit. Iterum cum a Domino dicitur Moysi de Josue: Ponam manum tuam super eum, et dabis ei praecepta cunctis videntibus, manifeste ostenditur quod Josue Moyse minor esset, utpote cui Moyses manum imponeret. Cum vero superadditur: Si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum, etc. Etiam Eleazaro inferior Josue declaratur. Patet ergo, cum in Messia benedicendae sint omnes tribus terrae, nec Moyse aut Eleazaro possit esse inferior, non ad Josue, sed ad Christum verba haec pertinere: Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem sui. Sequitur: Et ponam, etc. Nemo qui recte sapiat haec ad Christum dubitet pertinere, maxime cum verba ejus spiritus et vita sint. Expressius simile habes in eo quod David cogitanti aedificare domum Domino Nathan propheta ei sub persona Domini loquens, ait: Cum completi fuerint dies tui, etc. Certum est quod Salomon patre vivente regnavit. Quomodo ergo possunt Salomoni haec verba convenire: Cum completi fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum. Id est, Salomonem filium tuum? Sed nec illud quod sequitur convenit Salomoni: Stabiliam thronum ejus, usque in sempiternum; quia cito finitum est regnum ejus. Illud etiam a Salomone longe est: Misericordiam meam non auferam ab eo. Nam in tertio Regum haec verba leguntur: Cum esset Salomon senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos. Colebat autem Salomon Astarten deam Sidoniorum, et Chamos deam Moabitarum, et Moloch idolum Ammonitarum. Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israel. Ideo dicit Dominus: quia non custodisti pactum meum, disrumpens scindam regnum tuum. Nonne ergo ablata est ab eo misericordia Dei, quem apostatare permisit, et regnum ejus scidit, et filio ejus auferens, servo dedit?
1.8
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. IX. Testimonia, quod Christus de David nasceretur.
1.8
Quod autem Christus de David nasceretur, habes ex testimonio Jeremiae dicentis: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, etc. Tempore Jeremiae mortui jam erant David, Salomon, Ezechias, et omnes sancti, et justi reges, nec inveniens, o Judaee, cui alii possit hoc convenire quam Christo. Quod dicit: Ecce dies veniunt; hoc ad tuum Messiam, quem venturum somnias, pertinere non potest. Jam enim transiit tempus, quod Messiae venturo propheta praefixit. Item David: Juravi David servo meo, id est immutabiliter et sine conditione promisi usque in aeternum, praeparabo semen tuum et sedem tuam in generationem et generationem. Haec Salomoni convenire non possunt; sed Christo, qui regnaturus est in aeternum.
1.9
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. X. Testimonia quod Christus de gentibus nasceretur.
1.9
Quod vero Christus de gentibus nasceretur, colligere potes ex verbis Isaiae dicentis: Emitte, agnum, Domine, dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion. Desertum gentilitas: Ruth vero, petra deserti; eo quod fuerit Moabitis, quasi dicat: Ex te egredietur agnus, qui tollet peccata mundi et dominabitur universo orbi. Ruth equidem de Booz genuit Obeth, Obeth Jesse, Jesse autem David; de David autem Christus. Audi iterum Isaiam apertius declarantem quod Christus vocaret ad finem Judaeos et gentes: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, etc. Iterum Isaias divinitatem Christi et humanitatem simul insinuat, in persona Dei Patris loquens: Ecce ego mittam in fundamentis Sion, etc. Nomine lapidis scilicet creaturae firmae et stabilis humanitas innocentissima Christi designatur. In eo autem, quod dicit: Qui crediderit in eum, non confundetur, vera divinitas illius exprimitur. Si enim Christus homo esset, et non Deus, in eum credere idololatria esset. Si autem Judaeus ad litteram hoc intelligit aut credit, in lapidem et tanquam idololatra condemnabitur; aut hunc lapidem non credet, et testimonio prophetae confundetur. Christus lapis angularis, reprobatus a Judaeis, duos populos, scilicet, Judaeum atque gentilem quasi duos diversos parietes counivit, sicut Psalmista commemorat: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Christi divinitatem Isaias manifeste declarat: Labor, inquit, Aegypti et negotiatio Aethiopiae, etc. Cum haec, nec puro homini, nec Deo puro possint adaptari, aut ostendat Judaeus cui ista conveniant, aut mendacii prophetam arguat, aut eumdem esse Deum et hominem recognoscat. Salvator idem est quod Christus, quem ideo propheta dicit Deum absconditum. Prius enim absconditus fuit in sinu Patris, postea in utero matris, in praesepio, in sepulcro, et etiam in sacramento altaris. Nec verba haec Cyro regi Judaeus ascribat, nec enim Cyrus, aut alius rex praeter Christum Deus est absconditus, aut apertus. Alii secundum visum vel auditum judicant; Christus autem qui summa justitia et summa sapientia est, judicat in se ipso, testante Isaia qui dicit: Non secundum visionem oculorum judicabit; neque secundum auditum aurium arguet, sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Et ut ejus potentia omnem hominum potentiam praecellere declaretur, adjungit: Et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Solius equidem Dei est Antichristum destruere, et non secundum verba, sed secundum corda et merita homines judicare.
1.10
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XI. Quod Christus in propria persona venit.
1.10
Quod autem Christus, sicut a patriarchis optatus, et praenuntiatus a prophetis fuerat, in propria persona venerit, Dominus per Isaiam aperte insinuat, dicens: Propter hoc, inquit, sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum. Ac si dicat: Ego qui loquebar in prophetis, carnem sumo et venio: Unde ad adventum ipsius idem propheta nos invitat et dicit: Praeparare, Israel, in occursum Domini Dei tui, quia venit. Sic habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis. Ipse est, o Christiane, qui tibi de se in Evangelio dicit: Ego sum lux mundi. Hic est parvulus, qui, testimonio Isaiae, Natus est nobis, et filius datus est nobis, admirabilis, consiliarius, Deus fortis. Et adjungit: Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis. Et ut plenius honorem accumulet: Amodo, inquit, et usque in sempiternum. Indica mihi, o Judaee, quis puer ille nobis natus, aut filius nobis datus, quem Isaias asserit Deum et ejus imperium sempiternum? Item vero propheta et Christi potentiam et passionis suae ignominiam manifestans: Ecce, inquit, puer meus elevabitur, et exaltabitur, etc. Hieronymus sic exponit, quod reges et sapientes hujus saeculi continebunt os suum, id est non obloquentur, sed consentient legi Christi, qui gentes asperget suo sanguine et baptismo: et quibus non fuit de eo nuntiatum, ipsi videbunt et intelligent, sicut Veritas in Evangelio dicit: Beati qui non viderunt, et crediderunt.
1.11.1
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XII. Quod Christus esset Deus et homo de semine Abrahae.
1.11.1
Semen Abrahae seu germen Domini Christus in sacro eloquio saepe dicitur, sive fructus. Unde Isaias: In die illa erit germen Domini in magnificentia, et gloria et fructus terrae sublimis. De hoc fructu dicit Psalmista: Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum. Et insinuans gloriam fructus, adjungit: Justitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos.-- Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. Quis est iste fructus, cujus justitia et pax datur, quandiu luna est duratura? Psalmista miratur posse suaderi homini quod Christus in ea sit natus civitate, seu Synagoga quam fecit. Dicit enim: Nunquid aliquis homo dicet, id est persuadebit, scilicet Synagogae, hoc miraculum tam stupendum, ut unus et idem in ea civitate Dei, de qua gloriosa dicta sunt et natus sit homo, et ipse eam fundavit tanquam Deus? Quasi diceret: Hoc Judaeo, nisi divina virtute persuaderi non potest. Propterea Isaias exclamat et dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? Vere divinitus persuaderi potest, quia Dominus narrat in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea, id est in Synagoga, quibus datae sunt prophetiae, et quibus specialiter promissus est Christus. O civitas Dei, habitatio in te sicut laetantium omnium! Qui enim habitat, et perseverat in fide Christi, laetabitur in aeternum. Rursum Jeremias: Hic est Deus noster, etc. Post hoc, id est, postquam legem dederat in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Et si non invenit alium, praeter Christum; velit perditus, ne perdatur, ipsum confiteri nobiscum. Nec murmuret Judaeus verba haec esse Baruch, et non Jeremiae. Verba enim haec Baruch de ore Jeremiae accepit, sicut notarius illius, et scripsit. Unde in eodem Jeremia legitur: Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae, et scripsit Baruch ex ore Jeremiae in volumine libri omnes sermones Domini, quos locutus est ad eum Dominus. Daniel de adventu Christi, de oblatione ejus ad mortem, de ascensione et glorificatione, sic scripsit: Vidi in visione, et ecce in nubibus coeli quasi filius hominis veniebat Ecce adventus. Et oblatus est Antiquus dierum Ecce passio. Oblatus est enim, quia voluit. Et data est ei potestas aeterna. Ecce resurrectio. Ipse enim resurgens discipulis suis dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Vide ergo, Judaee, si alii hominum quam Christo haec verba conveniunt, ut in nubibus coeli quasi filius hominis veniat, et offeratur Antiquo dierum, id est aeterno Patri, ut sit potestas ejus aeterna, et regnum, quod non corrumpatur. Idem Daniel refert de tribus pueris in fornace, et quod quartus inter eos quasi filius hominis erat: Hic est lapis abscissus sine manibus, id est, absque coitu et humano semine de utero virginali conceptus, qui contritis omnibus regnis, factus est mons magnus, terramque universam complevit. O Judaee, intellige quam manifeste praenuntiat Christi adventum et nativitatem Daniel in tertia visione. Nabuchodonosor viderat statuam cujus caput erat aureum, pars corporis sequens argentea, tertia pars aenea, quarta partim testea, partim ferrea. Exponit Daniel regnum Nabuchodonosor, scilicet regnum Babyloniorum aureum; regnum Medorum atque Persarum argenteum, regnum tertium, Alexandri scilicet Macedonis aeneum, tum propter famae sonoritatem, tum propter Graeci sermonis facundiam; regnum etiam quartum, scilicet Romanorum ferreum appellat, quia regnum illud omnes nationes domuit et oppressit. Pedes etiam et digiti statutae quam describit ex parte ferrei et ex parte fictiles erant, quia quanto fortius regnum illud ab initio fuit, tanto nunc turpius a prima virtute degenerat et quadam fracta imbecillitate vilescit. In fine istorum regnorum auri et argenti, aeris et ferri, abscissus est lapis sine manibus, id est sine opere humano; iste lapis crevit in montem magnum, et confregit atque contrivit statuam. Vide, Judaee, quam gloriose magnificatus est Christus, lapis ille quem reprobasti, quomodo implevit orbem, et majestate ejus repleta est terra? Vide ne offendas in hunc lapidem; qui enim in eum offenderit, confringetur; super quem vero ceciderit, conteret eum. Ecce in Daniele lapis abscissus sine manibus, in Isaia Emmanuel de virgine conceptus. In Psalmo Deus descendens in virginem sicut pluvia in vellus. Ipsa enim est porta semper clausa, et tamen princeps ingreditur et egreditur per eam, sicut testatur Ezechiel, dicens: Converti me ad portam sanctuarii exterioris, etc. Super hunc locum dicit Isidorus: Genitalia muliebria, portae dicuntur, quia partui clauduntur et aperiuntur. Unde Job. Qui non clausit portas ventris qui me portavit, sedebit in porta, id est in utero virginis, et comedet panem, id est Dei faciet voluntatem, juxta illud: Habeo panem manducare, quem vos nescitis. Et illud: Cibus meus est voluntatem Patris mei facere. Item matris Dei virginitas in Isaia manifeste declaratur, cum dicitur: Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum, etc. Quid significat, o Judaee, haec locutio, nobiscum Deus, nisi homo Deus, cum ipse conceptus et natus sit ad hoc, ut sit nobiscum et sit Deus? ostende nobis aliquem conceptum de aliqua et natum sive virgine, sive alia, qui sit nobiscum Deus; et quia non invenis alium, crede in istum. Praeterea quod signum, quod miraculum esset, si alia quam virgo conciperet et pareret? Hoc signum ergo Deus dedit, quia virgo peperit. Super hunc locum Hieronymus dicit:« Quando dicitur, o Judaee,» etc.
1.11.2
Si ergo juvencula vel puella, ut tu mentiris et non virgo pariat, quod signum et quod miraculum erit? Virgo Hebraice betula dicitur, quod in praesenti loco non scribitur; sed pro hoc verbo positum est Alma, quod omnes interpretes, praeter Septuaginta, adolescentulam transtulerunt. Alma vero apud eos ambiguum est: dicitur enim adolescentula et abscondita, id est apocryphos. In Genesi vero, ubi Rebecca dicitur alma, Aquila transtulit absconditam. Alma non solum puella est, virgo nuptui apta, sed virgo abscondita, et diligentius custodita, et quae virorum aspectibus nunquam patuit. Addit etiam Hieronymus se nunquam legisse alma in muliere nupta, sed in ea quae virgo et aetate adolescentula et virginitate integra. Sequitur: Butyrum et mel comedet, cibos scilicet infantiles, ut verus homo non phantasticus cognoscatur. Item Isaias de infantia Salvatoris et virtute infantis: Accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium, etc. Stylus hominis est, quo solent homines scribere. Scripsit autem Isaias, in hoc volumine, quod nunc legimus. Et quid? Ne puer natus regnum diaboli ulterius patiatur? sed ipse spolia fortis armati diripiat. Prophetissa hic intelligitur spiritus prophetiae, Spiritus autem in Hebraeo rumpha genere feminino censetur. Accessit Isaias ad spiritum prophetiae, qui juxta prophetiam Isaiae Christus de Spiritu sancto concipitur. Quia vero quidam Judaei astrologorum scientiam profitentur, et eis libentius forte credunt quam suis prophetiis, in libro Albumasar legunt, qui longe ante Christi nativitatem editus fuit, et in eo haec verba expresse inveniunt:« Nascitur primo virginis decano mater,» etc. Hinc habes quid nostra virgo sit; aliam enim invenire non poteris, cui ista conveniant; habes, inquam, et quod sub signo virginis nascitura erat et habitura virum, qui eam non tangeret et virgo patrem lactatura. Et vide, quia Christiani, astrologiae ignari, dum sol in virgine est, adhuc nativitatem Virginis celebrant annuatim. Item assumpti hominis sanctificatio describitur in eodem propheta cum dicit: Egredietur virga de radice Jesse, etc. Ultimum ad verba refertur, et ad caput caetera dona. Nec te moveat verbum illud: Ego Dominus creavi eam; illum qui se vocat vermem, qui se ipsum fecit carnem creatam, quem terra germinavit, ipsum non abhorreo dicere creaturam. Aperiatur, dicit propheta, terra, et germinet Salvatorem, veritasque de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Quod autem in Psalmo legitur: Descendet sicut pluvia, etc. Notatur Christi conceptio de sanctificatione Spiritus sancti, qui virginitatem non abstulit sed sacravit. Hic est filius hominis, de quo dicitur in Psalmo: Fiat manus tua super virum dexterae tuae; et super filium hominis, quem confirmasti tibi. Merito autem dicitur filius dexterae Dei qui sedet a dextris Dei.
1.12
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XIII. Testimonia de loco et tempore nativitatis Christi.
1.12
Quod autem Christus nasceretur in Bethlehem, Michaeas quandoque praedixerat: Et tu Bethlehem Ephrata, etc. Dicat mihi Judaeus quis sit, quem propheta praedixit nasciturum de Bethlehem et cujus egressus est, sicut ipse dicit: Exivi a Patre, et veni in mundum. Et Psalmista de eodem: A summo coelo egressio ejus. Tempus autem nativitatis Christi Jacob manifestat in Genesi dicens: Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Revolve historias et invenies Sedechiam ultimum regem fuisse de tribu Juda, postea vero fuerunt duces de tribu usque ad Herodem filium Antipatri. Dic ergo mihi, perditissime Judaee, si a tempore Saulis rexit aliquis populum Israel, sive rex, sive dux, qui non esset Judaeus, usque ad Herodem? Ipse vero gentilis, et ideo alienigena fuit. Nemo autem dubitat, quod sub ipso natus est Christus. Aut ergo Jacob reprehende mendacii, aut ejus prophetiae consenti et confitere venisse Christum, qui a tuo patriarcha praedictus est exspectatio gentium. Rursum Christi adventus, non solum per Danielem prophetatus, sed eidem in decima visione Danielis per Gabrielem archangelum praenuntiatus et promissus. Verba vero Gabrielis sunt haec: Daniel nunc egressus sum ut docerem te: tu ergo animadverte, etc. Gabriel tertium tempus assignat, in quo ungendus est Sanctus sanctorum, et impleantur prophetiae, quas videmus completas in Christo. Omnes enim prophetae de ipso locuti sunt, et ut peccatum deleatur morte scilicet Christi, quam statim nominat. Unde damnabiliter Messiam exspectant, qui omnia haec in Christo completa desiderant. Et adjungit Angelus: Scito ergo et adverte, ab exitu sermonis, etc. Audiat Judaeus occisionem Christi, et videat Christi populum paratum ad omnia supplicia mortis, antequam neget Christum; videat desolationem suam, videat cessare unctionem Judaeorum; et sciat venire Messiam. Sequitur: Civitatem et sanctuarium dissipabit Dominus, etc. Attende, Judaee insipiens et sponte infelix, quia tempus quod praefixit angelus jam diu elapsum est. Acciderunt civitati tuae omnia quae praedixit, nec jam tempora visitationis divinae in mendacio somnies. Diu est enim quod tua desolatio jam incoepit, praefixa tempora transierunt, et captivitas tua, quousque convertaris ad Christum, finem ulterius non habebit. Vides ablatum tabernaculum, templum subversum, coeremoniis finem positum, et impletum est in populo tuo quod Osee praedixerat: Dies, inquit, multos sedebunt filii Israel sine principe, et sine altari, et sine ephod et sine teraphin. In historia legimus quod Azarias, filius Ebeth, facto in se Spiritu Dei coram rege Asa et exercitu ejus, haec inter caetera prophetavit: Transibunt multi dies in Israel, etc. Testimonio Bedae hae septuaginta hebdomades distinctae per septem annos, quadringentos et nonaginta annos insinuant. Ab exitu hujus sermonis usque ad Cyrum fuerunt septem hebdomades. Sexaginta vero duae a Cyro usque ad Titum, et una hebdomada obsidionis, id est infra impletum septennium, quo civitas obsessa est a Tito, defecit hostia et sacrificium, et in templo visa est desolatio abominationis; quia in templo imago Caesaris est collocata, in ultionem illius verbi: Non habemus regem nisi Caesarem; ut cogerentur habere pro Deo, quem praetulerant Salvatori suo. Non moveat quemquam, quod prius ponit septem hebdomades et postea septuaginta; Hebraeum enim idioma est. Nam cum Latinus dicat Abraham vixit centum septuaginta et quinque annis, Hebraeus e diverso dicit quinque et septuaginta et centum. Cum ergo constet numerum istarum hebdomadarum jam completum, nec in sacro eloquio majores inveniri hebdomades, constat cessasse Judaeorum unctionem et Messiam venisse. Notandum autem quod cum hanc captivitatem duae aliae captivitates praecesserint, quaerendum est a Judaeis quae causa sit hujus tam longae et interminabilis captivitatis. Idololatria enim duarum praecedentium causa fuit. Nam haec prophetae testantur; illi etiam negare non possunt, cum in ipsis captivitatibus idola coluisse legantur. Cum ergo, postquam de Babylonia redierunt, non inveniantur idola coluisse, tam gravis offensae et tantae dispersionis et tam longae captivitatis, nec Judaeus, nec alius causam aliam invenire potest, quam iniquitatem in Jesum Christum Dei Filium, invidia instigante, commissam. Sicut enim certum est quod juste judicat Deus, et major et diuturnior est ista captivitas, quam Babylonica; major ab eis assignari debuit offensa. Hieronymus super Osee quaestionem hanc movet, et aliam causam quam Christi crucifixionem invenire non potest; Josephus tamen in octavo decimo Antiquitatum libro scripsit, Jerusalem propter interfectionem Jacobi fuisse destructam, sed totum redundat in gloriam Salvatoris. Jacobus enim a Judaeis de pinnaculo templi praecipitatus pertica fullonis excerebratus est, quia perhibebat Christo testimonium veritatis. Adhuc tamen quaeritur, quae tam desperatae captivitatis causa fuit; quia Josephus hoc non solvit.
1.13
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XIV. Quod impleta sunt desideria prophetarum de Christo.
1.13
Si vero attendas desideria prophetarum de Christi adventu certasque Dei promissiones, non poteris dubitare venisse Messiam, dicit Isaias: Utinam disrumperes caelos, et descenderes, a facie tua montes defluerent! Et post pauca subjungit: Descendisti, et a facie tua montes fluxerunt. Hieronymus haec dicit, quia propheta rogaverat Deum, seque intelligens exauditum, et quod in proximo complenda erant desideria prophetarum, subjungit: Descendisti, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et sic increduli et superbi defluxerunt, quia deficientes in se in viam fidei cucurrerunt. Item Dominus in Zacharia: Gaude et laetare, filia Sion, etc. Judaeus hic non respondebit, quia respondere non poterit. Et Isaias: Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini, etc. Quasi dicat: Sicut per mare Rubrum liberasti, ita nunc libera per baptismum. Idem Deus Pater loquitur in eodem: Audite, inquit, me duro corde, et qui longe estis, etc. Jam effluxerunt anni mille ducenti, ex quo Christus salus nostra natus est, tu vero, Judaee, adhuc exspectas. Ubi est ergo quod praedixerat Deus, quod non moraretur salus ejus, et cito fiet in Sion et in Jerusalem. Cui magis credendum est, Deo an tibi? Dixit Deus quod non moraretur salus, et quod dixerit, jam implevit, transacti sunt mille anni. Tu vero, qui post promissionem Dei jam exspectasti mille annis, quousque exspectabis? Prophetae David erat gravis Christi dilatio, cum dicebat: Domine, inclina coelos tuos et descende; tange montes et fumigabunt. Et illud: Qui sedes super cherubim, manifestare coram Ephraim, Benjamin, et Manasse, id est omnibus innotesce. Et illud: Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos. Et illud: Deus, judicium tuum regi da. Et quasi exaudisset orationem David, dicit: Posui adjutorium in potente, et exaltavi de plebe mea. Et iterum: Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae. De David non potes intelligere ista. Multi enim reges eo tempore fuerunt potentiores et excellentiores in terra; sed nec primogenitus Dei fuit, quod soli Christo convenit, qui primogenitus in multis fratribus fuit, et fecit nos per adoptionem fratres suos et Dei filios, haeredes Dei, cohaeredes autem suos.
1.14
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XV. Testimonia legis et prophetarum quod Christus in humilitate venturus sit.
1.14
Homo per superbiam cecidit, Christus hominem redempturus humilis venit, et de humili virgine natus, de humilibus et simplicibus apostolos elegit, per quos confunderet sapientiam et superbiam hujus mundi. Unde Zacharias: Quis tu, mons magne, coram Zorobabel, etc. Mons a monte humiliatur, id est a Christo diabolus, et gratia gratiae coaequatur, dum ea quae in Veteri Testamento promissa sunt, in Novo complentur. Item de humilitate Christi Zacharias propheta loquitur, dicens: Exsulta satis, filia Sion, etc. In tota lege, quam legis non intelligis, o Judaee, non invenies regem aliquem Jerusalem super asinam et pullum asinae sedisse, cujus potestas fuerit a mari usque ad mare. Non solum autem de adventu Christi, sed et de Praecursore adventus illius, Joanne Baptista prophetaverunt antiqui, videlicet Malachias. Ecce ego mitto Angelum meum, etc. Non dicit propheta, postea veniet, sed dicit statim; ex quo scis Joannem Baptistam venisse, scias et Christum sine dilatione secutum fuisse. Ecce venit, dicit Dominus exercituum, et quis poterit cogitare diem adventus ejus?
1.15
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XVI. Quod Christus daemonia expelleret, et miracula faceret.
1.15
De expulsione daemonum Zacharias protestatur et dicit: In die illa disperdam idolorum nomina, etc. Quod autem Christus facturus esset miracula, praedixerat Isaias: Tunc aperientur oculi caecorum, etc. Et hoc est quod Christianus in Evangelio legit, dum Christus discipulis Joannis Baptistae, qui ad eum missi fuerant, dicit: Euntes renuntiate Joanni quae audistis, etc. Item Isaias de miraculis ejus: Ecce cum justitia regnabit rex, etc. Ex his patet, quam grata sit et secura protectio Christi. De potentia vero Christi loquitur Jeremias, et dicit: Quis suscitabit justum? Quis ei gentes, etc. Habacuc praevidens Christum cito venturum, ipsum quasi praesentem annuntiat, dicens: Egressus ejus in salutem populi tui cum Christo tuo.
1.16
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XVII. Testimonia prophetarum, de reprobatione sacrificiorum legalium.
1.16
Loquitur Dominus in Isaia: Non te servire feci Jacob, etc. Amos de eodem: Nunquid hostias, etc. Item Isaias: Quo mihi multitudinem victimarum, etc. Et in Psalmo: Non accipiam de domo tua vitulos, etc. Item: Neomenias vestras, etc. David in Psalmo: Sacrificium Deo spiritus, etc. Isaias de eodem: Ad quem respiciam, dicit Dominus, etc. In Amos propheta: Odi, etc. Micheas de eodem: Nunquid offeram Deo, etc. Malachias de eodem: Non est mihi voluntas in vobis, etc. Hic non solum legalium reprobatio et abjectio Judaeorum, sed et gentium declaratur vocatio. Isaias: Qui immolat bovem, quasi, etc. Psalmista in persona Christi: Sacrificium et oblationem noluisti, aures autem perfecisti mihi. Vel secundum aliam translationem, corpus autem aptasti mihi, ut ex eo immaculatum sacrificium offeram tibi. Legitur in libro Regum Samuelem dixisse: Nunquid vult Deus holocausta, etc. Per obedientiam quidem voluntas propria, per victimam caro aliena mactatur. Item David: Quoniam si voluisses sacrificium, etc. Et illud: Non in sacrificiis arguam te. Et cum praemisisset: Non accipiam de domo tua vitulos, etc., adjungit: Immola Deo sacrificium laudis.
1.17
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XVIII. Testimonia legis et prophetarum de Passione Christi.
1.17
Passio Christi in lege et prophetis multipliciter praefigurata est; eam enim agni paschalis immolatio apertissime figuravit. Diligenter attendas mensem, mensisque lunationem, et horam diei, in qua sacrificabatur agnus, et caetera quae in agno fiebant, eadem in Christo videbis impleta. Isaias: Sicut ovis ad occisionem ductus, etc., subaudi, ut suam impediret passionem. Habacuc: Cornua in manibus ejus. Cornua scilicet crucis: Ibi abscondita est fortitudo ejus. Quis enim tunc crederet Deum esse omnipotentem, hominem tam patienter et humiliter tam crudelia patientem? Item Isaias: Vae animae, quia cogitaverunt, etc. Anima Christi vocatur quandoque populus Israel, juxta illud: Peccavit anima tua, Deus. Item Isaias: Non erat ei species, neque decor, etc. Cum Judaeus nullum prophetam inveniat, cui verba Isaiae adaptare merito possit, et videat Christi crucem apud principes terrae et populos gloriosam, tandem revertatur ad Christum, qui per crucis angustias nos redemit. Ipse in Psalmo dicit: Foderunt manus meas et pedes meos. Et ut nos a maledicto liberaret, factus est maledictus. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui in ligno pendet. Zacharias: Cum prophetaverit quispiam, etc. Et post pauca subjungit: Quae sunt plagae istae, etc. Satis apparet ex his quod Judaei, de quorum populo Christus natus est, crucifixerunt eum. Adhuc calcitrant et mendaciter depravant virtutem Passionis Christi, ut impleatur in eis verbum David loquentis ad Christum: In multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Audiant miseri, quid in Isaia legatur: Ut faciat opus suum, etc. Idem: Factus est principatus super humerum ejus, quia ipse in humeris crucem tulit. Quod aperte figuravit Isaac, qui dum ad victimam duceretur, ligna passionis suae ipse portabat. Zacharias de passione sic ait: Framea suscitare super pastorem meum, etc. Quis est vir Deus exercituum cohaerens, nisi Christus Deus et homo, quem Deus Pater pro nobis obtulit, dum super eum frameam, id est persecutionem suscitavit, ovesque dispersit, id est apostolos disgregavit? Audi Dominum in Jeremia dicentem: Tu ostendisti mihi studia eorum, etc. Et in eodem: Mittamus lignum in panem ejus, etc. Audi, Judaee, unde tuae captivitatis origo processerit. Perditionem etiam Judae Psalmista declarat: Homo, inquit, pacis meae, in quo speravi, qui edebat panes meos; quasi dicat, meus apostolus et conviva, magnificavit super me supplantationem, hoc ipsum in coena per buccellam expressit. Imo si circa Passionem Christi prophetarum testimonia diligenter inspicis, jam non solum prophetas, sed et Evangelium legis. Quidquid enim in Passione Domini factum est? verba, scilicet, consilia et opera Judaeorum, proditionem Judae, confixionem pedum et manuum, sicut evangelistae, sicut prophetae aperte denuntiant, tantoque damnabilior est obstinatio Judaeorum, qui sceleris ultionem sentiunt, et adhuc in sua malitia se obdurant. In Psalmo: Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor. Et in Psalmo: Domine Deus salutis meae, et in multis aliis non solum Christi Passio, sed et modus ejus satis aperte describitur. Sepulcrum etiam Christi non tacuit Isaias.
1.18
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XIX. Testimonia de sepulcro Domini.
1.18
Erit, inquit Isaias, radix Jesse, etc. Signum populorum crux Christi est, quae cum olim esset exquisitissimum damnati hominis supplicium, hodie facta est securitas et protectio populorum. Ecce quomodo juxta prophetam elevatum est hoc signum, de mortibus latronum translatum est ad frontes imperatorum et principum, ad frontes et capita summorum pontificum. Sine hoc signo nihil tutum est, nihil sanctum. In hoc signo secundum prophetam Habacuc erat Salvatoris abscondita fortitudo. Ubi autem dicimus, in signum populorum, etc. Septuaginta transtulerant, resurget a mortuis, ubi princeps sit omnium nationum, et universae gentes sperent in eo. Item in Isaia verba Patris de Filio: Dabo impios pro sepultura ejus, etc. id est dabo Filio meo gentilos per idololatriam, impios et Judaeos in lege et prophetis divites, ut qui pro Judaeis et gentibus passus est, omnium sit Dominus et Salvator. Juxta illud: Postula a me, etc..
1.19
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XX. Testimonia de resurrectione Christi.
1.19
Resurrectionem Christi Zacharias testatur, et dicit: Tu vero in sanguine tuo emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua; manifeste indicans quod resurgens et descendens ad inferos eduxit de lacu mortis eos qui in tenebris erant. Item de resurrectione et spoliatione inferni loquitur Dominus per Osee et dicit: De manu mortis liberabo eos, etc. De hac redemptione loquitur Isaias, et dicit: Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. Vere sine argento, quia solo Christi sanguine pretioso. De hac ipsa redemptione iterum dicit Isaias: Si posuerit pro peccato animam suam, etc. Christus quia laboravit, videbit semen longaevum, semen illud de quo ipse dicit: Exiit qui seminat seminare semen suum. Item Osee. Quasi diluculum praeparatus est, etc. Propter matutinam resurrectionem, intitulatur vicesimus psalmus, pro assumptione matutina; in qua tamen Christus quasi imber temporaneus est et serotinus, quia in tempore retributionis et in vespera hujus vitae, erit ipse vita et resurrectio nostra. Item Osee de eodem: Venite et revertamur ad Dominum, etc. Item Psalmista: Tu autem, Domine, miserere mei, etc. Petit homo Christus, quod cum Patre poterat ut Deus. Item: Exsurge, gloria mea, exsurge, psalterium, etc. Caro ejus psalterium est in laetitia angelorum, quae tanquam cithara reddens sonum facta est laetitia et resurrectio mortuorum. Resurrectionem Christi Isaias insinuat, dicens: Quis est iste qui venit de Edom, etc. Angelicae potestates resurrectionis Christi gloriam admirantes aliis angelis dicunt: Attollite portas, principes, vestras, etc. Quaerentibus illis: Quis est iste Rex gloriae? respondent alii: Dominus fortis, etc. Et iterum: Dominus virtutum ipse est Rex gloriae. Quod autem formosus dicitur in stola sua, et tinctis vestibus de Bosra, concordat ei quod sponsus in Canticis dicit: Patruelis meus candidus est et rubicundus. Rubicundus in passione, candidus in resurrectione. Item in Isaia: Quare ergo indumentum tuum rubrum est, etc. Hieronymus super hunc locum, ubi dicitur nunc rubrum, in Hebraico legitur, Edom, non loci vocabulum est, sed sanguinis. Torcular, inquit, calcavi solus, etc. Torcular autem in sacro eloquio, teste Hieronymo, ponitur pro tormento. Unde Jeremias in lamentationibus suis: Torcular calcavit Dominus, etc. Alios enim dies facit ortus solis. Hunc diem fecit sol justitiae resurgens a mortuis. Prius enim oriens ex alto, nunc de occasu mortis egrediens ortus est in splendoribus suis Deus Dominus et illuxit nobis. Item in Genesi Jacob vocatis filiis suis, ait: Congregamini, ut annuntiem vobis, etc. Cum de Juda natus sit Christus, haec prophetia praedixit manifeste, quod Christus ab aliis Jacob, id est a Judaeis adorandus esset; quod a morte resurgens in coelum ascenderet, captivamque captivitatem duceret. Illa enim quae praedicta sunt, Judae convenire non possunt. Ubi enim quod legitur, quod manus ejus fuerunt in cervicibus inimicorum ejus, vel ubi adoraverunt eum fratres sui? Sicut vivificatur catulus leonis ad vocem patris, sic paterna virtute Dei Filius a morte die tertia resurrexit. Quis suscitabit eum? Nullus subaudi, nisi ipse qui dicit: Solvite templum hoc et in triduo, etc. Hoc totum notat effusionem sanguinis et mysterium passionis.
1.20
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXI. Testimonia prophetarum de ascensione Domini.
1.20
Habes, o Judaee, Christi passionem, gloriosum ejus sepulcrum, resurrectionem ipsius. Quid ergo exspectas? Omnia completa sunt, quae de eo scripta sunt per prophetas. Vis de ascensione illius audire? Audi ipsum in Osee dicentem: Ego capiam, etc., id est de inferno et terra in coelum. De ascensione Domini, dicit Isaias. In die illa erit germen Domini in magnificentia, etc. Et idem: Nunc exsurgam, et sublimabor in coelum. Et Habacuc de eodem: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo. In omnibus his ascensio Christi patet. De hoc eodem Psalmista: Exaltare super coelos Deus, et super omnem terram gloria tua. Attende, O Judaee, quod post ascensionem Christi statim in omni terra per apostolos glorificatum est nomen ejus. David ad angelos loquens ait: Iter facite ei, qui ascendit super occasum; Dominus nomen illi? Dic mihi, Judaee, quis nisi Deus est iste Dominus, qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi? Quomodo autem ascenderet, nisi prius descendisset? Credo ergo quia ille qui ascendit et ille qui descendit, prius inclinavit coelos et descendit ut fieret homo; nunc autem ascendit super nubes et super ventos Deus pariter et homo. Sic enim idem Propheta perhibet dicens: Qui ponit nubem, ascensum suum; qui ambulat super pennas ventorum. Crede igitur, infelix, quod sicut verus homo ascendit in coelum cum ineffabili gaudio angelorum, ita et veniet contra alios infideles terribiliter in judicium. Sic enim testatur idem Psalmographus dicens: Ascendit Deus in jubilatione, et Dominus in voce tubae. In jubilo, scilicet angelorum et apostolorum et prophetarum. Et in tuba, id est in judicii manifesta comminatione, angelis dicentibus: Sic veniet ad judicium quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Item in eodem: Ascendens in altum captivam duxit, etc. Aperi aures tuas, o surde, et intellige quia Christus ascendens in coelum secum captivos eduxit et captivavit infernum, deditque dona hominibus ut essent alii apostoli, alii evangelistae, alii doctores, alii pastores Ecclesiae. Vis audire, infelix, fortem diabolum scilicet Christus fortior alligavit, et praedam quam rapuerat, scilicet humanum genus, eripuit? Tu qui legis et non intelligis, quia lecta negligis, audi qualiter duritiam tuam Isaias obtundat: Nunquid, ait, tolletur a forti praeda aut quod captum fuerit, etc. Recede, miser, ab his qui judicandi sunt quia judicaverunt Filium Dei, ut possis inter Dei filios adoptari.
1.21
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXII. Testimonia prophetarum de missione Spiritus sancti.
1.21
Missionem Spiritus sancti praedixit aperte dicens: Quae in coelo sunt quis investigabit, etc. Quod autem fluminis impetus, id est torrens Spiritus sancti laetificaverit civitatem, et sanctificaverit templum Dei, Psalmista perhibet, dicens: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, etc. Quod autem tanquam fluvius venerit, testatur Isaias, dicens: Et timebunt, qui ab occidente sunt, nomen, etc. In hac bina donatione Spiritus sanctus notatur, quod Spiritus sanctus datur communiter in baptismo, postea in confirmatione. Item Dominus in Isaia. Effundam aquam super, etc. Psalmista de eodem: Emitte spiritum tuum, etc. Apostoli Christi haeredes tempore passionis infirmati sunt, et dispersi, et postea confirmati. Item: Non sunt loquelae, etc.
1.22.1
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXIII. Testimonia historiarum Judaicarum et gentilium de resurrectione.
1.22.1
Ea quae de passione, et resurrectione, et ascensione Christi diximus, non solum miraculorum magnitudine, apostolorum quoque et aliorum, qui omnia haec viderunt et praesentes interfuerunt, testimoniis comprobantur; sed etiam historiarum Judaicarum et gentilium multiplici assertione firmantur, ut eo ipso sit robustior contra Judaeos professio nostrae fidei, quia veritatis ei testimonium perhibent etiam inimici. In Chronicis enim, ubi agitur de Tiberio Caesare, et referuntur ea quae tempore illius acta sunt, legitur epistola directa Tiberio a Pontio Pilato, cujus continentia haec est:
1.22.2
« Claudio suo Pontius Pilatus salutem.»
1.22.3
« Nuper accidit, quod et ipse probavi, Judaeos se et suos posteros in crudelem damnationem per invidiam dejecisse. Nam cum promissum haberent patres eorum, quod illis de coelo mitteret Deus sanctum suum, qui eorum rex merito diceretur, iste cum venisset, et vidissent eum caecos illuminasse, leprosos mundasse, paralyticos curasse, daemones ab hominibus fugasse, mortuos etiam suscitasse, invidiam contra eum sunt passi principes sacerdotum, mihique eum tradiderunt et alia pro aliis mentientes, dixerunt illum magum esse et contra legem eorum agere. Ego autem credidi ita esse, et flagellatum tradidi arbitrio eorum. At illi crucifixerunt eum, et iidem mortuo et sepulto custodes adhibuerunt. Ille vero, militibus meis illum custodientibus, die tertia surrexit. Sed in tantum exarsit nequitia eorum, ut darent eis pecuniam dicentes: Dicite, quia discipuli ejus nocte corpus ejus rapuerunt. Verumtamen milites, cum accepissent pecuniam, quod factum est tacere non potuerunt. Nam et illum resurrexisse testati sunt, et se a Judaeis pecuniam accepisse. Haec autem ideo scripsi, ne aliquis aliter referens mentiatur, et existimet credendum esse mendaciis Judaeorum.»
1.22.4
Hujus autem epistolae causa fuit, quia antiquitus moris erat apud Romanos, sicut Ecclesiastica refert Historia, quod praesides provinciarum, si forte aliquid novi in his quos regebant provinciis accidisset, imperatori vel senatui nuntiarent ne ex his, quae gerebantur in orbe, ignorare aliquid viderentur. Tunc Tiberius Caesar magni favoris suffragio, retulit hanc epistolam ad senatum postulans ut Christus Deus haberetur. Lex enim antiquitus publica erat, ne quis apud Romanos Deus haberetur, nisi esset senatus decreto et sententia confirmatus. Porro senatus receptionem Christi recusavit, indignatus quod non sibi secundum morem prius epistola delata fuisset; sed auctoritatem suam praevenit vulgi sapientia, et edicto constituit Christianos exterminandos ab urbe, Sejano urbis praefecto suscipientibus Christianam religionem obstinatissime resistente. Tiberius tamen, sicut in Ecclesiastica Historia legitur, tenuit sententiam suam, nec adversus doctrinam Christi quidquam molitus est. Hoc autem procul dubio divinitus agebatur, ne divina virtus humanis putaretur assertionibus indigere. De eodem Tertullianus Romanarum institutionum et legum peritissimus in Apologetico suo contra gentiles, paucis omissis, haec refert:« Tiberius cujus tempore nomen Christianum intravit in saeculum, annuntiata sibi ex Syria Palaestina, quae illi veritatem istius divinitatis revelaverant, retulit ad senatum. Senatus haec respuit, et in sententia sua mansit Christianorum accusatoribus periculum comminatus.» Haec Tertullianus. Nos autem praedictis inhaerentes factum credimus divinae dispensationis arcano, quod senatusconsulto reprobatus est, ut quod ad prima fundamenta fidei Christianae jacienda, non potentes hujus saeculi, nec prudentes assumpsit; sed juxta Apostolum, ut fortia quaeque confunderet, infirma elegit, ne fides catholica prudentia vel potentia saeculari videretur ab hominibus approbata. In principio nascentis Ecclesiae publica malignitate mundus efferbuit, dicente Propheta: Astiterunt reges terrae, etc.
1.23.1
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXIV. Testimonia Josephi Judaei de Christo.
1.23.1
Josephus quoque Judaicae captivitatis et antiquitatis scriptor egregius, de Christo, quod per invidiam sacerdotum fuerit crucifixus, et tertia die resurrexerit, manifestissime scripsit, unde Hieronymus in Prologo suo super Josephum:« Josephus, Mattathiae filius, ex Hierosolymis sacerdos, a Vespasiano captus cum Tito filio ejus relictus est. Hic Romam veniens, septem Libros Judaicae captivitatis imperatoribus patri filioque obtulit, qui et bibliothecae publicae traditi sunt, et ob ingenii gloriam statuam quoque Romae meruit.» Scripsit autem et alios viginti antiquitatis libros ab exordio mundi usque ad decimum quartum annum Domitiani Caesaris. Hic in octavo decimo Antiquitatum libro manifestissime confitetur propter magnitudinem signorum Christum a Pharisaeis interfectum, et Joannem Baptistam vere prophetam fuisse, et propter interfectionem Jacobi apostoli Hierosolymam dirutam. Scripsit autem de Domino in hunc modum.
1.23.2
« Erat autem iisdem temporibus Jesus, sapiens vir, si tamen eum virum nominare fas est; erat autem mirabilium effector operum et doctor hominum eorum, qui libenter ea quae vera sunt audiunt. Et multos quidem Judaeos, multos etiam gentiles sibi adjunxit: Christus hic erat. Hunc, accusatione primorum nostrae gentis virorum, cum Pilatus in crucem agendum esse decrevisset, non deseruerunt eum qui ab initio eum dilexerunt. Apparuit enim die tertio iterum vivens secundum quod divinitus inspirati prophetae vel haec, vel alia de eo innumera miracula futura esse praedixerunt. Sed usque in hodiernum diem Christianorum, qui ab ipso nuncupati sunt, et nomen perseverat et genus.»
1.23.3
Tanto igitur fortior est Christiana fides; quia non solum prophetarum oraculis, sed et Judaeorum et ethnicorum, inimicorum Christi, veteribus historiis concorditer et irrefragabiliter firmata est. Ipsa vero quasi granum sinapis, quod prius inter semina fuit minimum, excrevit in arborem magnam. In Ecclesiastica narratur denuo Historia, quod post Tiberium Caius suscepit imperium, qui Herodem interfectorem Joannis Baptistae multis suppliciis cruciatum aeterno damnavit exsilio, sicut Josephus scribit. Hujus temporibus Philo insignissimus scriptor non solum in Latina, sed in Graecorum philosophia florebat praecipuus. Hic apertissime refert, quam gravem et terribilem, pro flagitiis commissis in Christum, Judaei sustinuerunt ultionem. Qualiter autem Pilatus atrociter vexatus fuerit, qui morti Christi consenserat, qualiter etiam Caius templum sanctae civitatis, quod solum tunc manebat, contaminaverit in templum proprii nominis, ut aedes Jovis nobilissimi novi Dei Caii vocaretur, et alias innumeras clades omnes luctus tragicos transcendentes in secundo operis sui De virtutibus libro vir memoratus exsequitur. Huic autem Josephus consona voce respondens scribit, quod Pilatus missus a Tiberio in Judaeam imagines Caesaris Hierosolymis publice statuit, ut velox ultio sequeretur verbum illud, quod Judaei praedixerant: Non habemus regem nisi Caesarem.
1.23.4
Idem Pilatus, teste Josepho, commune templi aerarium, quod lingua patria Corbona appellabant, in contumeliam Judaeorum per violentiam rapuit, et in aquaeductum aedificando expendit. Idem vero Pilatus exsilio et exitialibus tormentis afflictus, tanti doloris impatiens, seque transverberans gladio, funestam animam exhalavit. Herodes autem apostolici ordinis persecutor et beati Jacobi interfector, cum in Caesaream descendisset, teste Luca, in Actibus apostolorum, et ad populum declamaret, populusque succlamaret, quod vox Dei esset et non hominis, a Deo percussus est, et scatens vermibus exspiravit. His et aliis continue sunt afflicti, nec unquam ab eis durissima flagella Domini cessaverunt, usque ad subversionem suae civitatis, eosque Deus quadraginta et tribus annis ad poenitentiam misericorditer invitavit; ipsi vero nec moti sunt comminationibus, nec flagellis, sed pertinacius obdurati.
1.23.5
Obsessa igitur Jerusalem a Tito, Vespasiani filio, et in solemnitate Paschali coepit obsidio, quando turba Judaeorum convenerat, justoque Dei judicio tunc ab eis ultio exacta est, ut qui diebus Paschae Salvatorem nostrum cruentis manibus et sacrilegis vocibus interemerant, eisdem diebus, quasi in unum carcerem conclusi poenae feralis exitium, quod meruerunt, exciperent. Concremata est civitas, murus ad solum ductus, omnique tempore obsidionis caesa sunt innumera millia Judaeorum. Captivi vero abducti sunt ad nonaginta septem millia. Nobiles et validiores triumphali pompae reservati sunt. Per singulas autem urbes, per quas Titus remeabat, quidam captivi bestiis objiciebantur, vel aliis perimebantur suppliciis, ut ubique innotesceret civitatis desolatio, et Dei manifesta indignatio contra eos. Fessi itaque erant Romani multa caede; et quia pauci emptores inveniebantur, triginta Judaei pro uno numismate vendebantur. Hoc est templi supremum excidium, quod factum est anno 1102, a tempore quo conditum fuerat, et hoc Christus manifeste in Evangelio praedixerat. Verumtamen, antequam templum exureretur per unum annum supra ipsum cometes apparuit similitudinem gladii ferens, et significans civitatem igne et gladio devastandam. In ipsa etiam Pentecostes solemnitate nocturno tempore sacerdotes ingredientes interiora templi ut sacrificia offerrent, primum quemdam motum sese sensisse professi sunt, et demum voces angelorum audivisse clamantium: Transeamus hinc. Haec frequentius deberent Judaei recolere, et implacabilem Creatoris offensam, atque incomprehensibile suae gentis exterminium deplorare. Ipsi tamen adhuc in superbia et abusione jactitant genus suum, peculiarem Dei populum se appellant, atque ita legem Moysi magnificant, ut prae illa omnem legem, omnem prudentiam vilipendant. Porro nos, in sequentibus dantes eis uberrimam legendi materiam, omnem ipsis superbiendi causam in perpetuum praecidimus.
1.24
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXV. Testimonia quod nova lex erat veteri praeferenda.
1.24
Quod autem reprobata lege Mosaica, lex evangelica obtinere deberet, ex multis assertionibus prophetarum manifestissime liquet. Unde Jeremias: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, etc. Hic apertissime declaratur quod post primum testamentum, aliud erat dandum, non quale datum est patribus antiquis, quia illud carnale, istud spirituale. Ezechiel de eodem: Suscitabo tibi pactum sempiternum, etc. Item Zacharias Confugient, inquit, gentes multae ad Dominum. Lex enim Moysi lata jam fuerat, et ne quis aestimaret longo tempore quo promisit se esse venturum, consequenter adjungit: Prope est justus meus. Et idem: Non dicet filius advenae, etc. Quasi dicat: Lex Moysi, quae de Sina data est, Judaeo actualis, de Sion spiritualis mihi data est Christiano, ut sit una lex et populus. Et adjungit: Non faciet Dominus avolare, etc. Ipsa lex in prophetis in quibusdam correcta est. Cum enim in principio legitur: Fenus tollatur a fratribus; tamen usura in Psalmo generaliter prohibetur: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. In Evangelio augmentum virtutis exprimitur. Ibi Veritas dicit: Feneramini ab his a quibus non speratis accipere, etc. Hic et nova lex insinuatur et adventus novi legislatoris exprimitur. In praecepto siquidem charitatis tota virtus legis Mosaicae consummatur, juxta illud: Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. Charitas enim, sive Evangelii latitudo, non solum ad proximos, sed ad inimicos suos affectus ostendit. De hoc Isaias: Consummatio abbreviata mundabit justitiam. Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio terrae, quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Jerusalem. Jerusalem enim quasi umbilicus terrae est, sicut Ezechiel scribit, dicens: Haec dicit Deus: Ista est Jerusalem, etc. A parte enim orientis est ei Asia, a partibus occidentis Europa, a meridie et austro Libya et Africa, a septentrione Armenia, Persia et Pontus. Amos de eodem: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam. Et Psalmista: Constitue, Domine, legislatorem, etc. Isaias: Omnes sitientes, venite ad aquas, etc. Quasi dicat: Venite ad legem Evangelii, ut hauriatis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Si autem non habetis sapientiam vel eloquentiam hujus mundi, quae per aurum et argentum significantur; emite tamen aquam illam, de qua Christus in Evangelio dicit: Qui biberit aquam, quam ego, etc., significans Spiritum sanctum, quem credentes accepturi erant. Non quaeritur a Paulo sapientia vel eloquentia, sed dictum est ei: Sufficit tibi gratia mea. Ipse est, qui dicit: Gratia salvi facti sumus. Et Dominus ad discipulos: Gratis accepistis, gratis date. Vinum et lac significant, justitiam et innocentiam parvulorum. Insinuat igitur Isaias sectandam esse illam sapientiam, quae non est in foliis verborum, sed in medullis et fructibus sensuum. Nec oportet te transire maria ut legem Domini scias, sed sicut in Deuteronomio legitur: Prope est verbum in ore tuo. Nulla autem scriptura sic hominem docet, quam misera sit humana conditio, sicut lex evangelica. Reprobatio itaque veteris legis, et institutio melioris non ex iis tantum quas proposuimus prophetiis apparet, sed ex ipsius facto Moysi. Cum tamen populo Israel unum Deum adorante Moyses de monte descendens tabulas digito Dei scriptas projecisset de manu sua, et confregisset; rursum de mandato Domini ascendit in montem, et dedit Deus iterum legem ei in aliis tabulis ad instar priorum praecisis. De ipso igitur, quod primae tabulae statim fractae sunt, et secundae tabulae legis integrae permanserunt, apertissime figuratum est, quod Deus duas ordinaverit leges, duo constituerit Testamenta, Novum et Vetus; Vetus, quod cessaret in proximo; Novum, quod stabile permaneret. Ideo decem mandata in secundis tabulis scripta sunt, qui numerus signatur per decimam litteram, in qua figura crucis exprimitur. Hanc legem novam petebat Propheta, cum diceret: Legem pone mihi, Domine, etc. Lex equidem vetus non justificat hominem. Neminem enim duxit ad perfectum; interim autem da mihi intellectum donec nova lex datur, ut intelligam legem quae jam posita est, et scrutabor eam, veterem scilicet, quid in ea sit morale, quid mysticum. Si enim tantum ad litteram et non spiritualiter intelligenda est lex vetus, cur tam diligenter scrutanda esset, cum in simplicibus et idiotis pateat sententia litteralis, nisi in ea occulti et mystici sensus essent? cur peteret Propheta revelari sibi oculos cordis ad consideranda mirabilia legis? Cur ita diceret: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua? Intelligebat igitur mandata legis spiritualiter intellecta vivificantia esse, propter quod dicit: In aeternum non obliviscar, etc. Item efficaciam et virtutem legis spiritualis insinuat dicens: Super omnes docentes me intellexi, etc. Respondeat mihi, quaeso, Judaeus, quae sapientia, quae utilitas est distinguere in lege, quid de pectore quid de armo, quid de intestinis hodie fiat. Ubi sanguis hircorum aut arietum, ubi effundatur, ubi crementur adipes, quo deferatur funus cum corio, ubi cineres reponantur, utrum victima caudam habeat, utrum aures, utrum testiculos sectos habeat vel attritos. O quam profunda et quam necessaria est doctrina, quae nos erudit ne comedamus crocodilos, vespertiliones, et talpas! Cum ergo appareat manifeste, quod scientia legis ad litteram, nec sapientem facit, nec vivificet animam; patet prophetam aliam legem concupiscere quae occulta erat in veteri. Unde Ezechiel vidit rotam in medio rotae, eo quod Novum Testamentum lateat in Veteri. Lex ista declarat, quod illa promisit, et est nova lex expositio Veteris Testamenti. Cessantibus ergo figurativis moralia remanserunt, et in doctrinam Evangelii cum augmento gratiae transfusa sunt. Unde Leo papa In praeceptis moralibus:« Nulla, inquit, Testamenti prioris decreta reprobata sunt; sed evangelico magisterio in melius sunt adaucta. Perfectiora enim sunt dantia salutem, quam promittentia Salvatorem.» Utrumque igitur sensum legis, o Judaee, attendas, et videbis ad oculum, quod intellectus spiritualis delicias sapientiae in se habet. Litteralis autem sensus tanquam cortex exterior aridus est et exsanguis. Putas observantiam Sabbati solum corporis otium continere; Christianus autem verum Sabbatum reputat ab omni opere servili, id est ab omni peccato mortali quiescere. Qui enim facit peccatum, servus est peccati. Judaeus totam circumcisionis sanctitatem et observantiam in praeputatione unius membri carunculae, id est genitalis, intelligit; Christianus circumcisionem intelligit voluntariam castigationem omnium carnalium sensuum et turpium voluptatum. Hanc spiritualem intelligentiam in figuralibus mandatis tam propheta quam lex ipsa frequenter insinuat. Quandoque enim vertitur impossibilitas in his quae Dominus praecise jubet, et tunc ad spiritualem sensum venire oportet. Cum enim Sabbatum et circumcisio praecise observanda jubeantur a Domino, si octava dies infantis Sabbatum sit, necessitate urgente in Sabbato, sic unum praeceptum legis alteri derogat, et quod sic lex intelligenda non sit, ipsa impossibilitas observantiae probat. Quomodo enim ad litteram potest quis intelligere, quod Moyses in Deuteronomio cordis circumcisionem praecepit? Dicit enim: Circumcidite praeputium cordis vestri. Cui Ezechiel consonat, dicens: Omnis alienigena incircumcisus, etc. Et illud: Omnes gentes incircumcisae sunt, etc. Nec se per impossibilitatem Judaeus excuset, ut dicat non se observare circumcisionem cordis, eo quod in homine vivente expleri non possit. Expleat ergo in aliis membris, in quibus circumcisio fieri potest. Audiant Jeremiam prophetam: Ecce populus hic incircumcisus est auribus. Super quem locum Origenes dicit:« Cur, inquit, haec audientes non incidunt aures suas? Quod circumcidantur in auribus volo: eos enim ad nostras allegorias fugere non permitto.» Item Moyses in Exodo, tanquam indignus mitti a Domino se excusans: Ego, inquit, incircumcisus sum labiis. Minus est dignus, teste Moyse, labiis incircumcisus. Ergo dignior est labiis circumcisus. Circumcidant ergo aures et labia ferro. Hoc enim impossibile non est, quamvis turpe. Audiat igitur Christianus, quod Paulus apostolus peritissimus in utraque lege dicat de circumcisione: Nos sumus, ait, circumcisio, quoniam Spiritu Deo servimus, et non in carne fiduciam habemus. Et idem: Non enim qui in manifesto Judaeus est, etc. Ille ergo spiritualiter et plene circumcisus est, qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem; qui claudit oculos suos, ne videat malum; qui ponit custodiam ori suo ne delinquat in lingua sua; qui pro Christo abstinet, ne gravetur cor ejus ebrietate aut crapula; qui lavat inter innocentes manus suas; qui ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et in servitutem redigit; qui cor suum servat omni custodia, quia ex ipso vita procedit. Ne mireris, o Judaee, si nos, quibus veritas de terra orta est, aliqua quae in lege tua sunt ad litteram omittimus, cum patres etiam tui quaedam, quae ab ipso Deo fuerant instituta, destruxerint. Nam circumcisio, quam Deus per Moysen districtissime praeceperat, diu intermissa est. Unde in Josue legitur: Populus, qui natus est in deserto, etc. Observatio quoque Sabbati, quod de mandatis maximis erat tempore Machabaeorum, ab omnibus violata est, et omissa. Altare etiam holocaustomatum quod, Domino praecipiente, factum fuerat, a Judaeis eodem tempore est destructum. Sanctus etiam rex Ezechias serpentem aeneum. quem ad praeceptum Domini Moyses erexerat in deserto, confregit. Post apertam Judaeorum reprobationem et vocationem gentium, post abolitionem legalium coeremoniarum, post suae civitatis excidium, post exterminium templi et sacrificiorum, post eorum dispersionem, post iram Dei manifeste implacabilem contra eos, adhuc Judaei et in superbia et in abusione gloriantur, et se prae omni gente magnificant dicentes, quod Dominus eos appellat filium suum et primogenitum suum, quod eos miraculose de Aegypto eduxit; quod eis terram gentium dedit, et similia. Sed quod gloria eorum sit in abusione ex ipsorum testimoniis patet. Dominus in Isaia dicit: Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Deus inde conqueritur, unde miseri gloriantur. Attende hunc populum, non appellari unigenitum, qui excludat fratres caeteros, sed primogenitum ut ostendat secuturos. Sciat etiam Judaeus quod juxta mysterium Scripturarum, non primogeniti accipiunt haereditatem, sed secundi. Primogenitus fuit Cain; sed Abel munera Deo placuerunt Primogenitus Ismael, sed Isaac accepit haereditatem. Primogenitus Esau, sed benedictionem patris Jacob supplantator eripuit. Primogenitus Ruben, sed tamen benedictio seminis transfertur ad Judam. Itaque illi juxta vocationis ordinem primi fuerunt, et appellabantur caput. Nos secundi, qui dicebamur cauda, versi sumus in caput, et appellamur filii Dei. Quotquot enim susceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus. In eo autem quod gloriantur, quia eduxit eos Dominus de Aegypto, et pro amore eorum gentes expulit, et regiones gentium dedit eis: sciant, quia contra Amos prophetam, imo contra ipsum Moysen mentiuntur, sicut enim Judaeos, sic et multos alios populos Dominus de regionibus transtulit; nec eos in terra promissionis propter merita sua, sed propter peccata gentium introduxit. Audiant ergo Dominum in Amos propheta dicentem: Nunquid non ut filii Aethiopum, etc. Et Moyses in Deuteronomio: Ne dicas in corde tuo cum deleverit, etc. Haec sunt verba Moysis, ei respondeant, et non mihi.
1.25
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXVI. Testimonia de baptismo.
1.25
Ad abstinentiam vitiorum virtutumve custodiam pertinet in veteri lege summa omnium figuralium mandatorum. Novae autem legis in animarum sanctificationem duo sunt principalia sacramenta, baptismus et eucharistia; quae sunt in Veteri Testamento multipliciter praefigurata. Zacharias de baptismo sic ait: In die illa exhibunt aquae vivae de Jerusalem, etc. Per Orientem, significatur populus circumcisionis; per Occidentem populus gentilis, de quibus Dominus in Evangelio dicit: Venient autem ab Oriente, etc. Aestas et hiems sunt prosperitas et adversitas, in quibus solemnitas baptismi non cessat. Quando exierunt aquae illae de Jerusalem vel quando exhibunt? Et cum ille nihil certum respondeat, baptismales aquas de Jerusalem exivisse intelligit. Ab illis enim partibus ad nos baptismi gratia emanavit. Isaias: Lavamini, mundi estote. Et idem. Cum abluerit Dominus sordes filiarum Sion, etc. Sanguinem Jerusalem vocat superbiam, et contemptum Judaeorum clamantium: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Quod leve est lavatur, quod grave exuritur. Unde Joannes Baptista in Evangelio: Ego vos baptizo in aqua, etc. Zacharias de eodem: In die illa erit fons, etc. Hieronymus de hoc fonte, qui egreditur de domo David: In Ezechiele propheta scribitur, quod erumpat fons de domo Domini, et crescat in fluvium, qui appellatur remissionis et indulgentiae, et pergat ad solitudinem et ad mare, quod nunc vocatur Mortuum, piscesque omnes vivificet. Ex omnibus istis patet, quod de domo David, de terra scilicet Hierosolymorum baptismus incoepit. Quae est aqua quae vadit ad mare Mortuum et quae omnes pisces vivificat, nisi aqua baptismi in quo vivificantur in peccato mortui? Joannes Baptista catechizavit in monte futuri vel venturi. Homo autem veniens baptizavit, baptizaverunt et sui. Haec domus in Ezechiele domus Domini Dei, in Zacharia domus David appellatur. Ipsa est Ecclesia Christi. Ezechiel: Cumque me vertissem, ecce in ripa, etc. Hae sunt arbores quae secus decursus aquarum faciunt fructum in tempore suo. Certum est autem peccata plenissime in baptismo remitti. Idem Psalmista: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, etc. id est Ecclesiam suam per baptismum. Et idem: Deus majestatis intonuit super aquas multas. Intonuit quando super Christum baptizatum vox Patris audita est: Hic est filius meus dilectu. Mundus in diluvio purgatus est, et praesignatus est in eo baptismus. In transitu maris Rubri charitas aucta est, et fides confirmata in populo Dei, et persequentium multitudo subversa; in quo patet in baptismo per gratiam remissio peccatorum. In veteri lege per aquas fides matrimonii servati aut laesi probata est. Moyses pulverem vituli aurei misit in aquam, et per potum illius principes idololatriae comprehendit. In Hierosolymis erat piscina probatica, quam qui ingrediebatur post motionem aquae primus, sanabatur. Crediderunt etiam Judaei, et adhuc credunt sibi per aquam frigidam peccata dimitti. Unde et ipsi solent in multis baptismatibus exerceri. Nec sine mirabili sacramento Deus super firmamentum aquas constituit, extunc judicans, quod quandoque mundo aliquid supercoelestis gratiae deberet infundi.
1.26
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXVII. De sacramento altaris.
1.26
Coelesti providentia dispensante, mirabiliter habuit hominum communis opinio ut in sacrificiorum virtute confideret, futuraeque religioni serviret. Erat autem praecipuum in lege Domini sacrificium agnus paschalis, qui non solum mactari, sed et manducari praecipiebatur, ad significandum, quod nobis semetipsum daturus erat in pretium et cibum, ad figurandum etiam gratiam liberatoris et misericordiam redemptoris, qui hominem perditum morte sua a peccato et mortis debito liberavit. In sacramento autem altaris vita aeterna est, ut impossibile sit digne participantes aeternaliter mori. Hujus sacramenti quasi sacramenta fuerunt panis et vinum a Melchisedech rege et sacerdote oblata, atque in pane et vino hoc sacrificium celebratur, Christo instituente, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Licet hoc autem sacramentum fuerit in sacrificio Isaac figuratum, aliorumque justorum sacrificiis, oblatio tamen Melchisedech illud expressius figuravit. Quod si Judaeus obgrunniat dicens: Melchisedech dedisse panem et vinum Abrahae in refectionem illius, non ut Deo sacrificium offerret; audiat Genesis lectionem, ubi post oblationem panis a Melchisedech factam, statim subjungitur: Erat enim sacerdos Dei altissimi. Haec enim in refectionem ferre potuisset, etsi sacerdos non esset. Sed in eo sacerdotis officium declaratur, cujus est sacrificare, benedicere et decimas accipere. Figuravit lex sacramentum in pane, et agno, et manna. Panis enim de terra nascitur juxta illud: Ut educas panem de terra. Et: Veritas Christus de terra orta est. Agnus immolatus est Christus, teste Isaia: Sicut agnus ad occisionem ductus est. Manna de coelo descendit Et Christus dicit: Descendi a Patre, et veni in mundum. Manna non est susceptum a Judaeis in ea veneratione quam decuit. Christus etiam in propria venit, et sui eum non receperunt.
1.27
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXVIII. De translatione legis ad gentes, et reprobatione Judaeorum.
1.27
Quanta sit excaecatio Judaeorum superius ex parte tetigimus, sed quare pertinacius se obdurant, ita ut iniquitas eorum inveniatur ad odium, quaedam praelibata recurrimus, ut miseram eorum excaecationem plenius intimemus. Loquitur Dominus ad Isaiam, dicens: Excaeca cor populi hujus, etc. Isaias de eodem: Miscuit vobis Dominus spiritum soporis, etc. Sicut enim Christus in Evangelio dicit: Ego veni in judicium, etc. id est Judaei caecitatem incurrant, ut gentium populus vocetur ad lucem. Judaeis ergo signatus est liber cujus signacula in Apocalypsi solvit leo de tribu Juda. Per hunc librum sacrae Scripturae universitas designatur. Hic est liber, qui in Ezechiele intus et foris, id est spiritualiter et litteraliter scriptus erat. De quo in Psalmo legitur: In capite libri scriptum est de me. Vides apertissime, o Judaee, quod a te, qui litteratus eras, ablata est lex et data est populo gentium, qui legem nesciebant, quia legem ignorabant. Exsecrationem et reprobationem Judaeorum Dominus per Jeremiam insinuat dicens: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, etc. Quod populum Israel vocat dilectam animam suam, idem est quod alibi dicitur: Peccavit anima tua, Deus. Cum Dominus alibi dicat: Haereditas mea Israel. Hic dicit se dimisisse hanc haereditatem et odisse eam, quia dedit vocem suam contra eum, dum clamabat: Crucifige, crucifige eum. Idem de eodem: Dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses, etc. Attende quod tanta est ira et aversio Dei contra Judaeos, ut Moyses et Samuel, familiares amici Dei, non possint reconciliare illos. Dicant ergo mihi quos reconciliatores habituri sint? Forsitan deos suos, quos in Deuteronomio Moyses improperat eis dicens: Ubi sunt dii vestri, etc. Amos de eodem: Audite verbum istud etc. Haec sententia Dei praecisa est, et spem retributionis aliquam non admittit. Reprobationem Judaicae gentis et reprobationis causam Moyses in Deuteronomio, protestatur, dicens: Memento, etc. In eodem: Vos vidistis universa quae fecit Dominus, etc. Si intelligis, intelligentiam non habuerunt, quando Moyses erat cum eis. Dicat mihi Judaeus, sub quo duce, vel quando data est eis intelligentia legis? Irremediabilem eorum plagam indicans Isaias: Non est, inquit, circumligata neque curata medicamine, neque fota oleo. Desolationem quoque Judaicae gentis perpetuam metaphorice idem propheta describit, per vineam, quae debuit uvas facere et fecit labruscas, cujus sepem Deus abstulit, ut spinas et vepres germinaret. Mandavit itaque nubibus desuper, id est prophetis, ne pluerent super eam. Pluviam voluntariam abstulit eis Deus, gratiam scilicet bonae voluntatis, et rorem misericordiae suae, ut sint sicut montes Gelboe, super quos nec ros, nec pluvia cadit. Idem de reprobatione Judaeorum, et conversione gentium: Liga testimonia, signa legem in discipulis meis, etc. Liga et signa testimonia legis a Judaeis, ut non intelligant; et assigna eam discipulis Christi. Jeremias de irreparabili desolatione Judaeorum dicit: Conteres lagunculam in oculis virorum, etc. Ecce plaga sine remedio. Idem: Propterea ecce ego tollam vos portans, etc. Non solum a Christianis, sed etiam a paganis, Judaeis improperatur quod occiderunt Dominum Deum suum. Psalmus de eodem: Fiat habitatio eorum deserta. Amos propheta de eodem: In die illa deficient virgines pulchrae, etc. Idem Isaias de causa reprobationis Judaeorum: Quis est liber repudii matris vestrae, etc. Prius dixerat: Sion dereliquit me, Dominus oblitus est mei. Sed quod suo vitio derelicta sit Dominus manifestat, quia scilicet eum sequi et audire noluit, et vertit ei humerum recedentem. Unde ad ipsam loquitur, dicens: Erudiet te abscessio tua, etc. Item: Audite domus Jacob, qui vocamini in nomine Israel, etc. Ecce filii Israelitae carne, non spiritu. Idem de eodem: Nunquid non vos filii scelesti, semen mendax, etc. Hoc est crimen pessimum de quo Judaei traducuntur, arguuntur frequentius, et etiam damnantur, quia Christianorum parvulos abducunt et in abditis crucifigunt.
1.28.1
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXIX. De vocatione gentium ad fidem.
1.28.1
Quod reprobatis Judaeis gentes converterentur ad Christum Isaias prophetaverat, dicens: Lauda sterilis, quae non paris, etc. Gentilitas sterilis erat, Synagoga vero fecunda in sobole. Unde et Isaias: Laetabitur deserta, etc. Et ut aperte ostendat quod Christi adventus hoc faceret, addit: Ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. Dicit Hieronymus per Libanum intelligi templum. Unde et Zacharias: Aperi, Libane, portas tuas. Et in Ezechiele: Aquila magnarum alarum plena, etc. Nabuchodonosor gazas templi. Carmelus mons uberrimus est, in uno significatur fecunditas Synagogae. Saron interpretatur campestria vel deserta, et significatur gentilitatis sterilitas. Item Isaias: In die illa erit altare, etc. Hic aperte habes prophetatum, quod in gentibus Christi nomen fuerat invocandum. Malachias: Non est voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, etc. Isaias de eodem: Ecce accola veniet, etc. In Malachia reprobatio Judaicae gentis et sacrificiorum ejus aperta est. In Zacharia vocatio gentium patet. Isaias: Vos clamantis in deserto, etc. Scilicet verbum Dei, et incarnationem Dei manifeste declarat. Ac si dicat: Videbit omnis caro Salutare Dei nostri. Adhuc in hujus rei figuram subjungitur a Domino in eodem propheta: Non memineritis priorum, etc. per quos significantur gentes quadam bestiali crudelitate viventes; quod quasi exponendo subjungit: Populum istum formavi mihi, laudem meam narrabit. Item in Isaia: Tempore accepto, exaudivi te, etc. Aperta sunt verba Patris ad Filium qui missus est; sicut alibi in eodem propheta dicitur, dare clausis apertionem, captivis indulgentiam, caecis illuminationem. Haec Apostolus ad primum Christi adventum refert, et nos cum eo pariter referamus. Pater gentes Filio suo in haereditatem dedit, easque Filius sua morte promeruit. Ideo in Isaia loquitur Pater dicens: Ideo dispertiam ei plurimos, etc. Quod Christus esset dux et praeceptor gentium apertius ostendit, in quo Pater loquitur de Filio dicens: Ecce testem populi dedi eum, etc. Et in eodem: Quaesierunt me, qui ante, etc. Centurio gentilis Deum non quaerebat, et audire meruit a Domino: Non inveni tantam fidem in Israel. Item de festina et repentina multiplicatione, ecce loquens et admirans Isaias: Antequam enim parturiret, peperit, etc. Abraham, Isaac et Jacob et caeteri patriarchae per longa temporum intervalla creverunt in generationibus suis. Populus autem Christi multiplicatus est inaestimabiliter subito et in tempore brevi. Coeperunt apostoli praedicare Jesum Christum sine mora. Et in omnem terram exivit sonus eorum, etc. Singulis fere diebus multa millia baptizabantur, et in adoptionem filiorum Dei per matrem innocentiae gratiam populi nascebantur. Isaias: Paravit Dominus brachium suum, etc. Et in eodem: Convertimini ad me ab extremis terrae. Et Psalmista· Reminiscentur, et convertentur, etc. Isaias: Percutiet Dominus Aegyptum, etc. Item Isaias: In die illa erit Israel, etc. Ecce translata est benedictio Dei ab Israel in Assyrium et Aegyptum. Idem: Nonne adhuc in modico, etc.
1.28.2
Respondeant Judaei, dicit Hieronymus, quomodo Libanus mons Phoenices versus sit atque translatus in montem Carmelum, qui Hebraice dicitur Chermel; et est in confinio Palestinae atque Phoenicis imminens Ptolomaidi, et quomodo Charmel reputetur in saltum? quod cum dicere non possint, audiant Libanum, qui interpretatur candidatio, signare populum gentium, qui lotus in baptismo, est candidatus in Christo. Propterea dicit Psalmista: Omnes gentes, plaudite manibus, etc. Et idem: Confitebor tibi, in populis, Domine. In his et multis similibus pro conversione gentium exhibetur Domino a prophetis multiplex actio gratiarum. Quod primitiae Israel converterentur ad Dominum prophetae praedixerant, et ad hoc Dominus specialiter venit. Hoc testatur in Zacharia Dominus dicens: Lauda et laetare, Sion, etc. Qui per Dominum Deum mittentem, et Deum missum possunt intelligi, nisi Pater et Filius? Isaias: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, etc. Idem de Ecclesia congregata et gentibus: Pro eo quid fuisti derelicta, etc. Item Isaias: Annuntiabunt gloriam meam gentibus, etc. Item Zacharias: Ecce salvabo populum meum de terra Orientis, etc. Quod Isaias insinuans ait ad Judaeos: Dimittetis nomen vestrum in juramento electis meis, etc. Super hunc locum Hieronymus:« Paulus dicit: Non qui ex Israelitis sunt Israel, et qui semen Abraham, omnes filii. Ad quod Christus in Evangelio: Si filii essetis Abrahae, opera ejus faceretis. Non ergo jam ex Juda Judaeus, sed a Christo dicitur Christianus. Nec jam juratur in idolis, sed in Deo. Et haec sententia per, Amen, quasi per signaculum confirmatur.»
1.29
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXX. Testimonia prophetarum quod reliquiae Israel convertentur et salvabuntur.
1.29
Isaias: In veritate reliquiae convertentur, etc. Hoc est quod dicit Apostolus ad Romanos plenam salvationem futuram esse sub Christo. Item Isaias ad easdem reliquias: Dominum exercituum ipsum sanctificate, etc. Prius missus est Jesus ad oves quae perierunt domus Israel, sed reprobata ab eis praedicatione salutis, apostoli transierunt ad gentes; quaedam tamen Judaeorum primitiae praecesserunt. Restat ergo ingrediatur ad finem plenitudo gentium, et postea reliquiae Judaeorum, et erunt novissimi primi, et primi novissimi. Item quod reliquiae salvandae sunt, plenius aperit Isaias, dicens: In die illa gloria Jacob, etc. Hieronymus:« Pro Valle Ephraim Septuaginta vallem duram interpretati sunt, ut Judaici cordis duritiam exprimerent de quibus tamen pauci humiles eligentur.» Item aperit manifeste confusionem reproborum Judaeorum sanctificatione et gloria, qui ad fidem convertendi sunt. Non modo, inquit, confundetur Jacob, etc. Hoc assidue videmus impleri, Judaei convertuntur ad fidem, et alii dolore intabescunt, atque conversos despiciunt et abjiciunt; sed Isaias consolatur eos dicens: Audite verbum Domini, etc. Consolatur iterum Isaias reliquias Israel quasi plangentes, quod Deus dereliquisset eos. Verba itaque reliquiarum sunt: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Cui respondet Dominus, dicens: Si potest mater oblivisci filii uteri sui, etc., Simile est illud Isaiae. Vox eorum qui ad poenitentiam convertuntur: Abraham nescivit nos, etc. Quasi dicat: Abraham et Jacob, qui cognoverunt Deum, non recognoscunt nos filios, quia displicemus Deo. Rursus de reliquiis in fine salvandis legitur in Deuteronomio: Dixit Moyses ad populum Israel, etc. Et notandum est, quod ex quo nondum convertuntur ad Dominum, nondum ei accepti sunt. Item Isaias: Consurge, consurge, induere fortitudine, etc. Non solum ad Jerusalem propheta loquitur, sed ad Judaeos ubicunque dispersos. Jeremias de eodem: Convertimini filii, etc. In his verbis apertissime habes, quod arca testamenti, in qua lex erat reposita, abolesceret; novique doctores legem aliter docerent, quam veteres docuissent. Idem de eodem: Ego congregabo reliquias gregis mei, etc. In Osee manifeste distinguitur, quas tribus reprobaverit Deus, et cujus reliquias salvaturus sit. Ait enim idem propheta: Et concepit adhuc et peperit filiam, etc. Sane decem tribus usque hodie Persarum regibus serviunt, et nullo unquam tempore solvenda est eorum captivitas. Domui autem Juda misericordiam pollicetur; et dicit quod salvabit eos in Domino Deo suo. Item Isaias de eodem: In die illa adjiciet Dominus secundo manum, etc. Ezechiel de eodem: Salvabo gregem meum, etc. Hieronymus:« Hic est qui in Evangelio dicit de se: Ego sum Pastor bonus, natus de stirpe David. David enim mortuus erat, quando propheta haec dicebat.» Psalmista; Convertentur ad vesperam, etc. Judaei enim conversi in vesperam mundi, verbumque Dei esurientes, latrabunt contra perfidos, et circuibunt civitatem, id est Ecclesiam, ut eam muniant et defendant. Item Isaias de eodem: Haec dicit Dominus, etc. Credimus enim, quod et de aliis tribubus, quam de Juda multi salvandi sunt. Paulus enim apostolus dicit: Nunquid repulit Dominus populum suum, etc.
1.30
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXXI. Testimonia prophetarum de glorioso statu Ecclesiae.
1.30
Notandum autem prophetas multa praedixisse de Ecclesiae statu, quae nec primo, nec secundo, nec tertio templo, quod Judaei somniant et exspectant, possunt congrue coaptari. Salomon in tertio Regum protestatur, templum quod aedificaverat, non esse habitaculum Dei, ait enim: Ergone putandum est, quod verus Deus, etc. Quod autem templum manufactum non sit Deo dignum habitaculum, Dominus quasi indignando per Isaiam ostendit, dicens: Quae est ista domus quam, etc. Quasi dicat: Non in aedificiis; sed in puris conscientiis habito, et congregationibus sanctis. Ille, qui, juxta prophetam, continet coelum psalmo et terram pugillo, cui coelum thronus est et terra scabellum pedum, loco non clauditur, sed habitat in anima justi, et requiescit super humilem et mansuetum et trementem ad verba ejus. Isaias ad primitivam Ecclesiam de aedificatoribus ejus: Leva, inquit, oculos tuos et vide, etc. Descendente enim Spiritu sancto, coepit aedificari Ecclesia Dei. Et sicut in Actibus apostolorum legimus, erant in Jerusalem congregati de universo orbe terrarum, a quibus prius per apostolos susceptum est verbum Dei. Isaias in persona Ecclesiae: Gaudens gaudebo in Domino, etc. Item Isaias: Et vocabuntur in ea fortes justitiae, etc. Haec aedificatio est de fide Christi. Isaias de Ecclesia Dei: Vinea facta est electo meo in cornu olei, id est in regno misericordiae Dei. Cornu enim ubique fere in sacro eloquio significat regnum aut virtutem, ut in Psalmo: Inimicos nostros ventilabimus cornu, etc. Et multa in hunc modum. Isaias de aedificatione Ecclesiae loquens, eam praeferens templo, per similitudinem metallorum et lapidum meliores esse ostendit pastores Ecclesiae, quam magistratus et doctores templi. Prosequitur dicens: Et aedificabunt filii peregrinorum, etc. Haec, o Judaee, templo et civitati tuae convenire non possunt; sed videmus hodie reges terrae, et ipsos Caesares jugo Christi colla submittere, publicis expensis aedificare ecclesias, promulgare leges adversus haereticos et persecutores Ecclesiae. Nullus a fide repellitur, nullusque qui credere velit a sinu matris Ecclesiae prohibetur. Item Isaias: Pro aere afferam aurum, etc. Item Isaias ad Ecclesiam per apostolos congregatam: Ecce in manibus meis descripsi te, etc. Septuaginta aliam litteram ponunt, hanc scilicet: Cito aedificaberis, a quibus destructa fueras. Ob culpam Judaeorum structa est, et a Judaeis apostolis reaedificata est. Item Isaias ad Ecclesiam de gentibus ne de veteris idololatriae erroribus erubescat, quia Dominus ejus redemit eam: Noli, inquit, timere, quia non, etc. Et quia primitiva Ecclesia multis persecutionum pressuris opprimenda erat, eam consolatur Isaias, et ait: Paupercula tempestate convulsa absque ulla consolatione, etc. Attende, o Judaee, quam aperte propheta te a litterali sensu removet. Cum enim prius dixerit, quod prius fundaretur civitas in sapphiris, statim exponens, de quibus lapidibus intelligat, scilicet de virtutibus, dicit quod filii ejus doceantur, non ab homine, sed a Deo, et in justitia civitas illa fundetur. Idem ad primitivam Ecclesiam: Surge, illuminare Jerusalem, etc. Ecclesia quae in Synagoga ceciderat, tunc orta est; quando, qui eam aedificavit natus est in illa civitate, de qua gloriosa dicta sunt, et ipse fundavit eam Altissimus.
1.31
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXXII. Manifestae auctoritates, quod Scripturae ad litteram non possunt intelligi.
1.31
Inter omnia dona et bona, quae habemus a Deo, gratior et acceptior ei fides est, quae per dilectionem operatur. Ipse adeo dilexit nos, ut animam suam daret pro nobis in mortem. Mutua ergo dilectio, sive charitas inter hominem et Deum prae cunctis virtutibus summam et praecipuam obtinet dignitatem. Tractat autem Salomon in Canticis suis de hac intima charitate inter Deum et hominem, inter Christum et Ecclesiam. Unde et librum illum propter eminentiam charitatis appellavit Cantica canticorum. Cum ergo Christianus in verbis, quibus utitur sponsus ad sponsam, Christus ad Ecclesiam, vel ipse e diverso ad eum, de medulla spiritualis intelligentiae suavissimos gratiae fructus, et quasdam delicias sancti amoris eliciat; dicat mihi Judaeus, qui sensum sequitur litteralem, quod hic intelligat, cum ad litteram nihil nisi lenocinia amatorum, atque verba et sensus extraordinariae voluptatis inveniat. Et ut ad manum tibi, o Christiane, verba libri illius occurrant, quaedam de ipso deduco in medium, quibus Judaeum apertissimae temeritatis arguas, qui in talibus studet, atque cum eo litteralem aut potius meretricalem destruas intellectum Osculatur me osculo oris sui, quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis, etc. O vere fatua descriptio mulieris, ut sint oculi ejus, sicut oculi columbarum, vel sicut piscina in Hesebon, capilli sicut grex caprarum, dentes autem sicut grex tonsarum, genae sicut turturis, et sicut fragmenta mali Punici, collum sicut turris David, nasus sicut turris in Libano, labia sicut vitta coccinea, venter et ubera sicut crater hinnulique caprarum, et multa similia in hunc modum. Hic saltem litterarum suarum erubescat Judaeus, et sciat quod littera occidit, spiritus autem vivificat. Sciendum igitur quod sicut Paulus apostolus de antiquis testatur Patribus: Omnia in figura contingebant eis. Unde etiam actus eorum verba et itinera, consolationes et flagella, coeremoniae et sacrificia, miracula etiam quae fiebant, omnium quoque patriarcharum et prophetarum nomina hodie nostrae utilitati obsequuntur. Nihilominus etiam titulos Psalmorum Esdras propheta, nos ad spiritualem intelligentiam trahens, sancto Spiritu revelante sic Psalmis apposuit, ut frequenter, quamvis aliquando in titulo tangatur historia; non historia tamen, sed historiae significatio tractetur, quod in Psalmis quamplurimis tua experietur inspectio.
1.32
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXIII. Testimonia de adventu Antichristi.
1.32
Illud autem ad cumulum Judaicae damnationis accedit, quod qui in salutem suam noluerunt accipere Christum, in suae mortis discrimen recipient Antichristum. Sic enim eis Dominus in Evangelio prophetavit, dicens: Ego veni in nomine Patris mei, etc., insinuans Antichristum. De adventu vero Antichristi, in quo Judaei Messiam exspectant, Zacharias prophetat, et dicit: Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi, etc. In Daniele propheta et Evangelio, et Epistola Pauli ad Thessalonicenses Antichristus abominatio desolationis, et sessurus in templo Domini prophetatur, et exhibiturus se ut Deum. Psalmista tam de ejus potentia quam de ipsius perditione praedixit: Cadet cum dominatus fuerit pauperum, etc. Daniel de eodem: Judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat.
1.33
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXXIV. Testimonia prophetarum de novissimo Christi adventu in generali resurrectione.
1.33
De novissimo Christi adventu et communi hominum resurrectione Vetus et Novum Testamentum multa veritatis testimonia introducunt. Unde beatus Job: Scio quod Redemptor meus vivit, etc. Quisquis ergo virtutem resurrectionis abnegat, verba viri fidelis, sed adhuc tamen gentilis, erubescat et penset, quam terribili poena sit coelitus feriendus, si adhuc non credit suam, qui resurrectionem Domini Jesu sperabat adhuc esse futuram. Credendum ergo est quod non in aereo corpore, vel alterius naturae substantia resurget homo, non enim esset vera resurrectio nisi vera resurgeret caro. Quam beatus Job asserit dicens: Et rursum circumdabor pelle mea, etc. Probatur iterum resurrectio, sicut Ambrosius dicit, ratione et universitatis exemplo, testimonio rei gestae, plurimi enim resurrexerunt. Ratio est, ut resurgat corpus. Quomodo enim vocabitur in judicium sine corpore, cui de se et contubernali suo, necesse est respondere? Vides ortus obitusque, vices diei et noctis, in quibus quotidianus occasus est, et rediviva successio. Fructus terrae videntur mori, cum decidunt, resurgere cum virescunt, quod seminatur moritur, et resurgens in eamdem speciem reformatur. Granum folliculo vestitur, calorque vitalis quasi animare incipiens, spicae adolescentis aetatem format in cumulum, et pubescentem quibusdam tunicis induit, et frugem quasi a primis erumpentem cunabulis, paulatim his quae postulat necessitas naturae communit. Caro autem nostra modo corruptibilis induet incorruptionem et mortale immortalitatem. Quid ergo miraris, si homines acceptos restituat terra, cum seminum corpora sic vivificet, vestiat et producat? Nunquid Deo cura est de frugibus et arboribus reparandis et de hominibus nulla? Quare homo substantialiter de terra factus in terram non revertatur? Nunquid in solis hominibus terra degenerat, quae omnia sibi commissa regenerat? Vides quia naturale est resurgere et naturae contrarium interire. Pone membra hominis lacerata, dispersa, combusta, in cinerem et in ventos data; nonne de tam modica et exili materia corpus illud potest reficere, qui potuit creare de nihilo universa? Ethnici quidem mentiti sunt animas de quibusdam corporibus transire in alia; sed quid difficilius est animas redire in sua corpora vel ingredi aliena? Quod autem sequitur in Job: Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse, et non alius; sic intellige, ut sit eadem caro et non alia, sed alterata in eadem persona, scilicet alterata per gloriam; erit subtilis quia incorruptibilis; erit palpabilis, quia non mutabit essentiam verae carnis. Reposita est hac spes mea in sinu meo. Nihil nos certius habere credimus, quam quod in sinu tenemus. De eodem in libro Tobiae: Sicut B. Job insultabant reges, ita sancto Tobiae, etc. De eodem in libro Machabaeorum: Vir fortissimus Judas collatione facta, etc. Item Ezechiel de eodem: Facta est super me manus Domini, etc. Si Judaeus oblatret quod hic non resurrectio, sed Israelitici populi restitutio figuretur, et quod per resurrectionis similitudinem liberatio captivi populi ostendatur, sufficit mihi, non enim per simulata, vel similia, sed per vera rerum similitudo probatur. Cum dicimus, sicut est verum quod hic sedeo; ita verum est quod audio, necesse est ut sessio vera sit, ad hoc ut probetur auditio. Expressa similitudinis forma resurrectionem Dominus per resurrectionem populi sui probat. Ac si dicat: Putasne captivorum meorum impossibilis sit liberatio? Sicut mihi possibilis est resurrectio mortuorum, ita possibilis est mihi liberatio. Sive ergo ad generalem resurrectionem verba quae praemissa sunt, referantur, sive per similitudinem resurrectionis ad captivitatis liberationem, habet utriusque resurrectionis irrefragabile argumentum. Et nota quod alias similitudines satis competentiores Dominus induxisse potuit. Sed modum resurgendi, et suam in resuscitando potentiam docens, nobis fidem resurrectionis plenius intimavit.
1.34
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXXV. Testimonia prophetarum de die judicii.
1.34
Isaias: Ecce dies Domini insanabilis venit furoris, etc. Et David in Psalmo canit: Initio tu, Domine, terram fundasti, etc.
1.35
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXXVI. Testimonia prophetarum de glorificatione sanctorum.
1.35
Isaias: Et erit lux lunae, sicut lux solis, etc. Item de eodem: Et faciet Dominus exercituum omnibus populis, etc. Item: Non erit tibi sol ad lucendum, etc. Et nota quod non dicit lumen solis aut lunae defecturum, vel cessaturum, vel quia non erit salvandis necessarium: Nam Dominus ipse lux erit ipsorum. Sicut enim coeli novi, quae ego facio stare, etc. Sophonias: Silete a facie Domini Dei, etc.
1.36
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXXVII. Testimonia prophetarum de damnatione impiorum.
1.36
Isaias: Et erit in die illa: visitabit Dominus, etc. Hieronymus super hunc locum dicit quod haec visitatio erit eis in malum. Idem: Ecce Dominus in igne veniet, etc. Nahum de eodem: Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt. Sophonias: Vox Domini Dei amara, tribulabitur iste fortis. Dies illa, illa dies irae, etc. Psalmus: Deus noster manifeste veniet, Deus noster etc.
1.37
CAP. I. Praefatio, in qua ostendit disputationem cum Judaeis et haereticis esse arduam et periculosam. CAP. XXXVIII. Testimonia gentilium de fide.
1.37
Ea quae de lege Mosaica et prophetis induximus, satis sufficere credimus, ut perfida Judaeorum duritia obtundatur. Possemus autem producere in medium ad assertionem nostrae fidei quorumdam testimonia Judaeorum, ut Joannis Baptistae, atque Zachariae et Elisabeth parentum ejus, et senis Simeonis, et Annae prophetissae, discipulorum quoque et apostolorum Christi, qui etiam Christi passioni et ascensioni praesentialiter adfuerunt, qui etiam tam fidele quam apertum et prophetis consonum Christo perhibuerunt testimonium. Porro Judaei odio Christiani nominis non solum dicta, sed nomina etiam abominantur eorum. Ne autem viderentur gentes a divina gratia penitus alienae, quibusdam eorum datur prophetare de Christo, ut Judaeos, qui prophetis, quos recipiunt, credituri non erant, manifestae infidelitatis arguerent. In primis Balaam, per stellam significans Christum ipsum nasciturum de Jacob magis nolens quam volens, inspirante Dei gratia, prophetavit, regnumque Moab ejus potestate devastandum. Maro etiam Mantuanus primum Christi adventum denuntians describit, dicens: Ultima Cumaei venit jam carminis aetas. Jam nova progenies coelo demittitur alto. Cui consonat et Zacharias dicens: Visitavit nos Oriens ex alto. A summo enim coelorum egressus ejus. Sibylla etiam Cumana vates de utroque Christi adventu, et quibusdam fidei nostrae articulis adeo aperta et prophetis sanctis consona prophetavit, ut omnibus pateat manifestissime in ea vocationem gentium figurari. Cujus versus ad confusionem Judaeorum B. Augustinus introducit in sermone illo, qui sic incipit: Vos convenio, o Judaei.

Intertext edge

Open linked passage

Note