Petrus Blesensis1135-1212
De amicitia Christiana et de charitate Dei et proximi
Prox 3.11
Choose a text
More by Petrus Blesensis
—
11710 Deamche
3.1
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. I. Quod charitas sit virtus omnium praestantissima.
3.1
Sicut praecedentia docuerunt, amicitia vera non est nisi suum habeat in Deo fundamentum. Eapropter cum amicitia donum Dei sit, justum est ut qui ex dono Dei diligit, nihil praeter Deum, aut nisi propter Deum diligat; ut illuc flumina refluant, unde fluunt, ne rivus a suo fonte degeneret, qui de plenitudine gratiae affluentis emanat. Illam siquidem unice et singulariter veram atque summam amicitiam profitemur, per quam nos Deus amicos suos vocare dignatus est, si ejus praecepta fecerimus. Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis. Haec Dei amicitia et charitas, qua nos dilexit ante mundi constitutionem, et elegit in dilecto Filio suo. Ipsa est fons omnium bonorum, quae nobis a munificentia supercoelesti proveniunt. Ab hac omnis amor legitimus ordinem formamque sortitur, nec ordinata esse potest aliqua mentis affectio, nisi ab ea causam, modum et ordinem mutuetur. De hac ordinatissima charitate Sapientia in libro sui nominis dicit: Ab aeterno ordinata sum. Haec ordinata a Deo ordinat angelos in ministeriis suis. Haec studia et exercitia justorum disponit in professionibus suis; hac mediante, ordinata est lex per angelos in manu mediatoris. Sine hac amicitia inter homines ordinata esse non potest. Nam, cum Apostolus dicat: Omnia secundum ordinem fiant in vobis; et ipse iterum: Omnia vestra in charitate fiant, patet ea ordinem non habere, quae in charitate non fiunt. Charitas via est et vita virtutum. Ipsa est via eminentior, et illic iter quo ostenditur salutare Dei. Unde Apostolus in prima Epistola ad Corinthios: Adhuc, inquit, viam eminentiorem vobis demonstro. Et idem: Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Dei. Haec est via de qua Isaias dicebat: Ambulabunt hac via, qui liberati fuerint et redempti a Domino, et venient in Sion cum laude, fugiet dolor et gemitus, laetitia sempiterna super capita eorum, gaudium et laetitiam obtinebunt. Charitas est praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Ipsa enim lumen cordis est, omnes sensus hominis et affectus clarificans et serenans ut discat homo et sciat, ubi sit lumen oculorum et pax. Charitas est oleum, quod omni liquori supernatat, quod sanat, quod illuminat, quod omnem asperitatem propria suavitate lenificat. Hoc oleo uncti apostoli, et martyres suavissimam reputabant mortis amaritudinem et immanium saevitiam tormentorum. Christus enim unctus a Deo prae participibus suis hoc oleo suos ungit, et exactoris jugum a facie olei computrescere facit. Spiritus, inquit, Domini super me, eo quod unxerit me. Charitas non solum mortis et suppliciorum amaritudinem suavificat, sed et ipsam mortem potentissima virtute mortificat. Nonne Christi charitas peremptoria mortis erat, cum ipse dux vitae mortisque destructor comminaretur et diceret: Ero mors tua, o mors? Dilectio siquidem fortis est ut mors, imo fortior morte. Cum enim mors vitam eripiat temporalem; nos ad vitam charitas introducit aeternam. Illa nos a vita transitoria dejecit, haec ad vitam et gloriam sine fine restituit. Charitas est porta speciosa, quae in eversione Jerusalem portis aliis omnino destructis integra et intacta permansit. Charitas nunquam excidit. Haec est speciosissima Sunamitis, quae David in virginitate sua calefaciebat, eo quod non poterat calefieri pellibus animalium mortuorum. Qui enim versantur in operibus mortuis refrigescente charitate, cogitatione passionis Christi denuo recalescunt. Haec est nubecula, quae ad preces Eliae magnam excrevit in pluviam. Cum autem aliquis Deum ex toto corde diligere incipit, statim non solum ad proximos, sed etiam ad inimicos benevolentiae stillicidia et gratiae fluenta diffundit. Nimirum charitas est oleum viduae, quod continuum ex sui distributione suscipit incrementum. Mulier siquidem de uxoribus prophetarum uxor Abdiae clamavit ad Eliseum dicens: Vir meus mortuus est, et ecce creditores tollunt a me duos filios ad serviendum sibi. Implevit ad vocem prophetae vasa oleo, quo debebat inungi. Sunt filii timor et amor, qui vasa non pauca afferunt, quibus mater gratia oleum benevolentiae et devotionis infundit; claudit tamen ostium conscientiae a favore humanae laudis, ne sine oleo inter virgines fatuas reputetur. Creditores sunt importunissimi exactores maligni spiritus, qui pro voluptate transitoria aeternos exigunt cruciatus. Vicinae, a quibus vasa mutuo accipiuntur, sunt angelicae potestates, animae sanctorum, qui nos consiliis erudiunt et exemplis, quod oleum misericordiae proximis infundamus; scientes quod, quandiu vasa hujusmodi superfuerint, non stabit oleum et charitas impensa pluribus uberius sortietur augmentum. Linguae angelorum, linguae hominum, sustentatio pauperum atque martyrum sine charitate nihil sunt, prophetia praedicit, scientia comprehendit, fides credit. Sed nec prophetia, nec scientia, nec fides, etiamsi montes transferat, quidquam sine charitate valebit; sine charitate nihil prodesse potest, nihil vero cum charitate obesse. Charitatis beneficio praepediente peccata non obsunt, charitas operit multitudinem peccatorum. Charitas est lex vitae, disciplina morum, pax conviventium, gloria concordium, criminum abolitio, legis plenitudo, sacrae Scripturae compendium, praeceptorum Dei consummatio, virtutum virtus et bonorum impletio meritorum. Omnia mandata vitae, omnia justitiae opera referuntur ad eam. Ex hac suum sortiuntur effectum operum commendatio, devotae orationes, et ab ipsa tanquam fructus ab arbore, tanquam ramus a vite pendent tota lex et prophetae. Sicut enim fructus a palmite suum recipit alimentum, donec ad maturitatem perveniat: sic boni operis fructus, sic sancta devotio, sic omne quod pie agitur suum a charitate recipit initium et progressum.
3.2
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. II. Quod charitas est consummatio et vita fidei.
3.2
Ut autem sub certa diffinitione, quid sit charitas possit apertius et efficacius comprehendi, audiamus qualiter eam diffiniat aut describat Apostolus. Ipse enim ad Timotheum scribens: Finis, inquit, praecepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Praeceptum lex dicitur, cujus praeceptis vita hominum informatur. Est autem lex positiva; lex, scilicet, Moysi et principum terrae. De qua Paulus apostolus dicit: Lex justo non est posita, sed injustis. Et est alia lex, quam Psalmista postulat dicens: Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum. Ista lex spiritualis est, illa carnalis. Istius professor coram principibus et inter gladios nihil timet, illa injustos et maleficos terret; illa injustis posita est, quibus praecipit ne occidant, haec justis non est posita, quia lex principum nihil in hominibus justis invenit puniendum. Audi quid dicat Apostolus: Vis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Et adjungit: Si malum feceris, time. Ab hoc equidem timore justum eximit charitas de puro corde. Ideoque ipsa finis legis illius est, quae timorem incutit; unde et ipsa mortis est finis; legis autem, quae justo posita est, charitas etiam finis est, cum sit operum bonorum consummatio et malorum abolitio, et sic finis est utriusque legis, illius scilicet legis malorum quam abolet, et alterius quam implet. Sane finis eorum ficta est, de quibus dicitur: Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei. A qua malitia Joannes apostolus nos dehortans: Noli, inquit, diligere verbo, nec lingua, sed opere et veritate. Veritas operis est actio rectae intentionis. Veritas in ore est, simplicitas in sermone. Sicut autem cor purum non simulat, ita pura intentio non errat. Ubi autem non erat error, aut simulatio, seu fictio, est pura et simplex intentio, et in ea charitas requiescit. Fictio vero fidei longe a charitate est relegata; et dicitur fides ficta eorum, qui de corde suo fingunt suae fidei formam, et sanae doctrinae adversari non dubitant. Ficta etiam a quodam Sapiente dicitur quasi fictilis, eo quod tanquam vas fictile et fragile tempore tentationis cito a veritate recedit. De charitatis laude et commendatione scriptum est: Si dederit homo substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. Petrus autem apostolus sic nos ad eam invitans: Ante omnia, inquit, mutuam in vobismetipsis charitatem habentes. Et Paulus: Super omnia, inquit, haec charitatem habete. Et idem: Sectamini charitatem. Et rursum: Aemulamini charismata meliora; charitatem intelligens, propter quam omnia quae reputaverat lucra, dicit se aestimare detrimentum, et arbitrari ut stercora, ut Christum lucrifaceret. Paulus in ea charitate, quae est finis praecepti, de corde puro et fide non ficta firmiter stabilitus: Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi? tribulatio an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an gladius? Certus sum, inquit, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque potestates, neque principatus, neque altitudo, neque profundum, neque praesentia, neque futura, neque creatura aliqua poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu. Vere de corde puro et fide non ficta charitas quasi ignis scintillans fervebat in Paulo. Unde et adhuc non cessat incendere plures illius ignita locutio. Ipsa autem per hanc fidem dicit Christum habitare in nobis, quod quandiu vivit Christus in nobis per fidem vivit. Justus autem per hanc vivere dicitur, sicut testimonio Habacuc prophetae et Pauli apostoli probatur, aperte dicentium quod justus ex fide vivit. Oportet sane quod viva sit fides, de qua vel per quam vivere nos oportet. Notandum ergo quod sicut vitam corporis ex motu dignoscimus, ita ex operibus bonis vitam fidei comprobamus. Illa siquidem fides vivit, quae per dilectionem operatur. Est ergo charitas vita fidei, qua refrigescente fides moritur, sicut corpus Spiritu recedente. Spiritus autem Dei est, per quem charitas diffunditur in cordibus nostris. Sunt tamen qui cum spiritu coeperint, carne consummantur, et illud convenit illis verbum: Non permanebit Spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est.
3.3
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. III. Qualiter cogitandus est Deus charitas.
3.3
Sciendum quod quanto terra inferior est altitudine coeli, tanto elegantior et eminentior, et inaestimabiliter dulcior est amore proximi amor Dei. Et ut de Dei dilectione loquentibus campus arrepti propositi desiderabilius et liberius ad intelligentiam se diffundat, pauca de Deo quasi delibando perstringimus, ut appareat quam ineffabili gratia et dignatione incomparabili Deus gloriae mediante beneficio charitatis homini condescendat. Credendus, inquam, et cogitandus est Deus, quadam vita perpetua vivens in se, et omnia vivificans, immutabilis et omnia mutabilia immutabiliter faciens, omnia intelligens, omnemque creans intelligentiam. Sapiens, et ipsa sapientia, veritas fixa, justitia indeclinabilis, summa virtus, perfecta bonitas, divinitas, aeternitas, magnitudo, immensitas, summa essentia, a qua omne esse, summa et aeterna substantia non subjecta praedicamentis vocum, aut cogitabilium, sed omnium rerum causale efficiens et superessentiale principium. Cogitandus est Deus simplex, purus; integer et perfectus, nihil habens quod in numerum transeat, nihil trahens a tempore, vel a loco, sed in omni loco, quod non includatur nec excludatur a loco. Cogitandus est Deus sine forma visibili, sine spiritu corporali, sine compositione partium, sine distinctione membrorum, ex quo omnia causantur non materialiter; in quo omnia non in loco sed virtute; sine qualitate bonus, sine quantitate magnus, sine situ praesidens, sine habitu continens omnia et disponens. Disponit enim ut sapientia, operatur ut virtus, amat ut charitas, revelat ut lux, miseretur ut pietas, scit ut veritas, videt ut aequitas, praesidet ut majestas. Non comprehendis ejus magnitudinem, nisi fias parvulus in oculis tuis, subjiciens te omni humanae creaturae propter ipsum. Deus charitas est, spiritus tamen specialiter charitatis appellatione significatur. Ipse est enim amor Patris et Filii, et suavitas, et unitas, et osculum, et amplexus, et quidquid commune amborum esse potest. Cum vero per gratiam Spiritus sancti anima hominis Deo mirabiliter et miraculose unitur, sciendum est quod idem Spiritus in illa unione donator est, et donum propterea Paulus apostolus Spiritum sanctum interserit catalogo ministeriorum Dei, dicens: In castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei. Spiritum sanctum ponit in medio quasi artificem totius bonae voluntatis ad Deum formantem affectiones, dirigentem actiones, omnia fortiter et universa suaviter disponentem. Spiritus enim est qui vivificat spiritum hominis, ipsumque instruit et informat Deum diligere, quaerere et invenire, tenere et frui. Ipse est sollicitudo quaerentium Deum in humilitate, pietas adhortantis in spiritu et veritate. Ipse est sapientia invenientis, amor habentis, et gaudium perfruentis.
3.4
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. IV. Quod cupiditas facit hominem multipliciter errare a vero bono, quod est in charitate.
3.4
Porro quidam ad perfruendum sibi eligunt ea quae peremptoria sunt salutis. Veneno enim cupiditatis infecti et absorpti a malitia hujus mundi, id est fallacibus divitiis in transitoriis scilicet honoribus, in voluptatibus carnis, saeculique favoribus, suae intentionis finem constituunt, et in his quae sunt aeternae damnationis occasio, felicitatem suam falsa opinione quasi somniando depingunt. Isti ut metam suae intentionis attingant, viarum dispendia eligunt, et ecce cupiditatis multiplici praestigio dementati ad sui desiderii finem per divortia et anfractus incedunt. Tendit enim unus ad bravium sui cursus militia mediante. Alius negotiatione, alius exercitio alicujus artis, alius latrociniis aut rapinis. Id autem specialiter ab unoquoque diligitur, ad quod finaliter intentio ejus tota dirigitur. Caetera vero quasi quaedam adminicula sunt, militia scilicet atque negotiatio, et caetera, quibus mediantibus id quod quis ad fruendum elegit obtinere conatur. Interim autem mens delusa, quae sibi felicitatis imaginem jure praesagiebat inutili, dum post rei desideratae obtentum, majori se sentit indigentia laborare, praeoptata incipit fastidire, et denuo in alterius rei succenditur appetitum, non tamen satianda, sed alterius falsae felicitatis, imagine fallenda. Hic est circuitus impiorum. Haec est vituperatio multorum commorantium in circuitu. Haec est mola Samsonis, quam decisis virtutum crinibus et effossis prudentiae oculis circumvolvit sequens cupiditatis circuitus relicto compendio charitatis. Caput, inquit, circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos. Porro de hoc labore non satiabitur homo, nisi de siliquis porcorum illa forte satietas inducatur, quae divitem dormire non sinit. Ubi enim copia divitiarum major exuberat, ibi se gravior molestia sollicitudinum totius perturbativa quietis intrudit. Rationabilis itaque anima, licet ad summam beatitudinem desideranter aspiret, aliis tamen abstrahitur, et eam quaedam falsae felicitatis imago deludit, aut verae miseriae similitudo deterret. Quis enim paupertatem, persecutionem, aegritudinem non reputet magnam miseriae portionem? Istis tamen et vera miseria praecavetur, et vera beatitudo acquiritur. Nimirum paupertas regni coelestis acquisitiva est: Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Beati qui lugent, esuriunt, persecutionem sustinent, quia illi saturabuntur; illi consolationem recipient, isti jam coeleste regnum adepti sunt, non solum ad habendum sibi, sed et aliis conferendum.
3.5.1
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. V. Quanta mala sint in divitiis.
3.5.1
Ut autem de temporalium divitiarum et deliciarum umbratili, et peremptoria felicitate causa exempli aliqua inducamus, et quod ad beatitudinem, quae a charitate est, ea liqueat esse penitus aliena; vide in primis quanta circa pecuniam molestiarum turba versetur. Pecunia cum labore acquiritur, acquisita cum timore servatur, et tandem cum dolore amittitur. Ex proventu pecuniae potest aestimari miseriae incrementum; hydropici enim more, qui plus bibendo, plus sitit, pecuniae cupiditas multiplicatione grandescit. Timetur primo potens ne auferat, servus ne furto subripiat. Et frequenter impletur verbum illud Sapientis, ut sint divitiae conservatae in malum domini sui. Melius est ergo pauperi, quia nec metuit potentem, nec proditorem formidat aut furem. Pauper cantat, dives plorat. Nam juxta criticum: Ploratur lacrymis amissa pecunia veris. Pauperi, cui Christus sufficit, nihil deficit. Dives autem, quanto plura possidet, pluribus eget, nec in divitiis unquam invenit copiam quam inquirit. Verbum Salomonis est: Avarus non satiabitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis. Circumspecte dictum est, qui amat divitias; potest enim homo sic amare divitias, ut non habeat, ubi cor suum divitiis, si affluant, non apponat. Propterea praecipit Apostolus praedicandum divitibus non superbe sapere, non sperare in incremento divitiarum, sed ut facile tribuant et communicent, et thesaurizent sibi bonum fundamentum, ut apprehendant veram vitam, ipso teste: Non qui divites sunt, sed qui divites esse volunt, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, sibique thesaurizant iram in die irae. Quod insinuans Habacuc dicit: Vae qui congregat non sua! Usquequo et aggravat contra se densum lutum? Sanctos etiam inter divitias, nec sollicitudo servandi nec timor amittendi sollicitat.
3.5.2
Hanc enim sollicitudinem Dominus interdicit: Nolite, inquiens, solliciti esse dicentes: Quid manducabimus aut quid bibemus? Et paulo post: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Isti, sicut nunquam de divitiis gloriantur, sic nec murmurant de amissione illarum; imo rapinam bonorum suorum cum gaudio suscipiunt, considerantes se habere meliorem et manentem substantiam. Perversis denique totum in contrarium cedit; dum enim rationalis animae appetitum, cui solus Deus sufficere potest, satiari existimant vili affluentia mundialium rerum, nihil ex quantalibet rerum ingestione proficiunt, nec sitim sibi infelicibus exinde subtrahunt, nec a labore quiescunt, et quod miserabilius est, talium vana delectatione tumescunt. Talium dico, gloria in confusione est, quorum finis interitus, quorum vita in continuo labore, quorum exitus in miseria sine fine. Quocirca nugatoria et fallaci temporalium divitiarum felicitate delusi, praeteritae vitae fructum convertunt in materiam lacrymarum.
3.6
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. VI. Lamentabilis querela eorum, qui a charitate deviant per cupiditatem.
3.6
Miseriam siquidem talium sacra Scriptura patenter exprimit ac describit: Dicentes, inquit, intra se poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? transierunt omnia velut umbra, et tanquam nuntius praecurrens, tanquam navis quae praeterit fluctuantes aquas, cujus, cum transit, non est vestigium invenire; ita et nos nati continuo desivimus esse, et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate nostra consumpti sumus. Talia dixerunt in inferno qui peccaverunt, quoniam spes impii tanquam lanugo est, quae a vento tollitur; et tanquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur; et tanquam fumus, qui a vento diffusus est, et tanquam memoria hospitis unus diei praetereuntis.
3.7
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. VII. Quot mala sint in voluptate carnis.
3.7
Quam fallax et delusoria sit illa perniciosa felicitas, quam plerique in carnis voluptate constituunt, in libro experientiae legitur incessanter, dum in opere impudicitiae cito praeterit quod delectat, et permanet sine fine quod cruciat. De actu quidem immunditiae nihil remanet nisi feda et foetida recordatio peccati in tormentum animae exspectationemque gehennae. De talibus ergo lugendum potius sentio, quam loquendum. Eos, qui ad imaginem Dei creati sunt, in bestiales motus et impetus belluinos degenerare videmus, quaerentes quae de ventre et sub ventre sunt, et impudenter impudicitiae dari, qui tremenda super se Dei judicia non attendunt. Quid enim indignius quam animam suam, pro qua Christus mortuus est, viliori parti corporis sui substernere et se brutis irrationabilibus conformare? Porro multis est annexa doloribus haec voluptas. In primis vis visus excaecatur illius, qui naturalis limites facultatis excedit. Ideoque et istius consuetudo, et quarumlibet voluptatum frequenter, non solum animae periculum, sed etiam corporis inferre videtur exitium. Quocirca hic voluptatibus nihil est foetidius, nihil est inquietius, nihil a naturali tranquillitate remotius. Haec nimirum lues sordidissima contaminat carnem, et mentem effeminat. Si quid vero in homine honestum et virile est, totum obruit et enervat. Cumque caetera vitia se quibusdam virtutum tegumentis obpallient, et frequenter ad humanos aspectus quadam extollentia jactantiae intumescant, mens hujus turpitudinis conscia tantum prima fronte praefert suae actionis horrorem, ut non solum ea hora, qua ipsius caro perniciosa voluptate praestringitur, sed etiam quando audit aliquos loquentes de turpitudine sua, rubore perfunditur, absentiam captat, et immundi operis recordatione torquetur. Eapropter hic semper latebras quaerit, et quia male agit, odit lucem. Sed in latebrosis absconditus non poterit tremendum judicem declinare non solummodo corporum, sed et cordium secreta videntem. Nec illud est silentio transeundum, quod omnium Creator genitalia membra tanta obscenitate damnavit, ut ei paterna maledictio et perpetua servitus sit inflicta, qui eadem in patre reverenter operire contempsit. Sane cum hodie circumquaque crux Christi triumphet potissima luxuriae debellatrix, absurdissimum est, quod plurimi professores filii B. Virginis quasi jumenta in suis stercoribus computrescunt. Bibunt urinam peccatorum suorum, versantur in abominationibus suis, et donec iram Dei sentiant improvisam, ignem, qui jam succensus est in furore ejus, non cogitant nec formidant. Porro, antequam comprehendatur peccator in desideriis suis, intelligat miser carnis immunditiam, in qua suam somniavit beatitudinem fuisse, a Deo quibusdam loco poenae gravissimae irrogatam, volente eos in hoc puniri, quod eos suae dimiserit voluptati. Verba enim Domini sunt in Psalmista: Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi. Et dimisi eos secundum desiderium cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. Apostolus quoque de his qui mutaverunt gloriam Dei in idololatriae cultum, terribiliter loquens dicit: Tradidit eos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, non quod Deus sit incentor mali; sed quod sentiant immissiones per angelos malos a gratia derelicti. De incestuosis, et his, quorum peccata in Sodomis Deus corporaliter igne et sulphure condemnavit, ut innotesceret abominatio iniquitatis, ex fetore et horrore supplicii, sub silentio claudi oportet, ne opusculum praesens, in quo de charitate agimus, quae est intima requies animae, abhorrenda locutio dehonestet. Ex praedictis apertissime liquet, quam perniciosus sit amor carnis atque libidinum, ad quarum detestationem Deus de purpurata meretrice exsecutoribus angelis dixit: Quantum exaltavit se in deliciis, tantum date ei tormenta et luctum.
3.8
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. VIII. Ostendit Salomon quanta sit vanitas hujus mundi.
3.8
Restat prosequi quod in voluptate oculorum vel aurium caeterorumque sensuum non est beatitudo vel requies, neque in his quae pertinent ad delicias vitae hujus ambitiosum honorem, aut potentiae dominatum. Veniat igitur rex ditissimus, potentissimus, delicatissimus, et tamen sapientissimus, Salomon scilicet et quid de fine talium judicet, videamus. Dixi, inquit, in corde meo: Vadam et affluam deliciis, et fruar bonis. Et infra: Aedificavi domos et plantavi vineas, feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus. Et multa similia prosequendo adjecit: Possedi servos, et ancillas, et familiam multam nimis, coacervavi mihi argentum et aurum, substantias regum et provinciarum. Et addens de voluptate aurium: Feci mihi cantatores et cantatrices. Post pauca subjecit: Quidquid desideraverunt oculi mei, non negavi eis, nec prohibui cor meum, quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quae paraveram mihi. Quid, quaeso, delicatius, quidve jucundius? Sed attende quia nil vanius, nil mutabilius. Continuat enim Salomon et subjungit: Cumque convertissem me, inquit, ad cuncta opera mea, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem spiritus, et nihil permanere sub sole. Sententiam quidem generalem praemiserat dicens: Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce omnia vanitas, et afflictio spiritus.
3.9
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. IX. In sola charitate requies et pax.
3.9
Habes ex verbis Salomonis vanitatem et afflictionem spiritus. Apponit Veritas tertium, scilicet servitutem. Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Conjungantur ergo haec tria: Vanitas, servitus et afflictio spiritus. Ubi ergo requies, ibi Sabbatum. Nonne verbum legis est: Nullum servile opus facietis in eo? Quis est, qui peccatum non fecit? Quis est ergo qui non sit servus peccati? Dicit rex David: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Si dixerimus, inquit Joannes, quod peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quis ergo nos liberabit a jugo veteri et servitute peccati? Ille de quo Veritas in Evangelio dicit: Si filius vos liberaverit, vere vos liberi eritis. Ipse ad Sabbatum nos invitans: Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Ecce refectio, quasi Sabbati praeparatio. Audiamus et Sabbatum: Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Ecce Sabbatum, ecce quieta tranquillitas. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Jugum hoc non premit, sed erigit. Pennas habet quibus elevet, non pennas, in quibus aliquos gravet. Jugum illud charitas est Dei proximique dilectio. Hic requiescitur, sabbatizatur, hic ab omni opere servili vacatur. Nimirum charitas non agit perperam, non cogitat malum, sed et dilectio proximi malum non operatur. Vides, o Judaee, Sabbatum ubi sit; in quo, etsi aliqua peccati subreptio ex infirmitate contingat, non tamen perit Sabbati feriatio, quia charitas operit multitudinem peccatorum.
3.10
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. X. Quod mundana concupiscentia in causa est, quare jugum Domini grave videatur.
3.10
Videmus tamen aliquos, qui cum suaviter respirare deberent sub jugo et onere tam suavi et tam levi, sub utroque laborant et murmurant. Addicti enim et assueti Babylonicae servituti vitium inolitae consuetudinis non possunt dediscere, unde non intelligunt hoc de morbo proprio, sed de jugo vel onere Domini provenire. Sciant autem, quicunque causantur jugum vel onus Domini in habitu ferentes, quod mentis humeros negotiorum saecularium pressurae supponant, atque jugo Domini laborum impatientiam, quos pro saeculo patiuntur, ascribant. Isti sunt, ut immundi canes ad proprium vomitum recurrentes, et sub habitu abstinentiae ventrem colunt, sub cilicio poenitentiae gloriam mundi captant, sub sacro amictu pudicitiae et munditiae militant, sub ovis vellere lupum operiunt, et avaritia inexplebili aestuantes domum domui, agrum agro copulant, armantur ad lites et contentiones, non parcunt pauperi, viduae aut pupillo, nec moventur super contritione Joseph. Ad jugum utique mundi pertinet, quod curis exaestuant, quod inflammantur odiis, quod torquentur invidia: et hoc jugum cupiditatis est, et onus saeculi grave. Jugum enim Domini suave est, et onus ejus leve. Et, quaeso, quid suavius est homini, quid jucundius quam mundum contemnere et se reputare saeculo celsiorem, atque in bonae et securae vertice conscientiae consistentem mundum habere sub pedibus, nihil in eo videre quod appetat, nullum cui invideat quod metuat, nihil mali esse quod ab alio sibi possit inferri, nihil boni quod ab alio sibi possit auferri, et in illam haereditatem incorruptibilem, incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis oculos dirigendo, fallaces divitias et honores perniciosos, et damnabiles delicias conculcare. Quid, quaeso, desiderabilius, quid tranquillius quam suam sic animam stabilire, ut nullis motibus carnalis concupiscentiae agitetur, extraordinaria appetitus incentiva non sentiat, aspectus illecebrosos abhorrens, carnem rore pudicitiae tepescentem compellat ancillari spiritui; nec jam illam ad carnis lenocinia illectricem sed ad exercitium militiae spiritualis promptissimam habeat adjutricem. Quid praeterea ita divinae tranquillitatis imaginem gerit, quam anima, quae sic ad omnium injuriarum tolerantiam se obfirmat, ut eam contumeliae illatae non moveant, mentem ejus a statu suo nullae comminationum, aut injuriarum machinae dejiciant, eamdem in prosperis et adversis servare constantiam, amicum et inimicum eodem oculo intueri? Nonne similis est ei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos, et omnes sagena charitatis attrahit et amplexatur in Christo? Quae cum circa ea omnia mutabiliter fiant, nulla tamen est in eis cordis mutatio.
3.11
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XI. Quod omnes virtutes ex charitate sint.
3.11
Vere verum est in charitate Sabbatum, cum enim caeterae virtutes vicem vehiculi vel viatici gerant ad requiem obtinendam, omnes in charitate requiescunt. Illud denique admiratione dignum est, quod sine charitate nihil est virtus, et ipsa unicuique virtuti exhibet ut sit virtus. Fides equidem, quae hic operatur ad vitam, in Dei visione, jam non erit fides, sed veritas. Ibi enim absorbebitur fides, cum id videbitur, quod super omnia diligetur. Nec opus erit credere, quod nobis licebit plena cognitione percipere. Non erit etiam ibi de caetero spei locus, ubi Deo ferventes non habebimus ulterius quod speremus. Hic temperantia pugnat contra libidines, prudentia contra errores, fortitudo contra adversitates, justitia contra inaequalitates. Porro in charitate semper est perfecta castitas, ideoque non est ibi libido, cui temperantia repugnet. In charitate est perfecta scientia, ideoque nullus error quem prudentia eliminet. In charitate vera beatitudo est; ideoque nulla adversitas quam fortitudo expugnet. In charitate omnia sunt tranquilla et coaequata; ideoque nulla est ibi inaequalitas, quam justificari oportet. Denique nec fides virtus est, nisi per dilectionem operetur. Nec spes virtus est, nisi quod speratur ametur. Rursum, si velis virtutum naturam aestimare subtilius, quid est temperantia, nisi amor, quem nulla voluptas illicit? Quid est prudentia, nisi amor, quem error non seducit? Quid est fortitudo, nisi amor, qui nulli adversitati succumbit? Quid denique justitia, nisi amor, qui quod suum est unicuique distribuit?
3.12
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XII. Quod charitas est Sabbatum, et sex virtutes quasi sex dies ante Sabbatum.
3.12
Sicut autem charitas est vera mentis humanae requies, perfectumque Sabbatum, sic et sex praedictae virtutes, fides, spes, temperantia, prudentia, fortitudo, justitia sunt quasi quidam dies operationis. Charitas vero quaedam luminosissima dies est quietis, tranquillitatis et pacis. Et nunc, quae est exspectatio mea, nisi tu, Domine, si forte desiderium pauperis exaudiat auris tua, ut ad modicum tempus requiescam cum regibus et consulibus, qui aedificant sibi solitudines et replent domos suas argento? Porro vix ad momentum mihi permittitur requies ab exactoribus Pharaonis. Verumtamen mihi sabbatizare liceat vel media hora. Utinam detur mihi vacare et videre quoniam Jesus Christus est Deus, ipse est Sabbatum animae quaerentis eum, praeparans diligentibus se tranquillum et impermutabilem sabbatismum. O quam beati sunt qui ingrediuntur locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, atque in voce exsultationis et confessionis tripudiant et exsultant! memores verborum tuorum, Jesu, cum Habacuc propheta cantantes: Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Sabbatizat Judaeus, quia legit Deum sex diebus operatum fuisse, et quasi labore operis fatigatum die septimo quievisse. Sane non laboravit operando Creator, sed dixit, et facta sunt omnia pro beneplacito suo; mandavit, et creata sunt universa. Summa et aeterna essentia Deus nullius indigens, plene sibi sufficiens, in sua tranquillissima charitate indeclinabiliter et immutabiliter manens et mutabilia operans, requiescit in se vivens, beatorum pax et indeficiens quies. Quocirca, sicut in successione dierum mane et vespere vicissim variantium creaturae mutabilitas designatur; sic et in Deo, cui nihil advenit, nihil praeterit aut succedit, aeterna tranquillitas ipsius et quieta aeternitas intimatur. Notandum vero quod operibus Dei senarius, septenarius numerus divinae quieti ascribitur. Nimirum, senarius numerus perfectus est constans ex partibus suis. Si enim connexeris unum, duo, tria, perfectum habes senarium, qui Dei operibus specialiter est assignatus, ut in horum universitate, nihil superfluum, nihil recipias imperfectum. Magnae quidem excellentiae dies est, in quo prima lux Deo jubente resplenduit, nec mediocris praerogativae dies est, in quo Deus superiores aquas ab inferioribus firmamento mediante divisit; nec minoris esse arbitror dignitatis diem, in qua, aquis in unum congregatis, a Deo arida vestita est herbis et arboribus decorata, venustata floribus et fructibus fecundata. Nec est dies ille reputandus inferior, in quo Deus coelum suis luminaribus adornavit, et juxta temporum successus signorumque vices excursum totius anni disposuit. Sed nec ille dies alienus a laude est, in quo Deus partem animantium in aquis, partem in aere collocavit. Ab istorum eminentia et privilegio non degenerat dies sextus, in quo ad imaginem suam Deus plasmavit hominem, et vitam inspirans ipsum animantium universitati praefecit. Porro diei septimi praeeminentia omnibus antecellit. In quo nullius rei creatio, sed omnium creaturarum perfectio et diei requies commendatur. De singulis diebus scriptum est: Factum est vespere et mane dies unus, aut secundus, et deinceps. At diei septimo non mane aut vespere, non initium aut finis ascribitur. Dies enim requietionis Christi immutabilis et aeternus. Mutua siquidem Patris filiique dilectio, suavissimus amplexus, amborum charitas scilicet, qua Pater in Filio et Filius in Patre, ipsa est eorum jucundissima quies, indivisibilis unitas, pax imperturbabilis, aeterna tranquillitas, Spiritus sanctus, qui ab utroque procedit, quod insinuans Filius Dei: Ego, inquit, Patris mei mandata servavi, et maneo in ejus dilectione. Et rursum: Ego et Pater unum sumus. Et idem de Filio Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
3.13
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XIII. Collatio sex virtutum ad sex dies.
3.13
Expressa igitur congruae collationis imagine, sicut sex diebus, ita sex virtutibus circa piae intentionis opera exercemur, ut post sanctarum vicissitudines actionum in tranquillo charitatis, quasi in vero mentis Sabbato respiremus. Quocirca fidem ponamus diem primum, quo fideles ab infidelibus quasi lux ex tenebris separantur. Spes etiam vicem secundae diei obtineat, per quam hi, quorum conversatio est in coelis, discernuntur ab aliis, qui terrena sapiunt, et liquescentes in se ipsis delabuntur et effluunt. Temperantia quasi dies tertius illucescat, in quo membra nostra mortificantes super terram, carnalis concupiscentiae fluxum, quasi aquas amarissimas certis continentiae limitibus coarctamus, ut terra nostri cordis appareat, et sitiens fontem vitae, virtutum flores fructusque producat. Prudentia quasi dies quartus faciat scientiae lumen erumpere, ut inter facienda et non facienda discernens dividat inter diem et noctem, quatenus sapientiae lumen, velut solis splendor, effulgeat. Lux vero scientiae spiritualis in quibusdam crescit, et in quibusdam deficit, quasi lunae lux minor appareat. Exemplo etiam praecedentium Patrum quasi stellae inter dies et annos mensesque distinguunt: quid videlicet distet inter eos, qui ante legem, et eos qui sub lege, vel qui sub gratia profecerunt: quae caeremoniae, quae praecepta, quae judicia, quae promissa sub quo intellectu nostrae salutis conveniant. Fortitudo autem sit dies quintus, per quem in hoc mari magno et spatioso quasi pisces spirituales procellosa fluctuum volumina toleremus, cohibeamus linguae lubricum sub censura silentii, et quasi volatilia pennata, nunc ad coelestia erigamur, nunc autem condescendentes operibus misericordiae, fructus operum bonorum sub Dei benedictione reddamus. Constituatur denique justitia dies sextus, per quem ad divinam imaginem reformati bestialibus desideriis vitiisque reptilibus imperantes, corpus spiritui, spiritum Deo subjiciamus, et sic utrique quod suum est, tribuatur. Et notandum quod Dominus non bestiis, non jumentis, non reptilibus, sed hominibus et avibus atque piscibus benedicit; homini autem jumenta et bestiae subjiciuntur. His enim qui in se Dei praesentant imaginem, jumenta, id est corpora nostra subjiciuntur, et bestiae, id est nequitiae spirituales, de quibus Propheta precatur: Ne tradas bestiis animas confitentium tibi. Et Dominus per alium prophetam: Auferam, inquit, malas bestias de terra vestra, et dormire vos faciam fiducialiter. Haec est dormitio septimae diei tranquillissima dies. Dies enim septimus est charitas, dies Sabbati, dies requietionis, jucunditatis et pacis, per quam homo securissime dicit: In pace in id ipsum dormiam et requiescam. Ipsa est omnium virtutum consummatio, sanctarum animarum suavis refectio, tranquillissima mentis feriatio. Ipsa est septimus dies, in qua manna coeleste nos reficit; ipsa est mensis septimus, in quo post diluvium tentationum irruentium cordis arca suavissime requiescit; ipsa est illud Sabbatum, quod Isaias propheta describens: Et erit, inquit, Sabbatum ex Sabbato, mensis ex mense, ut post septies septimum annum annus jubileus incipiat, annus placabilis Domino, in quo sua singulis restituatur haereditas, plena jucunditatis, antiqua possessio et aeterna libertas. Hic lacte reficimur ab uberibus consolationis ejus. Et cum avulsi fuerimus a lacte, epulabimur ab introitu gloriae ejus, et implebitur quod Dominus in Isaia promittit: Ecce, inquit, ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium, et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in ea ultra vox fletus et vox clamoris. Domine Deus, quandiu prolongabitur jubileus, quando praeveniet me misericordia tua? Interim comedam panem meum in sudore vultus mei, et cum lacrymis in mensura, donec vinum detur moerentibus, et sicera his, qui amaro sunt animo, et tota deliciis illis absorbeatur anima mea, quarum primitias jam degusto.
3.14
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XIV. Quod triplex Sabbatum habet homo in dilectione Dei et proximi et dilectione sui.
3.14
Erit, inquit, mensis ex mense, Sabbatum ex Sabbato. In Veteri siquidem Testamento assignatur triplex distinctio Sabbatorum. Primum Sabbatum dicitur septimus dies; secundum, septimus annus; tertium, annus qui sequitur post septies septem annos, id est quinquagesimus annus. Est itaque primum Sabbatum dierum, secundum annorum, tertium Sabbatorum Sabbatum: ita ut in unitate septenarius concludatur, qui ab unitate progrediens in unitate perficitur. Omne siquidem opus ab unius Dei fide sortitur initium, et septenario sancti Spiritus munere incrementum suscipiens ad eum, qui vere unus est, imo quae vera unitas, revertitur, in cujus rei figura arcae fabrica in uno cubito consummatur. Et notandum quod in charitate hac triplex Sabbatum, si velis diligentius advertere, invenitur. In lege duo praecepta dilectionis expressa sunt: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum. Haec duo mandata tria esse diligenda insinuant. Non potest quis proximum suum diligere, sicut se, nisi diligat se ipsum. Homo igitur tenetur diligere Deum, et proximum suum sicut se ipsum. Nemo siquidem carnem suam odio habuit; si vero diligat carnem, fortius tenetur diligere et mentem. Credo siquidem quod omnis homo magis appetit sanum esse mente quam carne. Sit ergo primum Sabbatum hominis dilectio sui, secundum dilectio proximi, Sabbatum Sabbatorum dilectio Dei. In dilatatione, seu distinctione est quaedam earumdem admiranda connexio, ita ut singulae in omnibus et omnes inveniantur in singulis, ut omnes habeantur in una, nec una sine omnibus habeatur. Nimirum nemo se diligit, nisi diligat Deum et proximum; nec proximum diligere potest ut se, nisi diligat se ipsum. Item Deum non amare omnino convincitur, a quo proximus non amatur. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, quomodo potest Deum diligere quem non videt? Quia ergo Deus propter se diligitur, si propter Deum diligit se homo aut proximum, patet quod ejus dilectio est aliarum dilectionum quaedam vitalis essentia, quae et in se vivit, et vivendi causam duobus aliis administrat. Quidam diligunt se propter se, et hoc non est diligere, sed odio habere se. Qui diligit, inquit, iniquitatem, odit animam suam. De talibus quidem inquit Apostolus: Erunt in novissimis diebus homines sese amantes, cupidi, superbi, non obedientes, non continentes, et his similia, ex quibus convincitur manifeste, quod non ipsi a se propter Christum, sed propter vanitatem saeculi diliguntur.
3.15
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XV. De Sabbato hominis in sui dilectione.
3.15
Ut ergo homo se diligat, in ipso Dei dilectio inchoatur; ut diligat proximum, capacior quidam sinus affectionis oppanditur. Verum ubi divinus ille ignis medullitus incalescens caeteras dilectiones quasi quasdam sui scintillulas in sui plenitudinem trahit, omnes animi motus absorbet in desiderio illius sublimis et ineffabilis boni; et sic nec homo a se, nec proximus diligetur, nisi quantum uterque affectus deficiens a se totus transfertur in Deum. Agitur autem ineffabili dispensationis artificio, ut licet hi tres amores semper in simul habeantur, non semper tamen aequaliter sentiuntur; sed quandoque mentis illa jucunda suavitas ex propriae conscientiae puritate procedit, quandoque ex bono proximi recipit congratulationis effectum; quandoque contemplando, in desiderio et exsultatione aspirat in Deum. Quemadmodum quispiam diversas aromatum cellulas ingrediens, nunc istarum, nunc illarum specierum redolentia jucundatur; sic animus diligentis nunc intuitu sui, nunc intuitu Dei aut proximi quadam inaestimabili suavitate perfunditur. Qui ergo prius recolebat in amaritudine animae suae dies perditos, postquam concupiscentiae saeculari dedit libellum repudii et abolitione criminum impetrata se pignus et arrham gratiae coelestis percepisse cognovit; dum nihil quod ipsum accuset, aut Deo displicere debeat in libro conscientiae suae legit, reliquiae cogitationum diem festum agent ei. Cum enim immunis ab exteriori tumultu se infra contemplationis arcana receperit, cum circumstrepentium sollicitudinum turbis ostium mentis occluserit, cum interius conscientiae thesauros inspexerit, non inveniens ordinatum aliquid aut ineptum, vel rationi adversum, sed omnia pacifica et jucunda, ut ad instar disciplinatissimae familiae videat multitudinem cogitationum, sermonum et operum ei quasi cuidam patrifamilias obedire, et omnia interiora sua sibi in quadam humilitate assurgere: prorumpit ex omnibus his mira securitas, ex securitate mira tranquillitas, et ex ea ineffabilis jubilatio cordis, tanto devotior in Christi laude, quanto perspicacius intelligit hoc totum ex ejus gratia provenire. Haec est septimi diei festiva solemnitas, quam sex dies praecedunt, id est sex opera misericordiae. Se namque in eorum exercitio justus probat, et in sinu sanctae conscientiae, bonorumque operum contestatione respirans, in ea gratia quae a Deo data est, ei fideliter sabbatizat. Haec est primi Sabbati filialis jucunditas, in qua servilia opera, id est peccata quae servos faciunt, prohibentur, in qua nec ignis concupiscentiae accenditur, nec onera, id est colligationes impietatis sine legis transgressione portantur.
3.16
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XVI. De Sabbato secundo, de dilectione proximi.
3.16
Sane, si ab hoc penitiore thalamo cordis, quem primo Sabbato dedicavit, migravit ad illud diversorium, ubi solet gaudere cum gaudentibus coinfirmari infirmis, scandalizatis couri, suamque senserit animam fratribus suis indissolubili glutino charitatis unitam, adeo ut nec sinistra suspicio, nec invidiae morsus, nec aestus iracundiae aut tristitiae possit aliqua occasione obrepere, sed brachiis sincerissimae dilectionis amplectens, et fovens uno et eodem humero, et aliena, sive laeta, sive sinistra communicans, cessante omni strepitu vitiorum, tumultuque sollicitudinum ad tantae suavitatis delicias resolvitur inaestimabili gaudio, et fit in amoris sui dulcedine libera intus a noxiis omnibus mentis absoluta vacatio. Nam quod nullum vitium prorsus in hujus Sabbati quiete residere charitas fraterna permittat, testis est hujus secundi Sabbati continuus feriator Apostolus dicens: Non adulterabis, non furtum facies, non falsum testimonium dices; et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. David dulcedinis hujus suavitate affectus, et ex tanta mentium unione in vocem jubilationis erumpens: Ecce, inquit, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Notandum vero quod, sicut primo Sabbato unus dies tantummodo dedicatur, quod videlicet singulare est, quod in propriae conscientiae, cujusque tranquillitate consistit, ita nec immerito hic annus integer consecratur. Quemadmodum enim ex multis diebus annus efficitur, ita ex multis animabus unum cor et una anima charitatis igne conflatur. Sex autem annos, qui praecedunt hoc Sabbatum, possumus intelligere sex genera hominum, in quorum dilectione pro natura sui vel praecepti debito exercemur. Sicut vero annus multos dies complectitur, ita in singulis illis generibus hominum multi nobis animorum unione junguntur. Imprimis ergo dilectio nostra naturali ordine ad domesticos nostri sanguinis derivetur, quos diligere, sicut ex naturae necessitate tenemur, sic nimis inhumanum est quod a nostro dilectionis sacrario repellantur. Nam, teste Apostolo: Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidei transgressor est, et deterior infideli. Hinc est quod haec dilectio, quae ex natura proficiscitur in mandatis quae pertinent ad dilectionem proximi, primum Deo praecipiente sancitur. Honora, inquit, patrem tuum et matrem tuam. Hinc ad eos qui nobis specialiter amicitiae vel officii vicissitudine copulantur dilectio nostra progrediens, quodam sinu diffusiore laxatur. Verumtamen ista dilectio Pharisaeorum justitiam non transcendit, quibus dictum est: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Sane et parentum et amicorum affectio quamvis servata parum praemii consequatur, quippe cum ad illam lex naturalis inducat; ad istam mutua obsequia nos provocent: utraque tamen, si neglecta fuerit, cumulum damnationis importat. Veritas in Evangelio dicit: Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne ethnici hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros, quid, inquit, amplius facitis? Ut ergo in majorem amplitudinem dilectio nostra se porrigat, amplectatur et eos qui nobiscum Deo militant, et ejusdem vitae professionem nobis in vinculo pacis et spiritus unitate cohaerent. Deus equidem hujus dilectionis est causa efficiens, dum a capite in barbam Aaron, et usque in oram vestimenti unctio spiritualis emanat, ut qui ab uncto uncti, a Christo Christiani vocantur, omnes in participium nominis Jesu se communi vinculo mutuae charitatis invicem complectantur. Adhuc duo genera hominum restant, quos si in nostrae dilectionis sagenam concludimus, nihil aliud superest, nisi ut illius veri Sabbati requie perfruamur. Eorum enim qui foris sunt, gentilium videlicet ac Judaeorum, schismaticorum et etiam haereticorum, necesse est ut ignorantiam doleamus, compatiamur infirmitati, duritiam defleamus, per compassionis affectum succurrentes eis orationum suffragio, ut et ipsi in odore unguentorum nostrorum currant in Christo Jesu Domino nostro. Adhuc dilatat tentorium suum charitas et pallium, quod veteris legis tempore erat breve, sic ampliat, sic extendit, ut duos operire sufficiat, dum inimicum suum animae suae nova Spiritus sancti unione conglutinat. Hac dilectione homo Dei filius efficitur, ac divinae bonitatis imago plenissime reparatur. Diligite, inquit Dominus, inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est. Haec dilectio, dum inimicum simplici oculo intuetur, securissime dicere potest: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Ita dimittitur qui dimittit. Sic filius Dei, sic haeres Dei et Christi cohaeres efficitur. Attende, homo, quam securum, quam dulce sit, quam jucundum inimicis compati, injuriis non moveri, eum amare pro Christo, a quo me sentio non amari, et eam affectionem gerere erga ipsum, quam indulgentissimus pater erga charissimum sibi filium phrenesi laborantem, ut, quo majores ab eo irrogantur injuriae, propensiore erga eum ferveat charitate.
3.17
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XVII. De tertio Sabbato in dilectione Dei.
3.17
Verum omne Sabbatum habet sex praeambulos dies, in quibus coeleste manna colligimus, ut in illa praeclara solemnitate, quae in Dei dilectione celebranda est, sugamus lac ab uberibus consolationis ejus, et inter duas sortes, inter ubera sponsi, inter sinistram et dexteram per viscera misericordiae Dei nostri beatissime quiescamus. Isti sex dies sunt, Christi conceptio, nativitas, praedicatio, passio, resurrectio, ascensio. Istis sex diebus operatus est Dominus salutem in medio terrae, et requiescens ab omni opere quod patrarat, sedensque in gloria Dei Patris ad illud Sabbatum, quod est in illius dilectione celeberrimum, misericorditer nos invitat. O bone Jesu, o benigne, o amabilis, o suavis, o dulcis, o amor Deus, o charitas Deus. Quid dulcius, quid suavius, quid amabilius quam vacare et videre, quantum nos amaveris, quam pie, quam misericorditer in conceptione et nativitate tua te dignatus es exinanire usque ad infirmitates infantilis naturae, quam benigne, quam diligenter nos viam vitae verbo et exemplo docueris. Quanta dignatione te pro nobis morti obtuleris, quomodo resurgens in gloriam tuam naturam reparaveris humanam, et ascendens in coelum eam in throno majestatis tuae collocaveris gloriosam. Quid felicius, quid jucundius Sabbato illius animae, quae contemplatione et dilectione Dominum comprehendens, et quasdam divinae suavitatis experientias in se formans inaestimabili gaudio sanctae fruitionis afficitur, dum a se peregrinans jam in coelis habitat, et in memoriam abundantiae suavitatis Dei exsultat et jubilat. O quies pacifica, o Sabbatum delicatum, o dulcedo charitatis, quae animam diligentem Deum usque in altissima ejus magnalia provehit, provectamque inter voluptates aeternas requiescere facit. Feriatione hujus Sabbati totus homo interior hilarescit, ejus intelligentia serenatur, affectiones dulcescunt, et sancta desideria in Deo quadam fruitione felicissima resolvuntur. O mane, o dies, quae melior es in atriis Domini super millia. O splendor lucis et ardor charitatis, quae inflammat angelos et illustrat interiora sanctorum. O praeclara solemnitas, o jucunda pausatio et Sabbatum delicatum; o Sabbatum gloriosum! Et quae gloria delicatior aut desiderabilior potest esse, quam Deo medullitus inhaerere et jactare in eum omnes cogitatus et affectus suos, atque de dilectione ipsius colligere tantae certitudinis fructus, ut de salute animae suae, de consortio angelorum atque de illa interminabili exsultatione, quae diligentibus Deum praeparata est, eum nullatenus oporteat haesitare: Propterea ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii. Andreas glorians et exsultans currebat ad crucem. Paulus igitur perfusus tanti gaudii suavitate dicebat: Absit mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi! Et de Christi retributione securus: Scio, inquit, cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare in illum diem justus judex. Expertus, quod dilectio Dei esset tam jucundae securitatis causa efficiens: Scio, inquit, et certus sum quod neque mors, neque vita, neque gladius, neque angelus, neque potestates, neque aliqua alia creatura poterit me separare a charitate, quae est in Christo Jesu. Moyses innixus tam solidae charitati praeelegit deleri de libro quem scripserat Dominus, quam sustineat populum sibi creditum divina indignatione deleri. Hac inexpugnabili arce munitus Ezechiel in Chaldeam, Jeremias in Aegyptum fretus in istius tuitione descendit. Job frater draconum per hanc sine periculi suspicione factus est, et socius struthionum. Paulus sub tam certa securitate non metuit anathema fieri a Christo pro fratribus suis. David sub istius umbra securus per umbram mortis incedere non veretur. Cum enim Deus sit charitas, scit quod ubi est charitas, ibi est Deus. Si ambulavero, inquit, in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Infelix ego dilexi hactenus mundum, tuamque dilectionem, Deus, amori mundano posthabui. Nunc e diverso facias secundum divitias misericordiae tuae, ut te diligam, mundumque et omnia, quae in eo sunt prae tua dilectione contemnam, fastidiat anima mea in desiderio tui, Deus, coelum et terram, et omnia quae in eis sunt. Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei et pars mea Deus in aeternum. Deficiat in amore tuo et liquescat anima mea, ut in deficiendo ex me spiritum meum psallam et cantem tui amoris delicias, et divitias charitatis illius, per quam torrentes voluptatis aeternae potantur, quorum affectio prorsus a tua dilectione absorpta est. Sicut enim ferrum ignitum in quamdam ignis essentiam transit, et guttula aquae, si pleno vini dolio sit infusa, sua insipiditate deposita essentiam substantiae melioris assumit, sicut aer solari splendore perfusus totus est splendor; sic spiritus hominis divino amore affectus totus est amor. Quocirca, qui Deum diligit, sibi mortuus et soli Deo vivens quodammodo, ut ita dixerim, consubstantiat se dilecto. Si enim anima Jonathae conglutinata est animae David, aut si is, qui adhaeret Deo, unus spiritus cum eo efficitur, non absimili unionis judicio quodam genere coessendi tota in Deum transit affectio, in qua sine alterius desiderii exceptione tota in se collecta transfertur in Deum omnium desiderabilium plenitudo. Diliget tamen anima perfectius, cum introducetur in gaudium domini sui, in amplexus sponsi, omniumque justorum beatitudinem suam faciet communione charitatis: beneficio cujus omnia in omnibus erit Deus.
3.18
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XVIII. Apostrophe vel exhortatio ut diligatur Deus.
3.18
Audite, coeli, et auribus percipe, terra, quantum magnificaverit Deus nobiscum misericordiam suam. Et quis abyssum tam ineffabilis gratiae consideravit? Quis de fonte tantae dulcedinis gustavit, et non amavit? Nonne subjecta Deo eris, anima mea? quare non effundis affectus universos in Deum, quos dirigis ad vanitates et insanias falsas? Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Nunquid non est tibi consiliarius, aut salvator? Nunquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? Revertere, revertere Sunamitis, revertere ad Dominum Deum tuum, divisa mea, dilacerata mea, perdita mea, sed Christi suscitata, Christi redempta passione? Cur, quaeso, diligis aliud praeter illum, qui tam benigne tam misericorditer a tot miseriis te redemit? Jugi scrutinio et assidua meditatione revolve, qualiter unigenitus Dei Patris, cum esset splendor gloriae et figura substantiae ejus, post exinanitionem usque ad formam servi, post famem, post sitim, post lassitudinem, post lacrymas, post vincula, post flagella, post fel, post acetum, post coronam spineam, post clavos, post et lanceam pro salute tua, inter duos latrones quandoque in cruce pendebat. Crucis equidem cornua in manibus ejus, ac de illis pius ille Samaritanus tuis vulneribus vinum et oleum infundebat. Porro autem erat ibi abscondita ejus fortitudo, et in amaritudine mortis dulcedo ipsius. O quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te. Testimonio Isaiae: Vere Deus absconditus tu es, Rex Israel salvator. Moriebatur Salvator tuus, anima mea, ut te vivificaret, affixus erat cruci, ut iniquitates tuas propriis manibus cruci affigeret; manus elevabat ad Patrem in sacrificium vespertinum, ut te ad amplexus amicabiles invitaret; vitamque suam, quae in nullo morti erat obnoxia, pro te ad mortem obtulit, ut, dum a principe tenebrarum justus injuste occiditur, quia quod suum non erat usurpasse convictus est, ea, quam habebat jure, potestate privatur. In tam exuberanti beneficio, in tanto cumulo gratiarum, quo te largitio divina quasi obruit et confundit, vide ne ingrata sis. Ingratitudo peremptoria est salutis, ipsa est flatus aspidis, virus animi, uredo virtutum, ventus pestilens et aura corrumpens, stillicidia pietatis, rorem gratiae et misericordiae fluenta desiccans.
3.19
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XIX. Adhuc improperat animae beneficia Dei, ut grata sit Deo.
3.19
Adhuc dico, nihil est enim satis dictum quod semper est dicendum, atque recordatione continua replicandum. Eras illi gravissimo creditori angelo Satanae velut cuidam immanissimo exactori, tot debitis quot peccatis vinculo chirographi obligata, nec solvendo eras. Dei autem Filius non quae rapuerat, sed quae rapueras, pro te solvit, et, quod dignationis propensioris et gratiae uberioris erat; non delegavit alium debitorem, sed dedit animam suam in causam soluti. Cumque ille angelus transfuga et emansor te in detestabilem peteret ancillatum, Christus litem contra te propositam suam fecit. Postque diversas productiones testium legis, oraculorum, prophetarum, signorum, tandem proprium sanguinem allegavit, obtinuit allegatio illa tuae sententiam libertatis. Super calculo sententiali scriptae sunt litterae in membrana corporis crucifixi et confirmatae osculo misericordiae et veritatis, justitiae et pacis obviantium sibi. Denique impressum est sigillum, plaga scilicet lateris, quam in pretium redemptionis nostrae et placationem continuam jugiter exhibet ante oculos Patris. Adhuc exstat titulus causae inscriptus in tantae charitatis memoriam. Sciasque quod si te ingratam invenerit, nec velle tanto uti beneficio, exiget a te districtissime mortem suam, vereorque ne quandoque indignantissime tibi dicat: Tolle manum tuam et mitte in latus meum dextrum, mitte digitos tuos in fixuras clavorum, et vide quanta pro te passus sum. O ingrata et crudelis impietas, nonne putas Deum de collatis tibi divitiis poenitere, si ea viderit per ingratitudinem periisse? Propterea oratio nostra saepe repellitur, et hoc ipsum pia dispensatione fieri existimo, ne qui de praeacceptis beneficiis ingrati fuimus, ex nova largitione coelestium munerum graviore culpa ingratitudinis oneremur. Cum enim Deus beneficium perditum reputet, quod non prosequitur actio gratiarum, nobis expedit non exaudiri potius quam ad cumulum damnationis nostrae ingratitudinis materiam obtinere quod petimus. Qua ergo praesumptione non diliges illum, qui te non diligentem dilexit, qui te peccatricem non despexit? Vide, quaeso, qua compensatione, quo merito summae et aeternae respondeas Trinitati. Tradidit propter te Pater Unigenitum suum morti. Tradidit et Filius se ipsum, pro tua salute in mortem. Datus est denique tibi Spiritus sanctus, attestante Apostolo, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Sic amat nos Pater, amat Filius, amat Spiritus sanctus, amat nos Trinitas tota Deus. Amat nos Deus aeternus, omnipotens et immensus, cujus magnitudinis non est finis, cujus sapientiae non est numerus, cujus pax exsuperat omnem sensum, a quo et in quo universa sunt visibilia et invisibilia, coelestia et terrena. Sane, cum diligis, facis hoc ex debito; si te diligit, facit hoc ipse gratuito. Attende celsitudinem coeli et magnitudinem firmamenti, et modicum in locis palustribus lutum, talis est adhuc inaestimabiliter dispar comparatio tui ad Deum, sicut luti ad coelum. Quid enim collatio tui ad ineffabilem, ad incomprehensibilem, ad incomparabilem? nihil ei ad mensuram meriti retribuere posses, si in retributionem eorum, quae pro te sustinuit, te millies mille annis et gehennali incendio cruciares.
3.20
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XX. Quod elegantius et plenius diligat nos Deus, quam nos ipsum.
3.20
Omnia quidem quae in Deo sunt inaestimabiliter excellentiora sunt his quae nostra sunt; ipse enim diligit ut charitas, judicat ut aequitas, disponit ut sapientia, revelat ut lux, miseretur ut pietas, scit ut veritas, operatur ut virtus, praesidet ut majestas. Circumscriptis autem omnibus, quae ad dispensationem Incarnationis suae pertinent, diligenter attende, quod tibi universitas mundi de mandato ejus obsequitur, omnis natura tuis famulatur obsequiis, coelum, aer, terra, mare, et ea quae in eis sunt tuis pariter necessitatibus et oblectamentis inserviunt. Annua temporum revolutio, flores fructusque arborum et herbarum rediviva innovatione informat, atque labentibus palmitibus, et naturis germinum antiquatis, continua Dei munera tibi circuitus temporum subministrat. Recognosce, anima, quod quandoque non eras, et ab eo facta es, nihil ei dedisti ut te faceret, nil enim dare poteras, quia non eras. Cum autem melius esset esse quam non esse, gratis tibi esse contulit, omnibus illis te praeferens, quae de non esse ad esse poterat producere, nec produxit. Adjecit tibi speciem, et cujus essentia de nihilo prodierat per gratiam Salvatoris ipsa tua te imagine et similitudine insignivit. Adhibuit cum pulchritudine vitam. Unde tanta et tam gratuita et tam inaudita dignatio, ut fieres ad imaginem et similitudinem ejus, nisi ut simile tuum diligeres, et ei, qui te gratuita dilectione praevenit, dilectione mutua conformares? Nimirum ei te decenter tribuis diligendo. Ei ergo cor et medullarum tuarum interiora exhibe ad diligendum, qui te diligere dignatus est, nihil tamen in te reperiens diligendum. Ama signaculum tuum et imaginem tuam, et ut expressior in te forma tui Creatoris appareat, ei qui charitas est, te fide et charitate conforma, et in materiam gratiarum beneficium ejus jugi meditatione recogita. Amator tuus ad hoc exhortatione prophetica te invitavit: Pone me memoriale tuum in corde et brachio, id est in corde et corpore, ut deposita imagine terreni hominis, coelestis imaginem portes, attendens divinae dilectionis argumenta, quae refelli non possunt: pone me super cor tuum, ut fidei signaculum, ut amoris exemplum. Tale signaculum ante praevaricationem suam se angelus apostata exprimebat testimonio Ezechielis dicentis: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore. Angelus siquidem in sua creatione tanta Deo conformitate est unitus, ut esset potius signaculum similitudinis, quam simile vel signatum. De sigillo quippe talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in eodem sigillo essentialiter habetur, et hoc homini competit. Angelus vero pro sua subtilitate naturae Deo expressiori similitudine adhaerebat, quia totus et tantummodo spiritus erat. Nos vero luteo carcere inclusos, et in habitatione terrena depressos, charitas ad dignitatis angelicae statum reparat; et licet corpus quod corrumpitur aggravet animam, et deprimat terrena inhabitatio sensum multa cogitantem; tamen peccato deformatos novum diligendi mandatum ad Dei similitudinem nos reformat. Multiplicavit tibi Dominus dona sua, adjecit enim pulchritudini tuae vivere, sentire atque discernere, et in omnibus quae munificentia ejus contulit, accepit indigentia tua; gratia ejus non exigentia tui meriti antecessit. Desponsavit te fide, foris ornavit te sensibus quasi quibusdam praefulgentibus gemmis, te vero interius quasi naturali pulchritudine sapientia insignivit. Novit quis ornatus tibi competentior esset, ideoque dedit quod te decuit, et in tantum, ut etiam propter hoc ipse te diligeret, qui hoc dedit. Sane insana es, si eum mediocriter amas, qui te tanto amore praevenit, qui tanta et tam pretiosa largiens, majora etiam diligenti se pollicetur, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, quorum aestimatio in cor hominis non ascendit. Ex ejus munere pensare teneris, quantum sit diligendus, qui tantum diligit, ut jam non tantum temerarium, sed etiam nefarium debeas reputare, non solum diligentem non diligere; sed tanti, tam potentis, tam praecellentis amorem totis visceribus, totis interioribus praecordiis non amplecti. Omnium pulcherrimus sponsus forma prae filiis hominum, ama sponsum, ama regem in decore suo, regem virtutum plenum gratiae et veritatis, coronatum gloria et honore Dominum majestatis. Concupivit equidem rex decorem tuum et munera tua, quibus te ornare dignatus est, in tuum honorem ejus inclinarunt affectum; amat te in muneribus suis. Si enim habes aliquod bonum, illud habes, intelligere ejus donum. Verbum Apostoli est: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Si de aliquo gloriaris, quasi illud a te ipso, et non a Deo acceperis, furaris Deo quod suum est, honorem alterius tibi rapis, et te in alienam gloriam; praesumptuose intrudens habes quidem gloriam, sed non apud Deum, quia gloriam alienam tibi usurpas nequiter contra Deum. Vide ergo ne unquam obrepat tibi ingratitudinis nota. Recole incessanter te tua iniquitate perditam, ipsius misericordia reparatam.
3.21
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXI. Quanta sit animae praerogativa super caeteras creaturas.
3.21
Studeas illi placere modis omnibus, quibus potes, qui te talem facere dignatus est ut placeres. Utinam te ipsam cognosceres et tui gratiam Creatoris in tuae pulchritudinis inspectione probares. Porro oculus cuncta videns se ipsum non videt, ideo faciem tui cordis quandoque in speculo propriae rationis attendas, ne tuae facias injuriam dignitati. Quod equidem facis, si vis tibi te abjectiora praeponere, et ea quae decorem imaginarium et umbratilem habent, tibi, quae in veritate pulcherrima es, coaequare. A tua dignitate nimis enormiter et ignominiose te dejicis, si transitorias et inanes rerum pulchritudines appetis, aut miraris. Mundus nimirum propter te factus est, ideo mundum non ames, quia mundus non est te dignus, cum sis eo longe dignior, et sole et luna et omnibus creaturis. Omnia quippe temporalia suae pulchritudinis defectus agnoscunt; tu nec labore deficis nec pallescis aegritudine, nec marces senio, nec morte tabescis. Quocirca, si aliud diligis in hoc mundo, qui totus est tibi subjectus, summa temeritas est, ubi ea diligere sic velis, ut tibi servientia, ut munera sponsi, ut amici xenia, ut beneficia Domini. Nec ista diligas cum illo, sed propter illum, illum per ista, et ipsum diligens super ista. Degeneras equidem in amorem meretricum, si plus amas dantis munera, quam amantis affectum. Donanti quidem injuriam facis, imo te meretricali turpitudine dehonestas, si recipis dona, et dilectionis vicissitudinem non rependas. Ipsum ergo dilige propter se, et propter ipsum dona ipsius. Dilige te illi et illum tibi. Dilige ipsum, ut eo fruaris, ut in eo ponas affectiones tuas, et cum dilexeris ferventius, affectuosius diligaris. Hic amor sanctus est, nihil habens sordidum vel impurum; sed in Dei recordatione dulcissimus, omnes mundi supergrediens delicias, et quodammodo ex natura suae stabilitatis aeternus. Illud autem jugi memoria teneas, quod quanto differentius praeeminentior est essentia ejus fragilitate humana, tanto suavius, et incomparabiliter dulcius, et delectabilius diligit, atque diligitur, quam angelus, quam homo, vel aurum, seu argentum, seu lapis pretiosus, vel sanitas, vel libertas, vel quaecunque alia, quibus corda hominum distrahuntur. Nec te ab eo minus diligi credas, si quibusdam animantibus terrae tecum pariter beneficium solis et lunae et caetera gratiae suae dona communicat. Nimirum quaecunque illis donata sunt, propter te donata non dubites; ut enim tibi serviant universa, ipsa de divina bonitate necessaria sibi dona receperunt, sine quibus esse aut servire non possunt. Nunquid ideo videtur circa te dilectio ipsius intensior, si tibi soli omnia contulisset? Nunquid beatior esses, si sola haereditares in mundo, et omnia quae in eo sunt sine ullo socialis vitae solatio possideres? Et si etiam de malorum hominum societate causaris, scias procul dubio quod sicut tibi et malis hominibus caetera serviunt; ita malorum hominum vitam facit divina dispensatio in tuum militare profectum. Malorum siquidem societate hi qui boni sunt, in melius exercentur, docentur etiam jam affectare virtutes et alia dona Dei, quibus ipsi carent, et quae longe meliora sunt, quam omnia quae cum injustis hominibus possidentur. Denique cum videant malos ruere in interitum, de suae salutis exspectatione crescit eorum affectus in Deum, et de divinis muneribus, quorum cum impiis nulla est communio, sequitur devotior exhibitio gratiarum. Cum ergo omnia tibi cooperentur in bonum, ut mali tibi exercitio et boni solatio fiant, non reputes te minus diligi, quia singulariter te non amat. Quia tamen quadam amoris singularitate te diligit, dum et bonos et malos in usum vitae utilitatis inflectit; cumque ipso jure et debito charitatis velis tecum omnes alios aeternae beatitudinis esse participes, tua bona voluntas bonum alienum tibi proprium facit, et Spiritus sancti communicatione beatitudini omnium beatitudo accrescit. Fit igitur amor ex ipsa communione singularis, dum nihil ex plurium participatione diminuitur, et diffusus in omnes totus in singulis reperitur. Te itaque singulariter diligit, qui nihil sine te diligens alia propter te diligit. Licet enim amor diffundatur in plures, tamen est in singulis totus, ut omnes unice diligens ab omnibus unice diligatur. Propterea hic est amor unicus non privatus, solus non solitarius, communis non divisus, nec usu deficiens, nec tempore aut participatione decrescens. Repone igitur in thesauro memoriae, ac recole incessanter quae tibi a Deo donata sunt, ut nec de non acceptis praesumas, nec super acceptis ejus beneficiis in gratiarum actione lentescas.
3.22
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXII. Quanto sit dulcior amor, quo nos diligit Deus, amore quo eum diligimus.
3.22
Quanto praeeminentior est humanitate divinitas, tantum amor Christi quem habet ad nos, amore illo quem habemus ad illum vel ad proximum, dulcior est, firmior atque profundior, violentior, penetrabilior, interior, compassibilior, ferventior atque suavior. Omnes maternos affectus, omnes fratrum conjugum consensus illa quam habet ad nos inaestimabili charitate transcendit. Ipse paternae gratiam lenitatis exprimens in se ipso, fidelem ad animam loquitur dicens: Amodo voca me: Pater meus es tu, et dux virginitatis meae tu es Deus. Et illud: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Ipse materna nos benignitate praeveniens: Quemadmodum, inquit, mater consolatur filios suos, ita et ego consolabor vos. Et rursum: Nunquid potest mater infantem suum oblivisci, ut non misereatur filio uteri sui? et si mater oblita fuerit, ego autem non obliviscar tui. Ipse in se modum fraternae dilectionis assumens animae fideli sic loquitur: Hortus, ait, conclusus soror mea. Et iterum: Vulnerasti cor meum, soror mea sponsa. Amicus est, dum fideli animae dicit: Pulchra es, amica mea. Et ipsa de illo: Talis est, inquit, dilectus meus, et ipse est amicus meus. Sponsus est, cum de illo dicitur: Gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus. Hoc ergo sentiamus in nobis quod et in Christo Jesu, qui extendens manus in discipulos suos vocat eos fratres, et quod amplius est, patrem et matrem atque sororem, omnem scilicet, qui sancte, qui humiliter, qui caste, qui socialiter ejus aut proximi fecerit voluntatem.
3.23
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXIII. Inculcatio beneficiorum Dei ad majorem dilectionis affectum.
3.23
Si recenseas diligenter effusam et indefessam circa te magnificentiam et munificentiam gratiae Dei, licet ipse sit generalis omnium dispensator, videbis tamen eam circa commoditates tuas quasi totum et singulariter occupatum. Quocunque te vertas, tibi sollicitus et diligens provisor assistit. In intentionibus, in meditationibus, in verbis, in consiliis, in operibus, in adversis, in prosperis, foris et intus ejus gratia te subsequitur et praecedit. Tibi exhibet in omni tribulatione remedium. Sanat infirmam, reducit erroneam, corripit delinquentem, consolatur afflictam, erigit elapsam, tristem laetificat, nec diu vacillare sustinet deficientem. Illud, anima, tibi tanquam animae meae consulo. Sicut alias me recolo monuisse, ut primitias tuae creationis attendens jugi scrutinio et sollicita meditatione revolvas; quod speciosam te fecit, quod multiplices gratiae dotes adjecit, quod cum postea per te foeda et foetida facta esses, ipse misericors gratuita benignitate sua tuae aversioni compatiens, sic te non existentem dilexit, ut conderet, ita te conditam sed perditam gratia sua reparavit. Loquitur in Jeremia fons misericordiae Dominus: Vulgo dicitur: Mulier si dormierit cum adultero viro, nunquid revertetur ad virum suum? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, revertere ad me, et ego suscipiam te, dicit Dominus. Qui te integram et illibatam creaverat, tibi multiplicis gratiae dona sponsalitia liberalitate contulerat. Tu vero amatoribus alienis adhaerens, dedisti sponso tuo libellum repudii, tuam integritatem exposuisti corruptoribus, et illicitos amplexus affectans divaricabas pedes tuos spiritibus immundis. Tandem super omnes meretrices tibi facta est frons, noluisti erubescere, sed animo infrenato ad illicita ruens te ipsam devolvebas in abyssum damnationis aeternae; ipse vero tam excelsus, tam admirabilis, tam praepotens, tam insignis post lapsum adeo damnabiliter oculo misericordiae te respexit; ipse ut te de luto foeditatis erigeret, de suae gloriae majestate descendit; et ut tuae corruptionis ignominiam aboleret, pro te dira et ignominiosa sustinuit; et ut multa paucis includam, ut te liberaret a morte, damnatissimae morti se obtulit; nec expressius, nec fidelius, nec dulcius, nec benignius exhibere potuit quanto te diligeret charitatis affectu. Nunc etiam tuae praevaricationis oblitus refundit tibi gratiam quam amiseras, redintegrat amorem quem corruperas, nec sua beneficia tibi, nec tuos excessus improperat; imo si humiliter et fideliter adhaerere digneris, accumulabit gratiam super gratiam, ut pulchrior quam unquam fueris, et purior fias, et quanta sit circa te dilectio ejus ex tui lapsus reparatione cognoscis. Scis quam fructuosum sit eum diligere, qui tam ineffabiliter bonus et incomparabiliter mansuetus est, quod nunquam fortasse scires, nisi tanti periculi experientia didicisses, sciens te ex infirmitate fortem, ex casu stabilem, cautam ex periculo, ex infelicitate felicem. Quocirca insto adhuc et iterum tibi usque ad nauseam replicabo, ut assidue cogites, quanta tulerit tantus pro te tantilla et tam perdita, sanguinem et mortem suam ponens pretium tuum, cum sit sanguis ejus impretiabilis, et mors ejus aestimationis non recipiat modum. Illud super omnia te cavere oportet, ut non arroganter de ipsius liberalitate effusa praesumas, sed continue recolas, qualiter te in lupanaribus opprobrio prostitutam ab immunditiis sanguine suo lavit, amavit, integritati restituit. Amor enim ipsius violata integritate restituere, non violare integra consuevit. Licet autem faciem ejus non videas, ipsum tamen tibi semper esse praesentem non dubites. Vide ergo ne aliqua indecentia tui oculos praesentis offendas; et scias indubitanter, quod qui te dilexit turpem, plenius diliget speciosam. Induere ergo, quaeso, veste innocentiae, orna te quasi veste polymita varietate virtutum, et qui de fidei annulo subarrhavit, in te odorare laetetur aromata gratiarum. Dilige, quaeso te, tota Dominum tuum et sponsum tuum, vitam tuam, solatium tuum, consilium, auxilium ac refugium tuum. Denique dilige illum qui tibi est quidquid optabile aut amabile esse potest. Dilige eum caste, devote et sancte, non verbo, nec lingua, sed opere et veritate. Quaere in amore tuo, non quae tua sunt; sed quae Jesu Christi. Sic enim diligere nos Propheta docebat, cum diceret: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. De illo autem, qui quaerit quae sua sunt, scriptum est: Confitebitur tibi cum benefeceris ei. Sic ergo te totam jactes in eum, sic amando tota transeas in amatum, ut tui oblita, factaque apud te tanquam vas perditum, vivas in ipso et a te ipsa deficias, ut possis dicere cum Propheta: Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Domine Deus meus, tibi dixit cor meum: Exquisivit te facies mea; sed quando fiet hoc Deus? Quando venies, anima mea, et apparebis ante faciem Dei? Quando sinistra in dextram convertetur; quando te sponsus exhibebit non habentem maculam, neque rugam; cum fluminis impetus laetificabit civitatem Dei; cum templum sanctum, quod tu es, ornabitur coronis aureis; cum majestate replebitur omnis terra; cum tibi exsultanti in conspectu Dei, et delectanti in laetitia ministrabit, transiens, dico, ab illa specie corporali, quam apostolis suis exhibuit ad illam gloriam, ad speciem in qua est coaequalis, et aeternus, et omnipotens Deo Patri. Te itaque in spe et exspectatione futurorum jugiter exerceas, votis ac desideriis, ac de perceptione praesentium semper sit apud te gratiarum actio, et vox laudis.
3.24
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXIV. Adhuc replicantur beneficia Dei, ut anima sit inde humilior.
3.24
Usquequo dormies, anima mea, usquequo dormitabis, ut vel brevis hora otiosa subrepat, in qua non habeas memoriam Filii Dei pro tua misericordia crucifixi? Unicuique molestissimum videretur, si compari suo magnum impendisset obsequium, et ipsum super beneficii exhibitione inveniret ingratum. Quid ergo faciet Dominus majestatis, si nos, qui cinis et pulvis sumus, tantae misericordiae ingratos invenerit? Quemadmodum pater miseretur filiorum, misertus est nostri. Si enim aliquem indurat, judicat et condemnat, non ab eo est, sed a nobis; licet enim cui vult misereatur et quem vult induret, ipse tamen, cui proprium est misereri semper et parcere, et suas misericordias coronat in nobis, et malitias nostras punit. Ipse nimirum Pater misericordiarum per prophetam loquitur, dicens: Nunquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus, et non magis ut convertatur et vivat? Recole quod Deus Dei unigenitus pro salute tua inclinavit coelos et descendit; et ut te de luto faecis erigeret quodam artificio ineffabili, manendo quod erat, usque ad vagitus infantiae, usque ad livores et vulnera passionis se a sua majestate deposuit. Moyses quidem Aethiopissam duxit, sed in ea pellis nigredinem non mutavit. Te Filius Dei reperit multiplici peccatorum turpitudine denigratam, lacrymis suis et baptismo suo tandem et cruoris unda te lavit, et te sibi exhibuit gloriosam. Scis, nec ambigere potes, quantum sponso tuo sis inferior genere, specie, dignitate. Unde igitur tibi tantus et tam inaestimabilis honor, quod te Deus sibi in sponsam dignatus est eligere, per quem omnia facta sunt, qui habet potestatem vitae et mortis, rex coeli et terrae, splendor et imago substantiae Patris, in quem desiderant angeli prospicere, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur: creator et rector universitatis, angelorum et archangelorum desiderium, Deus gloriae et Dominus majestatis? Unde hoc tibi, quod te recepit sociam gloriae, consortem regni, participem thalami, quem cum tetigeris casta es, cum cognoveris docta es, cum videris beata, et cum frui poteris es gloriosa vel etiam ad momentum? Stat angelus Domini, qui secet te mediam, si alienum amatorem receperis, si erga eum tepuerit amor tuus, si te in modico indevotam exhibueris, vel ingratam. Recole, quanta tibi fecerit Deus, attraxerit te ad thronum gratiae suae, te denuo ad thronum gloriae provecturus, quae non audebas de scabello pedum, aut de venia cogitare.
3.25
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXV. Quod mandatum de dilectione frequenter inculcatur, nec cordibus nostris profundius infigitur.
3.25
Quam affectuose, quam sincere, quam suaviter, quam dulciter Deum diligere tenearis, Dominus per Moysen docet, dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, hoc Dei praeceptum exactissimam observantiae necessitatem sibi habet implicitam. Potest equidem aliquis excusare, quod vigilare, jejunare aut laborare idoneus non sit, sed nullus excusare se potest, quod amare non possit. De virginitate datur consilium, non praeceptum. Qui potest, inquit Dominus, capere capiat. Et Apostolus: De virginibus quidem praeceptum non habeo, consilium autem do. Charitas autem a Deo praecipitur, ipsiusque praeceptum fortiter et obnixe, et sub interminatione poenali, cordibus humanis indicitur. Mandavit equidem hoc mandatum Dominus custodiri nimis; et ut ipsum cordibus nostris altius quam clavum infigeret, velut crebros ictus, saepius inculcavit prius ut diligeremus ex toto corde, postea subjungit quod ex tota anima, demum adjecit quod ex tota virtute nostra. Vide quia clavus aut stimulus est hoc praeceptum. Nam sicut Salomon dicit: Verba sapientiae stimuli sunt, et quasi clavi in altum defixi. Nonne plusquam stimulus est, aut clavus sermo Dei vivus, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti? Sane duritia cordis nostri hanc exigebat inculcationis instantiam, ut hoc praeceptum ad nostrorum cordium interiora transiret; sicut duro stipiti clavus crebra percussione infigitur, donec interius adigatur. Expediebat etiam nobis, quorum corda mundanus amor infecerat, et interius animae latebras obtinebat, ut ejiceretur foras exsulans a corde nostro, ut in Deo maneret, et Deus in eo. Si quis totum cor suum habere confidat, cum Propheta de corde suo conqueratur, et dicat: Multiplicasti super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. Et iterum sui cordis recuperationi congratulans: Invenit, inquit, servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac. Saepe in libro experientiae legimus quomodo a corde nostro relinquimur; nunc est nobiscum, nunc alibi, nunc avolat, nunc recurrit, et in sola lubricitate manens in nulla unquam sui soliditate subsistit. Quomodo igitur diligam toto corde, qui a toto corde meo excidi? Aut quomodo cor meum habere valeo totum, nisi Deus ipsum fecerit meum? nihil equidem de corde meo habiturus sum, nisi Deus ipsum fecerit meum. Porro, si omnes affectus et intentiones ac motus mei cordis, Deo adjuvante, in ipsum dirigerem, fixumque in eo immobili devotione tenerem: insuper et medullas animae meae, ille coelestis ignis accenderet, de quo propheta commemorat: Ignem misit Dominus in ossibus meis et erudivit me, liberum forsitan esset mihi toto corde diligere. Nunc autem imperfectum meum videant oculi tui, Deus, ut, si quantum debemus non datur nobis diligere, saltem quantum possumus diligamus. Si recolamus beneficia Dei, non ea tantum in quibus per carnis dispensationem visitavit nos Oriens ex alto, sed quotidiana et fere continua, quibus nos in angustia et afflictione spiritus constitutos Pater misericordiarum assidue consolatur. Quis ei unum pro mille respondere aut rependere possit, qui tot miserationibus tot miserationes inculcans et ingerens, et in omnibus nobiscum magna faciens, tam crebris munificentiis obruit et confundit? Ut ergo cor nostrum totum in gratiam suae dilectionis alliciat, ut ab amore mundi nos prorsus avellat, cum amicus mundi sit inimicus ipsius, et hoc doceat nos sacra eruditio, cor nostrum ad amorem suum paterna lenitate invitat. Quod enim praecipimur Deum diligere ex toto corde nostro, et ex tota anima, et ex tota mente, perinde est ac si nos instruat Deus diligere se dulciter, prudenter et fortiter.
3.26
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXVI. Dulciter diligitur Deus ex recordatione passionis.
3.26
Et quid dulcius quam jugis recordatio dispensationis illius per quem apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei? Super omnia, Christe Jesu, passio tua nobis te amabilem facit, ipsa propitiata est omnibus iniquitatibus nostris; effuso enim sanguine sine culpa omnium culparum chirographa sunt deleta. Gratia tuae cruci Jesu. Ipsa enim omnes cruciatus nostros evacuat: gratia clavis, qui nobis aperuerunt viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos Oriens ex alto. O quam horrenda et insanabilis est plaga praevaricationis nostrae, pro qua Dei Filium oportebat tot dura opprobria, tot et tam dira vulnera sustinere? Clamabat sanguis Abel ultionem de terra: clamabat sanguis Naboth, clamabat sanguis omnium justorum, qui effusus fuerat super terram dicentium: Vindica, Domine, sanguinem nostrum, qui effusus est super terram. Solus sanguis Christi clamabat reconciliationem et redemptionem populi sui; clamabat mors ejus defunctis ad vitam, peccatoribus ad indulgentiam, ad liberationem captivis, perditis ad salutem. Ipse jugiter interpellat ad Patrem, ut pretium sui sanguinis et merces obedientiae, quam Patri exhibuit, pro peccatoribus in redemptionem poenitentium convertantur. Teste quidem Apostolo: Deus Filium suum nobis propi tiatorem constituit per fidem in sanguine suo. Apostolus clausulam hanc, per fidem, circumspectissime posuit. Si enim fidem et fiduciam tuam jactes in livores et vulnera crucifixi, et in tuae salutis usum convertis memoriam Dominicae Passionis, erit sanguis ipsius pretium tuae redemptionis. Mors ejus tibi convertetur ad vitam, suus dolor in gaudium tuum, suae angustiae in tuas delicias, in tuum honorem sua opprobria, et ut multiplicato fenore gratiae obtineas salutem, quam operatus est in medio terrae, tibi cedet in jucunditates aeternas ipsius supplicium temporale. O fons misericordiae Jesu, quem ad te diligendum non moveat, quod inter opprobria exprobrationum, inter mortis angustias tuarum miseriarum oblitus, sed memor tuarum misericordiarum, tam pie, tam opportune ad Patrem pro tuis crucifixoribus interpellas? Nam in extensione et transfixione corporis tui, cum jam figurativum medium everteretur in ipsa hora incensi, cum jam virtus holocausti coelos aperiret, concuteret terram, et inferos spoliaret, et tu summus pontifex introire cum sanguine in Sancta sanctorum exaudiendus pro tua reverentia, clamas: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Quam dulcis erit diligentibus se, qui odientes etiam et occidentes se tanta et tam indebita, tam gratuita et stupenda benignitate praevenit!
3.27
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXVII. Quid sit diligere sapienter.
3.27
Quia amor tamen cordis totus est in affectu, ne sit nimium praeceps, expedit ut sapientia et discretione regatur. Praecipimur ergo Deum tota anima, id est sapienter diligere. Anima enim sedes est sapientiae. Diligebat Petrus Dominum dulciter quidem, sed non prudenter, quia carnaliter; amor enim cordis ad carnalis affectus proprietates accedit. Ideoque ipsum mori prohibebat, quoniam non sapienter sed dulciter, non discrete sed temere diligebat. Quia etiam discipuli dulciter quidem, sed imprudenter amabant, dictum est eis: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quia Pater major me est. Ac si diceret: Si diligeretis me prudenter, desiderabilis esset vobis ascensus meus ad Patrem, qui naturam humanitatis vestrae mecum defero in Patris gloria collocandam.
3.28
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXVIII. Quid sit Deum amare fortiter.
3.28
Tertius amor zelo fidei et quodam affectionis fervore firmatur, et homini mentem suam ad Deum diligendum tota interiori virtute consolidat, atque ad dura et dira toleranda pro Christo se in desiderio coelestium et temporalium contemptu constanter fortiterque conquadrat. Quia vero non diligebat Petrus ita prudenter, ut decebat, licet affectuose diligeret, increpatus est a Domino, vocatus est Satanas, eo quod adversaretur omnium redemptioni, quam Christus in sui passione corporis disponebat. In quo etiam patet eum tunc diligere imprudenter, cum sola carnis affectione inductus propriam salutem et Christi gloriam retardaret. Sed nec dulciter, nec prudenter, nec fortiter diligebat, ubi negabat ad vocem ancillae, qui se nunquam negaturum etiam pro periculo mortis evitandae promiserat. Porro, ut triplex hic amor purgaretur, et firmaretur in Petro, ter, sicut credimus, est interrogatus a Christo, Petre, amas me? ut qui in hoc triplici amore inventus fuerat minus habens, imperfectum suum triplici confessione redimeret, et suppleret. Sic ministerio dispensationis amandus est dulciter, et ne de redemptionis nostrae beneficio nimio praesumamus, aut in aliquo diffidamus, diligendus est prudenter. Habita vero consideratione ad potentiam et gloriam resurrectionis, per quam fortiter de potestate tenebrarum nos eripuit, nobisque gloriae portas aperuit, amandus est fortiter et constanter.
3.29
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXIX. Quod, sicut diligendus est Deus in beneficiis suis dulciter, sic in suis promissis prudenter.
3.29
Denique cum ex toto corde diligendus sit Deus in beneficiis suis, sicut in superiori tractatu perstrinximus; sic eum tota anima in suis promissis amare tenemur. Ille quidem, qui Veritas est, qui salvare nos vult, et scit, et potest, promittit nobis requiem a labore, securitatem a timore, gaudium a moerore, resurrectionem a morte, vitam aeternam a transitu hujus vitae, promittit regnum coelorum, refectionem in mensa Patris, promittit quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit diligentibus se. Promittit insuper et se ipsum, sicut promisit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis. In omnibus promissionibus suis excitat desiderium nostrum, ut ad ipsius promissiones, quae omne desiderium superant, tota animae possibilitate curramus. Licet sine modo debeat esse ad hoc hominis desiderium, tamen ex defectu hominis in se recipit modum. Quod desiderium circa Dei promissiones modum excedat non habet hic excessus excessum. Et haec est impatientia commendabilis, dum spes quae differtur, affligit animam, et amor ex desiderio juge recipit incrementum. David dilationem hanc impatientissime ferens: Quemadmodum, inquit, desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Apostolus etiam patientiae impatiens: Coarctor, inquit, e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo enim melius: permanere autem in carne necessarium propter vos. Sponsa etiam desiderio sponsi ardenter et impatienter exaestuans, atque coelestium virtutum sanctorumque precibus suos commendans affectus: Adjuro vos, inquit, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum, nuntiate ei quia amore langueo. Et notandum quod amor, qui procedit ex desiderio promissorum, prius est animae. Nam in sanctorum desideriis de affectione animae frequenter exponitur ut est illud: Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. Et iterum: Sitivit anima mea ad te, Deus. Et in alio propheta: Nomen tuum, Domine, et memoriale tuum in desiderio animae. Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritus meus in praecordiis meis.
3.30
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXX. Quod Deus in judiciis suis diligendus est fortiter.
3.30
Sicut autem ex beneficiis Dei procedit affectio qua Deum toto corde diligimus, ex promissionibus vero Dei desiderium surgit, quo mediante Deum tota anima affectamus, sic ex judiciis Dei causam et initium habet amor, quo Deum tota virtute totisque viribus, id est fortiter et constanter amamus. Est autem judicium Dei desiderabile, juxta illud: Aspice in me, Deus, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. Et est judicium terribile, de quo dicitur: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine. Ex hoc horrendo judicio nemo Deum diligit ante se ipsum. Deus, inquam, justissimo suo judicio quibusdam hic miseretur, non miserebitur in futuro. Quosdam autem flagellat tanquam iratus, ut ira et flagella ipsius afflictis in gloriam convertantur. Dimittit illos in desideria cordis eorum, ut eant in adinventionibus suis, ut iniquitatem iniquitati apponant. Et qui in sordibus sunt plus sordescant. De hac misericordia et ira hac Propheta loquitur dicens: Quis sapiens et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini? Et idem: Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? O quam magnificata sunt opera tua, Deus, nimis profundae factae sunt cogitationes tuae. Vir insipiens non cognoscet et stultus non intelliget haec. Propterea prosperitas stultorum perdet eos. Quod si a Domino corrigantur, neque mundantur, nec emendantur; sed est mundatio eis suae destructionis occasio. Juxta illud: Destruxit eos ab emundatione. Isti inter flagella Dei murmurant et blasphemant, et poenis praesentibus poenas gehennales accumulant. Sancti vero, dum inter flagella, et flagella ipsius diligunt propter Deum, gratias etiam agunt Deo, de judiciis ejus se accusantes, et cum propheta dicentes: Omnia quae fecisti nobis, Domine, in vero judicio fecisti, quia peccavimus tibi; sed da gloriam nomini tuo. Talibus convenit illud propheticum: Exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine. Sunt qui non solum judicia Dei sustinent patienter; sed ipsi se ipsos judicant, et manum adjuvant flagellantis, accusant se, testificantur contra se, se ipsos judicant, et propriae sunt exsecutores sententiae. Judicium Dei operatur patientiam in afflictis. Tribulatio enim patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem; spes autem non confundit. Quomodo enim esset confusio, ubi est, quod omnem spem et fiduciam transcendit, aeternae scilicet gloriae certitudo? Sub hac exspectatione Propheta dicebat: Domine, in judiciis tuis supersperavi. Et idem: Judicia Domini vera, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum. Cur ergo timebo in die mala? Consultius est hic puniri, hic uri, hic nos accusando et judicando torquere, quam incidere in manus Dei viventis, et in die tremenda damnationis aeternae supplicium a terribili et inexorabili Judice exspectare.
3.31
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXXI. Quod probatur charitas in obedientia mandatorum Dei.
3.31
Deus tota mente diligendus est in suis mandatis. Vult etiam Deus ut tota mens hominis se inclinet ad obediendum, ut omnes sensus et affectiones suas impendat observantiae mandatorum coelestium obedire. Siquidem Deo obedire, est voluntati ejus per omnia consentire, et sic obediendo vivere, quia vita est in voluntate ejus. Cum autem voluntas Dei exprimatur in mandatis ipsius, nec Deum quis potest diligere, nisi ejus diligat mandata. Est denique probatio dilectionis ex mandatis Dei, si in eis meditemur, si secundum ea operemur, si in eorum exercitatione versemur. Quod insinuans Propheta: Meditabor, inquit, in mandatis tuis, quae dilexi, ecce sollicita meditatio. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi; ecce diligens operatio. Et exercebor in justificationibus tuis; ecce justificans exercitatio. De meditatione scriptum est: Quod praecepit tibi Deus, hoc cogita semper. Cogitentur siquidem mandata Dei quam sancta, quam honesta, quam dulcia, quam salubria, quam jucunda, quam fidelia et confirmata in saeculum saeculi. In elevatione manuum sancta operatio designatur, cui justus libenter insistit. Certus est enim, quod meritis ejus aeterna retributio exuberantissime respondebit. Jugis vero exhortatio luctam sibi habet annexam laboremque continuum. Justus autem pugnat ut coronetur, recepturus ab eo requiem pro labore, qui fingit laborem in praecepto. Est itaque probatio charitatis, utrum vera sit, si homo mandata dilexerit, si ea meditatione, et operatione, et operum exhibitione servaverit, cui servire regnare est. Mandatorum siquidem obedientia nullius est meriti, nisi ex charitate procedat, quia enim annexae sunt obedientia et charitas, ideo qui non diligit, nec mandata custodit. Audi enim quae Veritas dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Et adjunxit: Qui non diligit me, sermonem meum non servat, manifeste insinuans, quod si quis diligit, obedit; si non obedit, non diligit. Vera sane obedientia est vera observantia mandatorum Dei; propterea semper obedientia inseparabiliter charitati adhaeret. Propter quod scriptum est: Qui offendit in uno, omnium reus est. Quod in uno mandatorum breviter exponi potest, ut de similibus censura similis habeatur. Huic mandato: Non occides; ille qui diligit et non occidit, in dilectione obedit; qui vero non diligit, et non occidit, mandatum quidem ad litteram facit, sed non facit secundum mentem mandati, quia non diligit. Legem enim facere non est verba legis exterius sequi, sed mentem et intentionem obedienter implere. Quia ergo non est sincera obedientia, quae ex vera dilectione non fit, non dicitur obedire, qui non diligit, licet non occidat, eo quod legem opere tantum, et non intentione pura custodiat. Charitas siquidem patiens est, benigna est, in quibus obedientia commendatur; non agit perperam, quia nihil contra conscientiam suam facit, non inflatur beneficiis Dei, non est ambitiosa, quia omnem respuit dominatum; non quaerit quae sua sunt, sed quae Christi vel sui proximi, imo etiam ablata non repetit; non irritatur, ad iracundiam subaudi; non cogitat malum, ut malum pro malo refundat; non gaudet super iniquitate, subintellige alterius, ejus enim iniquitas nulla est; omnia suffert patienter, omnia credit, omnia sperat dicta vel promissa a Deo, omnia sustinet obediendo humiliter. Qui ergo ex charitate obedit, legem mandatorum Dei adimplet; quam sine charitate alias omnino implere non potest, ideo ipsa est finis legis, mandatorum impletio et terminus perfectae consummationis juxta illud: Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. Haec est testimonium conscientiae nostrae, haec est gloria nobis eveniens a Spiritu veritatis. Spiritus enim veritatis perhibet testimonium spiritui nostro, quod filii Dei sumus regenerati in spem vitae per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis; quam regenerationem Joannes evangelista insinuans dicit: Scimus quia qui natus est ex Deo non peccat, quia coelestis generatio, innovatio scilicet charitatis, eum servat, id est charitas, per quam praevidit Deus eum fieri conformem imaginis Filii sui. Nam etsi David proditioni adulterium homicidiumque adjecerit, licet septem daemonibus Magdalena laboraverit, licet Petrus culpam apostasiae incurrerit, non est tamen qui eos de manu Domini erueret. Charitas vitae innovatio est, per quam crucifigitur et exterminatur in nobis vetus homo, terrenus, carnalis et animalis. Sic ambitiones et concupiscentiae, mala opera, prava desideria charitate omnia nova faciente evanescunt, nunc autem si qua nova creatura est, in ipsa vetera transferunt.
3.32
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXXII. Item de dilectione proximi, et progressu ejus.
3.32
Charitas nunquam otiosa est, semper in alterum se porrigit, vel in proximum, vel in Deum. Natura nimirum charitatis est et amare et velle amari; sicut non potest non ardere, sic non potest charitas non amare. Amor siquidem ignis est, et amare ardere est. Ignem, inquit Dominus, veni mittere in terram. Ignis semper ad exteriora se porrigit, et incendens alia interius in se crescit. Sunt equidem homines amantes se, et suis servientes desideriis, hi mortui sunt viventes. Sicut scribit Apostolus de vidua, quae in deliciis vivens mortua est. Proprium amorem, seu primatum, Apostolus reprehendens: Erunt, inquit, homines se ipsos amantes, ita solliciti circa propriam curam, ut de proximi necessitate non curent. Dilectio sane sese transfundit in alium, quia esse solitaria dedignatur, et ideo vult communicari alii ne sit sola. Quia ergo illo summo et beatissimo dono, cum illud obtinuerimus, unusquisque pro sua capacitate fruetur; capaciores autem erunt omnes simul, quam singuli, si per se censeantur, procul dubio cumulatior erit illa felicitas. Siquidem plene habere quis non potest, nisi habere possit in altero. Verum habere, vel suum facere bonum alterius non poterit, nisi bona alterius in eo dilexerit. Sed nec bonum in altero diliget, nisi alterum ipse amet. Congrue igitur secundo praecepto divinae legis auctoritas nos informat: Diliges, inquit, proximum tuum. Caeterum, quare Deus summa nostra beatitudo fructus est in se et in nobis, atque in proximo, ideo ipse ex toto diligendus est tibi, ut diligas eum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et ex omni virtute tua. Propterea, quia de felicitate proximi tantum gaudebis, quantum de propria, recte subjungitur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Duo ergo nobis diligenda sunt ad fruendum, Deus et proximus, dissimiliter tamen. Deus, ut eo fruamur in se ipso et propter se ipsum; proximus, ut ipso fruamur in Deo et propter Deum. Proprie autem dicimur frui Deo, proximo vero improprie, licet Apostolus ad discipulum suum dicat: Ita, frater, te fruar in Domino. Cum autem scriptum sit: Deum nemo vidit unquam; Deus autem, qui lucem habitat inaccessibilem nostris cordibus saepe aliquantulum suae lucis clementer infundit; cumque de illo scriptum sit: Domine, apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen; ipse nihilominus est flumen, cujus impetus laetificat civitatem Dei. Ipse per Isaiam dicit: Ecce ego declino in vos ut flumen pacis, et ut torrens inundans gloriae gentium. Et quae est haec civitas, quam fluminis impetus laetificat, et quae a voluptatis et gloriae torrente potatur, nisi eorum communio, quorum unum cor et animam unam facit Deus, in glutino charitatis. Diliges, inquit, proximum tuum sicut te ipsum? Ac si dicat: Dilige consortem naturae tuae, qui tibi futurus est consors gloriae meae. Dilige te ipsum in altero, agnosce te in imagine mea, et propter me misericorditer age cum proximo tuo, ne tibi apud me misericordiae aditum intercludas. Quocirca Deus bonorum nostrorum non indigens, nobis delegavit pro se fratres et proximos nostros, quibus quasi ejus vicariis beneficia impendamus, quae si egeret eidem exhibere vellemus. Quomodo quis Deo, qui nullo eget, et quem videre non potest, impendet misericordiam, si fratri qui indiget, et quem videt, compassionis affectum non exhibet? Prius equidem se diligebat homo propter se, et erat carnalis hic amor. Prius autem quod animale, deinde quod spirituale. Ideo autem est hic carnalis amor, quia nemo carnem suam odio habuit. Porro ne de caetero hic amor latius evagaretur in malum, apponitur ei frenum temperantiae, et indicitur ei praeceptum, quatenus consortem naturae suae diligat, ut se ipsum. Quantum ergo voluerit homo se ipsum diligat, dummodo proximum in mensuram ejusdem dilectionis admittat. Exigit autem amor proximi idem velle, idem nolle. Item Deum diligere, Deum petere, et in omnibus secundum Deum mutuis voluntatibus consentire.
3.33
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXXIII. Quando ratione proximi debeat omnium plena esse communio.
3.33
Est equidem in vera proximi charitate plena communio. Sive enim aliquid, quod deceat communicari, quis habeat, vel non habeat, tamen charitas illud habenti et non habenti communicat. Quod enim habet, commune facit aliis, et amat in aliis, quod non habet. In adversis etiam specialiter habet locum voluntatum communio, per quam efficitur uterque unius necessitatis; ut cum unus patitur, et alius condoleat. Gratia siquidem Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei et communicatio sancti Spiritus istos mutuae communionis affectus operatur in nobis. Nec enim charitas sine communione est, nec sine communione Spiritus sanctus. Charitas autem diffunditur in cordibus electorum per Spiritum sanctum qui datus est eis.
3.34
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXXIV. Quod summa communio sit in S. Trinitate.
3.34
Summa quidem communio, aut potius unio in sancta Trinitate est, et ab ea quasi de fonte luminis in homines beneficium communionis emanat. Nimirum non est Deus singularis, aut solitarius, quia trinus est unus; nec decebat solitarium esse, aut suae beatitudinis consortem non habere. Cum ergo Pater et Filius et Spiritus sanctus sint una vita, una essentia, eorum communis est vita, essentia, et natura. Est autem vita de vita, essentia de essentia, natura de natura, Filius a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque. Filius vita est, qui dicit: Ego sum via, veritas et vita. Cumque ipse vita sit, in se vitam habet a Patre. Sicut, idem inquit, Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. In sancta Trinitate tanta est communio, ut sapientia, potentia, aeternitas, et omnia quae pertinent ad Trinitatis essentiam sint unum, nec illi unioni praejudicet distinctio personarum. Sic ergo quidquid Filius habet a Patre, totum hoc habet cum Patre. Splendor enim est gloriae, et figura substantiae Dei, et imago ipsius. Sicut autem Filius vita est a Patre, sic Spiritus sanctus vita est ab utroque, ipse eorum amor, amborum nexus et aeterna communio. Pro hac ineffabili communione per quam Pater et Filius et Spiritus sanctus, sunt eadem vita, eademque essentia, dicit Filius ad Patrem: Pater mea omnia tua sunt, et tua omnia mea sunt. Item Joannes: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manum ejus. Rursum Veritas dicit: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit.
3.35
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXXV. Quod sancta communio a Deo emanet in angelos et homines.
3.35
De hac ineffabili unione, de qua Filius dicit: Ego et Pater unum sumus, emanavit quaedam communio amoris in angelos, in qua per Filium et Spiritum sanctum firmati sunt, sicut scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Propterea in eis est idem velle, idem nolle; ideo amantur singuli a singulis, et a singulis universi; ad instar communionis angelicae diffusa est Dei charitas in hominum cordibus per Spiritum sanctum. Sic enim Dominus per Joelem quandoque promisit: Effundam, inquit, de spiritu meo super omnem carnem. Hujus Spiritus communicatio procedit in hominum corda, ut quae propria sunt unius, fiant aliis ex charitate communia. Quod B. Petrus insinuans ait: Unusquisque sicut accepistis gratiam ad alterutrum administrantes; si quis loquitur, sicut sermones Dei; si quis ministrat sicut ex virtute, quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus. Ab hoc ineffabili fonte summae et individuae Trinitatis derivationem accepit ista communio, et in unitate Spiritus, fidei, et baptismi Ecclesia primitiva fundata est, sicut Apostolus breviter tangens: Unus, inquit, Spiritus, una fides, una anima, unum baptisma. In hac autem communicatione Spiritus, fidei et baptismi erat multitudinis credentium cor unum et anima una. Ecce intima unio cordium et identitas voluntatum; nec qaisquam eorum quae possidebat aliquid suum esse dicebat, sed erant eis omnia communia; dividebatur autem singulis prout unicuique opus erat. Sed quid sibi volunt, ista communio et ista distributio? Nam distributio rem distributam ei cui datur appropriat; communio vero, habere aliquid proprium detestatur. Porro charitas vitium proprietatis abhorrens, quae distribuuntur non vult esse propria, sed ut in communionem transeant distributa. Testimonio siquidem Apostoli: Divisiones gratiarum sunt, et divisiones ministrationum sunt, et divisiones operationum sunt. Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem; unusquisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic, alius vero sic. Facit autem charitas, ut quod unusquisque proprium accepit, non sibi, sed Deo, sed proximo acceperit, ut non suam, sed Dei gloriam, non suam, sed utilitatem proximi ex Dei munere quaerat. Charitas enim non quaerit quae sua sunt, sed quae Jesu Christi, aut in Jesu Christo proximi sui. Vides oculo fidei, quod in illa sacratissima Trinitate una est virtus, una est essentia, quae tribus personis communis est. Persona enim a persona propria notatione discernitur, et beneficium communionis, aut potius unionis impendit, quod solus Pater est Pater, vel solus Filius. Filius est enim Pater non sibi, sed Filio, cui de sua substantia genito dedit vitam habere in semetipso. Facit ergo charitas, ut omnia sint inter proximos communia, et tamen singulis propter proprias necessitates propria sunt conferenda subsidia. Quod enim unusquisque sic recipit, a communionis beneficio non recedit. Habent enim et sibi alii quod habent, imo alii minus, amplius sibi. Intelligant ergo homines, quidquid recipiunt ex dono gratiae coelestis, non suum sed omnium esse. Timeant sibi obesse, quod eis a Deo inditum est, nisi faciant in commune prodesse. Eis enim gratia obest, si aliis per eos non prodest. Quod si communicant gratiam, transferunt eam in Dei gloriam. Propterea quicunque communicat donum Dei, ei dabitur et abundabit. Et is vere habet id quod habet, ei vero qui sic non habet, et id quod videtur habere, auferetur ab eo. Gratia siquidem Dei homini data est in creditum, et in causam mutui transit; accipientem enim obligat Deo et proximo, Deo ad exhibendam gloriam, proximo ad gratiam communicandam. Hic est justus, qui miseretur et commodat. Homo vero delinquit, si contra pactum dati et accepti, seu crediti et mutui venire praesumat. Scriptum est enim: Mutuabitur peccator et non solvet.
3.36
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXXVI. Quod non est communio bonorum ad malos.
3.36
Huic fonti, huic sanctae communioni non communicat alienus. Avarus enim aut cupidus, seu quisquis est fidei Christianae contrarius, divisus est. Qui autem dona Dei communicat, indivisos ad proximum conservat affectus; iste ut columba et turtur, Abraham ex praecepto Domini dividente vaccam et capram, atque arietem, et ponente utrasque partes altrinsecus nullam recipit sectionem. Sit ergo proximi ad proximum individua communionis affectio, sic tamen ut nunquam sit ibi assensus in malo. Sic diligatur proximus, ne laudetur in desideriis animae suae. Quicunque peccatorem in hoc diligit, proximum bene odit. Nam, sicut praediximus, non est proximi vera dilectio, si non fundetur et firmetur in Christo. Christus equidem ipse est communionis nostrae vinculum, firmans inter nos Spiritus unitatem in vinculo pacis. Et qui, juxta verbum Job, facit pacem in sublimibus suis ipse est pax nostra, quae fecit utraque unum. Consilio itaque B. Petri mutuam in nobismetipsis charitatem studeamus habere, quam sincera benevolentia foveat, quam simulatio non adumbret, nec suspicio interrumpat. Hanc hominum cordibus Christus imprimit et exemplo confirmat. Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
3.37
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXXVII. Quod ex mutuo membrorum nostrorum obsequio in amorem proximi erudimur.
3.37
Illud etiam in proximi dilectione notetur attentius, quod ipsa natura corporis nostri ad mutuae charitatis observantiam nos informat. Multi enim unum corpus sumus, alter vero alterius membra. Unus autem Spiritus universa membra vivificat, eorumque compages mutuis obsequelis et alterna compassione conciliat. Oculus non solummodo sibi videt, sed dirigit gressus pedum. Os non solum sibi comedit, nec stomachus sibi soli digerit; sed utrumque communi utilitati membrorum deseruit. Lingua, si quod membrum laeditur, molestiam illius compassionem suam faciens, laedentem redarguit, dicens: Quid me laedis? Cor de communi utilitate sollicitum consilia membris omnibus profutura disponit. Manus quae nec famulari quandoque membris abjectioribus erubescunt, se in usum publicae utilitatis exercent. Quod si manus una casu aliquo forte laedat alteram, illa quae laesa est, non repercutit, nec se erigit in vindictam. Manus autem, quae laedit, quasi se ipsam accusans remedia meliora, quae potest, laesae sorori apponit, et ex humilitate, ex sollicitudine sua sibi indulgeri postulat, et omnem suspicionem malitiae studio sollicitae compassionis eliminat. Si manus oculorum obsequio vibratum in aliud membrum senserit gladium imminentem, ipsa suum minime discrimen attendens, plus alii quam sibi timens gladium excipit: et, ut alii parcatur, ipsa non sibi parcit. Sit ergo in nobis lex illa communionis, quae in membris nostris scripta est, ut unus Spiritus nos omnes quasi unum corpus vivificet, ut per veram cordium unionem maneamus in Deo, et Deus in nobis, quatenus omne corpus per nexus et juncturas membrorum et compagines crescat in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
3.38
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXXVIII. Quod ex praecepto Dei tenemur diligere inimicos.
3.38
Inter proximos diligere praecipimur inimicum, et praecedentibus adversari videtur: Habere odio inimicum; quod mirabili artificio charitatis dispensatio divina decrevit; ut scilicet, voluntas hominis, quae prompta est in odium inimici, mandatae dilectionis imperio refrenetur, et quae nimis erat praeceps ad diligendum amicum, censura divinae legis, quae inimico indicit odium, temperetur. De virginitate, de eleemosyna, de humilitate, de possessione dimittenda et danda pauperibus, de visitandis infirmis, et de aliis operibus misericordiae consilium habemus a Domino, et de his, licet indictam quandoque necessitatem non habeant, retributionem exspectamus aeternam. Verumtamen de inimici dilectione certo et expresso sententiae decreto Dominus in Evangelio nos astringit, ita quod si quis inimicum non diligit, divinae legis praevaricator existit. Diligite, inquit, inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, et modum mercedis adjungens: Ut sitis, inquit, filii Patri vestri qui in coelis est. Summa bonitas Deus est, in cujus amore vim tuae voluntati facere te oportet, ut sicut solem suum facit oriri super bonos et malos; ita eodem oculo gratiae amicum et inimicum pro Christo respicias. Si amicum diligis, quia te amat, lex amicitiae hoc exigit; si amicum pro Christo amas, hoc accedit ad meritum. Sed tanto differentius et eminentius mereris gratiam Dei, si tuae pro Christo imperans voluntati, inimicum diligis propter Deum. Audi quid Veritas in Evangelio dicat: Si diligitis eos qui diligunt vos, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt; sed et ursae et leones et lamiae circa suorum dilectionem naturae inserviunt. At si Christi discipulus es aut professor, malefacientibus benefacere, et maledicentibus benedicere, et orare pro persequentibus te oportet. Exigit enim ordo coelestis justitiae et divinae regula aequitatis, ut qui jam illuminati sunt a sole justitiae, orent, ut eorum illuminentur adversarii, et qui tenebrae sunt, fiant lux in Domino, juxta orationem Prophetae dicentis: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, illumina tenebras meas. Paulus dicit: Nemini malum pro malo reddentes, nec maledictum pro maledicto. Christus, teste B. Petro, pro nobis passus nobis reliquit exemplum ut sequamur vestigia ejus. Ipse pro suis crucifixoribus exoravit: Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Haec vestigia secuti sunt Jacobus et Stephanus, quam plures etiam alii, qui inter angustias mortis occisores suos totis praecordiis animae sibi astrinxerunt amplexibus intimae charitatis. Ille siquidem quem tuum reputas inimicum, sibi et non tibi inimicus est. Sibi obest, et non tibi; nocere hunc aestimas, et ipse ad innocentiam te promovet. Scriptum est enim: Abel non esse potest quem Cain malitia non exercet. Si malum pro malo, maledictum pro maledicto retribuis, jus in causa propria tibi dicis, teque in re tua judicem faciens, eum cui omne judicium dedit Deus Pater, qui dicit: Mihi vindictam et ego retribuam, quantum in te est judicandi atque retribuendi potestate destituis. Tuis ergo pro Christo inimicis illum amorem exhibeas, quem te diligentibus exhiberes. Licet enim hoc tibi grave prima facie videatur, colliges tamen ex hoc amore dulcissimos vitae fructus. Novum quidem praeceptum est, a quo emanat ista dilectio. Nam, cum veteris legis edicto praecipiamur amicum diligere, et habere odio inimicum, novae legis censura constringimur inimicum diligere, non umbratice nec simulatorie, sed opere et veritate. Ideo legislator non contentus dicere: Diligite inimicos vestros, sed aperte insinuans voluntate et opere diligendos, adjecit: Benefacite his, qui oderunt vos. Et item: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; et si sitit, da illi potum. Hoc enim faciens carbones congeres super caput ejus. Caput interioris hominis, est ratio; nec, ut ego puto, alias aliquis adeo crudelis est, qui ad collata beneficia non mitescat, qui ad proximi benevolentiam odium odio non habeat, qui cogitationes charitatis quasi carbones ignis remoto calore iracundiae non accendat. In eo itaque qui te molestius inquietat, dilige imaginem Dei naturae consortem, et sic peccatum ejus odio habeas, ut diligas peccatorem. Hoc est enim odium perfectorum: Perfecto, inquit, odio oderam illos. Recole charitatem Joseph ad fratres impios, Moysi ad populum rebellem, David lugentis persecutores gravissimos Saul et filium parricidam. Et licet evangelicus legislator Christus prius promulgaverit hujus dilectionis decretum, multi tamen Patres antiqui, ejus gratia inspirante, humiliter observantiam coluerant.
3.39
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XXXIX. Quod secundum diversos hominum status in dilectione diversi sunt gradus.
3.39
Illud autem dignum annotatione censemus, quod in proximi dilectione ordo et gradus eorum, qui diliguntur aut diligunt, saepius variatur. Constat enim quosdam aliis praeesse, quosdam subesse, alios vero coesse; quosdam etiam prodesse, aliis vero obesse. His omnibus necesse est judicium discretionis adesse. Superior quidem debet inferiorem corripere, et si necesse est ad virtutis opera districte compellere; sit tamen in correptione dilectio, et exhibeatur in coactione compassio. Si vero inferior in ordine suo legitime conversetur, ut ad meliora conscendat, moveri potest, urgeri non potest, nisi salutaribus monitis et exemplis; maxime si superior ad hoc inferiorem anhelare cognoverit proprio desiderio voluntatis. Ad inferiorem pertinet consilium in dubiis a superiore petere, reverenter assistere, supplicare devote, humiliter obedire, aequalis suo aequali honesta suggerere debet: in laetis aut tristibus congratulationis vel compassionis affectus impendere, ejus utilitati vel necessitati succurrere, se mutuo fovere sanctis collationibus, et honore invicem praevenire, eum qui prodest, id est amicum tenetur amicus in praecordiis animae et visceribus charitatis amplecti. Eum vero qui obest, id est inimicum, sustineat patienter, errata clementer indulgeat, diligat eum et impendat illi necessaria propter Deum. Si autem diligendus est proximus, ut ratio habeatur ad illum charitatis affectum, qua supra te diligis Deum. Nam si Deum non diligis, nec proximum diligis, nec te ipsum. Cum ergo proximum tenearis diligere sicut te ipsum, scias quod ex dilectionis mensura, qua diligis Deum, potes aestimare, quantum proximum diligas vel te ipsum. Porro, qui Deum non diligit, nec se. Si autem non diligit se, nec proximum sicut se. Ideoque ex dilectione Dei potes, quam habes ad te et proximum dilectionem, certa aestimatione metiri.
3.40
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XL. Si licita est dilectio, quae pro utilitate aliena patitur animae detrimentum.
3.40
Illi autem enormiter errant, qui sic arbitrantur unumquemque proximum diligendum, ut duos plus quam unum diligere teneantur, et ex numero proximorum diligendi quantitas censeatur. Sane non dicitur: Diliges proximum quantum te, sed sicut te, nec ex multiplicitate proximorum multiplicanda est affectio charitatis. Sic enim centum aut omnium universitatem tenerer diligere supra me, quod omnino rationi obviat et saluti humanae. Quam enim aestimationem dabit homo pro anima sua? vel quid prodest ei, si etiam ad salutem aeternam lucretur universum mundum; suae vero patiatur animae detrimentum? Nec videtur huic sententiae adversari, quod Moyses supplicans pro populo Israel dicit: Domine, aut dimitte eis, aut dele me de libro tuo. Et illud quod Apostolus ait: Optabam aliquando anathema esse a Christo pro fratribus meis secundum carnem. Moyses enim quasi materno affectu populum diligebat. Mater autem paupercula, si non alias intromittatur ad desiderabiles sibi cibos, nisi foris filium derelinquat, quid diceret, nisi aut mecum admittas filium meum, aut utrique interdicas introitum? Affectum quidem Moyses prodidit quem habebat ad populum, sed consilium non expressit. Sic etiam Apostoli verba ex affectu potius quam ex consilii judicio censeantur. Quidam hoc verbum sic intelligunt, quod scilicet Apostolus optabat pro fratribus suis anathema esse a Christo, id est a secreto meditationis, ab orationis instantia et contemplationis arcano. Nam pro fratrum salute quodammodo separabatur a Christo, qui cum orando et contemplando vacaret et videret quam suavis est Dominus, ad mundi strepitum, et ad labores saeculi rediens, quodammodo avellebatur a Christo. Sane nullus aliquo praecepto, vel aliqua ratione tenetur, salutem animae proximi perditione animae suae aut corporis ejus liberationem citra spem perpetuae salutis proprii corporis interitu procurare. Quod enim praecipimur pro fratribus animas ponere ad vitae contemptum, non ad animae, pro qua Christus mortuus est, pertinet detrimentum. Sic enim pro fratribus animam ponere, non est animam perdere, sed salvare. Proinde his qui morte propria temporali dominos suos a morte redimunt, recte quidem hoc faciunt, si potius salutem animae suae, quam liberationem alieni corporis in causa constituunt. Cum enim conscientia sua eis dictet, quod dominis fidem suis debeant exhibere, videtur etiam consonum rationi, quod suae vitae corporali vitam dominorum debeant anteferre. Verum si pro captanda potius gloria, quam pro fide servanda tali se discrimini objecerint, egerunt temerarie; quia in sola fama populari mercedem sui sanguinis posuerunt. Dilectionis itaque causa et maxime pro salute multorum potest quilibet salubriter morti suum corpus exponere. Ut enim pro salute totius mundi suae patiatur animae detrimentum, nec potest ratio nec amoris regula tolerare. Animam suam perdere est recedere a dilectione Dei, carere visione illius, et sententiam perpetuae damnationis incurrere.
3.41
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XLI. Quod delectabilis et necessarius est fructus in exercitio istorum affectuum ordinato.
3.41
Sic ergo proximus diligatur, ut secundum exigentiam meriti, aut dignitatis ipsius unus alteri praeferatur, et in amoris exhibitione certi ordinis mensura servetur. Propterea secundum gradum, modos et ordinum status unicuique dilectionis censura distribuat, quod ei debemus. Ad cujus rei evidentiam exemplar in anima diligentis quasi in arca Noe de imputribilibus lignis, id est de sanctis compacta virtutibus assignemus et tristega, et mansiunculas, ut inimicos et amicos, extraneos et familiares in sinu cordis juxta singulorum dignitatem et ordinem collocemus. Bestias itaque bestiali scilicet crudelitate grassantes persecutores scilicet nostris receptaculis inferioribus deputemus. Quia vero sunt mansiunculae exteriores his, de hoc hominum genere, qui foris sunt exteriora concedimus. Illis vero qui nobiscum ejusdem fidei professione censentur, nequaquam ab interiori mansione repellimus, locum istis assignamus superiorem reptilibus et jumentis; his scilicet, qui terrena sapiunt, aut qui ventri aut libidini servientes in stercoribus ut jumenta putrescunt. Talibus exhortationis consilium, flagellumque correctionis impendemus et prae inferioribus. Sed post superiores vivendi subsidia indulgemus, in quibus his qui proximitate naturae, vel humanitate officii, vel beneficio nutriturae nos tangunt, interiora committimus: interiora caeteri non merentur. Sunt qui nec bestias feritate, nec pecudes ferocitate, nec reptilia terrenorum desiderio imitantur, sed nec statum humanae firmitatis aliqua virtute transcendunt. Inter istos autem quanto quis nobis est aut carne conjunctior, aut gratia mortali acceptior, tanto sit nobis ad animae praecordia et sinum charitatis interior. Sane locus praedictis eminentior volatilibus cedit. Isti pennis virtutum supra hominem transcendentes tanto sunt in arca Noe specie altiores, quanto eos credimus Deo familiarius inhaerentes. Inter quos illi, quos affectio nobis arctius in glutino charitatis univit, secretius in nostri pectoris arca et suavius reconditi exactissima cordis benevolentia foveantur. His omnibus praeeminet quidam gloriosior locus cui hujus arcae fabricator et rector speciosus forma prae filiis hominum, splendor et figura substantiae Dei Patris praesidet, omnesque caeteros ordines ineffabili claritate serenans attingit a fine usque ad finem fortiter, suaviter universa disponens. Ipse hujus spiritualis arcae latitudinem ad unum suae dilectionis cubitum lineari dimensione traducit; ipse prae omnibus, ipse in omnibus nostros affectus in se dirigit; ipse in habitaculo cordis nostri et superiorem et inferiorem sibi locum exigens in se ipso divitias gloriae suae nobis indefessa et indeclinabili bonitate proponit.
3.42
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XLII. De diversitate affectuum, ex quibus et usus dilectionis aestimatur et fructus.
3.42
Juxta hanc ordinum varietatem et graduum diversi formantur affectus, a quibus motum et usum dilectio mutuatur. Ad expressiorem vero notitiam affectuum, ex quibus dilectio nascitur, proficit, exercetur, videndum quid sit dilectio, qualiter in charitatem transeat, vel ab ea degeneret, aut in suae nativitatis informitate subsistat. Judicio et aestimatio quorumdam, dilectio est quaedam vis animae rationalis appetitiva rerum, quas sibi quis eligit ad fruendum. Et licet haec vis animae naturaliter in se sit quoddam bonum, homo tamen pro sui libertate arbitrii vel bene utitur hoc bono per gratiam adjutus, vel hoc bono abutitur per justitiam derelictus. Illius itaque bonus usus bonum amorem et hominem commendabilem facit. Usus enim versatur in tribus, in electione, in motu et statu. Electio est, ex deliberatione, motus ex desiderio et actu, fructus pensatur ex utilitate et fine. Deliberationis equidem est discernere inter amara et dulcia, inter delectabilia et aspera, inter Creatorem et creaturam, inter temporalia et aeterna. Praecedit ergo electio rei, quam quis desiderat ad fruendum, ex illa electione movetur animus ad desiderium, ut cum adeptus fuerit, quod elegerit, fruatur eo, id est cum delectatione utatur. Sic est electio amoris inchoatio. Motus desiderii actus; finis vero sive utilitas, fructus. Si ergo mens id ad fruendum elegerit, quod oportet, et ad appetitum ejus moveatur, ut decet, eodemque fruatur, ut debet, tam dilecta electio, tam competens motus, tam salubris et desiderabilis fructus merito charitatis appellatione censetur. Sic electione charitas inchoatur, exercetur motu, fruitione perficitur. Verum si animus eligat imprudenter, moveatur indecenter, turpiter abutatur, ex istis cupiditas oritur, invalescit atque perficitur. Habes itaque duos fontes boni, et mali duas origines seu radices. Omnium enim bonorum radix est charitas; omnium que malorum radix est cupiditas. Porro is, cui deliberatio cir cumspectior, intelligentia purior, oculus rationis acutior, considerans quantum homo alii creaturae praecellit, quod quidquid desiderabile est in mundo perplexius hominem involvit miseriis, quam promoveat ad beatitudinis statum, metiens suae per omnia privilegia dignitatis: videt quam salubriter homini lex divina praecipiat ei soli servire, cui servire regnare est, et illud solum appetere, in quo solo summa beatitudo est. Indignans ergo divitiis, aut deliciis temporalibus, avaritiae, idololatriae, pecuniae, ei duntaxat devotam exhibet obsequelam, de quo Scriptura sacra praecipit, dicens: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Quia igitur intelligit homo, quod tanta, tam sancta, tam sublimis et praeeminens sit divina natura, ut sola possit hominem beatum facere, eum sibi specialiter eligit ad fruendum, cui deberi merito videt obsequium singulare. Sic Dei dilectio inchoatur, sic promovetur exercitio desiderii, ut tandem in usum desiderii convertatur. Ponit itaque lex divina, et in corde hominis scribit primum de dilectione, praeceptum: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum.
3.43
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XLIII. De motu ad desiderium.
3.43
Porro qualiter in electione rerum, quae praetendunt umbratilem felicitatis imaginem, quosdam exagitat spiritus vertiginis et erroris, jam delibavimus; restatque diligentius aperire qualiter et quibus adminiculis ad electionem appetendorum animus moveatur. Fit enim motus vel intus ad desiderium, vel foris ad actum. Ad desiderium, cum scilicet quodam interno appetitu movemur et allicimur ad fruendum; ad actum vero movemur, quando ad exterius agendum quadam amoris affectione compellimur. Et notandum quod amor a quibusdam vel intensius excitatur ad desiderium, vel ad actum, quae cursum amoris dirigunt, eique formarum universitatem pro varia sui qualitate praescribunt. Sunt autem duo praecipue, quae movent et excitant animum ad desiderium et ad actum, eisque species diversas imprimunt, affectus et ratio nimirum. Aliquando enim amorem affectus tantum, aliquando ratio vel ad actum exteriorem vel ad interiorem stimulat appetitum. Affectus est erga aliquid quaedam animi spontanea dulcisque ac suavis inflexio. Affectuum unus est spiritualis, alius rationalis, alius irrationalis, alius officialis, alius naturalis.
3.44
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XLIV. De spirituali motu, qui duplex est.
3.44
Spiritualis est, quando Deus occulta immissione gratiae et inspiratione, vel alicujus verbo, seu exemplo, aut correctionis paternae flagello aliquem ad diligendum quod honestum et salubre est, invitat ac desiderium vitae correctionis inspirat. Est etiam spiritualis econtrario, quando in eum, quem Deus reprobat, fieri permittit immissiones per angelos malos. Sic miser ad illicita defluit. Sicut de quibusdam propheta commemorat: Spiritus fornicationis decepit eos. Nisi fallor Amnon filius David maligni spiritus immissione resolutus affectu noxiae voluptatis, in propriae sororis exarsit amplexus, domumque tanti patris contaminans incestu, fratris in se gladium provocavit, futurique denique parricidii, quo patrem suum infelix Absalon regni cupidus infestaturus erat, occasionem et materiam seminavit.
3.45
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XLV. De rationali motu.
3.45
Rationalis affectus est, qui ex alienae virtutis consideratione procedit. Hic affectus audita quandoque triumphali martyrum passione, audientium corda quadam suavissima devotione perfundit. Qui enim audiens in B. Pauli memoria pericula fluminum, pericula latronum, et caetera quae longum est enarrare: insuper vocem fortis athletae, vocem virtutis, hominem in omnibus institutum per omnia in eo, qui ipsum confortat, paratum satiari et esurire, et abundare, et penuriam pati, paratum alligari in Jerusalem, et animam ponere pro fratribus suis, desiderantem dissolvi et esse cum Christo; quis, inquam, haec in anima sollicita commemoratione describat, et non moveat eum quaedam grata et suavis affectio? Quis recogitans verba constantiae in B. Laurentio, beatoque Vincentio, caeterisque martyribus quasi scintillantia de corde ignito, et non accendatur erga eos suavissimus amor et prompta devotio? Hic affectus inter David et Jonathan suavissimi amoris primitias consecravit, ac socialis vinculum gratiae, nunquam paterna commutatione solvendum gravissimo foedere mutuae charitatis innexuit. Visa namque immutabilis probitatis in adolescente constantia, qua loricatum gigantem puer inermis prostraverat, quod aliis fuisset invidiae seminarium, fuit in Jonatha virtutis augmentum. Anima ergo Jonathae testimonio Scripturae colligata est animae David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. Hunc ipse Jesus misericorditer in se transformans affectum intuitus adolescentem, qui ei virtutes suas annuntiaverat, ut ait evangelista, dilexit eum. Huic affectui contrarius est irrationalis, qui comperto alicujus vitio, aut artificio turpi, aut philosophia inanissima, aut stultitia in re militari audacia alios ad indebitum illius amorem inclinat, et quod mirabilius est multis, quia prodigi sunt aut linguosi, seu detractores Deo odibiles, aut scurrilitatis aut saecularis ineptiae sectatores, hoc affectu plurimum favoris et applausus accommodat.
3.46
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XLVI. De officiali affectu.
3.46
Officialem censemus affectum, qui obsequio conciliatur, aut donis. Moyses equidem, cum Pharaonis nequitiam declinaret, memorabili officio sibi sacerdotis Madian conciliavit affectum, cujus filias virgines, licet alienigena, viriliter a pastorum improbitate protexerat; admiratusque benevolentiam adolescentis eumdem non solum sibi amicum, sed et generum fieri postulavit. Caeterum, cum rex David fugeret a facie Absalon, Berzelai Galaadites eum officiosissima devotione suscipiens ipsius et muneribus excitavit affectum, qui ejusdem animo adeo perseveranter inhaesit, ut rex inter praecepta testamentaria filio suo Salomoni tantae munificentiae recompensationem statim de hac vita migraturus indiceret.
3.47
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XLVII. De naturali affectu.
3.47
Est etiam naturalis affectus viri ad conjugem, matris ad filium, hominis ad domesticum sanguinis sui. Nemo enim carnem suam odio habuit, et non potest mater oblivisci infantis, ut non misereatur filio uteri sui; et qui suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Hoc affectu ducti Patres antiqui narrantur astrinxisse suos posteros sacramentis, ut non alienis, sed in patrum sepulcris eorum corpora sepelirent, ut quorum animae fuerant glutino charitatis unitae, corpora etiam unirentur beneficio sepulturae. Matris affectum censuit sapiens Salomon in duarum meretricum disceptatione gladio explorandum. Cumque delato ense divisionem pueri regis prudentia decrevisset, matrem prodidit naturalis affectus. Sic cessit affectui, quae improbitati non cesserat, et quae laboraverat ne proprio pignore frustraretur, supplicavit ut potius inimicae tradatur. Obsecro, inquit, date huic infantem vivum, et non occidatur. E diverso, quae maternae pietatis expers se ipsam obfirmaverat in jacturam alterius, Nec mihi, inquit, nec tibi sit, sed dividatur. Porro naturalis affectus in pectore sancti Joseph fratricidali praeponderavit injuriae qui, cum fratribus dispensatoria severitate crimen explorationis impingeret, videns eos sera satis poenitentia de fratris proditione torqueri, secutus affectum, avertit se parumper ab eis, et prorupit in fletum. Hunc a piis visceribus David nec filii persecutoris abrasit immanitas; a quo cum ipse quaereretur ad mortem, injuriae oblitus et memor naturae, misit qui ejus obviarent insaniae, se patrem in omnibus exhibens, persecutionem filii homicidae dissimulans: Servate, inquit, mihi puerum Absalon. Hunc ipse Salvator in se miserabili compassione transfudit affectum, dum videns civitatem quae ipsius metropolis erat, et ex qua illi patres fuerant secundum carnem, naturali pietate commotus futurum ejus deploravit excidium. Reor etiam, quod Paulus naturali compunctus affectu optabat quandoque anathema esse a Christo pro fratribus suis secundum carnem.
3.48
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XLVIII. De carnali affectu.
3.48
Affectui naturali plurimum affinis est carnalis affectus, qui bifariam dividitur. Frequenter enim alicujus hominis, non virtus pensatur aut vitium, sed quadam exterioris hominis habitudine motus ad diligendum aliquem intuentis animus inclinatur. Verbi gratia, si forma elegantior, si sermo urbanior fuerit, si competentior habitus, si maturus incessus. Haec in Moyse adhuc puero adeo gratia relucebat, ut contra tyrannicum Pharaonis imperium, quo masculos Hebraeorum occisioni decreverat, tribus mensibus a suis parentibus servaretur, sicut Apostolus ait, eo quod vidissent elegantem infantem. Expositus denique periculo mortis elegantia formae illius pietatem filiae Pharaonis illexit. Qui adoptatus in filium magnus effectus est coram servis omnibus Pharaonis. Est etiam alius carnalis affectus, qui animum hominis ad desiderium noxiae voluptatis emollit. Hic David ambulantem in solario domus suae ad speciem Bethsabeae praevenit incautum, praeventum dissolvit, obruit dissolutum, et quem in alienae uxoris damnabilem animavit amplexum, quodam contrario motu in proprii militis crudelem armavit interitum. Hic affectus sapientiam Salomonis absorbuit, carnalique libidine dissolutum in spiritualis fornicationis barathrum detestabilis idolorum cultura dejecit.
3.49
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. XLIX. Quod affectus sine consensu, multum nec prodest, nec obest.
3.49
In omnibus istis affectibus circumspecta moderatione utendum est. Cum enim sint quaedam origines, vel radices amoris eis excitati, nec multum utile, si boni, nec exitiabile, si mali sunt, aestimamus. Non est enim affectus amor, sed amoris origo. Nam in anima spirituali quem primo loco posuimus, plerique in sui perniciem saepius abutuntur, et per hunc ultimum carnalem scilicet, quamvis caeteris suspectior habeatur, justissimi homines ad probationis meritum titillantur. Quocirca non his affectibus moveri utile vel noxium judicamus. Quando enim hi affectus movent animum, aut visitatio aut tentatio est, si citra consensum animi adhuc ista in sua informitate subsistunt. Porro si secundum suos affectus moveatur animus desiderantis, jam ibi plena est ipsius consensio voluntatis. Consensio aut occulta est, et versatur interius, aut manifesta et usque ad actum exterius exercetur. Utrum autem secundum praedictos affectus mens humana moveri debeat ad amandum, qualiter, et quanta moderatione, sequentia plenius declarabunt. Verum, quia duo quasi amoris incentiva et curricula diligendi posuimus, affectum scilicet, et rationem, expedit ut, causa majoris evidentiae, de motu rationis aliquid memoremus. Mentem etenim, quam ad Dei proximique dilectionem nullus affectus excitat, plerumque ratio movet tanto sacratius, tanto securius, tanto defecatius, quanto nihil est rationali amore praestantius.
3.50
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. L. Quod rationalis affectus tripliciter excitatur.
3.50
Ratio siquidem, ut ad sui desiderium Conditoris animum excitet torpescentem, tribus innititur argumentis, necessitati nostrae, utilitati nostrae, Dei autem dignitati. Suadet ratio Deum esse diligendum, quia hoc nobis est necessarium, quia commodum, quia dignum; necessarium, ne damnemur, commodum ut salvemur, dignum, qui ipse prius dilexit nos, et recompensatio hujus dilectionis a nobis exigitur. Cum Deus sit summum bonum, sine quo nihil bonum, necesse est ut desideretur qui bonorum nostrorum non eget, et cujus beneficiis continue indigemus. Si ergo ratio ad Dei dilectionem animum movere incoeperit, prosequitur negotium suum; sciens non posse obtinere quod desiderat, nisi praeceptis ejus ad probationem verae dilectionis obediat. Quia vero pensat ratio, quantum naturae nostrae consortem non solum propria deliberatione, sed ex praeceptione divina diligere teneatur, inclinat propositum suum, ut proximo consulat, et beneficium quod sibi vellet impendi, exhibens in eo sui Creatoris imaginem recognoscat. Cum autem omnis proximus, aut amicus nobis sit, aut non inimicus, vel etiam inimicus: amicus juvando vel consulendo, non inimicus non nocendo, inimicus officiendo; vides quod amicus est ex sanguine vel ex gratia, non inimicus ex innocentia, inimicus ex injuria. Ut ergo homo se amico impendat, tria proponit ratio; ut non inimico subveniat, duo; ut inimico succurrat, unum. Triplici enim ex causa debetur proximo beneficium, ex natura, ex officio, ex praecepto. Ex natura, quia homo vel forte domesticus est. Ex officio, quia beneficus et amicus. Ex praecepto, quia proximus, licet inimicus. Amplectitur enim ratio Dei praeceptum, quo diligi praecepit inimicum. Talis ex ratione diligens, licet affectum in hac dilectione non habeat, charitatis tamen meritum non amittit.
3.51
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LI. Quod rationalis affectus tripliciter excitatur.
3.51
Porro cum ordo charitatis et regula diligendi hoc exigat, ut non diligat homo quod diligendum non est, diligatque quod diligi debet, non aeque aut similiter diligat, quae inaequaliter, aut dissimiliter diligenda sunt, subtiliter et caute censeo distinguendum inter duos amores, qui ex affectu et ratione procedunt. Proponantur enim homines duo, quorum unus sit tranquillus, suavis, hilaris, sapiens et urbanus, qui suae mortalitatis favore omnium sibi conciliet amorem; sit alter honestate maturior, provectior, sed austerior vultu, fronte tristior, sermone severior. Ut illum diligat, movetur intuentis affectus; ut hunc diligat, urget ratio et charitatis intuitus. Sciens id itaque homo animum suum ad aspectum illius quadam amoris suavitate perfundi, ad istius vero intuitum cor proprium inclinari, perplexus est, et veretur ne spiritum oporteat fines excedere charitatis. Caeterum, cum aliquem diligere incoeperim, quia eum credebam sancta et morali suavitate conspicuum, si eum in aliquo vitiosum invenero, quaedam poenitudo incipit absorbere inchoatae dilectionis affectum, et ex vitio fit mihi contemptibilis, quem virtutis opinio fecerat gratiosum.
3.52
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LII. Similitudines inter affectum amoris et appetitum cibi vel desiderium verbi.
3.52
Ponamus ergo duplicem animae esse cibum, virtutem scilicet ac vitium, ut sit alter cibus utilis, alterque noxius. Exterior autem hominis austeritas vel benignitas quasi duo vasa, alterum rusticanum, alterum vero urbanum, in quibus duo ministrantium cibaria censeantur. Cibus equidem utilis in vasis plerumque deformibus scienter sumitur; noxius autem nec in pretiosis admittitur. Evenit etiam, ut cibus vilior ob vasis decorem quandoque jucundius admittatur; pretiosissimus autem ob terrorem vasis vel non acceptetur vel cum ratione sumatur, Sic in homine austero et gravi quandoque placet durior habitudo, quae ex ejus virtute procedit, et in alio, qui ad mores compositus est, displicet ex vitio ejus urbana jucunditas, quamvis prius fuerit dilectionis occasio. Pone iterum quod veritas, virtus, suavitas virium aestimetur, nimia vero morum severitas quasi sermo incompositus et rusticanus, exterior autem hominis benevolentia quodam placore condita sit quasi sermo eloquentior et efficacior ad movendum. Vides quod ut in suavi colloquio non est suavitas admittenda, sic in duro rusticoque sermone, non est veritas aspernanda. Expressa similitudinis forma, nec in homine blando exterius et accepto placet vitium; nec in homine duro et severo virtus, cum vertatur in taedium. Quod si uterque vera et salubria persuadere noscatur, illius oratio etiam in crudo et indigesto sermone ingratanter admittitur, et in alterius assertione provida et ornata, sententia salubris cum suavitate recipitur. Potest utique tam dissuta et divulsa esse, atque inepta oratio, ut licet utilitatem in se plurimam habeat, taedio tamen audita res afficiat. Denique ut in juvenili aetate solet eloquentia esse vivacior, hilarior, expeditior, ita et in senectute gravior, circumspectior et omnino maturior; nec hilaritas ejus in dissolutionis vitium transit, nec istius matura gravitas, vitium nimiae austeritatis incurrit. Amatur igitur aliquis ex solo affectu, ubi aliquem diligendum ex exteriore habitudine arbitramur; ubi vero sola virtus causa diligendi est, ex sola ratione diligimus. Quod si ratio et affectus in una voluntate conveniant, hic tertius amor erit prae caeteris quadam praerogativa praecipuus. Primus affectus dulcis est, sed periculosus; secundus durus, sed fructuosus; tertius ex affectu et ratione securus. Ad primum sensus ex parte dulcedinis mentem allicit, ad secundum ratio manifesta compellit, in tertio ratio ipsa ex affectione dulcescit.
3.53
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LIII. Ex dilectione discernuntur affectus.
3.53
Ex praecedentium serie colligere potes, quod si in his, quae eligimus ad fruendum perversa electio fuerit, perversa erunt ea, quae ex electione sequuntur, ut talis amor non charitatis nomine sed cupiditatis merito censeatur. Potest praeterea electio et ipsa sana esse, motus tamen interior exteriorque perversus. Poterit denique et electio et motus qui in desiderio est, ex ratione procedere; motus vero qui in actu est, poterit et electionem et interiorem motum corruptione sua pervertere. Pone enim, quod aliquis Deum eligat ad fruendum, et in fructu aliquid carnale constituat, sicut fingunt fabulae Judaeorum, quod in vita futura epulis et carnis voluptatibus affluent, et quod carnes Behemoth in illa deliciarum affluentia nunquam deficient; electio quidem commendabilis erat, sed bonitatem illius exspectatio desiderii perniciosa contaminat. Sicut autem hic interior motus desiderii electionem reprobabilem facit, ita quandoque et actus exterior; ut si ad fructum vitae sacrificiis gentilium, aut Judaeorum coeremoniis, vel superstitione aliqua venire contendit. Porro si sit electio sana, desiderium competens, actus commendabilis, sequitur hic amor regulatus, nec exorbitavit a limite charitatis. Erit itaque affectuosa, discreta et fortis ista dilectio, ut dulciter et prudenter, ac perseveranter rei dilectae adhaereat, dulcedine sua vincat quidquid dulce vel concupiscibile in hac vita contra versutias Satanae, et contra tentationes occultas consilium discretionis opponat, fortitudine vero contra persecutiones insurgat.
3.54
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LIV. Sicut in dilectione Dei, sic in dilectione proximi electio locum habet.
3.54
Circa proximi dilectionem eadem fere notanda sunt. Nam si electionem illius amoris aliquod desiderium turpe vel actus reprehensibilis subsequitur, restat ut ipsius electionis integritas violetur. Illudque considerandum est, quod Deum diligendo, nobis consulimus, et non Deo. Deus enim bonorum nostrorum non eget. In dilectione vero proximi, quia ope mutua indigemus, expedit ut in his quae ad necessitatem corporis et salutem animae spectant, nobis invicem consulamus. Quanto circa haec erit quisque ferventior, tanto in charitate perfectior. Hunc etiam amorem, nunc affectus, nunc ratio movet. Quocirca diligenti consideratione notandum est, qui affectus et in quantum ab homine sit sequendus. Sane spiritualis affectus, qui ex diabolica suggestione procedit, irrationabilis etiam et carnalis, quos vitiosos esse nullus ambigit, non solum non sequendi sunt, sed a nostris cordibus radicitus eruendi. Proinde spiritualis affectus, qui ex Deo est, modis omnibus excitandus est, et salubriter promovendus.
3.55
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LV. Qui actus noster non sit celebrandus post affectum spiritualem.
3.55
Porro hoc affectu nostrum expedit desiderium ferventius excitari. Excitandus est etiam eodem affectu noster actus, sed secundum hunc ordinari non potest. Voluntas enim bene operandi, quanto ferventior, tanto fructuosior semper erit. Sed si operationem nostram hic affectus ordinet, erit inordinata operatio, quia metas corporeae possibilitatis excedit. Cum enim corpus hoc luteae qualitatis sit, ex sua fragilitate passionibus diversis obnoxium, vim ferventis affectus ferre non sustinet. Ideoque nisi actus exterior aliquo moderamine temperetur infecto negotio quod assumpsit deficiet aut succumbet. Nimirum affectus modum nescit, vires corporis non metitur, et quodam impetu irruens in dilectum, solum id meditatur, quod appetit, quod grave, quod arduum, quod molestum, quod impossibile, quod denique peremptorium praesentis est vitae dulcissima illectus delectatione non sentit. Proinde quidam omnem in hoc affectu modestiam ignorantes, suique impetum desiderii praecipitanter et importune sequentes debiliores sunt quam sanctiores, dum ipsa voluntas affectu immoderatiore oppressa tepescit. Et qui pro suarum dispensatione virium ad omnium passionum injurias suum animum conquadrare debuerat, convertitur in die belli, et ubi victoria ex virtute pendebat, ibi ex sua temeritate succumbit.
3.56
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LVI. Quod secundum rationalem affectum noster actus quandoque dirigendus est, sed non semper.
3.56
Rationalis affectus, qui ex alienae virtutis contemplatione oboritur, caeteris perfectior est, quibus ad dilectionem proximi excitamur. Nec modicum virtutis indicium est amor ipse virtutis, et in maximum cedit meritum aemulatio charismatum meliorum. Quod desiderium nostrum, sive motus interior secundum hunc dirigatur non arbitror arguendum, imo commendabile reputatur. Si quis praesentiam ejus desiderat cujus instruitur verbo, cujus gestu et habitu eruditur, cujus informatur exemplo, sed in actum, quaeso, non transeat ille motus, ut quis corporaliter propter hoc longa interminatione vexetur. Quos itaque corporaliter adire non possumus, videamus oculo cordis, et eos sanctarum affectionum brachiis amplectamur. Quanto enim dignius est coelum terra, tanto spiritualis visus elegantior corporali. In jure siquidem civili possessio animi possessione naturali, id est incubatione corporali praestantior est; nec enim ita facile amittitur et per ipsam nec dominium usu capiendo acquiritur. Christus denique spiritualem fidei tactum a Maria exigit, dum eam a tactu prohibet corporali. De hoc tactu vel visu fidei dicit Paulus: Et si cognovimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus. Thomas ex infidelitate mittit manum in latus dextrum et in fixuras clavorum Christi, sed per fidem melius et fructuosius tangit dicens: Dominus meus et Deus meus; ac si dicat: Gloriosius est Christum nunc videre per fidem, quam vidisse in carne mortalem. Illa vero praesentia praecipue consideranda est, quam exspectamus in cohabitatione coelesti. Si autem sanctorum aeternam desideramus praesentiam, expedit ut sancte et juste et pie in hoc saeculo conversemur. Et ista quidem sanctorum praesentia corporalis desideratur utiliter, nec semper utiliter quaeritur. Ideoque hunc actum, non affectus, sed ratio moderetur. Gratissima erat Antiochenis Pauli ac Barnabae praesentia corporalis, quorum doctrina, collatione et disputatione firmabantur in fide. Audientes tamen a Spiritu sancto: Segregate mihi Barnabam et Paulum in ministerium, quo vocavi eos, quanquam repugnaret affectus, praevaluit ratio, et imponentes eis manus dimiserunt eos.
3.57
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LVII. Quod officialis affectus, licet sit periculosus, tamen commendabilis est interdum.
3.57
Sequitur officialis affectus qui, licet admittendus sit, tamen periculose admittitur. Dignum siquidem est, et consonum rationi, ut vicem rependamus, a manu obsequenti officium, gratias largienti. Illud tamen summe cavendum est, ne illectus obsequio, vel muneribus delinitus in vitio faveas vitioso. Nec mihi de illis sermo est, qui diligunt munera, sequuntur retributiones, qui justitiam venalem habentes non hominibus sed muneribus favent. De iis quidem loquimur, qui prius amaverunt hominem, quam munera ejus; non hominem propter munera, sed munera propter hominem dilexerunt. Et hic tamen suspicioni locus est, ne sit vitiis ejus consentaneus, dum ejus obsequiis timet esse ingratus. Quorcica diligenti consideratione perspiciendus est status illius qui diligitur, ut si tanti sit meriti, qui dilectionis affectu sit dignus, transeat officialis affectus in rationalem. Et quem ob exhibita diligebamus beneficia, incipiamus diligere ob virtutem. Tali enim modo quo quandoque diligebamus rationabiliter, sed non dulciter hominem austerum et gravem, si se nobis exhibuerit munificum et benignum; qui prius placebat, sed non sapiebat; se velut in desiderium nostrum suavi affectione refundit.
3.58
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LVIII. Quis modus debeat esse in naturali affectu.
3.58
Quis autem modus in affectu naturali servandus sit de caetero prosequamur. Sicut hunc affectum non admittere impossibile est, sic eum non sequi summae virtutis est. Domestica siquidem parentum affectio refrenatur, dum electus discipulus a parentis sepultura retractus, audit a Domino: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos; tu autem vade et annuntia regnum Dei. Naturalis affectionis quaedam portio est amor sui. Nemo equidem se ipsum odio habuit et tamen: Qui venit ad me, ait Veritas, et non odit animam suam, non potest meus esse discipulus. Et item: Qui venit ad me, et non odit patrem et matrem, non potest meus esse discipulus. Sed cum Apostolus contrarium dicere videatur, ut scilicet censeatur infidelis fideique transgressor, qui suorum et maxime domesticorum curam non habet; quid in tanta contrarietate dicemus? Sed inter istos amores distinguitur, ut licet homo erga se et suos naturali moveatur affectu, hunc modum tamen ratione moderetur. Quod enim hic affectus ex carne sit, perhibet Apostolus, dicens: Nemo unquam carnem suam odio habuit. Hunc tamen affectum circa se, et circa parentes, et circa vitam propriam, in quibus solet esse pronior, Dominus interdicit: Qui non odit, inquit, patrem et matrem, adhuc autem animam suam, non potest meus esse discipulus. Amoris autem modus secundum rationem apostolica auctoritate indicitur, qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Nam amor iste rationem sequitur potius quam affectum, ut in domestico natura pensetur, aut necessitas, seu aestimatio meritorum. Quod autem affectus erga se, et erga parentes motum illiciti amoris insinuet; ex verbis Apostoli colligere potes, qui ad Timotheum scribens: Scito, inquit, quia in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati sine pace, criminatores, incontinentes, tumidi et protervi, voluptatum amatores magis quam Dei. Hic enim affectus mollia suggerit et suavissima, quod delicatum, quod tenerum et jucundum; quod vero arduum, quod asperum, quod utile, quod honestum refugit et abhorret. Utrumque amoris motum secundum affectum et secundum rationem Salvator brevi sermone distinguit: Qui amat, inquit, animam suam perdet eam. Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Hic amor affectionis est, hoc odium rationis. Propterea dicit sanctus quidam: Si male amaveris tunc odisti, si bene oderis tunc amasti. Qui enim amat secundum affectum, utique odit, quia qui diligit ventrem, odit animam suam. Qui vero odit secundum affectum, secundum rationem diligit. Ideo vero additur, in hoc mundo, ut fiat major affectus expressio. Quidquid enim in hoc mundo est, testimonio B. Joannis, aut concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Qui ergo secundum affectum amat animam suam, eam in hoc mundo utique amat, quia in concupiscentia carnis, vel in concupiscentia oculorum, aut superbia vitae, quae omnia ex affectu procedunt.
3.59
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LIX. De diversis causis affectuum.
3.59
Et notandum quod alius est amor in Deo, alius propter Deum. Amatur quis propter se quando virtutes ejus hominem excitant ad amandum, et iste nec propter Deum nec in Deo diligitur. Si tamen amor iste divinam bonitatem ex gratiarum actione respiciat, jam causa hujus amoris est non affectus, sed ratio. Et licet non diligatur specialiter propter Deum, salubriter tamen exercetur a Deo. Inimicus autem, quem ratio et divini praecepti auctoritas suggerit diligendum, non meretur diligi propter se, sed diligitur propter Deum. Sic alios propter se, ut justos, alios in Deo ut amicos, alios propter Deum, ut inimicos, diligere certa ratione tenemur. Expedit ergo, ut hic naturalis affectus in omnibus et per omnia rationis moderatione ducatur; ut si prius mollis dulcisque sit, ex se aliquantulum indurescat beneficio rationis. Patriarcha Joseph prius erga fratres naturalem lacrymis protestatus affectum, ut a proditionis crimine purgarentur, eis notam explorationis imposuit. Salvator etiam civitatem Jerusalem prius intima compassione deploravit, et post impendium naturalis affectus, calamitates quas pro suis iniquitatibus meruerat, sustinere praedixit. Proximos itaque salubriter affectu naturali complectimur, si honesti sunt; si vero laborare aliquo vitio cognoscuntur, instemus correctioni ut, sicut distinximus in officiali affectu, discernatur subtiliter, ne aliquo consensu alieni vitii maculetur.
3.60
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LX. Quod unus affectus quandoque mutatur in alterum.
3.60
Evenit autem plerumque, quod unus affectus terminatur, aut mutatur in alterum, et qui a virtute coepit originem, habet frequenter exitum vitiosum. Erat virgo in partibus nostris nominatissima in abstinentiis, in orationum instantia, in lacrymis, in vigiliis, disciplinis. Coepit eam vir sanctus diligere virtutis obtentu et tantae opinionis obtentu, coepit eam visitare nuntiis, venerari muneribus, recreare colloquiis, coepitque amor mutuus inter eos mutuis fervere obsequiis; sic amor cui praestabat causam honestas, coepit ex mutua liberalitate vigere, subitoque in officialem affectum transiit, qui ex sola prodierat ratione. Denique hic affectus dum se familiarius ad quaedam blandimenta porrexit, coepit ex naturali et officiali affectu carnalis ille, qui caeteris perniciosior est, latenter obrepere. Audivimus quosdam summae perfectionis et probatissimae opinionis qui, dum adolescentes pudicos et omni virtute conspicuos in ulteriorem familiaritatem virtutis amore et rationis intuitu admisissent propter officia cum sedulitate circa eos exhibita, coepit rationalis affectus degenerare in alium, prius in officialem, postea in carnalem depravatus affectum. Et qui prius secundum rationis arbitrium modum dilectionis ordinaverat, captus in oculis suis, semper in hujusmodi aspectu licet causali vel transitorio motu illicito titillabat. Consultius ergo est, ut inspecta aetate vel sexu sinus propriae mentis provida circumspectione claudatur, ne ad verba familiaria, vel inania blandimenta permittatur defluere. Nam in quantumlibet perfectis et sanctis, unus affectus in alium latenter et subito insensibiliter atque tam perniciose quam prodigiose mutatur.
3.61
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LXI. Quod affectus saepe contrarii sunt et se oppugnant.
3.61
Illud considerare oportet, quod ipsi affectus frequenter inter se alienantur, et invicem se oppugnant. Alter alterum a corde hominis eliminare nititur, ut homo varia in vota divisus et perplexus inter ambigua fluctuet in se, ignorans de duobus contrariis, quid potius eligatur. Summa igitur cautela utendum est, ne ab inferiore affectu superior et excellentior expellatur. Abraham jussus a Domino filium immolare contra naturalem affectum, nequaquam obduruit; sed cum naturalis ei misericordiam suggereret in filium, spiritualis eum ad obedientiam excitarat in Deum. Duo illi affectus in sancti viri pectore compugnabant; ipse tamen Deum filio praetulit, et affectum naturalem spirituali posthabuit. Optimus adolescens Jonathas, cujus animam animae David rationalis affectus glutino charitatis unierat, non prodidit in injuriam patris consilium, quo David morti addixerat; sed rationalem affectum naturali discrete praeposuit. Nec mirandum, si amici gratiam paternae crudelitati praeposuit, qui propriam, sicut publice putabatur, injuriam pro amico immutabili virtute contempsit. Ipse etiam David, cum de ejus filio parricida populus victoriam reportasset, prius professor naturalis affectus officialem naturali praeposuit, depositoque luctu, victori populo qui pacem fecerat in Israel, gratulabundus occurrit. Salvator etiam affectus naturalis intuitu, quo nemo unquam carnem suam odio habuit, cum clamasset ad Patrem, ut calix mortis transiret ab eo, si fieri posset, eumdem spirituali, per quem Patri erat obediens, pro sua gratia et pro nostra salute submisit dicens: Verumtamen, non sicut ego volo, sed sicut tu. Proinde ratio haec generaliter in his affectibus observetur, ut ille, quo mens humana excitatur in Deum, caeteris omnibus praeponatur; deinde rationalis officiali, officialis naturali naturalisque carnali.
3.62
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LXII. Quod delectabilis et necessarius est fructus in exercitio istorum affectuum ordinato.
3.62
Se ergo in affectibus istis provida circumspectione anima rationalis exerceat, et sentiat de Domino in bonitate et simplicitate cordis sui, seque cellam vinariam ignisque divini receptaculum tanta vigilantia studeat exhibere, ut in die bona Domini, et in hora beneplaciti ejus, cum audierit vocem Spiritus, et velut sibilum aurae tenuis sanctum susurrum, offerat affectionem puram fidelemque intelligentiam, ut spirituales fructus quasi de ligno vitae colligere mereatur. Sunt autem fructus, teste Apostolo, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, castitas. O felix anima, si benevolentiam ejus et inspirationem gratiae coelestis suamque circa te praesentiam tibi certis liceat indiciis experiri! Tanget enim te quaedam in ipsius recordatione suavitas, afficieris nova et inexperta dulcedine, ut quasi abstracta et a te prorsus aliena exsultes quadam amoenitate coelesti. Faciunt autem statim suae praesentiae fidem, quod omnes tui sensus hilarescunt, serenatur intelligentia, tua desideria incalescunt, et aspiras in amplexus illius, quem tenere te sentis, et vereris, ne elabatur, et ideo quantum potes non quantum vis, ipsum quodam delectabili nexu intimae charitatis astringis. Iste est, o anima! dilectus tuus invisibiliter, misericorditer et dignanter accedens, ut excitet te, ut se tibi inspiret in sinu tui amoris, tibi se insinuet, ut tuum accendat desiderium, ut illuminet interiores oculos, ut inflammet affectum, sicut primitias non plenitudinem suae dulcedinis, non ad satietatem, sed ad degustationem tibi exhibet; ut qualicunque experientia probes quam dulcem, quam suavem, quam jucundum, quam delectabilem se tibi praebeat, cum apparuerit gloria ejus, cum eum videris revelata facie coronatum diademate Patris sui, quem nunc adoras in diademate suae matris. Haec est sobrietas sobria tamen. Unde Apostolus: Sive vivimus, sive morimur, Deo sobrii sumus; haec sola ebrietas vino charitatis efficitur, sicut Sponsus in Cantico amoris insinuat dicens: Comedite, amici, et bibite, et inebriamini. In vita praesenti panem lacrymarum in sudore vultus sui comedit, anima militans Deo; post exitum hujus vitae non pascetur pane doloris, quia jam non erit dolor, nec labor, quia priora transierunt; sed amatorio poculo reficietur et inebriabitur, juxta illud: Et calix meus inebrians quam praeclarus est. De hoc etiam calice credo Isaiam dixisse: Ad te quoque, filia Edom, venit calix, et inebriaberis. Inebriabitur ergo ab ubertate domus Dei, bibens vinum merum et novum in regno Patris Christi. Interim autem bibit vinum suum cum lacrymis in mensura, donec rex introducat eam in cellam vinariam, vel ipsam sibi cellam efficiat, et in ea ordinet charitatem. Illa siquidem nunc diligens, sed nondum dilectionis fructum percipiens, et in solis affectibus se exercens, non dicit, vulnerata charitate ego sum; sed ad angelos atque animas sanctorum loquitur, dicens: Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, dicite illi, quia amore langueo.
3.63
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LXIII. Quod charitas dum est in desiderio, languor est.
3.63
Mirum tamen est quomodo amor sive charitas sit languor sponsae vel animae, cum charitas operiat multitudinem peccatorum; et cum Maria Magdalene, quia multum dilexit ab infestatione septem daemonum et septem criminalium languore sanata sit. Porro amor languor est, dum amans ex desiderii dilatione torquetur, dum sponsi suspirat in amplexus. Sed qui sanat omnes infirmitates tuas, anima mea, tuum languorem fruitione curabit, quando se tibi ad habendum, ad videndum, ad fruendum facie revelata praestabit; et nunquam de caetero separaberis ab oculo, vel amplexu illius. Gaudebit equidem Sponsus super sponsam, gaudebit super te Deus tuus. Tunc languoris angustiam fructus amoris excludet; languor enim excidet, sed non amor, quia charitas nunquam excidet. Amor igitur nunc languor est, dum cruciatur desiderio utendi. Erit autem sanitas, quando jucundabitur usu desiderii. Utendi enim desiderium tantum differt ab usu desiderii, quantum fames a satietate, quantum appetitus a plenitudine voti. Interim ergo graviter infirmatur et languore conficitur, dum opem ferat illi super lectum doloris ejus. Vox autem languentis est et plangentis: Stipate me malis, fulcite me floribus, quia amore langueo. Initia siquidem virtutum flores sunt, et fructus honoris et honestatis. Mala vero maturiora, patientiae sunt exercitia et exempla. Stipatur itaque malis anima, dum temporis praeteriti fructus percipit, convertens in utilitatem propriam Christi flagella, opprobria, et dolores, et caetera quae passus est usque ad ignominiam crucis, et haec omnia transierunt. Christus enim jam non moritur, fructum tamen quotidianum de ipsius passione colligimus; fulcitur sponsa floribus quos naturae humanae innovatio de Christi resurrectione produxit. Hiems enim transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra. Ille nimirum qui dicit: Ego flos campi, et lilium convallium; terram carnis nostrae, quae sub maledicto veteri spinas et tribulos germinabat, surgens a mortuis reflorescere fecit, et in novae regenerationis infantiam nos reduxit. His malis et his floribus stipanda et fulcienda est, ut ea quam habet ad Deum non torpescat affectio, donec recepta in amplexibus Sponsi, dicat: Laeva ejus sub capite meo, et dextera ejus amplexabitur me. Quidquid enim in primo Sponsi adventu de illius sinistra nunc recipit, comparatione gloriae, quam in amplexu dexterae susceptura est, modicum reputabit, sicut scriptum est: In sinistra ejus divitiae et gloria, et in dextera ejus longiturnitas vitae.
3.64.1
TRACTATUS II. DE CHARITATE DEI ET PROXIMI. CAP. LXIV. De dimensionibus charitatis et communione sanctorum.
3.64.1
Sane sicut nunc Deus imperfecte et ex parte cognoscitur, sic etiam imperfecte diligitur. Cognitio enim, quam de Deo in praesenti habemus, si comparetur ad notitiam patriae, quando revelata facie videbimus Deum, quando videbitur in gloria sua, quando ostendet faciem suam, et salvi erimus. Et sicut ingressus matutinae lucis per tenuissimam rimam se habet, si ad meridianum splendorem conferatur quando sol lucet in virtute sua; sic dilectio Dei, quae in hac peregrinatione habetur, quasi scintilla ignis exigua est ad magnum illius amoris ignem, quo justi cum seraphim in superna Jerusalem igne charitatis ardebunt. Nunc enim ignis in Sion, tunc vero caminus erit in Jerusalem. Cum autem in amore Dei erga nos sint, teste Apostolo, longitudo, latitudo, sublimitas et profundum; charitati divinae humana dilectio pro suae insufficientiae modulo se captat. Deus equidem non superficialiter dilexit nos, non mediocriter, sed plene, sed sincere, sed medullitus. Utinam et nos comprehendere possimus cum omnibus sanctis, quae sit tantae charitatis altitudo, longitudo, latitudo, profundum!
3.64.2
Altitudo est excellentia gloriae, quam praeparavit Deus diligentibus se, quam non oculus vidit, nec auris audivit. Profunditas ejus est inclinatio divinae majestatis a Patris coaequalitate usque ad formam servi, et exinanitio Filii usque ad mortem, et ignominiam crucifixi. Longitudo ejus est sine initio, sine fine. Dilectio enim ejus non incipit, nec desinit, quae ante mundi constitutionem elegit nos in dilecto Filio suo. Et sicut scriptum est, Misericordia ejus ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Latitudo ejus ampla, extensa et diffusa est in omnem benevolentiae modum. Ipse enim vult omnes homines salvos fieri. Per ipsam proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ipsumque nobis donans, teste Apostolo, nobis omnia donavit in eo, sic etiam pari vicissitudine charitas hominis se divinae charitati conformi dimensione coaptat. Alta est, dum aeterna et coelestia contemplatur. Profunda est cum ab homine propter Deum vilitas et abjectio affectatur. Longa est, quia finaliter perseverat; fides enim et spes atque scientia et caetera evacuabuntur, charitas autem nunquam excidit. Lata est quia laeta est, quando in delectatione justitiae cor hominis dilatatur. Lata est, cum extendit se non solum ad Deum et proximum; sed etiam amore pio amplectitur inimicum. Lata est, cujus mandatum latum est, dicente Propheta: Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. O lata et dilatans charitas, quam magna est domus tua et ingens locus possessionis tuae, cujus longitudinem et laditudinem et altitudinem et profundum comprehendunt sancti! Utinam et nos cum eis eadem sagena charitatis possimus pariter comprehendi! Dilatat itaque charitas in sanctis tentorium suum, ut si Deum et proximum dilexerimus, recipiamur in communi exsultatione sanctorum. Quocirca non angustemur in visceribus nostris, non coarctemur intra limites quantulaecunque justitiae nostrae; credamus in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, ut imperfectum nostrum videant oculi tui, Jesu, et in beneplacito tuo sanctorum communione nostra insufficientia suppleatur. Si enim in sanctis dilexerimus Deum, et ipsi pro suorum meritorum exigentia suam nobis communicabunt beatitudinem apud Deum. Si enim in medio diligentium se erit Deus omnia in omnibus, necesse est ut affectus communes gaudiorum communio comitetur. Non solum itaque proximi sed tota Christi beatitudo communione amoris et exsultationis, atque alieni participatione gaudii notra erit. Quod ergo minus beatitudinis in me habiturus sum, de beatitudine aliena supplebo. Bonum enim, quod in Deo vel in proximo diligam, diligendo faciam meum, ut perfectio gaudii alieni meum suppleat imperfectum. Vis, ut familiari exemplo rei hujus faciam tibi fidem? Videt mater filium suum, quem super omnia diligit regali unctione ac diademate imperiali sceptroque et infulis augustalibus insigniri, quanta est matris dilectio, tanta est exsultatio ejus ex filii honore, propriique fervorem amoris sui gaudii comitatur affectus. Sicut ergo gaudium filii sui atque populares applausus omniumque congratulationem sibi mater appropriat; sic in terra viventium unusquisque beneficio charitatis omnium beatitudini coexsultat. O communio! o dulcedo amoris! o securitas, o requies, o Sabbatum delicatum! o aeternae felicitatis introitus, quem pretiosiorem omnibus thesauris, desiderabiliorem omnibus divitiis, elegantiorem omnibus regnis operatur charitas de corde puro et fide non ficta. Quis mihi dabit hoc amatorio potu inebriari, hoc lethargo sopiri, ut totus a corde meo mortuus, totus translatus in amorem Dei et proximi, inter has duas sortes in pace in idipsum dormiam et requiescam? Quis me illi sanctae communioni ascribet, ubi jucunditas angelorum transfundetur in omnes et ab omnibus refundetur in Deum, eritque Deus omnia in omnibus, ut sit ipse universis diligentibus eum, amor, gaudium, pax, vita, quies, claritas, securitas et jubilatio, satietas omnium desideriorum, aeterna et consummata gloriae plenitudo! Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).