Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Blesensis1135-1212
Epistolae
Epis 105.2
Choose a text More by Petrus Blesensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11717 Episto337
105.1
EPISTOLA CV. AD PRIOREM ET CONVENTUM DE FONTANIS.
105.1
ARGUMENTUM.-- Consolatur monachos ob messis defectum desolatos.
105.2
Venerabilibus dominis et amicis priori et conventui de Fontanis, M. PETRUS Blesen. Bathon. archidiac., salutem, et si quid melius aut fructuosius est salute.
105.3
Cum licentia vestra et benedictione recedo ab Eboracensi provincia, et vado ad eum qui me misit. Quod autem circa vos in obsequiis et visitationibus minus frequens exstiti, fecit domini abbatis absentia, circa Ecclesiam nostram jugis occupatio, studiosa lectio, quae dispendium temporis otiosi cum patientia non admittit, et praecipue vestrae domus desolatio, cui totus quadam compatiendi, imo commoriendi affectione coanxior. Etsi ad tempus praesentialiter vos non video, praesens tamen spiritu vos in interioribus meis circumfero. Quanto enim praecellit anima corpori, tanto vobis sum vicinior in visceribus Christi, jacturamque absentiae corporalis anima longe ditior in suis affectibus recompensat. Sane citra spem hominum vobis alimenta hoc tempore defecerunt, et haec est praefatae desolationis occasio; sed qui in deserto de paucis panibus quinque millia hominum pavit, qui tempore siccitatis Eliam pascendum viduae corvoque commisit; ille potens est exhibere uberiorem clementiam coeli. Et si de illo modico, quod habetis, feceritis indigentibus misericordiam, nec hydriam farinae, nec lecythum olei largitio minorabit. Fons misericordiae, fons sapientiae, fons et abyssus exsultationis aeternae, mihi et fratribus Fontaneis uberiores rivos suae miserationis infundat, ut a torrente voluptatis illius inebriemur, et hauriamus cum gaudio de fontibus Salvatoris.

Intertext edge

Open linked passage

Note