Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Blesensis1135-1212
Epistolae
Epis 106.1
Choose a text More by Petrus Blesensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11717 Episto337
106.1
EPISTOLA CVI. AD R. SUBDECANUM SARESBERIENSEM.
106.1
ARGUMENTUM.-- Docet calamitates a Deo immitti, non solum ob principum, ut ille subdecanus putabat, sed etiam ob populi peccata.
106.2
M. PETRUS Blesensis Bath. archid, dilecto socio et amico R. subdecano Sarisberiensi, salutem in vero salutari.
106.3
Constanter asseris, quasi spiritum habeas prophetiae, et Dei arcana praenoveris, ex delicto nostri principis evenisse, quod commissas sibi provincias tantae hostilitatis turbo concusserit. Ille, qui aufert spiritum principum, sicut terribilis est in judiciis suis, ita inscrutabilis est in consiliis suis super filios hominum. Quis enim novit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Non minus delicta populorum quam principis, materiam malorum praesentium arbitror exstitisse. Legimus saepe populos, saepe reges, nunc pro aliis, nunc pro se, divinae animadversionis sententiam incurrisse. Comedit princeps uvam acerbam, et dentes populi obstupescunt. De rhamno ignis egreditur, et cedri Libani devorantur. Peccavit David populum numerando, et septuaginta millia virorum de populo divina indignatione percussi sunt. Frequenter propter membrorum immoderantiam caput affligitur, et propter iniquitatem plebis poena principibus irrogatur. Universitas enim plerumque affligitur ob unius paucorumve delictum; nam peccante Achan, populus anathema incurrit. Quia Gad et Ruben, et dimidia tribus Manasse in terra Chanaan aedificarunt altare sacrilegum, ira Dei universaliter desaeviit in populum. Ultionem suam saepe inchoat Dominus a sanctuario; et qui potentes potenter punit, frequenter in eos qui praesunt durius excandescit. Fornicatur Israel cum Madianitis, et principes ejus contra solem in patibulis suspenduntur. Moyses et Aaron, qui in populo Dei merito et officio praeeminebant, propter multitudinis impetum demeruerunt apud aquas contradictionis terrae promissionis introitum. Heli pro peccato filiorum sella eversa, fractisque cervicibus exspiravit. Quis huic malo causam praestiterit, ego nescio. Utinam tam princeps, quam populus, se tanti reum discriminis arbitretur! Utinam cum rege David rex noster humilietur, et dicat angelo percussori: In me converte gladium, ego enim sum qui peccavi! Utinam subjecti cum populo Ninivitarum se peccasse proclament, atque coelestis irae vindictam in planctu et gemitu, et in cilicii asperitate declinent! Utinam plorent sacerdotes inter vestibulum et altare dicentes: Parce, Domine, parce, populo tuo! Utinam sit, qui suppleat Moysi vices, ut populus Dei contra Amalec in manuum suarum erectione praevaleat! Porro jam non solum Amalecitae timendi sunt, nec jam solum ab aquilone panditur omne malum, sed ab Africa prorumpentes vastant Hispaniam duae caudae titionum fumigantium. Respiciat Dominus in faciem testamenti sui, et excitet nostrorum principum fidem( fides enim est victoria quae vincit mundum), qui si infideliter, aut dissimulanter egerint negotium Christi, Christus contra eos qui blasphemant sanctum Israel causam propriam agat, eligat de plebe sua humilem, ut vincat in humilitate superbiam. Ipse enim est, de cujus beneplacito pedites expugnaverunt fortissimum regem Syriae, Holofernem vidua, culices Pharaonem. Bene vale.

Intertext edge

Open linked passage

Note