Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Petrus Blesensis1135-1212
Epistolae
Epis 12.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11717 Episto337
12.1
EPISTOLA XII. AD QUEMDAM NEPOTEM SUUM.
12.1
ARGUMENTUM.-- Consolatur nepotem plus nimio de avunculi sui obitu, incendio domus, et pedis sui laesione dolentem; probatque hujus vitae afflictiones divini in nos amoris esse signa, et mundi tantam esse vanitatem ut minime lugendus sit, qui mundo per mortem defunctus sit.
12.2
Infortunium, quod deploras, quodam compassionis affectu sustineo: justum est enim, ut qui amicus eram in prosperis, profitear amicitias in adversis. Nobis avunculum tuum mors inopina praeripuit: qui si lacrymis redimi possit, tota fere in lacrymas Aurelianis efflueret. Verumtamen, quia mortis jactura restitutionis beneficium non admittit, illud saltem adhibeas solatium, quod et honestas exigit, et dictat affectio. Familiarissime dilexi avunculum tuum; ego te familiaritatis illius successorem constituo, et dilectionis haeredem. Mors avunculum tuum tibi abstulit; sed fortis est ut mors dilectio, quae in me tibi avunculum restauravit. Si materiam tuae promotionis mihi obtulerit opportunitas, erit apud me dilectio fortior quam mors, et gratia quam natura. Verumtamen aequanimiter tolerare non possum, quod inconsolabiliter doles; et quod super dolorem vulnerum tuorum addidisse causaris Dominum, casualem pedis extorsionem, in incendium domus tuae. In his tibi divina miseratio fidem certissimae dilectionis exhibuit. Quem enim diligit, corripit Deus: flagellat autem omnem filium quem recipit. Dulciora sunt justi et misericordis Dei verbera, quam verba adulantis. Utinam, inquit Propheta, corripiat me justus in misercordia, et increpet me, oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Si elisit, et contrivit Dominus pedem tuum, ipse est qui erigit elisos, qui sanat omnes contritiones eorum. Cum simus omnes filii irae, cur causaris in Christo flagellum misericordiae? Cum exarserit in brevi ira ejus, quis scit, si convertatur, et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem? non obliviscitur misereri Deus, sed et iratus misericordiae recordatur. Si flagellum ejus cum aequanimitate sustineas, ira transibit in gratiam, atque secundum multitudinem dolorum in corde tuo consolationes ejus laetificabunt animam tuam. Ideo forsitan temporaliter te punit, ut aeternae mortis ardores poena redimat temporalis. In aedificio templi omnes lapides prius malleis tundebantur, ne in illorum positione sonus mallei audiretur: sic et vivi lapides, qui ponendi sunt in illa coelesti Hierusalem, quae aedificatur ut civitas, variis infortuniorum tunsionibus prius poliuntur, quam in aedificio coelestis habitaculi collocentur. Sed nec in horreo Domini reponitur granum, donec flagellis, aut triturantium pedibus sit excussum. Circa tui autem avunculi mortem, magna tibi debet esse consolationis occasio, quod innocentissime vixit, quod in saeculo nihil saeculariter egit, et pro diebus aeternis dies transitorios commutavit. Ille introivit in potentias Domini, et in thesauros gloriae, quae non transit, in pace factus est locus ejus. Nos in labore et aerumna vitam miseram protrahentes dati sumus in opprobrium et derisum his, qui habitant in civitate Domini virtutum. Nonne spectaculum facti sumus civibus illis Jerusalem, cujus participatio in idipsum, cujus communicatio est in vinculo charitatis, et unanimitate virtutum, cum tota conversatio nostra in id, et aliud tendat, et in universis actibus suis, non solum a proximis, sed etiam a seipsa tota dissentiat. Considera singulorum judicia, studia, vota, consilia, officia, dicta et merita, et videbis omnia quadam discolori, et repugnanti varietate confusa.
12.3
Quidam, qui sine omni periculo et labore vivere poterant, certa mortis pericula et labores importabiles amplectuntur, ut vivant. Quidam more Tantalico in aquis sitiunt, dum inter opulentias inedia se affligunt. Quidam se voto continentiae astrinxerunt, et, juxta prophetam, tanquam equi emissarii ad uxores hinniunt alienas. Quidam cum infinita congregaverint, se nihil reputant congregasse. Quidam studiose inquirunt, nec invenire sufficiunt, qualiter modicula, quam habent, substantia consumatur. Quidam honores appetunt, et eos assequi non possunt. Quidam honores fugiunt, et ad eos trahuntur inviti. Quidam laudes hominum vilipendunt, et in hoc sunt laudabiles. Quidam omni tempore venantur famam saeculi, et omni tempore sunt infames. Quidam per labores requiem quaerunt. Quidam in requie requiem invenire non possunt. Quidam apud alios venerabiles, sibi apud se vilescunt. Quidam plus de se linguae adulatrici, quam conscientiae suae credunt. Quidam se tyrannica usurpatione magnificant. Quidam se sua benignitate vilificant. Quidam ibi trepidant, ubi non est timor. Quidam in periculo mortis certissimae sunt securi. Quidam non quiescunt, donec rem habeant concupitam, quam cum habuerint, vilem reputant et abjectam. Quidam rem, quam non concupierunt, adepti, inaestimabilem in ipsa concipiunt voluptatem. Quidam simpliciter vivunt, et in omnibus prosperantur. Quidam versantur in dolis, et eis quaelibet adversantur. Quidam pro libitu suo vivunt, et semper sunt vegeti. Quidam a regulis Hippocratis non deviant, et assidue sunt infirmi. Quidam insipientiam simulando sapiunt. Quidam nimis sapiendo desipiunt. Quidam a philosophiae sinu ad arma prosiliunt. Quidam a claustrali aut scholari quiete migrantes quotidiana membrorum fatigatione se frangunt. Quidam in litigiis et contradictionibus gloriantur. Quidam si eos oportuerit litigare, torquentur. Quidam in rebus nugatoriis sunt plurimum circumspecti, in arduis autem atque seriis, et quae maturo indigerent consilio, penitus inconsulti. Quidam amicis et domesticis suis graves, inimicos humiliter venerantur. Quidam verissimae amicitiae professores inimicos severissime persequuntur. Quidam se superbe humiliant. Quidam humiliter se exaltant. Quidam in suis mendaciis gratiosi sunt. Quidam semper laborant esse verissimi, et mendacissimi reputantur. Quidam ea semper differunt, quae differre non expedit: ibique sunt praecipites, ubi res saniore consilio indigeret. Quidam in perniciem animae conjurantes, curam corporis in deliciis agunt. Quidam zelantes salutem animae, corpori misero et afflicto non percunt. Quidam de crastino nunquam cogitant. Quidam in universis oculos providentiae dirigunt in futurum. Quidam de proprio patrimonium Christi augent. Quidam Christum sequuntur pauperem, ut de Christi patrimonio suis nepotibus thesaurizent. Quidam interius simplices, exterius sunt austeri, ut sic inter fratres vinculum sociale concilient. Quidam exterius mansueti murmurant interius, ut fraternae societatis unitatem dissuant. Quidam irascentes ad horam insaniunt. Quidam dissimulatorio vultu palliant ad tempus injurias et abscondunt. Quidam sub risu fictitio plorant. Quidam sub hypocrisi lamentationis exsultant. Quosdam ad damnosos honores inducit ambitio. Quidam nihil honores reputant sine lucro. Quidam libentius donant semper ingratis. Quidam libentius mutuant debitoribus nunquam mutuum soluturis. Quidam omnes libros revolvunt, et nihil addiscunt: sed et quidam omnia promittentes, promissa non solvunt. Quidam omnia imprudenter agunt, et ipsis pro voto succedit. Quidam omnia consiliose disponunt, et semper in contrarium eis cedit. Quosdam nobilitas sua magnificat, quosdam humiliat, et quandoque apud principes acceptior est fatuus, quia ignobilis, quam nobilis, quia prudens. Quidam omnem sollicitudinem a se prorsus excutiunt. Quidam non solum suis, sed etiam alienis negotiis se minus sufficienter involvunt. Quidam omnia consilio alieno disponunt. Quidam in omnibus sequuntur propriae voluntatis arbitrium. Quosdam negotia licet ardua nunquam sollicitant. Quidam in rebus etiam nugatoriis curiose se torquent. Quidam, ut alienis parcant expensis, se ipsos evacuant. Quidam de alieno prodigi, de proprio sunt avari. Quidam satis tenues, multa vestimenta faciunt et consuunt. Quidam, quod deterius est, multa aedificia incipiunt, nec consummant. Quidam comedunt, ut jejunent. Quidam jejunant, ut comedant. Et quid per universa excurram? Si linguis hominum loquar, aut angelorum, dissonantias habitantium in hac terra dissimilitudinis, recensere non potero, cum unusquisque non tantum a proximis dissentiat, sed dissideat a se ipso. Gaude igitur, si raptus est avunculus tuus de hoc saeculo nequam, ne malitia mutaret intellectum ipsius. De mundo eductus est, quo mundus non erat dignus. Assumptus est de medio pravae ac perversae nationis, ut habitet in splendoribus sanctorum, ubi ad pacem et consonantiam universa componit harmonia virtutum, ubi vivendi est invariabilis status et aeternus gaudiorum. De incendio autem domus, aut pedis extorsione ne murmures. Nam si animi dotes, quibus praecellebat avunculus tuus, imiteris, pes tuus stabit in directo, et erit Dominus lucerna pedibus tuis; et sic super semitas justitiae te deducet, ut pro domo fragili domum habeas in coelis non manufactam, salubrem, jucundam, decoris incomparabilis, et aeternam. Mitte mihi versus et ludicra, quae feci Turonis: et scias cum apud me transcripta fuerint, eadem sine dilatione aliqua rehabebis.

Intertext edge

Open linked passage

Note